SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO X. UTRUM UNIUS SUBSTANTIAE UNA TANTUM DETUR CAUSA FORMALIS

SECTIO X. UTRUM UNIUS SUBSTANTIAE UNA TANTUM DETUR CAUSA FORMALIS

1. Plures partiales formae homogeneae in eodem composito inveniuntur.— Explicata causalitate formae, necessarium est unitatem vel multitudinem in eodem effectu vel composito exponere, ut hinc simul constet an intra hoc genus causae sit aliqua subordinatio vel dependentia causarum respectu eiusdem effectus. Duobus autem modis intelligi potest in una substantia esse plures formas, scilicet, vel in diversis partibus materiae vel in eadem materia. De priori modo hic non disputamus, quia, etsi in diversis partibus materiae dentur diversae formae, tamen unaquaeque earum unum tantum habet effectum proprium in sua materia. Quod si ex omnibus illis substantiis una componitur tamquam ex partibus integrantibus ipsam, necesse est ut formae illae non sint totales, sed partiales, unam totalem formam integrantes. Atque ita ea multitudo partium non impediet quominus unius effectus totalis una detur adaequata causa formalis. Et quidem si huiusmodi partiales formae sint eiusdem rationis, non est dubium quin possint in materialibus formis pro diversitate partium materiae muitiplicari et uniri ad componendam unam substantiam. An vero formae diversarum rationum possint esse partiales et inter se uniri ad componendam unam substantiam, et quanta possit esse illa unio, an, scilicet, per veram continuationem mathematicam vel per minorem aliquam coniunctionem physicam, haec omnia non pertinent ad praesentem materiam, sed ad scientiam de anima; nam illa omnia potissimum quaeri solent propter partes heterogeneas viventium, et maxime propter sanguinem et alios humores existentes in animali, de quibus nonnulla attigi I tomo III partis, disp. XV, sect. 5, 6 et 7.

2. Quaestio ergo praesens versatur de causa formali respectu eiusdem omnino materiae, an, scilicet, in una materia tantum esse possit una forma substantialis, in qua quaestione plures involvuntur pro varietate opinionum quae breviter attingendae sunt. Tribus autem modis excogitari possunt plures formae in eadem materia; uno modo, cum subordinatione per se et essentiali, per modum formae superioris et inferioris, quarum prior, licet respectu materiae sit actus, respectu tamen ulterioris formae comparetur per modum potentiae. Secundo, cum subordinatione non quidem essentiali, sed per modum dispositionis ad formam principaliter intentam. Tertio, mere per accidens et sine ullo ordine inter se. Et ad haec tria capita revocantur omnes opiniones quae in hac materia sunt vel esse possunt; et in singulis est sententiarum varietas.

3. Nam ad primum caput spectat opinio supra tractata, disp. XIII, de forma corporeitatis per se necessaria ad introductionem ultimarum formarum, quam hic iterum referre et impugnare non oportebit.

Reiicitur opinio de multiplicatione formarum iuxta praedicata essentialia

4. Ibidem est etiam tractata et cursim impugnata opinio quae affirmat formas substantiales realiter multiplicari in composito iuxta multitudinem praedicatorum essentialium, quae refertur ex Avicebron, in lib. Fontis vitae; eamque tenuit Ioannes de Gandavo, II Metaph., q. 10, et I de Anima,q. 8; et Paulus Venet., VII Metaph. Verumtamen haec sententia antiquata iam est et ut omnino improbabilis reiecta; nam praeter rationes generales quas inferius efficiemus pro unitate formae, haec ratio convincit falsitatis illam opinionem, quod multiplicet formas sine fundamento et necessitate, nam in superioribus ostensum est universalia non distingui realiter a particularibus, nec genera ab speciebus; ergo, cum haec praedicata multipticentur solum per abstractionem et praecisionem nostri intellectus, vanum est existimare illis correspondere in re formas realiter distinctas. Alioqui etiam in substantiis separatis et in formis accidentalibus multiplicandae essent formae realiter distinctae et inter se subordinatae iuxta multitudinem praedicatorum essentialium quae in his etiam rebus nostra ratio distinguit. Immo etiam materias oporteret realiter distingui et multiplicari in substantiis materialibus, quia ab illis sumi possunt praedicata diversa essentialia, ut esse rem materialem, quod commune est caelestibus et inferioribus corporibus, et esse rem generabilem aut aliquid simile. Denique haec praedicata quamplurima abstrahi possunt, iuxta varias rerum convenientias; ergo impossibile est iuxta numerum eorum multiplicari realiter formas. Omitto alias rationes, quas supra, disp. XIII, sect. 3, fecimus.

5. Partibus definitionis ut respondeant partes rei.— Praedicata essentialia et formae substantiales quem ordinem illationis servent .— Sed obiicies Aristotelem, VII Metaph., c. 10, dicentem partibus definitionis correspondere partes rei; partes autem definitionis sunt genus et differentia; ergo his partibus correspondent in definito partes realiter diversae, quae non sunt sola materia et forma, nam animal, verbi gratia, non significat solam materiam, sed compositum ex materia et anima sensitiva. Item idem Aristoteles, II Metaph., c. 2, probat non dari processun in infinitum in causis formalibus, quia non datur in praedicatis quidditativis. Item, quia proprietates quae secundum haec praedicata conveniunt sunt distinctae in re ipsa, ut, verbi gratia, sentire, intelligere, moveri, etc.; ergo et formae a quibus ea praedicata sumuntur. Ad primum testimonium Aristotelis respondetur, vel non loqui generaliter de omni definitione, sed de illa quae datur modo physico et per partes physicas, ut cum dicitur horno esse ens compositum ex anima et corpore; vel, si universaliter loquatur, non oportere intelligi de partibus in re distinctis, sed re vel ratione, ut sumitur ex D. Thoma ibi et clarius ex Alexand. Alensi, qui vocat partes reales aut rationis. Ad aliud vero testimonium respondetur ex negatione plurium vel infinitorum praedicatorum essentialium recte colligi negationem plurium vel infinitarum formarum, quia a qualibet forma ut minimum sumi potest unum praedicatum quidditativum; si ergo non sunt infinita praedicata quidditativa, nec infinitae formae esse poterunt. E contrario vero ex multitudine praedicatorum quidditativorum non potest colligi multitudo formarum, quia ab eadem forma possunt plura praedicata sumi iuxta varias convenientias ac differentias quas habet cum aliis formis. Quare non est simile quod ex Aristotele adducitur.

6. Hinc autem optime infertur quod, sicut ex unitate formae non colligitur praedicata quidditativa non esse plura, sed unum tantum, ita etiam non colligitur illa non esse infinita aut non posse esse in eis processum in infinitum, quia stante unitate formae possunt haec praedicata multiplicari; an vero aliunde sit terminus in his praedicatis, et quomodo id probaverit Aristoteles, dicemus sectione sequenti. Ad ultimum respondetur negando consequentiam, nam sicut ab eadem causa plures effectus, ita ab eadem forma diversae facultates oriri possunt, ut experientia notum est, nam interdum conveniunt plures facultates eidem rei, non solum secundum eamdem formam physicam, sed etiam secundum eamdem differentiam specificam, ut homini intellectus, voluntas, risibilitas; aliquando vero oriuntur hae facultates ab eadem forma secundum varios gradus eius, qui a nobis saepe distinguuntur per ordinem ad ipsas facultates vel actiones, quamvis in re gradus ipsi non sint distincti in substantialibus formis, de qua re satis dictum est tractando de universalibus.

Opinio Scoti de forma corporeitatis reiicitur

7. Tertio, ad hoc caput spectat opinio Scoti et Henrici supra tacta, disp. XIII, qui ponunt etiam formam corporeitatis aut mixti ut per se necessariam inter materiam et formas quasdam substantiales, quamvis non eodem modo; Scotus enim putat intercedere inter materiam et omnem animam, non vero inter materiam et formas inanimatorum; Henricus vero solum in homine illam formam requirit. Fundamentum Scoti, si a priori explicetur, fuisse videtur quia anima est forma transcendens communem gradum corporis et requirit in materia dispositionem et varietatem quamdam organorum, quam aliae formae non requirunt; ergo anima ut sic non dat esse corporis sed praesupponit illud per aliam formam, ratione cuius supponitur materia capax organisationis et dispositionis necessariae ad animam; in rebus autem inanimatis cessat haec necessitas. Et confirmari hoc potest ex communi modo loquendi; dicimus enim vivens constare corpore et anima, non tamen dicimus aquam vel aerem constare ex corpore et tali forma, sed ex materia et tali forma; ergo signum est corpus, quod in viventibus dicitur esse altera pars compositi, praeter materiam includere quamdam substantialem formam intermediam inter materiam et animam. De quo corpore optime intelligitur definitio illa animae: est actus corporis physici, organici, potentia vitam habentis . Nam cum illud corpus quod condistinguitur ab anima sit pars physica, non includit animam ipsam, etiam ut dantem superiorem gradum, quia alias non esset ex eis compositio physica, sed metaphysica; nec etiam dicit solam materiam aut nudam, quia hoc modo communis est omnibus rebus naturalibus, aut cum accidentibus, quia haec non pertinent ad essentiam substantiae; ergo includit specialem formam substantialem distinctam ab anima. Secundo ac principaliter motus est Scotus argumento a posteriori, quia in morte animalis recedit anima et non statim introducitur nova forma; non est autem dicendum manere materiam sine forma; ergo dicendum est manere sub forma corporeitatis, quae praeerat in animali. Maior probatur, quia, si introduceretur forma, illa esset diversa pro diversitate dispositionum; videmus autem non ita esse, sed in morte hominis idem cadaver manere sive ex redundantia caloris sive frigoris moriatur. Accedit etiam saepe nullum esse agens a quo talis forma educatur. Tertio, utitur Scotus argumento theologico, quod maxime movit Henricum; nam dici non potest corpus hominis mortui semper esse specie aut numero distinctum a corpore viventis; ergo necesse est fateri manere eamdem numero formam corporis sine nova forma, quia variata forma, variatur individuum, immo et species. Antecedens patet, quia alias non fuisset in sepulchro idem numero corpus, quod fuit in Christo vivente. Et si hostia fuisset ante Christi mortem consecrata et servata in triduo, non mansisset in ea idem corpus numero, quae videntur esse contra dicta Sanctorum.

8. Roborantur duo Aristotelis principia quae destruuntur posita forma corporeitatis .— Haec vero opinio etiam multiplicat formas sine sufficienti fundamento, et impugnari potest eisdem rationibus quibus dicta disp. XIII contra Avicen. usi sumus. Et praeterea supponit Scotus in sua sententia duo quae Aristoteli repugnant. Unum est interdum fieri corruptionem substantialem sine subsequenti generatione, contra Arist., I de Gener., c. 3. Secundum est fieri corruptionem substantialem manente completa substantia sensibili composita ex materia et forma, contra eumdem Philosophum, I de Gener., c. 4. Ad quae respondent scotistae Aristotelem loqui quando fit integra corruptio; quando autem moritur animal, non fit integra corruptio donec tanta fiat transmutatio in materia ut etiam forma corporeitatis abiiciatur. Sed haec eadem distinctio integrae vel dimidiatae corruptionis substantialis est aliena a doctrina Aristotelis, qui generationem et corruptionem substantialem semper definit esse inceptionem et desitionem simpliciter totius substantiae. Et praeterea sequitur tertio manere de facto in rerum natura individuum generis de praedicamento substantiae sub nulla specie corporis constitutum, quod non est minus impossibile quam intelligere aliquod animal in rerum natura nullius speciei animalium.

9. Responderi potest ex Scoto illud compositum ex materia et illa forma corporeitatis non esse individuum contentum sub genere corporis de praedicamento substantiae, ut putavit Avicenna; nam illud individuum esse debet substantia completa reipsa includens aliquam specificam formam quam confuse dicit corpus de praedicamento substantiae, et ideo in recto praedicatur de inferioribus; illud autem corpus constans ex materia et sola forma corporeitatis est tantum incompleta substantia et partialis; nam est pars cuiusdam compositi substantialis. Unde, sicut materia, quia est pars, potest esse reductive sub genere corporis et non sub aliqua specie, ita corpus illud quod est pars compositi.

