SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIV. DE ULTIMA FINALI CAUSA, SEU ULTIMO FINE
SECTIO II. UTRUM FINIS ULTIMUS PER SE AC PROPRIE CONCURRAT CUM OMNIBUS FINIBUS PROXIMIS AD FINALITER CAUSANDUM, ET CONSEQUENTER AN OMNIA AGENTIA IN OMNIBUS ACTIONIBUS SUIS FINEM ULTIMUM INTENDANT

SECTIO II. UTRUM FINIS ULTIMUS PER SE AC PROPRIE CONCURRAT CUM OMNIBUS FINIBUS PROXIMIS AD FINALITER CAUSANDUM, ET CONSEQUENTER AN OMNIA AGENTIA IN OMNIBUS ACTIONIBUS SUIS FINEM ULTIMUM INTENDANT

1. Explicatur titulus quaestionis .— Quaestio haec intelligenda est de ultimo fine simpliciter seu universali; nam de illo qui tantum est ultimus in aliqua serie, iam supra ostendimus ipsum esse qui immediate influit finaliter in omnes effectus vel actiones ad illam seriem per se pertinentes. Immo diximus huiusmodi finem esse totam rationem causandi, ita ut media vel fines intermedii nullam propriam causalitatem fin alem habeant, nisi quatenus substant, vel quasi informantur ab hoc fine. De fine vero ultimo simpliciter est specialis quaestio, an influat cum omnibus finibus particularibus ad causalitates eorum per se et immediate, per modum causae universalis in eo genere, ad eum modum quo prima causa efficiens in genere efficientis causae concurrat per se et immediate cum omnibus causis efficientibus particularibus.

Argumenta in partem affirmantem

2. Et videtur quidem omnino ita esse dicendum: primo, quia ratio causae finalis tam perfecte et universe convenit Deo in suo genere, sicut ratio efficientis in suo; ergo, sicut ratio primi efficientis ita convenit Deo ut omnia ab ipso pendeant per se et immediate in causando efficienter, ita ratio primi seu ultimi finis convenit Deo cum hac perfectione et universalitate, ut ab ipso in causando pendeant per se et immediate omnes particulares fines. Nec satis est si quis dicat causalitates particularium finium pendere quidem immediate a Deo, non tamen in genere finis, sed in genere efficientis, sicut de materiali et formali causa superius diximus; non (inquam) hoc est satis, quia causalitas materialis et formalis includunt imperfectionem, propter quam a Deo in suo genere exerceri non possint, et ideo concursus Dei ad illas causalitates est per efficientiam; at vero causalitas finalis ut sic formaliter nullam imperfectionem involvit, et ideo tam immediate ac per se potest Deo convenire circa omnem actionem et causalitatem, sicut causalitas effectiva; ergo aeque illi convenit, nam quidquid perfectionis simpliciter in Deo intelligi potest, illi inest. Unde confirmatur, nam sicut est ordo per se inter cauam efficientem proximum et primam, ita inter finem proximum et ultimum; nam, sicut proxime efficiens causa habet entitatem et vim efficiendi participatam a prima, ac propterea dependentem ab illa, ita finis proximus habet bonitatem, per quam finaliter causat, participatam a summa bonitate finis ultimi; ergo aeque pendet ab illo quoad causalitatem in suo genere.

Argumenta pro negativa parte

3. In contrarium autem est, quia neque in propriis agentibus propter finem, ut sunt intellectualia, neque etiam in inferioribus videtur intervenire per se et immediate huiusmodi influxus ultimi finis in omni finali causalitate. Probatur prior pars, quia in agentibus per intellectum, finis non habet causalitatem, nisi cognitus sit ab eo qui propter finem operatur; sed haec agentia operantur propter finem particularem, quando nihil omnino cogitant de fine ultimo universali; ergo tunc finis particulares causat finaliter sine actual influxu per se ac inmediato ipsius finis ultimi in illo genere causae. Et confirmatur ac declaratur amplius: nam causalitas in genere finis per motionem metaphoricam; ergo, ut Deus concurrat immediate per modum ultimi finis et in genere causae finalis necesse ut metaphorice simul moveat, seu ut mephorica motio quae est a fine particulari sit etiam immediate ab ipso, ut talis est; hoc autem esse non potest, nisi ipse cognitus, ut constat ex supra dictis de metaphorica motione; ergo. Et sane ipsa experientia hoc satis suadere videtur; nam quando homo movetur a sanitate, ut illam inquirat, nullo modo movetur immediate bonitate divina, de qua nil cogitat, sed convenientia sanitatis.