10. Sed haec responsio non satisfacit, primo, quia ut aliquod individuum contineatur directe sub aliqua specie, satis est quod contineat actu totam essentiam actualem illius speciei, nec opus est quod contineat actu quidquid species continet in potentia, ut per se notum est; corpus autem de praedicamento substantiae est species subalterna contenta sub genere substantiae, de cuius actuali ratione solum est ut sit substantia composita ex materia et forma substantiali vel ut sit substantia per se existens et capax quantitatis; sed tota haec ratio actualis convenit illi individuo; ergo. Secundo, quia, licet pars substantiae reductive possit esse sub genere et non sub specie, tamen si directe et proportionate illi assignentur genera et species, impossibile est esse sub genere quin sit in aliqua specie eius, sicut supra dicebamus materiam, etiam conservatam de potentia Dei absoluta sine forma, non posse non esse in aliqua ultima specie materiae. Ita ergo forma illa quae constituit illud corpus seu cadaver non potest esse sub communi genere formae substantialis quin sit in aliqua ultima specie substantialis formae; ergo compositum ex tali forma et materia erit etiam in aliqua ultima specie substantiae compositae; ergo non tantum reductive in genere corporis. Et haec ratio, ut supra dicebam, convincit etiam illud compositum non esse amplius actuabile per ulteriorem differentiam substantialem, neque per formam a qua talis differentia sumatur, et ideo non esse partem nec potentiam per se ordinatam ad ulteriorem actum substantialem, sed esse completam substantiam in actu ultimo constitutam; nulla enim substantia est ita completa in actu nisi quia habet aliquam formam substantialem constitutam in aliqua specie ultima talis formae.

11. Tertio est argumentum ad hominem contra Scotum, quia, si non existimat inconveniens manere hoc corpus, quod dicit esse partem substantiae, sine ulteriori forma, non est cur inconveniens iudicet materiam manere sine forma; ergo ad vitandum hoc inconveniens non debuit introducere hanc corporeitatis formam. Antecedens patet, quia, sicut materia est potentia per se ordinata ad formam, ita corpus illud est potentia per se ordinata ad animam. Et sicut materia sub illa forma corporeitatis habet aliquam actualitatem, ita per se sola habet propriam actualitatem entitativam, quae sufficit ad existendum; ergo non est cur magis pendeat entitas materiae ab illa forma corporeitatis quam ipsa forma corporeitatis ab ulteriori forma, id est, anima; si ergo forma corporeitatis potest manere sine anima, etiam materia poterit manere sine forma corporeitatis. Est ergo impertinens illa forma. Quarto, sequitur ex opinione Scoti in generatione substantiali saepe introduci duas formas realiter distinctas; cum ergo mutationes multiplicentur ex terminis, erunt duae generationes substantiales ad unum compositum substantiale constituendum.

12. Quinto, accidere potest quod idem numero corpus, ex eisdem numero materia et forma constans, nunc vivat vita hominis, postea vita bruti; nam quando ex cadavere generatur vermis, non est cur mutetur forma corporeitatis; nam si illa manet in cadavere sine dispositionibus hominis, poterit melius manere sub forma cuiuscumque viventis. Immo inde videtur ulterius sequi sine causa limitari hanc formam ad sola viventia, sed ut minimum extendi debere ad omnia mixta, etiam inanimata; nam, ut ipse etiam Scotus loquitur, illa est forma mixtionis consurgens ex mixtione elementorum; ergo ubicumque fuerit haec mixtio, erit in materia dispositio sufficiens ad hanc formam; erit ergo in omnibus mixtis inanimatis; alioqui oportet ut Scotus declaret quae nam transmutatio facta in materia cadaveris sufficiat ad expellendam hanc formam. Nulla certe poterit rationabiliter assignari, nisi fortasse resolutio in prima simplicia elementa; nam ad omnes alias dispositiones quae consurgunt ex mixtione elementorum videtur esse indifferens talis forma, cum dicatur manere in ligno, osse et carne, etc. Quod si hoc consequens admittatur, vix poterit assignari rationabilis differentia, cur talis forma non sit in materia cum forma auri vel alterius mixti homogenei, etc. Unde si ponenda esset forma corporeitatis, magis consequenter loqueretur qui eam poneret in omnibus entibus naturalibus cum Avicenna quam in quibusdam, ut alii faciunt. Atque hae rationes sufficiunt etiam contra opinionem Henrici; nam quae dicta sunt de viventibus in communi, applicari facile possunt ad solum hominem.

13. Enervantur argumenta pro corporeitatis forma inducta .— Accedit rationes quibus hi auctores moti sunt ad introducendam illam formam valde debiles esse. Ad primam enim respondetur, quamvis anima sit superior forma quam formae inanimatorum et requirat in materia organisationem membrorum, non propterea esse necessariam corporeitatis formam; nam per se sufficit ad actuandam immediate materiam et conservandam illam in esse seu terminandam dependentiam illius, et consequenter satis etiam est ut compositum ex tali materia et forma sit capax trinae dimensionis, quod est esse corpus de praedicamento substantiae; sufficit denique ut talis forma requirat in diversis partibus materiae diversas dispositiones accidentales, per quas diversa organa complentur, sive quia anima ipsa, si divisibilis sit, varias habet partes diversarum rationum partialium, quibus illae dispositiones respondent; sive quia, si anima sit indivisibilis, in sua eminenti et perfecta entitate totam illam varietatem virtute continet. An vero dispositiones illae accidentales praecedant in materia ordine naturae vel omnino consequantur animam quoad gradum proximum et ultimum, eadem ratio est de dispositionibus heterogeneis quae de homogeneis; et ideo necesse non est propter hanc causam particularem formam introducere in viventibus, sed philosophandum in hoc est iuxta dicta superiori disputatione de quantitate et accidentibus in materia prima.

14. Vivens quo sensu dicatur corpore et anima constitui.— Ad confirmationem, quod ad rem attinet, cum dicitur vivens constare corpore et anima, si per corpus pars physica intelligenda est, nihil essentialiter includere praeter materiam, quia, seclusa forma corporeitatis, nihil aliud essentiale potest manere in corpore ut est pars physica, ut recte probat argumentum ibi facturo. Unde Aristot., VIi Metaph., text. 39: Manifestum (inquit) est quod anima quidem substantia prima, corpus vero materia; homo vero, vel animal, quod ex ambobus. Et quamvis in tali materia requirantur dispositiones organicae ut dispositiones ultimae conditionesque necessariae, tamen non pertinent ad compositionem substantialem; et consequenter nec essentialiter includuntur in parte physica essentiali. Nihil tamen est quod nos cogat ut nomine corporis intelligamus puram partem physicam, quae est materia, sed ut stat sub quodam gradu metaphysico formae seu (quod idem est) dicit compositum ex materia et anima, verbi gratia, non quatenus anima est, sed quatenus dat gradum corporeitatis; ad declarandam enim propriam rationem animae et singularem gradum perfectionis quem addit ultra communem gradum corporis, distinguimus peculiariter in viventibus animam a corpore et significamus corpus per modum partis physicae, non quia forma in eo inclusa sit pars physica comparata ad animam, sed quia ita concipitur ac praescinditur ac si esset forma distincta. De qua re plura dici possent, quae omitto, quia ea scripsi in III tomo III partis, disp. LI, sect. 4.

15. In cuiusvis viventis morte forma cadaveris introducitur in materiam.— Cuius sit speciei et a quo agente fiat.— Ad secundum respondetur esse falsum assumptum; nam in morte hominis et cuiuscumque animalis forma cadaveris introducitur ne materia maneat sine forma. De qua forma et de unitate aut distinctione eius et de causa efficienti ipsius non est hic dicendi locus, et parum refert ad rem de qua agimus. Probabile ergo est in viventibus specie diversis formam cadaveris quae loco animae introducitur, esse specie distinctam, ut constat de plantis atque etiam de animalibus. Utrum autem respectu eiusdem viventis succedat forma eiusdem speciei, utrumque potest probabiliter dici, ut Caietanus disputat contra Scotum, I, q. 76, a. 4. Quoad causam vero efficientem, dicendum est produci ab aliquo temperamento proximo cum concursu alicuius causae universalis, sicut generaliter dicendum est de his quae per accidens generantur ex putrefactione. Ad tertium dicendum est corpus mortuum esse specie diversum, et consequenter quoad substantialem formam etiam esse numero distinctum. Neque refert quod de corpore Christi affertur, nam illud dicitur esse vel sensibiliter idem numero mortuum et vivum propter identitatem materiae, quantitatis et sensibilium accidentium, vel suppositaliter idem propter identitatem suppositi. De qua re dixi in III tomo, loc. citato, et latius in II tomo, disp. XXXVIII, sect. 3, ubi etiam declaravi an forma cadaveris, quae fuit in triduo in corpore Christi, fuerit hypostatice Verbo unita. Quod etiam Henricus loco supra citato attigit. Non est ergo necesse propter locutiones theologicas, quae commodum sensum habere possunt, fingere in homine novam formam sine fundamento philosophico, immo contra veram rationem substantialis et essentialis compositionis, ut partim ostensum est et in sequentibus amplius ostendemus. Specialis autem ratio physica, quae in homine sumi potest ex eo quod anima eius spiritualis est, in sequenti puncto tractabitur. Tractatur sententia de multiplicatione formarum iuxta gradus rerum

16. Ultimus modus dicendi in hoc primo capite esse potest in unaquaque re tot multiplicari formas substantiales per se subordinatas, quot sunt gradus rerum naturalium et iuxta numerum graduum qui ab una et eadem substantia participantur. Sunt autem quatuor gradus substantiarum materialium, scilicet, inanimatorum corporum, vegetabilium, sensibilium et rationalium. Rursus entia naturalia quaedam participant unum solum gradum, et in eis tantum est una forma, et haec sunt corpora inanimata; vegetantia vero duos participant gradus, unde duabus formis constituuntur; animalia tribus, homines quatuor. Quam sententiam hoc modo integre declaratam non invenio; tamen auctores qui docuerunt esse in homine tres animas realiter distinctas, si consequenter loquantur, necesse est ut totum discursum factum amplectantur; nam qua ratione in homine distinguunt tres, oportet in brutis duas etiam distinguere; et qua ratione ipsas animas inter se separant, oportet quod gradum etiam animae a communi gradu formae corporalis distinguant; nam his omnibus eadem est proportio. Neque alia ratio distinctionis dari potest nisi graduum subordinatio et distinctio. Tenent autem eam opinionem de trium animarum distinctione Philop,. I de Anima, text. 91; quem sequitur Iandun., c. de Anima, q. 12; et Paulus Venetus, in Sum. de Anima, c. 5. Quorum fundamenta hoc loco non referam, quia fere coincidunt cum his quae in referendis aliorum opinionibus tacta sunt.

17. Solum in homine videtur inveniri peculiaris necessitas plurium animarum, saltem duarum, ob duas praecipuas causas homini proprias. Una est, quia rationalis anima est perfecte spiritualis et indivisibilis maximeque distans ab imperfectione materiae; et ideo extrema tam distantia non videntur posse immediate coniungi; est ergo necessaria aliqua forma qua mediante uniantur. Atque haec ratio peculiariter favet opinioni Henrici supra tractatae, nam anima rationalis, cum sit incorporea, non potest dare esse corporeum; ergo nec potest esse forma corporeitatis. Et eadem ratione non potest esse forma vegetativa aut sensitiva formaliter; nam huiusmodi formae sunt materiales et corruptibiles; ergo propter haec requiritur in homine aliqua forma materialis praeter animam, sive illa sit una sive multiplex.

18. Duas animas ponebant Manichaei . — Altera causa est quia in homine sunt operationes contrariae, nam caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversos carnem; non possunt autem contrariae operationes ab eodem principio prodire, sed a contrariis. Quo argumento utitur Ocham, qui hanc sententiam docet, Quodl. II, q. 10, et in 11 addit etiam distingui has animas a forma corporeitatis, et in brutis etiam distinctam facit talem formam ab anima sensitiva eorum. De anima vero sensitiva et vegetativa negat esse distinctas. In quo certe non consequenter loquitur; neque etiam declarat an in plantis distinguatur anima a forma corporeitatis. Manichaei etiam duas in homine asserebant esse animas, unam spiritualem a bono Deo inditam, aliam vero animalem ei contrariam, et a contrario principio, malo scilicet Deo, quem illi fingebant, profectam, ut retulit August., lib. de Duab. Animab. contra Manichaeos, et X Gen. ad litter., c. 13, et lib, de Vera religione, c. 9; et plures Doctores catholicos secutos esse hanc sententiam de duabus animabus in homine, spirituali et sensuali, testatur Hier., epist. 150 ad Hedib., q. 12, tractans locum quo movebantur, I ad Thessal., 5: Deus pacis sanctificet vos, ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri Iesu Christi servetur . Cui testimonio coniungebant illud Daniel., 3: Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino . Idem tenuit Philo, in libro Quod deterius potiori insidietur.

19. Improbatur adducta sententia cum suis explicationibus .— Haec vero sententia non solum in philosophica ratione improbabilis est, sed etiam in nostra fide parum tuta, quantum ad eam partem qua ponit in homine plures animas. Et quidem quantum ad illam rationem generalem distinguendi plures formas substantiales ex gradibus rerum, a posteriori ex eo recte improbatur quod ex illo principio sequitur necessarias esse in homine animas realiter distinctas, quod est a sana doctrina alienum. Deinde omnes rationes quibus probavimus non distingui in viventibus animam a forma corporis, a fortiori probant additionem novi gradus non sufficere ad formas realiter distinguendas.

20. Immo rationes factae contra primam sententiam, quibus ostensum est non distingui realiter formas propter diversa praedicata quidditativa inter se subordinata, idem probant, etiam si unum praedicatum addat alteri novum gradum, nam quando illi duo gradus in una et eadem re coniunguntur, unus comparatur ad alium ut differentia specifica ad genericam, et ita ex utroque una substantialis species constituitur tamquam ex universali et particulari; ergo in re non distinguuntur gradus seu differentiae ut coniunctae in tali specie; ergo nec formae, quae sunt principia talium graduum vel differentiarum, realiter distinguuntur in tali substantia. Quod tandem declaratur applicando cum proportione rationem supra factam, nam si in equo, verbi gratia, est anima vegetativa, necesse est ut per aliquam specificam differentiam sit contracta, nam anima vegetativa ut sic solum dicit rationem genericam, quae distinguitur per varias species, ut in arboribus et plantis est evidentissimum; non potest autem esse in equo individua et realis anima constituta sub genere animae vegetativae et non sub aliqua specie illius generis; ergo necesse est ut per aliquam specificam differentiam sit contracta et constituta. Aut ergo illa differentia continetur intra gradum ipsum vegetativum, sicut differentia specifica cuiusdam arboris, verbi gratia, piri, manet intra latitudinem gradus vegetativi; vel est ipsamet differentia elevans illam animam ad gradum sensitivum. Primum dici non potest, quia alias illa anima ut sic constitueret ultimam quamdam et infimam speciem rei vegetabilis, quae non esset capax ulterioris differentiae et consequenter neque ulterioris animae; neque compararetur ille gradus ad subsequentem ut genus ad speciem, sed opponerentur tamquam duae species ultimae condistinctae; ergo necesse est dicere secundum, nimirum animam vegetativam secundum suam rationem genericam contrahi in anima equi per ipsummet gradum specificum. Ex quo aperte concluditur animam vegetativam in equo non esse re distinctam a sensitiva, quia nulla res potest distingui realiter a differentia per quam essentialiter constituitur.

21. Atque haec ratio eamdem vim habet in anima rationali, et eodem modo applicari potest; nam, si anima sensitiva, verbi gratia, esset in homine re distincta a rationali, illa esset specifice contracta intra gradum sensitivum; unde esset anima quaedam irrationalis et belluina, quae, seclusa rationali, aut per intellectum, aut reipsa saltem per potentiam Dei, vere constitueret quoddam brutum tam integrum et completum in specie animalis sicut est equus; quo modo recte ait August., lib. LXXXIII Quaest., q. 8, Apollinarem, dum asseruit Verbum assumpsisse animam sensitivam sine rationali, reipsa dixisse assumpsisse quamdam belluam. Quomodo ergo posset compositum tali anima constitutum ulterius informari anima rationali?

22. Praeterea est optima ratio communis quidem omnibus, sed quae evidentius in homine conspicitur sumiturque ex subordinatione et dependentia omnium humanarum virium ac facultatum; nam ex attentione nimia ad actionem unius facultatis, verbi gratia, intellectivae, impeditur operatio sensus, immo et ipsa nutritio; et ex operatione unius potentiae, verbi gratia, operatione phantasiae, movetur cor et excitantur aliae facultates naturales. Ex qua experientia supra probavimus dari formam substantialem distinctam a facultatibus accidentalibus, ut sit unum principium in quo omnes facultates radicentur et a quo proveniat illa sympathia actionum.

23. Possent praeterea hic adiungi argumenta theologica, ut est illud quod sumitur ex illis verbis Genes., 2: Formavit Deus hominem de limo terrae et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem ; ille enim spiritu quem Deus spiravit anima rationalis fuit, et per eamdem factus est homo vivens et consequenter etiam sentiens. Aliud est ex VIII Synodo generali, quae est Constantinop. IV, can. 11, qui sic habet: Apparet quosdam in tantum impietatis venisse, ut homines duas animas habere dogmatizent; tales igitur impietatis inventores et similes sapientes, cum vetus et novum Testamentum omnesque Ecclesiae Patres unam animam rationalem hominem habere asseverent, sancta et universalis Synodus anathematizat . Unde in lib. de Eccles. dogmat., c. 15, hoc etiam traditur ut dogma certum; quia vero Ocham dicit ibi esse sermonem de duabus animabus rationalibus, ut constet id esse falsum, referam verba: Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sicut Iacobus et alii Syrorum scribunt, unam animalem, qua animetur corpus et immixta sit sanguini, et alteram spiritualem, quae rationem ministret; sed dicimus unam esse eamdemque animam in homine, quae et corpus sua societate vivificet et semetipsam sua ratione disponat . Similia habet Augustinus, de Spirit. et anim., c. 3; Damascen., lib. II de Fide, c. 12. Accedit quod alias mortuo homine aliqua anima desineret esse, et Christus moriens aliquam substantiam Verbo unitam simpliciter dimisisset. Unde Ocham, ut hoc incommodum evitet, dicit animam sensitivam Christi conservatam esse in Christo, vel cum rationali vel cum corpore. Sed si intelligat mansisse unitam corpori, est haeresis, alias corpus illud non mansisset mortuum, sed sentiret. Si vero intelligat mansisse separatam, dicit miraculum inauditum quod forma materialis conservata sit sine materia. Item inauditum est in Ecclesia duas animas Christi esse separatas in triduo. Quare temerarium esset, ne dicam erroneum, id asserere.

24. Quocirca, cum spiritus et anima hominis distincte nominantur in Scriptura, non distinguuntur substantia, sed munere et officio, ut Hieronymus supra indicat, et late declaravimus in I tom. III partis, q. 6, in Com. a. 2, et disp. XVII, sect. 4. Saepe vero ipsa anima, prout absolute vivificat corpus, nomine spiritus appellatur, ut Ecclesiast., 12: Et spiritus redit ad Dominum , etc.; qui spiritus immortalis alibi anima vocatur, nempe Matthaei, 10: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere . Et de Christo Domino dicitur Matth., 27, quod emisit spiritum, id est, animam. Unde in Clement., unic. de Sum. Trinit., dicitur Christus assumpsisse partes naturae nostrae unitas, corpus scilicet et animam rationalem.

25. Rationalis anima, licet inextensa, materiae forma est.— Nec rationes in contrarium factae difficilem habent solutionem. Ad primam enim negatur minor, nam, licet anima sit indivisibilis et spiritualis, potest immediate uniri materiae, quia essentialiter est actus eius. Non enim refert quod in perfectione entis multum inter se distent materia et anima rationalis, nam ad unionem non est attendenda distantia vel propinquitas in perfectione entitatis, sed in proportione et convenientia in mutuo respectu actus et potentiae, quae proportio sufficiens reperitur inter materiam et animam; immo fortasse maior et perfectior quam inter materiam et quamcumque aliam formam. Alioqui etiamsi fingatur materia iam informata quacumque forma vel anima extensa et materiali, adhuc erit anima improportionata ut uniatur illi; quia quod ad extensionem attinet, tam extensa est illa forma sicut materia; ergo si inde oriebatur improportio, non tollitur, immo augetur aliunde. Primo, quia cum illa anima sensitiva sit actus substantialis et specificus, ut probatum est, magis distat ab anima rationali quoad proportionem requisitam ad unionem quam anima et materia, et ita potius impedit quam iuvat ad unionem. Secundo, quia si intercederet anima sensitiva, intellectiva esset purum principium intelligendi; purum autem intelligendi principium non est aptum ad informandum corpus, ut latius ostendemus infra, tractando de intelligentiis separatis. Ut ergo rationalis anima sit vera forma corporis, oportet ut ipsamet sit principium non tantum intellectionum, sed etiam operationum quae exercentur per corpus; ergo maxime operationum sensitivarum, quae sunt actionibus intelligendi propinquiores. Quod adeo necessarium est, ut dubitaverint nonnulli an ipsamet anima quatenus intellectiva informet corpus. Non vero est quod dubitaverint, nam rationalis anima essentialiter est forma corporis secundum se totam et secundum omnes gradus, qui, licet a nobis ratione praescindantur, in re tamen idem in anima sunt. Unde, licet ex essentia huius animae non dimanent potentiae intellectivae quae in corpore recipiantur, tamen eaedemmet potentiae sensitivae, immo et vegetativae, manant cum singulari quadam perfectione propria rationalis animae et proportionata ad ministrandum actionibus mentis. Et hoc etiam est argumentum eamdem esse animam sensitivam cum rationali in homine.

26. Anima rationalis qualiter forma corporeitatis.— Ex quo etiam intelligitur quomodo anima rationalis, licet sit incorporea, possit esse forma corporeitatis; nam esse actum aut formam corporeitatis, non est esse ipsam corpoream seu extensam, sed esse formam constituentem cum materia unam substantiam compositam capacem quantitatis. Unde, ut supra, disp. XIII, dicebam, idem omnino est esse formam corporeitatis quod esse formam substantialem materiae, quia ex hoc praecise quod sit actus substantialis materiae, constituitur ex utraque substantia integra, materialis et corporea. Cum ergo rationalis anima, etiamsi sit indivisibilis, vera forma sit substantialis corporis, habet quidquid necessarium est ut sit forma corporeitatis. Ex quo etiam concludi potest continere etiam sufficienter gradus intermedios, vegetativum, scilicet, et sensitivum, ita ut eos formaliter conferre possit composito, quia non potest continere extremos gradus sine his mediis. Dici autem solet frequenter rationalem animam virtute et eminenter continere hos gradus. Quod tamen aliis videtur non sufficere ad formalem causam, licet ad efficientem satis sit. Atque ita sine dubio dicendum est, sicut de ratione formae corporeitatis non est ut sit corporea formaliter, ita de ratione animae vegetativae et sensitivae non esse quod sint materiales et extensae, sed quod sint principium formale vegetandi et sentiendi, et quod constituant formaliter vivens secundum hos gradus vitae, quod vere ac formaliter habet anima rationalis; dicitur tamen eminenter continere, comparatione facta ad formas illorum graduum quae perfectionem eorum non transcendunt, quia altiori modo continet perfectiones earum. Unde, generatim loquendo, negandum est esse de ratione formae vegetativae aut sensitivae quod sit corruptibilis, aut educta de potentia materiae, sed addendum esset illud esse de ratione animae vegetativae tantum aut sensitivae tantum; in homine autem nulla est forma quae sit aut vegetativa aut sensitiva tantum. Quare nulla est in homine forma educta de potentia materiae. Neque hoc obstat, ut alii obiiciunt, naturali generationi hominis, quia ad hanc non est necesse ut forma fiat per eductionem; alias etiamsi in homine esset anima sensitiva educta de potentia materiae, non generaretur homo, sed illud animal irrationale constitutum per talem animam. Ad generationem ergo naturalem satis est quod unio animae ad corpus naturali modo fiat per naturalem dispositionem et actionem.