4. Nec refert si quis dicat sanitatem non movere, nisi quatenus habet bonitatem participatam a divina bonitate; nam hoc perinde est ac si dicatur remote provenire illam motionem a bonitate per essentiam, quatenus ab illa derivata est aliqua bonitas in sanitatem, non tamen quod ipsamet bonitas per essentiam immediate ac per se etiam concurrat. Sicut etiam calor non calefacit, nisi per virtutem agendi participatam a virtute effectiva per essentiam, quae est in Deo; ex vi tamen huius participationis seu emanationis illius effectus a tali virtute participata, non est immediate a Deo, sed remote, et ideo necesse est quod per ipsam virtutem increatam Deus immediate influat, ut habet proprium influxum primae causae efficientis; hunc autem modum influxus non habet in genere finis, ut probare videtur ratio facta.

5. Atque hinc a fortiori probatur altera pars de inferioribus agentibus; nam bruta, eo modo quo per cognitionem metaphorice moventur, nullo modo dici possunt immediate moveri ab ipsa bonitate ultimi finis, quam multo minus possunt cognoscere. Inferiora autem agentia naturalia solum dicuntur operari propter finem, quatenus in suos fines tendunt aut diriguntur; illa autem non tendunt immediate in bonitatem ultimi finis, sed solum in talem formam aut terminum actionis suae. Quod vero dici solet, haec agentia intendere assimilari ultimo fini in communicanda sua perfectione, metaphorice potius quam proprie dictum videtur; atque ita nihil deservit ad explicandam immediatam causalitatem ultimi finis circa has actiones. Assumptum patet, tum quia haec agentia per se non intendunt similitudinem ut relatam ad bonitatem Dei, sed solum intendunt fundamentum illius similitudinis, quod non est aliquod praeter bonum illud creatum, quod est in eorum actionibus; tum etiam quia in sua communicatione, regulariter loquendo, non intendunt se communicare propter solam communicationem (ut sic dicam), sed propter aliquod commodum, vel perfectionem suam, scilicet, ut conservent suam speciem, vel ut se perficiant; signum ergo est, in sua communicatione non intendere proprie ac formaliter assimilationem ad communicationem Dei.

Variae sententiae

6. In hac re invenio frequenter a theologis dictum, Deum esse finem ultimum creaturarum omnium, ita ut omnes in actionibus suis illum assequi intendant, unaquaeque iuxta captum suum. Ita docet late D. Thomas, III cont. Gent., c. 18 et 19, 20 et 21, et I—II q. 1, a. 6, 7 et 8; et in ea doctrina reliqui omnes consentiunt. Nullus tamen, quod ego viderim, satis declarat propriam dependentiam finium proximorum ab ultimo in causando intra proprium genus, neque modum influxus quem ultimus finis habet simul cum proximis seu particularibus. Quin potius, ita tandem declarant illam rationem ultimi finis ut solum remotum concursum ad motiones proximorum finium ei tribuere videantur. Nam de agente a proposito, homine, verbi gratia, dicunt solum operari propter finem ultimum in omnibus actionibus suis, quia operatur propter bonum aliquod, quod non habet vim movendi finaliter, nisi quatenus est quaedam participatio summi boni; de inferioribus vero agentibus dicunt solum intendere ultimum finem, in quantum intendunt aliquam repraesentationem seu participationem bonitatis eius; per quae omnia non declaratur nisi remota causalitas ultimi finis, ut inter obiiciendum probatum videtur. Fonseca vero, lib. V Metaph., c. 2, q. 12, cum sentiat Deum per se et immediate concurrere cum omnibus causis ad earum causalitates, et cum unaquaque per proprium concursum ad suum genus pertinentem, hanc suam sententiam specialiter solum ibi conatur probare de materiali et formali; nam de finali supponit tam esse certum et receptum dogma, sicut de efficienti, de qua iam ipse disputaverat. Omissis autem causa materiali et formali, de quibus supra dictum est et ad rem praesentem non spectat, de finali expresse ibi docet, sect. 5, concurrere immediate cum finibus proximis ad causalitates eorum, ex illa generali ratione, quod sunt causae essentialiter subordinatae in eodem genere; modum autem illius immediati concursus non declarat sed affirmat solum.