27. In homine contrariae operationes.— Ad ultimam rationem Ochami respondetur imprimis diversitatem vel oppositionem operationum indicare diversitatem facultatum proximarum, non vero formarum, ut supra dictum est. Deinde dicitur dupliciter intelligi posse esse in homine operationes contrarias, scilicet, vel simul vel diversis temporibus. Hoc posterius non solum in eadem anima, sed etiam in eadem potentia accidere potest, ut per se constat; illud autem prius non est verum, intellectum de propria contrarietate: nam quando voluntas et appetitus simul moventur affectibus contrariis, tendunt in obiecta sub diversis rationibus et diverso etiam modo; nam, si affectus unius est efficax, alterius est inefficax, ex quo potius colligitur hos appetitus in eadem anima radicari, nam motus unius retardat motum alterius, si sit aliquo modo repugnans; si autem inter se consentiant uterque, facilius et promptius fit. Atque haec de primo capite et modo fingendi plures formas substantiales in eadem materia.

De partibus heterogeneis et earum formis

28. Secundus modus opinandi de pluralitate formarum esse potest, contingere duas formas substantiales manere in eadem materia vel in eadem parte illius, quando una est imperfecta et comparatur ad aliam ut dispositio praeparans materiam et non ut forma generica et specifica; in quo est magna differentia inter hunc modum et praecedentem, quod in illo utraque forma est essentialis composito, et praedicata a singulis formis desumpta quidditative et essentialiter inter se praedicantur, ut hominem esse animal, etc., quod plane repugnaret, si formae essent distinctae. At vero iuxta hanc secundam viam, forma quae est dispositio ad aliam non est de essentia substantiae compositae ex materia et alia forma, sicut tales dispositiones accidentales non sunt de essentia, sed causae aliquo modo extrinsecae.

29. Duas autem opiniones invenio quae ad hoc secundum caput pertinere videntur. Una est quae in solis viventibus ponit in singulis partibus dissimilaribus singulas formas partiales specie distinctas, disponentes ad integram formam, quae est una realiter distincta ab omnibus illis partialibus. Ita tenet Antonius Andr., VII Metaph., q. 17; et Paulus Venetus, in Sum. de Anim., c. 5; Niphus, I de Generat., text. 78; et solet tribui Commentatori, eo quod VI Phys., com. 59, dicit cor, caput, et huiusmodi partes specie differre: et II Metaph., text. 17, ubi dicit animal et partes eius convenire in forma totius et differre in formis propriis. Et de his partibus intelligunt aliqui quod Aristoteles ait, II de Generat. animal., c. 3, hominem prius vivere vita plantae, post animalis, tandem vita hominis. Rationes praecipue sunt quia in his partibus sunt dispositiones, non solum diversae, sed etiam contrariae, et ab eisdem sunt operationes diversarum rationum. Ergo habent etiam formas partiales diversarum rationum. Item, quia pars heterogenea abscissa retinet eamdem naturam carnis aut ossis, et tamen in ea non manet forma totius; ergo manet forma partialis. Tertio, quia hae partes differunt specie; ideo enim partes heterogeneae seu dissimilares dicuntur; sed non differunt in forma totius; ergo differunt in formis partialibus.

30. Haec vero sententia merito reiicitur ab omnibus qui negant pluralitatem formarum, quos infra referam, et specialiter agit contra illam Iavellus, VII Metaph., q. 16. Et praeter rationes generales quae probant unitatem formae substantialis, impugnatur in hunc modum. Aut loquimur de viventibus habentibus indivisibilem animam, aut divisibilem et coextensam materiae. Si de posterioribus sit sermo, facile concedi potest in diversis partibus heterogeneis esse diversas partes formae heterogeneas; nam revera in arbore non est eiusdem rationis illa pars formae quae est in fronde et quae est in fructu, etc.; sunt tamen partiales illae formae et aptae ut inter se uniantur et continuentur, et ideo componunt unam integram formam totius. Quapropter falsum est fingere aliam formam totalem superadditam his formis partialibus et omnes illas partes iterum informantem; ad quid enim est huiusmodi forma, aut quo indicio probabili ostenditur? Quidquid enim est in toto et in singulis partibus, quantum ad accidentia et operationes, salvatur sufficienter cum solis illis formis partialibus inter se unitis, seu (quod idem est) cum sola forma integra composita ex illis partibus. Praeterea inquiro an illa forma totalis indivisibilis sit vel extensa. Primum dici non potest de his formis materialibus; et, si de aliquibus dicatur, id pertinet ad secundum membrum supra propositum. Erit ergo forma illa extensa et composita ex partibus; de qua rursus interrogo an partes eius, quae correspondent diversis partibus heterogeneis corporis, sint omnino similes et eiusdem rationis inter se vel aliquo modo diversae et dissimilares. Primum dici non potest, praesertim loquendo consequenter in illa sententia, nam contra illud procedunt argumenta quibus ipsa nititur, quomodo, scilicet, forma, quae in se est eiusdem rationis, requirat in diversis partibus diversas et contrarias dispositiones, maxime cum non sit tota in singulis partibus, sed secundum diversas partes, quae inter se sunt omnino similes. Item, quomodo habeat illa forma in diversis partibus diversas actiones; nam si hoc tribuatur diversis dispositionibus, ergo sufficient diversae dispositiones accidentales ad eam diversitatem actionum, cum actiones ipsae accidentales etiam sint; ergo superfluum est fingere in singulis partibus duplicem formam substantialem, partialem, scilicet, et totalem, quarum una sit dispositio ad aliam. Et praeterea contra hunc modum multiplicandi formas procedent a fortiori quae in sequenti membro dicemus.

31. Brutorum omnium formae divisibiles.— In his ergo viventibus quae habent indivisibiles formas, videri potest nonnulla maior dubitandi ratio, quae revera solum habet locum in compositione hominis; quamvis enim de animabus perfectorum animalium sit nonnulla controversia, suppono tamen esse probabilius nullam formam materialem esse vere ac proprie indivisibilem. Duobus enim modis potest dici forma indivisibilis: uno modo, quia, licet constet ex partibus, tamen vel separari naturaliter non possunt, ut in formis caelestibus, vel non possunt ita separari ut separatae conserventur, sed statim ac dividuntur, corrumpuntur. Et hoc fortasse modo sunt indivisibiles animae perfectorum animalium; haec tamen indivisibilitas nihil refert ad rem de qua agimus, quia satis est quod ipsamet anima constet ex partibus heterogeneis et ex earum inseparabili unione tota consurgat, ut supervacaneum sit alias partiales formas in singulis partibus confingere, ut ratio superius facta probat; nam aeque procedit, sive illa forma divisibilis sit sive indivisibilis in dicto sensu, ut per se notum est. Alio ergo modo dicitur forma indivisibilis proprie et in rigore, quia nullis partibus constat, quam necesse est et totam esse in toto et totam in qualibet parte, et hoc modo solam animam rationalem existimamus esse indivisibilem; quamquam rationes quae de illa fient possint applicari ad quamcumque aliam, si quis existimaverit esse indivisibilem.

32. In partibus humani corporis heterogeneis unica forma .— Quod ergo talis forma non requirat in partibus sui corporis organici diversas partiales formas, probatur primo ex eminentia et perfectione talis formae, quae, cum in se sit indivisibilis actus, per se primo respicit, ut adaequatum susceptivum, totum illud constans ex omnibus illis partibus diversimode dispositis partialiter ut ex eis consurgat integra dispositio consentanea perfectioni talis formae; ergo etiam in tali composito sunt superfluae tales formae partiales. Patet consequentia, tum quia ipsa indivisibilis forma est sufficiens ad actuandam plene et perfecte quamlibet partem illius materiae, etiamsi varie disposita sit; tum etiam quia illae formae partiales non tollunt quin ipsa indivisibilis forma respiciat omnes illas partes varie dispositas ut componentes suum adaequatum susceptivum; neque tollunt quin illa eadem forma sit principium radicale et principale omnium actionum quae per illa varia membra exercentur; in quo genere illa etiam est sufficiens principium earum; ergo superfluae sunt illae formae partiales.

33. Secundo, quia repugnat unam formam substantialem esse dispositionem proximam et permanentem ad aliam substantialem formam. Potest quidem una forma esse dispositio remota et transiens (ut sic dicam); sic enim forma sanguinis est dispositio et quasi via ad formam carnis, remota tamen et transiens, quia non manent simul, sed ex sanguine fit caro ut ex transeunte materia. Similiter forma embrionis est dispositio ad formam hominis, et eodem sensu accipiendum est quod ex Aristotele supra referebamus, nempe hominem prius vivere vita plantae, post vita animalis, etc.; in hoc enim significavit processum generationis ab imperfecto ad perfectum per varias dispositiones, donec ad introductionem ultimae formae perveniatur; semper tamen imperfectior forma recedit adveniente perfectiori. Quod vero una forma substantialis sit dispositio ultima ad aliam, simul permanens cum illa, fieri millo modo potest; quia unaquaeque forma substantialis dat esse simpliciter et constituit essentiam completam in genere substantiae; ergo non potest una forma esse talis dispositio ad aliam. Nec refert si quis dicat hoc esse verum de formis totalibus, non autem de partialibus, nam si in omnibus partibus corporis humani praeter animam sunt huiusmodi formae, ex omnibus illis formis partialibus consurget una integra forma distincta ab anima rationali; nam, sicut omnes partes materiae sunt inter se unitae et componunt unum integrum corpus, ita omnes illae formae partiales erunt inter se unitae, sicut partes materiae quas informant; component ergo unam integram formam in suo proprio genere et specie constitutam; ergo non potest esse dispositio ad aliam formam totalem eiusdem materiae.

34. Ex quo argumentor tertio, nam vel illa forma composita ex partialibus est anima vegetativa, aut sensitiva, vel est forma inanimati. Hoc posterius dici non potest consequenter, alias non deservirent hae formae partiales ad propria munera vitalia singulorum membrorum, cum tamen propter hanc potissimum causam poni dicantur. Et praeterea contra huiusmodi formam procedunt omnia quae supra dicta sunt de forma mixtionis aut corporeitatis. Et simili modo, si talis forma dicatur esse anima, contra eam positionem procedunt omnia supra adducta in eos qui ponunt in homine duas vel tres animas. Neque refert si quis contendat ex illis partialibus non componi unam, nam tunc de unaquaque forma partiali per se sumpta, ut carnis aut ossis, eadem ratio procedet; quia revera in hac consideratione unaquaeque forma illarum solo nomine dicitur partialis, cum non sit vera pars alicuius totalis formae; in se ergo erit quaedam forma integra, de qua interrogari poterit an sit anima necne, et procedet ratio facta.

35. Et similiter poterit inquiri an hae formae partiales seu integra ex illis composita maneat in corpore, recedente anima rationali, vel pereat. Si primum dicatur, sequitur primo satis consequenter manere corpus illud vivum, recedente rationali anima; nam (ut dixi) formae illae, aut quae ex illis consurgit, anima esse debet, alias nihil deserviret ad operationes vitae. Item, sequitur partem abscissam et coniunctam corpori humano esse univoce carnem aut os, etc., quod est contra Arist., VII Metaph., text. 56, et clarius I de Generat. animal., c. 19, et I de Anim., c. 1. Si vero tales formae partiales omnes recedunt, recedente anima, primum absque ullo indicio vel necessitate finguntur. Et deinde sequuntur inconvenientia theologica quae supra inferebamus, scilicet in Christi morte aliquam substantialem formam dimissam esse a Verbo vel manere separatam simul cum anima rationali.

36. Plato quomodo plures formas in homine posuerit, refutaturque.— Adde Aristotelem, I de Anima, text. 91 et sequentibus, ex professo impugnare opinionem Platonis, ponentis plures animas in diversis partibus corporis. Est autem eadem ratio de multis formis partialibus. Verum est solum posuisse Platonem diversas animas quasi partiales in diversis partibus, non vero deinde unam integram in toto; sed hic modus ponendi plures non pertinet ad praesentem disputationem, quia revera iuxta illum non ponuntur plures formae in eadem parte materiae. Constat vero esse omnino falsum, quia ex illo sequitur animam rationalem non informare corpus humanum, sed aliquam partem eius, et consequenter sequitur non esse principium omnium actuum vitalium hominis, quod repugnat sanae doctrinae, quae definit animam rationalem esse veram formam corporis. Et supra etiam est ostensum ex connexione harum operationum colligi radicationem illarum in uno principio. Denique ratio Aristotelis est quae ad rem maxime spectat; sic enim colligit: aut illae animae informantes diversas partes uniuntur in una anima, vel non. Si non uniuntur, ergo non componunt per se unum. Si autem uniuntur in una anima, vel per unam quasi communem omnibus continentur in uno composito, illa una sufficit, et aliae plures falso et superflue multiplicantur; haec vero ratio aeque procedit de quibuscumque partialibus formis.

37. Ad rationes contrariae sententiae patet solutio ex dictis. Ad primam respondetur illas varias dispositiones partium organicarum complere unam integram dispositionem unius formae totalis, vel divisibilis vel indivisibilis, ut explicatum est. Quod vero ad operationes harum partium attinet, si sit sermo de actionibus mere naturalibus et transeuntibus, ut calefacere, frigefacere, etc., hae proxime proveniunt a primis qualitatibus, quibus hae partes diversimode disponuntur et afficiuntur. Si vero sit sermo de operationibus vitalibus, ut sunt attrahere, expellere, tangere, videre, etc., hae proveniunt proxime a diversis facultatibus vitalibus, quae interdum in eadem, interdum in diversis partibus corporis existunt; omnium vero radicale principium est una et eadem forma, quia est universale principium haec omnia virtute continens. Et ideo propter has dispositiones vel operationes non est necesse multiplicari partiales formas, praesertim cum, illis positis, necesse sit fateri superiorem et totalem formam partes illas informare et requirere in illis illas varias dispositiones, et posse per illas exercere illas varias operationes.

38. Abscissa pars si iterum uniatur, an substantialiter id fiat.— Ad secundum respondetur negando antecedens, nam in parte heterogenea abscissa non manet eadem forma quae antea erat, et ideo manus abscissa est aequivoce manus, ut Aristot. dixit. Sed solet contra hoc instari, quia huiusmodi pars abscissa, si intra breve tempus iterum coniungatur toti secundum eamdem partem unde abscissa est, vere ac substantialiter unitur et vivit sicut antea; ergo retinuit eamdem formam, alioqui non posset iterum ab ea informari, quia a privatione ad habitum non est regressus. Sed haec replica eamdem difficultatem habet in omni sententia, quia negari non potest quin pars illa per divisionem amiserit informationem formae totalis, verbi gratia, animae rationalis; si ergo postea iterum unitur et informatur ab illa, fit regressus a privatione ad habitum. Si autem negetur iterum informari rationali anima, eadem ratione negabimus nos iterum vere uniri. Unde Soncin., VIII Metaph., q. 10, ad 7, probabilius putat nunquam iterum fieri perfectam unionem physicam talis partis. Ad experientiam vero, quae esse dicitur quod talis pars iterum vivit et sentit, respondebitur iuxta hanc sententiam negando esse sensum in ipsamet parte, sed in propinquis; sicut in ossibus aut dentibus videtur esse doloris sensus ex propinquitate aliarum partium. Quod vero attinet ad nutrimentum et conservationem temperamenti, dicetur fieri per iuxtapositionem. Sed quia haec sunt creditu difficilia, probabilius fortasse est illam partem iterum informari anima rationali, nec est inconveniens ex partiali illa privatione et quasi momentanea redire ad habitum, quia forma in se integra mansit, et dispositiones quae in tali parte erant ad illam numero formam eaedem permanserunt, et in ea parva mora parum etiam diminutae fuerunt, et ideo non est inconveniens quod eadem forma ad illam partem materiae statim revertatur.

39. An partes heterogeneae differant substantiali specie.— Ad tertium responderi potest negando assumptum, scilicet heterogeneas partes differre specie substantiali, sed satis est quod accidentali differant, unde dissimilares dicuntur propter diversitatem dispositionum. Nihilominus in viventibus habentibus animas extensas, probabilius censeo inter ipsas partes animae quae diversas partes organicas informant esse aliquam maiorem diversitatem quam sit inter partes formae homogeneae, ideoque in ipsamet substantia esse aliquam diversitatem inter has partes, quae recte appellabitur specifica partialitas . In forma autem humana habet specialem difficultatem quomodo informet has partes, et pro ratione dispositionum diversimode uniatur illis. Sed haec res pertinet ad scientiam de anima.

De formis elementorum, an maneant in mixto

40. Secunda sententia, pertinens etiam ad hoc secundum caput, est Avicennae, Commentatoris et aliorum, qui dicunt in omnibus mixtis manere formas elementorum; non enim videtur credi posse quod in alium usum maneant quam ut sint dispositiones ad formam mixti. Hoc autem tenet Avicen., I Sufficient., c. 10; et Comment., I de Generat., c. de Mixtione, et III de Caelo, text. 67. Qui differunt, nam ille ponit formas substantiales elementorum indivisibiles, et ideo affirmat manere in mixto integras et perfectas substantialiter; hic vero putat illas formas esse intensibiles et remissibiles, et ideo ait manere in mixto remissas, iuxta proportionem suarum qualitatum. Putat enim has formas elementorum adeo esse imperfectas ut sint veluti mediae inter qualitates et substantiales formas perfectas; propter quod fortasse a Platone, in Timaeo, qualitates vocantur, ideoque imitantur qualitates in graduali latitudine, secundum quam possunt intendi et remitti, quam opinionem sic expositam sequuntur Niphus, I de Gener., text. 118, et VIII Metaph., disp. IV,. et XI Metaph., disp. ult.; Zimara, Theorem. 48. Multi etiam ex medicis eamdem sententiam secuti sunt, ut videre licet apud Thom. de Garvo, in Sum. medicin., lib. I, tract. I, q. 1; et praesertim Galen., in II Method., c. 2, et lib. de Substantia naturali, ad finem; et ex theologis idem secutus est Aureol., In II, dist. 15, ut ibi referunt Capreol. et Gregor.

41. Variis modis explicatur sententia .— Variis autem modis intelligi potest haec opinio. Primo, quod formae elementorum maneant in diversis particulis materiae minutissimis. Et hoc modo posuit Avicenna manere in mixto huiusmodi formas, et fortasse voluit formam mixti informare omnes illas particulas easque inter se unire, alioqui non posset salvare substantialem mixtionem, sed solum per iuxtapositionem, ut per se notum apparet. Singulae enim ex illis particulis, sicut materia et forma distinguerentur, ita et quantitate; ergo et loco, non enim possent loco penetrari; ergo solum per iuxtapositionem dicerentur misceri, sicut aqua et vinum, dum in suis substantiis integra manent; non tamen singulae particulae essent mixtae, et consequenter nec totum esset substantialiter mixtum neque esset per se unum, quia partes non essent per se connexae; unde facile dissiparentur per mutuam actionem vel localem motionem. Necessaria ergo est alia forma propria mixti, diversa a formis elementorum, ut iterum infra contra Aureolum ostendemus. At hoc etiam est impossibile. Primo, quia forma mixti et forma elementi diversas requirunt dispositiones et incompossibiles, ut omittam rationes generales contra pluralitatem formarum. Secunda, quia cum omnes partes mixti, praesertim in rebus homogeneis, habeant idem temperamentum primarum qualitatum, nulla potest ratio reddi ob quam in una parte materiae mixti sit forma ignis, in alia aquae, etc. Quae ratio etiam procedit in rebus heterogeneis; nam quaelibet pars heterogenea ex homogeneis constat et mixta est. Tertio, quia si in partibus eodem modo dispositis manent diversae formae elementorum, signum est illam formam in tali parte non esse dispositionem ad formam mixti, quandoquidem in simili parte esse potest cum contraria forma substantialis mixti; ergo aeque bene aut melius esse poterit, etiamsi in tali parte materiae nulla forma elementi existat, dummodo ibi sit temperamentum proportionatum primarum qualitatum, quod etiam pendere non potest a forma talis elementi, cum in alia parte simili dicatur esse cum forma contraria. Ex quo etiam concluditur talem formam esse impertinentem ad omnem actionem et conservationem illius partis mixti, in qua esse dicitur; atque adeo ex nullo effectu aut signo naturali colligi posse formas elementorum manere hoc modo in mixto.

42. Alio modo potest intelligi illa sententia, quod scilicet omnes formae elementorum simul informent quamlibet partem materiae mixti, et deinde superveniat forma mixti informans etiam totam illam materiam. Et hic modus tot continet absurda ut ea de causa a nemine assertus videatur; nam primo sequitur formas formaliter repugnantes simul esse in eadem parte materiae in suo esse integro et perfecto; formae enim elementorum formaliter inter se pugnant; nam, si dispositiones eorum sunt formaliter repugnantes, quomodo ipsae formae non erunt? Alioqui, qualiter unum elementum generabitur ex alio? Aut cur generatio unius erit corruptio alterius, si formae eorum non sunt repugnantes in materia? Secundo, si huiusmodi formae non habent proprias dispositiones in gradu sibi proprio, et consequenter nec proprias actiones, nihil conferre possunt ad formam mixti; ergo non sunt dispositiones ad illam. Immo, impossibile est quod eadem forma postulet in eadem parte materiae dispositiones omnino repugnantes et in esse perfecto earum, ut summum calorem et summum frigus; at vero non minus repugnant inter se substantiales formae aquae et ignis, praesertim in suo esse perfecto. Tertio, faciunt maxime contra hanc sententiam argumenta generalia fieri solita contra pluralitatem formarum, quia ponit in eadem parte materiae plures formas specificas per se sufficientes ad constituendum suppositum habens suum proprium esse simpliciter et requirentes dispositiones valde repugnantes; forma enim terrae postulat maximam densitatem; at forma ignis raritatem maximam; haec intensum calorem, forma vero aquae, intensum frigus; qui ergo fieri potest ut tales formae integrae et perfectae eamdem partem materiae simul informent?

43. Elementorum formae perfectissime substantiales.— Tertio modo intelligi potest haec sententia prout Commentator eam exposuit, nempe, quod omnes formae elementorum sint in tota materia mixti et in omnibus partibus eius, refractae tamen (ut inquit) et in gradu remisso, et deinde tota materia sic affecta et disposita illis formis informetur forma mixti. In qua sententia primo impugnari solet quod Commentator supponit, formas scilicet elementorum non esse perfecte substantiales, sed medias inter accidentales et substantiales. Contra quod argumentatur D. Thomas, I de Gener., text. 84, quia impossibile est dari medium inter substantiam et accidens, tum quia inter contradictoria non datur medium, substantia autem et accidens distinguuntur per immediatam contradictionem, tum etiam quia medium est inter extrema eiusdem generis, substantia autem et accidens sunt diversorum generum. Deinde addere possumus formam substantialem ignis et cuiuscumque elementi esse per se sufficientem ad actuandam materiam, ita ut illam in esse constituat seu conservet, et ad constituendum cum illa unum suppositum quod sit proprie et univoce substantia; ergo talis forma tam proprie et univoce substantialis est sicut quaecumque alia. Et hoc ipsum confirmatum est supra, cum ostenderemus dari formas substantiales.

44. Formis substantialibus repugnat intensio.— Quod si fortasse Commentator hoc non neget, sed eas appellet medias solum quia inter substantiales formas habent minimam perfectionem, unde fit ut in aliquibus proprietatibus similitudinem habere possint cum formis accidentalibus, contra hoc, omissa controversia de modo loquendi, ostendo secundo falso eis attribuere similitudinem cum formis accidentalibus in hac conditione intensionis et remissionis, quia haec conditio ita est propria accidentium seu qualitatum ut directe repugnet formae substantiali quatenus talis est; si ergo formae elementorum sunt vere ac proprie substantiales, ut ostensum est, non possunt esse similes accidentibus in hac conditione. Antecedens probatur primo ex Philosopho, in Praedicament., c. de Substant., dicente substantiam non recipere magis et minus; si autem forma substantialis aquae intenderetur et remitteretur, revera, sicut aqua est magis vel minus frigida, ita esset magis vel minus aqua.