Quaestionis resolutio

7. Mihi autem haec res ita explicanda videtur, ut finium causalitates per proportionem ad agentia declaremus; nam, ut saepe dictum est, causalitas finis optime intelligitur per respectum ad agens ut agens est, seu ad actionem agentis. Est ergo considerandum, quod supra tradidimus, omnes actiones secundorum agentium esse etiam actiones Dei; nam ea potissimum ratione dicitur Deus ad omnes illas concurrere per se et immediate ut prima causa efficiens. Ex quo infertur illas actiones esse propter finem, atque adeo esse causatas ab aliquo fine, non solum ut sunt ab agentibus proximis, sed etiam, ac multo magis, ut sunt a primo agente. Quia primum agens, sicut in omni actione sua operatur per intellectum et voluntatem, ita in omni sua actione operatur propter finem longe excellentiori modo quam quodlibet aliud agens; atque ita omnis actio, quatenus extra Deum est transiens et a Deo immediate manat, causata est ab aliquo fine, ab ipso etiam Deo intento.

8. Deus ut finis ultimus concurrit finaliter ad omnes creaturarum actiones propter finem.— Dico iam primo: Deus ut ultimus finis immediate et per se influit in omnem actionem creaturae quatenus ab ipso Deo est, atque hoc saltem modo immediate ac per se concurrit causando finaliter cum omni fine proximo. Probatur prima pars, nam omnis actio agentis creati est immediate a Deo propter finem operante; ergo est a Deo ut ab ultimo fine; ergo Deus ut ultimus finis causat in suo genere immediate illam actionem. Antecedens probatum est. Prima vero consequentia probatur, quia Deus non agit propter finem, nisi agendo propter se ut propter ultimum finem, quia, ut supra probatum est, non potest per se primo moveri seu inclinari ad agendum ab aliqua extrinseca bonitate, sed a propria.

9. Dices, nonne potest Deus moveri ab aliqua bonitate creata, ut aliam conferat vel efficiat? Sic enim propter bonitatem meriti movetur ad dandum praemium et quia promisit, movetur ad implendum promissum, atque hoc modo exercet Deus actum fidelitatis, vel iustitiae, aut misericordiae, etc., propter uniuscuiusque honestatem; ergo etiam operatur Deus propter aliquem finem proximum creatum; ergo non est certa et formalis praedicta illatio.

10. Aliqui non audent concedere antecedens illud, quia videtur esse praeter divinam perfectionem aliquid velle propter finem creatum. Tamen, cum Deum agere propter finem non sit agere propter finem suum, sed propter finem ad quem ordinat eam rem quam efficit, non est inconveniens ut proxime aliquid efficiat propter aliquem finem creatum, quia hoc nihil aliud est quam unam creaturam ordinare in aliam ut in finem proximum, quod est ordinatissimum et absque ulla imperfectione. Atque hoc modo res singulas Deus ordinavit ad pulchritudinem universi, et herbas et animalia condidit propter hominem, etc. Et eadem ratione, quia creaturae non sunt bonae formaliter bonitate divina, sed propria, ut supra dictum est, ita vult Deus creaturas propter suammet bonitatem, ut tamen unicuique velit bonitatem vel perfectionem illi propriam, et hoc modo vult Deus homini gratiam, ut est perfectio ipsius hominis; unde proxime vult illam propter commodum vel utilitatem ipsius hominis. Atque hoc modo, licet comparatione suae bonitatis velit omnes creaturas ut media ad sui manifestationem et communicationem, tamen comparando unam creaturam ad aliam, vult unam ut finem proximum alterius.

11. Nihilominus tamen necesse est ut in omni actione et operatione propter finem Deus propter se, ut propter ultimum finem operetur. Tum quia semper operatur propter finem perfectissimo modo, et ideo simplicissimo et eminentissimo actu omnia ducit usque ad supremam causam refertque in seipsum tamquam in ultimum finem tum etiam quia divina bonitas ita est Deo universalis ratio volendi omnem aliam bonitatem vel finem creatum, ut sine relatione vel habitudine ad illam nihil sit amabile Deo extra ipsum Deum. Nam si per bonitates creatas non communicaretur, praesentaretur vel ostenderetur divina bonitas, non esset cur ab ipso Deo amarentur. Tamen, quia id quo creatura repraesentat et participat divinam bonitatem, aliquid secundum se et propter se amabile respectu appetitus creati, ideo non repugnat quod simul velit Deus unam creaturam ut finem alterius et ut aliquid ordinatum ad se ut ad finem ultimum. Hic ergo respectus non est separabilis a volitione Dei, ut ad creaturam terminatur, et ideo optime infertur si Deus aliquid propter finem operatur, etiam operari illud propter se, ut propter ultimum finem actualiter et perfectissime intentum.