45. Secundo argumentatur D. Thomas, 1, q. 76, a. 4, ad 4, quia esse substantiale cuiuscumque rei in indivisibili consistit, et omnis additio vel subtractio variat speciem, sicut in numeris, ut dicitur VIII Metaph.,text. 10. Haec vero ratio calumniam pati potest, quia simili ratione probaretur qualitatem non posse intendi et remitti, quoniam etiam in accidentalibus formis verum est quod essentiae earum consistunt in indivisibili et quod species earum sint sicut numeri, et consequenter quod quaelibet subtractio et additio variat speciem; intelligendum vero est de additione essentiali et formali, non de intensiva; idem ergo responderi poterit de substantialibus formis. Respondetur tamen esse diversam rationem de forma substantiali et accidentali; nam illa est quae primo constituit essentiam rei simpliciter, et ideo oportet ut sit omnino indivisibilis et invariabilis, quamdiu manet in eadem materia. Quod declaratur a posteriori ex illo effectu ex quo supra colligimus dari formas substantiales, nimirum ex reductione aquae ad pristinam frigiditatem; nam si forma substantialis aquae remissibilis esset, certe remitteretur, remissa frigiditate, quia sicut forma pendet ex dispositione, ita intensio formae ex intensione dispositionis; ergo impossibile esset aquam postea ex intrinseca virtute se reducere ad pristinum statum, quia forma remissa non potest seipsam intendere; neque etiam habet aliud principium prius a quo illa intensio dimanet. Ut ergo aqua, quantumvis calefacta, possit, remotis extrinsecis agentibus, ab intrinseco se restituere in connaturalem statum, necesse est ut in ratione aquae integra et perfecta maneat, et consequenter ut ipsum formale principium constitutivum aquae intactum maneat (ut sic dicam) quamdiu non omnino corrumpitur. Et hoc sensu dicimus de ratione formae substantialis esse ut sit invariabilis et immutabilis in sua entitate, quando essentialiter manet eadem et in eadem materia, quia est radicale principium omnium proprietatum, et primam rei essentiam constituit.

46. Et confirmatur quia ob hanc causam, teste Philosopho, V Phys., et I de Gener., substantialis corruptio aut generatio elementorum non fit successive cum ipsa alteratione, sed in momento in fine alterationis, cum completur dispositio sufficiens, quia, scilicet, forma substantialis non remittitur nec tollitur per partes, sed tota simul; at si esset intensibilis et remissibilis, certe introduceretur successive, et similiter expelleretur; immo, quoties aqua calefit ab igne, tot gradus formae ignis introducerentur in aquam, quot caloris, quod est incredibile. Adde quod si formae elementorum ita possunt intendi et remitti, cur etiam formae mixtorum non intendentur et remittentur ad intensionem et remissionem formarum simplicium? maxime cum hae dicantur ad illas requiri ut dispositiones necessariae. Verbi gratia, si forma auri requirit in sua materia sex gradus formae ignis et duos aquae, ut sit in connaturali statu, si per contrariam actionem illi. gradus formae ignis remittantur amplius in auro et intendatur forma aquae, cur non recedet etiam forma auri a sua naturali perfectione et in suamet entitate minuetur? Certe nulla ratio sufficiens reddi potest; nam quod sit perfectior, non satis est; solum enim inde sequitur quod gradus latitudinis eius erunt perfectiores. Dicendum ergo est de ratione formae substantialis esse ut habeat vel constituat essentiam indivisibilem intensive, et ideo hoc aeque convenit formis elementorum ac caeteris.

47. Elementorum omnium formae nullo modo esse queunt in eadem materia .— Tertio, principaliter impugnanda est haec sententia ex re quam nunc tractamus, quia impossibile est tot formas substantiales simul esse in eadem materia. Nam, licet dicantur esse remissae, nihilominus unaquaeque, si substantialis est, dat esse simpliciter et constituit veram substantiam ac substantiale suppositum; non potest autem intelligi quod unum suppositum simul sit in quattuor aut quinque speciebus distinctis, et quod sint multa individua diversarum specierum substantialium ex eadem materia constantium. Quam rationem infra declarabimus latius. Accedit praeterea contra Averroem quod, si formae elementorum in gradibus remissis implentibus latitudinem manent simul in eadem materia, ergo et potentia materiae est per illas sufficienter actuata et mixtio etiam ex illis solis est sufficienter peracta; ergo et superfluum est et impossibile quod nova forma mixta addatur illis omnibus formis.

48. Mixti forma ab elementorum distincta.— Unde Aureolus (ut Gregor. supra refert) dixit formam mixti non esse aliquam formam simplicem, sed solam illam commixtionem seu aggregationem ex formis elementorum in esse remisso. Quam vero sit absurda haec sententia, per se notum est; nam ex ea sequitur substantias mixtas non esse veras substantias per se unas. Deinde sequitur animalia, etiam hominem ipsum, non habere unam formam simplicem. Denique sequitur mixta omnia non differre substantialiter et essentialiter, sed tantum secundum magis et minus, neque habere proprietates vel actiones perfectioris rationis quam sint qualitates et actiones elementorum. Ipsae ergo proprietates et facultates mixtorum evidenter indicant proprias substantiales formas nobilioris rationis quam sint formae elementorum.

49. Et hinc retorquendo argumentum concluditur formas illas elementorum simul coniunctas in eadem materia et quasi suppositas formae mixti, superfluas esse, etiam si per impossibile alioqui non repugnarent, quia et ad esse materiae et ad esse substantiale compositi, et ad omnem actionem physicam quae de tali composito experimento cognosci potest, sufficit forma mixti cum facultatibus quae ab ea manant et temperamento primarum qualitatum quo materia disponitur. Quod quidem temperamentum, licet non sit aliqua qualitas simplex virtute continens primas, ut putavit Avicenna, sed formaliter componatur ex primis in esse remisso, ut habet vera et communis sententia, quae late tractatur in I de Generat., nihilominus non requirit substantiales formas elementorum formaliter ibi existentes, sed sufficit forma mixti, cui connaturale est tale temperamentum et vim habet et efficaciam conservandi aut recuperandi illud, si extrinseca impedimenta tollantur.

50. Et quoad hoc recte dicuntur elementa manere, quoad formas substantiales, virtualiter in forma substantiali mixti, quoad accidentales vero formaliter, licet non maneant integrae, sed remissae. Quod bene declaravit Scot. In II, dist. 15, quem sequuntur Gabr. ac Gregor., ibi; Aegid., II de Generat., et alii, et immerito impugnatur a Caiet., I, q. 76, a. 4, in fine; non enim repugnat doctrinae D. Thomae; nullibi enim id negavit, quin potius id indicat in sensu a nobis exposito, Opusc. 33. Neque in eo est ulla difficultas, quia non dicitur forma mixti continere formas elementorum in genere causae formalis aut secundum totam perfectionem emienter contentam, ut videtur Caietanus existimasse, sed solum secundum quamdam participationem et convenientiam, ut declaratum est.

51. Ex his ergo satis concluditur non sequi ex mixtione elementorum quod sint in mixto plures formae substantiales, quia formae elementorum non manent in mixto formaliter, sed virtute tantum, quae est sententia Aristotelis, ut infra ostendam, et communiter recepto, ut patet ex Alexandro, Philopono, Div. Thoma, in I de Gener.; et eodem D. Thoma, I, q. 76, a. 4, ad 4, et q. 5 de Potent., a. 7, et aliis scholasticis, In II, dist. 12, praesertim Capreolo et Gregor., loc. cit.; et Scot., q. 1; Hervaeo, tract. de Pluralit. form., q. 15; Aegid., Quodl. IV, q. 11; Soncin., X Metaph., q. 27, et lib. XII, q. 68. Est autem sermo de formis substantialibus elementorum; nam accidentales formaliter manent, sed id nihil refert ad praesentem quaestionem. Unde philosophi qui negarunt in elementis formas substantiales, consequenter dixerunt elementa manere formaliter in mixto, et hocmodo processit Galen., nam, ut vidimus sect. 1 huius disputationis, ille non agnoscit in elementis formas substantiales, sed tantum primas qualitates. Unde, quod ad rem praesentem attinet, nobis non contradicit, sed potius favet. Vide illum lib. I Methodi, c. 2, et libello de Substant. natural. facult., aliquantulum a principio, et lib. VIII de Placit. Hippocr.

52. Obiectio .— Sed obiiciunt nobis Aristotel., qui, I de Generat., c. 10, definit mixtionem quod sit miscibilium alteratorum unio; cum ergo elementa miscentur, non corrumpuntur, sed alterantur tantum; atque ita in toto illo capite saepe repetit Aristot. miscibilia non corrumpi; quod si alterum interierit, non posse misceri; nam quae non sunt (inquit) in admixtionem non recipiuntur. Secundo idem Aristot., V Metaph., c 3, definit elementum esse id ex quo aliquid fit, ita ut insit et in quod ultimo fit resolutio; ergo si elementa non manent in mixto, non sunt elementa, neque etiam mixtum poterit in illa resolvi, quod est falsum et contra experientiam; nam, quando lignum comburitur, experimur et fumum, et aqueum humorem, et cineres, et ignem ex illo prodire. Nec satis est dicere illa omnia contineri in ligno virtute aut potentia, alioqui etiam aqua diceretur mixta, saltem ex aere et aqua, tum quia in se habet qualitatem quamdam aeris, tum etiam quia quando aqua calefit, exhalatur ex illa aereus vapor. Et confirmatur; nam ex continentia virtuali solum sequitur posse ex mixto elementa generari; at hoc non satis est, nam etiam potest mixtum ex quolibet elemento generari, et unum elementum ex alio. Unde Aristotel., III de Caelo, c. 3, ait in ligno et carne elementa contineri, quia ab illis manifeste segregantur; e contra vero carnem et lignum non contineri in igne, quia ab eo segregari non possunt. Aliud est ergo segregari, aliud generari; ergo segregatio requirit formalem continentiam. Tertio, ait Aristotes, I de Caelo, c. 7, moveri mixtum motu elementi praedominantis; ergo manet in illo. Quarto, lib III de Caelo, text. 67, et II de Partib. anim., c. 1, et IV Meteor., c. 12, ait elementa esse materiam mixti.

53. Aristotelis sententia, tantum virtute manent elementa in mixto.— Elucidatur definitio mixtionis .— Respondetur Aristot., III de Caelo, c. 3, sub disiunctione asserere elementum inesse potentia aut actu in mixto; hoc enim, inquit, utro modo se habeat, adhuc ambigitur; quaestionem autem quam illo loco indecisam reliquit resolvit I de Generat., c. 10, dum expresse ait ea quae in mixtionem recipiuntur quodammodo esse et quodammodo non esse; nam actu (inquit) non sunt, virtute autem seu potestate remanent, et in eo constituit differentiam inter mixtionem et alias mutationes; et II de Partibus animalium, c. 1, primam compositionem corporum dicit eam esse quae ex primordiis conficitur iis, quae nonnulli elementa appellant; terram dico, aquam, aerem et ignem, sed melius fortasse dici potest ex virtute †3 confici elementorum; humiditas enim, et siccitas, caliditas, et frigiditas, materia sunt corporum compositorum. Igitur de sententia Arist. satis constat. Cum ergo Arist. ait mixtionem esse miscibilium alteratorum unionem, alteratorum dixit potius quam corruptorum ut denotaret non omnino perire, sed virtute et secundum qualitates manere. Neque Aristoteles in eo capite negavit in vera mixtione miscibilia corrumpi; nec id negare potuit, nam cum per mixtionem introducatur nova forma substantialis mixti, necesse est fieri corruptionem substantialem miscibilium, quia generatio, unius semper est corruptio alterius. Dixit tamen non omnino perire, quia virtute manent.

54. Elementi descriptio explicatur .— Ad secundum responderi potest, primo, definitionem illam elementi non convenire his simplicibus corporibus quae communiter elementa dicuntur, sed primis principiis exquibus res naturalis componitur. Cui sententiae favet Averroes, V Metaph., com. 4, dicens materiam primam esse proprie elementum, corpora vero simplicia nonnisi hominum opinione: nam quia antiqui philosophi non cognoverunt aliam materiam, nisi haec simplicia corpora, ideo illa appellarunt elementa. Atque ita Aristoteles, II lib. de Partib. animal., c. 1, non vocat absolute elementa, sed quae nonnulli elementa appellant ; et eodem modo loquitur II de Generat., c. 1, et aliis locis. Et potest hoc confirmari ex illa particula definitionis elementi, scilicet, esse id ex quo primo aliquid componitur . At haec corpora non sunt ex quibus primo aliquid componitur, cum ipsa sint ex aliis prioribus composita. Item Aristoteles, ibidem, ait elementum debere esse quid indivisibile; haec autem corpora non sunt indivisibilia, ut constat. Et iuxta hanc sententiam facile respondetur ad argumentum non esse inconveniens illam particulam definitionis elementi, scilicet quod insit , non proprie convenire his corporibus, quia non sunt proprie elementa. Secundo, ne in voce tantum haerere videamur, admittimus his corporibus proprie convenire nomen et definitionem elementi; immo D. Thom., V Metaph., lect. 4, vult illa proprius esse elementa quam materiam vel formam. Nam vult de ratione elementi esse ut sit directe et proprie in aliqua specie. Quod tamen non video cur ad proprietatem illius vocis pertineat et non sufficiat elementum esse in sua specie partiale vel incompletum quid. Itaque elementum latine idem videtur esse quod principium alicuius rei, quod in suo ordine est primum in compositione et ultimum in resolutione, et ideo etiam de ratione elementi est quod sit indivisibile, non simpliciter et omni modo, sed in suo ordine et latitudine. Et similiter de ratione elementi est ut insit non semper formaliter, nec semper virtute tantum, sed modo accommodato suae compositioni. Sic igitur quatuor elementa vere participant rationem elementi, quia in eo genere compositionis quo unum corpus potest ex multis corporibus conflari, illa sunt prima, quia non constant ex aliis corporibus, et ex illis constant reliqua. Et similiter sunt simplicia et indivisibilia, quia non sunt in plura corpora resolubilia. Denique etiam insunt eo modo qui necessarius est ad illud genus compositionis quae fit per mixtionem. Et ita Aristoteles, III de Caelo, c. 3, expresse ponit sub disiunctione in descriptione elementi, quod insit potentia aut actu .

55. Elementi nomen proprie convenit materiae primae.— Nonnunquam formae tributum.— Unde non obstat quod materia prima sit prior his corporibus et formaliter insit seu maneat in suo composito; nam inde solum fit materiam etiam vere ac proprie dici posse elementum, alia tamen ratione et fortasse priori, quatenus materia est prior in compositione et simplicior, ut notavit D. Thomas, III de Caelo, lect. 8, ubi retractare videtur sententiam quam in V Metaph. tenuerat, ut notavit Soncin., V Metaph., post q. 9, circa text. 4 Aristot., qui etiam lib. XII, q. 27, ad 1, addit formam posse dici elementum, et ita eam nominat Aristot., lib. XII Metaph., c. 4; et D. Thom., cit. loco. Nam, licet nomen elementi praecipue videatur tribui principio materiali, ut patet ex communi usu et ex proprietate illius particulae definitionis ex guo fit aliquid, tamen, latius loquendo, ad quamcumque partem extenditur, sicut etiam dicitur totum componi ex suis partibus, tam formali quam materiali. Immo hac ratione partes quaelibet, si absolute sub communi ratione partium considerentur, dicuntur habere rationem materiae respectu totius. Hac ergo ratione, quaelibet pars, si in suo ordine sit prima et indivisibilis, elementum dici potest.

56. Ex quo sequitur, ut ad aliam partem argumenti respondeamus, non esse de ratione elementi ut compositum seu mixtum in illud ita resolvi possit ut reipsa elementumsit conservabile separatum ab elementato; hoc enim modo non potest omne compositum naturale resolvi in materiam et formam. Et pari ratione, non est necesse quod mixtum sit resolubile in eadem numero elementa ex quibus fortasse mixtum fuit, sed satis est quod in similia resolvatur; quod interdum accidet, si causae efficientes sint accommodatae et propinquae ad eam resolutionem faciendam; saepe vero non ita fit, sed mixtum totum convertitur in aliquod elementum, praesertim in terram. Quocirca, licet vera esset experientia quae in argumento affertur, nihil concluderet, quia non est necesse ea quae videntur ex ligno fieri, cum comburitur, in eo formaliter praecessisse, sed virtute secundum aliquam mmus remotam dispositionem, ratione cuius illa omnia de novo generantur; re tamen vera illa non sunt dementa, sed mixta imperfecta, quia nec fumus est aer nec cinis terra.

57. In mixtis corporibus imbibita interdum minora corpuscula.— Adde etiam in his corporibus mixtis saepe esse plures substantias accidentaliter permixtas per poros vel per divisionem et interpositionem partium, quae substantiae postea per actionem alicuius agentis non tam generantur de novo quam secernuntur, ut fit in concoctione vini et in corruptione sanguinis extra venas, et fortasse ita etiam accidit in illa actione ignis in lignum, quamvis accidere etiam possit ut non eaedem substantiae quae ibi erant, secernantur, sed aliae quae ex illis facile generantur iuxta diversas earum dispositiones. Haec autem substantiarum permixtio non refert ad rem de qua agimus, quia, licet ibi sint plures formae, sunt tamen in diversis materiis et diversa composita conficiunt, quamvis localiter coniuncta.

58. Qualiter mixtum moveatur ab elemento praedominante.— Nec denique hinc sequitur quod in eo argumento inferebatur, unum elementum resolvi in aliud aut constare ex alio; nam, licet aqua conveniat cum aere in humiditate, non tamen habet illam participatam ab aere, sed ex se et exsua simplici natura. Cum vero per calefactionem vapor humidus exhalatur ab aqua, non resolvitur aqua in aerem; nam ille vapor non est aer, sed quoddam mixtum im perfectum; quando vero contingit aquam transmutari in aerem, non est resolutio in miscibilia, sed quaedam generatio et corruptio. Unde longe aliter sunt elementa in mixto quam unum elementum in alio; nam hoc est verum solum in potentia passiva; illud vero non tantum hoc modo, sed etiam virtute et participatione quadam potentiae activae; hoc enim modo intelligendus est Aristoteles cum ait elementa esse in mixto actu vel potentia. Et hinc etiam patet solutio ad tertium testimonium. Nam, ut mixtum moveatur motu elementi praedominantis, satis est quod in virtute illud contineat plusque de qualitatibus eius participet quam alterius. Denique elementa dicuntur materia mixti transiens formaliter, virtute autem manens. Unde idem Aristoteles, II de Generat., c. 5, negat elementa esse materiam rerum naturalium: Nam si aer (inquit) remaneret, non generatio, sed alteratio foret. Constat igitur, propter dispositionem unius formae ad aliam, non contingere unquam plures substantiales formas in eadem materia coniungi.

An duae formae non subordinatae possint simul eamdem materiam informare

59. Potest divinitus materia informari duabus formis .— Supererat dicendum de tertio modo fingendi duas formas substantiales in eadem materia sine ulla habitudine inter se aut respectu alicuius tertiae formae ad quam disponant, sed per solam concomitantiam accidentalem, ut se habent albedo et dulcedo in eodem subiecto. Sed in hoc modo impugnando immorari non est necesse; primo, quia nullam invenio in hac re opinionem; nullus enim philosophus (quod ego sciam) hactenus dixit posse hoc modo et naturaliter duas formas substantiales simul informare eamdem materiam. Dico autem naturaliter, quia de potentia absoluta non existimo implicare contradictionem, sive illa materia in diversis locis cum diversis formis ponatur, quod fieri posse alibi ostendi; sive in eodem loco utramque formam habeat; unitas enim loci non addit specialem repugnantiam. Secundo, quia ex illis formis simul existentibus in eadem materia, revera non componeretur una essentia neque una substantia, quia neque una forma esset de essentia compositi ex materia et alia forma, neque e converso. Unde, si fingamus unam esse formam auri et aliam ligni, neque lignum esset aurum neque aurum lignum, quia formae essentialiter diversae non praedicantur de se invicem, etiam in concreto, nisi ratione eiusdem suppositi in quo conveniant; illae autem formae non convenirent in eodem supposito, sed tantum in eadem materia, cum qua sicut diversas naturas, ita et diversa composita conficerent; secludo alia miracula. Unde, licet materia posset dici informata forma ligni et auri, tamen lignum non esset aurum, quia lignum non est materia, neque aurum est materia. Atque ita, etiam admisso illo casu, non darentur duae causae formales unius effectus, quod nos nunc inquirimus, sed unaquaeque constitueret suum effectum, qui tantum haberet unam causam formalem.

60. Cur naturaliter non possit eadem materia pluribus substantialibus formis actuari simul.— Hinc tamen intelligitur naturalis repugnantia ob quam tales formae non possunt simul informare talem materiam; quod enim una et eadem materia successive componat essentias etiam specie distinctas cum multis formis, non est inconveniens, immo naturaliter accidit, quia ipsa est indifferens ad quamcumque formam et per quamcumque actuari potest. Quod vero eadem portio materiae simul componat diversas essentias cum diversis formis, multis de causis repugnat naturis rerum. Primo, quia potentia materiae sufficienter est actuata per unam formam et dependentia eius sufficienter est terminata. Secundo, quia formae diversae requirunt dispositiones naturaliter incompatibiles, quod est signum etiam effectus naturales earum esse naturaliter incompatibiles. Tertio, quia materia deservit formae ad suos naturales motus et actiones; non potest autem eadem materia simul ministrare formis distinctis, quae naturales habent inclinationes diversas. Quarto, quia alias, si materia hoc modo posset esse sub distinctis formis, eadem ratione posset esse sub quacumque multitudine earum in infinitum, quia quae sunt per accidens in infinitum multiplicari possunt; nec potest maior repugnantia in tribus quam in duobus assignari, et sic de quocumque numero. Hoc autem et per se est valde absurdum, et repugnat fini et institutioni materiae, sic enim esset inepta ad rerum generationes et corruptiones. Unde hoc ipsum, quod generatio unius naturaliter est corruptio alterius, satis declarat materiam esse naturaliter incapacem plurium formarum.

Vera sententia et totius quaestionis conclusio

61. Relinquitur ergo verissimam esse sententiam asserentem unius substantiae compositae tantum esse unicam causam formalem et in uno composito naturali unicam tantum esse formam substantialem. Quam tenet D. Thomas, I, q. 76, a. 4; et ibi Caietan. et omnes thomistae; latissime Capreol., In II, dist. 15; et Ferrar., II cont. Gent., c. 58; Soncin., VIII Metaph., q. 7. Item habet Gregor., In II, dist. 17, q. 2; Aegid., II de Anim., q. 6, et tract. de Pluralitate formarum; Herv. etiam late tractat de Pluralit. formar.; Marsil., I de Gener., q. 6. Ex Aristotele autem nihil de hac re expresse habemus; at vero ex principiis eius clare colligitur haec sententia; nunquam enim tribuit naturali composito nisi unam formam, et hoc sensu assignat tria principia rei naturalis, materiam scilicet, privationem et formam; hac enim ratione ait quoties generatur unum corrumpi aliud et e contrario; ait praeterea formam substantialem esse proprium, per se ac immediatum actum materiae, ideoque ex illis maxime fieri per se unum, ut sumitur ex II de Anim., text. 7, et VII Metaph., text. 49.

62. Rationes autem facile sumi possunt ex dictis in impugnatione aliarum opinionum. Prima sumitur ex sufficienti partium enumeratione, quia in materia non possunt esse plures formae essentialiter subordinatae ut actus et potentia, neque ordinatae ut dispositio et forma, neque etiam omnino per concomitantiam sine ullo ordine inter se; sed praeter hos modos non potest excogitari alius; ergo nullo modo possunt plures causae formales substantiales ad eumdem effectum concurrere.

63. Secunda ratio sumitur ex sufficientia cuiusvis formae substantialis; nam quaelibet forma substantialis necessario talis est ut per se sola sufficiat ad constituendum unum substantiale suppositum completum in aliqua ultima specie substantiae; ergo non solum non requirit aliam formam concausantem illum effectum, verum etiam neque illam admittere potest. Antecedens constat ex dictis; nam probatum est omnem formam substantialem necessario debere esse constitutam in aliqua specie ultima substantialis formae, et consequenter esse de ratione eius quod det esse simpliciter et completum usque ad rationem ultimam in genere substantiae. Consequentia vero probatur, quia vel secunda forma adveniret composito ut constituto priori forma et immediate illud actuando, aut adveniret simul et quasi concomitanter ipsi materiae. Primum repugnat rationi formae substantialis, quae per se respicit potentiam substantialem; substantia autem completa non est iam in potentia substantiali, sed accidentali tantum; nam de illa maxime verum est quod Aristoteles supra dixit, scilicet id quod advenit enti in actu non advenire per se, sed per accidens. Secundum autem repugnat tam ipsis formis substantialibus quam capacitati materiae; illae enim secundum suas differentias specificas inter se repugnant; nam, hoc ipso quod unaquaeque substantialis forma constituit substantialem naturam completam, ita determinat sibi materiam quam informat et quasi trahit illam ad suum esse ut non admittat in illa formam aliam substantialem, seu eiusdem ordinis. Materia item habet limitatam capacitatem et quasi vim causandi, ut simul non possit urt m substantialem formam sustinere, nec concurrere nisi ad unam essentiam componendam, quod etiam in materia caelesti videre licet; estque id non minus necessarium in hac inferiori materia, quae principium est corruptionis, quatenus ita subiacet uni formae ut eam necessario deserat, si aliam recipiat.

64. Tertia ratio principalis confici potest ex his quae supra diximus ad probandum dari in rebus naturalibus substantiales formas; potissimae enim rationes quibus ostenditur substantialis forma in hoc nituntur quod ad perfectam constitutionem naturalis entis necessarium est facultates omites et operationes eiusdem entis in uno essentiali principio radicari, quam connexionem et radicationem ostendunt etiam ipsi naturales effectus, ut ibi deduximus; ergo pluralitas formarum est omnino aliena a constitutione naturae. Neque est in tota natura aliquod indicium ad eam asserendam; nam subordinatio praedicatorum essentialium nullum est indicium, ut diximus; ideoque dixit Aristot., II de Anim., text. 31, posteriorem formam continere priores, quia quae dat differentiam ultimam, dat etiam superiores. Multitudo etiam actionum, facultatum aut organorum, non solum non est indicium, verum potius requirit maxime formae unitatem. Vicissitudo denique seu successio generationis et corruptionis eamdem unitatem indicat et requirit; ergo nihil est quod dubitemus unam causam formalem ad unumquemque effectum naturalem sufficere. Neque contra hanc veritatem novae obiectiones occurrunt, quibus satisfacere necesse sit.

Non dari processum in infinitum in causis formalibus ex dictis concluditur

5. Atque ex his obiter resolvitur illa quaestio quae de causa formali moveri solet,an, scilicet, in huiusmodi genere causae possit dari processus in infinitum. Nam, loquendo de propria causa formali physica, constat ex dictis nullum dari locum huic quaestioni; id enim solum potest quaeri quando plures causae ad eumdem effectum concurrere possunt; nam ubi est unica causa, quis processus esse potest? Ostensum autem est causam formalem non posse esse nisi unicam; ergo in hac causa non habet locum quaestio de processu in infinitum. Deinde, hic processus esse solet aut inter causas per se et essentialiter subordinatas aut inter subordinatas per accidens; ostensum autem est nullas substantiales formas esse per se subordinatas. Unde, qui illas distinguunt iuxta ordinem praedicatorum essentialium, nonnihil difficultatis in hoc pati possunt; nam fortasse in his praedicatis non repugnat dari processum in infinitum, ut attingemus sectione sequenti; iuxta nostram vero sententiam id nihil refert, quia existimamus haec praedicata, in quocumque numero multiplicentur, non solum non requirere formas distinctas per se subordinatas, verum etiam non posse talia praedicata respectu eiusdem compositi sumi nisi ab una et eadem forma, ita ut non solum ex natura rei, sed etiam de potentia absoluta non possint dari causae formales hoc modo per se subordinatae, quia non potest dari substantialis forma quae non sit in aliqua ultima specie talis formae constituta, et consequenter quae non essentialiter includat omnes superiores gradus talium formarum. Neque refert quod Aristoteles, II Metaph., c. 2, ex eo probet non dari processum in infinitum in his formis, quod non detur processus in infinitum in praedicatis quidditativis, quia, licet ex illa negatione optime inferatur haec negado, non tamen ex opposita affirmatione opposita affirmatio, ut supra dictum est. Rursus, neque in hoc genere dantur causae per accidens subordinatae, quia etiam est ostensum non posse plures formas simul concurrere, etiam omnino per accidens, ad informandam eamdem materiam. Quod si quis dicat posse dari processum in infinitum in formis sub eodem, genere vel specie contentis, et eas vocet causas formales per accidens subordinatas, advertat necesse est illas non esse causas unius et eiusdem effectus, sed unamquamque suum habere distinctum effectum; cum autem investigatur subordinatio causarum, respectu unius et eiusdem effectus intelligenda est, alioqui non est subordinatio, sed multiplicatio rerum seu effectuum. Unde etiamsi per potentiam Dei absolutam in eadem materia multiplicarentur per accidens formae, non esset ibi subordinatio causarum, quia, ut supra dixi; non constituerent unum et eumdem effectum, sed diversos, et praeterea nullum haberent inter se ordinem, sed omnino per accidens multiplicarentur. Iii hoc ergo genere causae nullus est processus causarum, neque in infinitum neque in aliquo numero finito. Processus in infinitum a materiali causa excluditur

66. Ex quo tandem intelligitur multo minus esse posse processum in infinitum in materia, quia si esset, solum ex infinitate formarum oriri posset; nam, ut supra demonstratum est, necessario danda est una prima materia quae non sit in alio subiecto; haec autem prima materia in unoquoque composito non potest esse nisi una, quia non potest una materia recipi in illa, cum hoc sit contra rationem materiae primae; neque etiam possunt plures materiae coniungi in eodem composito et informari eadem forma, nisi una earum alteri uniatur, ita ut ex utraque fiat una potentia, quod intelligi nullo modo potest; ergo in substantialibus materiis non solum non potest esse processus in infinitum, sed nec omnino ullus processus aut pluralitas ulla esse potest.

67. Quod si non sit sermo de materia prima, sed de proxima, aut intelligitur proxima substantialiter et tamquam potentia immediate ac per se recipiens formam, aut intelligitur proxima accidentaliter, id est, ut affecta dispositionibus accommodatis ad formam. Priori modo revera solum materia prima per suam simplicem entitatem est etiam materia proxima ad quamcumque formam, et ita nullus est processus; solumque fingi posset, si inter primam materiam et ultimam substantialem formam intervenirent aliquae formae substantiales, quarum una compararetur ad aliam ut potentia proxima ad suum actum; hae autem formae non dantur, ut ostensum est, et quamvis darentur, non esset intelligibilis in eis infinitus progressus, tum quia infinita multitudo formarum non minus repugnat quam infinita multitudo in actu quorumvis entium; tum etiam quia necesse est dari aliquam formam primam, id est, primo informantem materiam; nam, cum materia ex se sit immediata potentia, necesse est ut immediate informetur per aliquam determinatam formam, alias nunquam inciperet informatio. Rursus ex parte alterius extremi necessarium est etiam dari ultimam formam; alias nunquam finiretur informatio neque res esset constituta in certa aliqua et determinata specie; ergo inter illa duo extrema non posset intercedere infinita multitudo formarum, quia unicuique necessario debet esse aliqua inmediata quae comparetur ut proxima potentia et actus. Omitto alias rationes quas Aristoteles facit citato loco, quia res est clarior quam ut probatione indigeat.

68. Quod si loquamur de materia proxima ratione dispositionum accidentalium, eaedem rationes probant in illis dispositionibus non posse procedi in infinitum, quia si inter se non sint subordinatae, sed concomitanter se habentes, ut quatuor primae qualitates, in eis non potest dari talis processus, solum quia non possunt simul esse qualitates actu infinitae in multitudine, et multo minus potest finita forma illas postulare; si vero dispositiones sunt inter se subordinatae ut actus et potentia proxima, sicut quantitas et qualitas, procedit ratio facta de formis substantialibus, quod in eis necesse est dare primam et ultimam, alias neque inchoaretur neque consummaretur dispositio; inter illa autem extrema non potest esse multitudo infinita. Neque est simile quod afferri potest de infinitis punctis contentis inter duo extrema, quia puncta solum sunt infinita in potentia, id est, constituentia cum partibus unam finitam quantitatem continuam, formarum autem multitudo esset actu infinita. Item, quia unum punctum non est immediatum alteri, et ita non possunt numerari omnia puncta media inter duo extrema; una autem forma, sive substantialis sive accidentalis, si comparatur ad aliam ut potentia ad actum, necessario debet eam proxime respicere; nullo ergo modo esse potest processus in infinitum inter materiam et formam.

69. Procedunt autem rationes factae de materia permanente, ex qua fit res, ita ut insit illi; Aristoteles autem, dicto loco II Metaph., etiam de causa materiali transeunte loquitur cum negat dari processum in infinitum in causis materialibus, quia si ex aqua generatur terra et ex terra herba, et ex herba quippiam aliud, non proceditur in infinitum, sed fit circulus. Verumtamen, sive hic processus detur sive non, nihil refert ad causalitatem, quia ille processus est mere per accidens, et ideo causalitati nihil obstaret quod in infinitum tenderet. Quod si non tendit, solum est quia non dantur infinitae species rerum generabilium neque processus in infinitum in generationibus talium specierum, sed semper fit circulus et reditus ad eamdem speciem. Quod aliqui putant necessario consequi ex eo quod quaelibet ex his speciebus dicit limitatam perfectionem. Sed hoc nullum argumentum est, quia saltem divina virtute non repugnat species mixtorum in infinitum multiplicari, etiamsi quaelibet species finita sit et de facto semper detur summa et infima species sub illo genere contenta, licet de possibili fieri possit altera, vel perfectior omnibus factis vel imperfectior omnibus. Alii dicunt experientia constare non procedi in infinitum in generatione unius speciei ex alia, sed semper fieri reditum ad eamdem speciem: de qua experientia valde dubito an sit nobis evidens; nam multa virtute caelorum et concursu elementorum generantur fortasse de novo, quae nos latent. Adde D. Thomam, III, q. 10, a. 3, dicere in potentia creaturae contineri infinita. Et loquitur de rebus substantialibus; nam de his dixerat non videre animam Christi infinita in actu. Unde explicando ibi illum locum, diximus posse intelligi tam de infinitis speciebus quam de infinitis individuis. Si ergo in potentia creaturae continentur infinitae species mixtorum, non repugnabit in infinitum procedi in generationibus earum. Et fortasse Aristoteles dicto loco non repugnat; solum enim probat hunc processum non esse necessarium ad rerum causalitatem, quia generatio unius est corruptio alterius, et in hoc facile fit reflexio secundum speciem, licet non fiat secundum individuum. Nihilominus tamen probabilius videtur, naturaliter loquendo, esse statum in generationibus rerum secundum speciem, quia virtutes causarum naturalium finitae sunt et modi seu aspectus et concursus quibus applicantur determinad sunt et finiti; et ideo, licet in absoluta potentia creaturae contineantur infinita, si in rebus et causis creatis fiant omnes conditiones et mixtiones quae absolute fieri possunt, tamen de facto secundum ordinem universi tantum fieri possunt finitis modis, et ideo etiam verisimilius est in hoc processu dari statum ac terminum.