12. Iam vero facilis est ad probandum altera consecutio, nimirum, finem ultimum immediate ac per se influere cum quocumque fine proximo ad omnem actionem creaturae, quia finis immediate influit suo modo in eam actionem quae ex formali et directa intentione agentis propter illum fit; nam causalitas finalis, praesertim circa actiones transeuntes, solum consistit in hac dependentia quam actio habet ab agente sic ordinante illam in finem; sed ostensum est omnem actionem creaturae, saltem quatenus est a primo agente, fieri necessario cum hac actuali relatione seu ordinatione in ultimum finem; ergo omnis huiusmodi actio causatur immediate ac per se ab ultimo fine in suo genere.

13. An Deus cum finibus inhonestis concurrat ad finaliter causandas actiones pravas .— Dices non posse hoc in universum verum esse; nam, licet in actionibus mere naturalibus et in liberis honestis videatur possibile et sine inconvenienti, tamen in actionibus liberis et peccaminosis videtur hoc et indecens et impossibile; primum patet quia indecens est Deum has actiones velle; ergo multo magis velle illas propter seipsum. Secundum patet, quia illae actiones sunt intrinsece repugnantes summae Dei bonitati; quomodo ergo possunt in summum bonum ut in finem ultimum referri? Respondetur imprimis, totum argumentum concedi posse et debere de actionibus peccaminosis, ut peccamimosae sunt; nam in rigore de eis tentum ut sic procedit obiectio; nam ut sic repugnant divinae bonitati, et de illis ut sic fatemur non esse a Deo ut ab ultimo fine, neque id est incommodum, quia etiam ut sic non sunt a Deo ut a primo agente, quia ut sic non sunt actiones, sed defectus actionis. Unde ulterius additur has actiones quantumvis peccaminosas respectu causae secundae, ut actiones sunt, esse etiam actiones ipsius Dei, et ut sic esse per se et immediate ex fine ultimo, et propter finem ultimum; nam ut sic nullum defectum vel malitiam includunt ratione cuius repugnet summae bonitati finis ultimi. Et quamvis Deus efficaciter et absolute non velit illas propter respectum quem absolute sumptae habent ad causam secundam cum quo et ex quo habent concomitantem malitiam, tamen vult ad illas concurrere et ita vult illas quatenus actiones suae sunt, et hoc modo ordinat illas in se ut in finem ultimum, quia in illis sub hac ratione spectatis relucet maxime bonitas Dei, quae ad omnia se diffundit quatenus aliquid boni habent et potens est ita influere in bonitatem, ut, quamvis illi sit coniuncta malitia, illam non attingat, neque ipsi ulla ratione imputanda sit. In quo etiam manifestat omnipotentiam et sapientiam suam, immo et quodammodo iustitiam, vel quia iure suo utitur offerendo concursum suum etiam illis qui illo abusuri sunt, vel quia unicuique principio dat concursum ei naturaliter debitum, et unumquodque secundum suum modum agere sinit. Sic igitur nulla es creatura causata a fine proximo quae non sit simul causata per se et immediate a fine ultimo, saltem respectu primi agentis. Legatur D. Thomas, III cont. Gent., praesertim ratione 6, nam ibi virtute continet totam doctrinam huius assertionis.

14. Non semper creaturae in suis finibus intendunt ultimum finem formaliter.— Dico secundo: actio creaturae, ut est ab ipsa creatura propter finem, non semper causatur immediate ac per se a fine ultimo formaliter et secundum suam propriam bonitatem, sed ad summum virtualiter seu implicite; atque in hoc sensu potest debita proportione dici finem ultimum ad has actiones ut sic non concurrere semper immediate immediatione suppositi, sed tantum virtutis. Hanc conclusionem satis, ut opinor probant rationes supra positae posteriori loco, cum iis etiam quae adduximus referendo communem doctrinam D. Thomae et aliorum. Et quidem de agentibus naturalibus vel irrationalibus nulla potest esse dubitandi ratio, quia haec non operantur propter finem in quem ipsa dirigant actiones suas; ergo multo miinus possunt operari propter finem ultimum. Deinde, qua ratione dicuntur metaphorice intendere finem, quatenus per naturalem inclinationem vel appetitum in aliquid certum ac determinatum tendunt, revera non tendunt proprie ac formaliter in Deum, sed in aliquid creatum sibi ipsis commodum vel proportionatum, atque ita solum virtualiter et quasi interpretative tendunt in Deum. Denique, si considerentur quatenus per extrinsecam denominationem dicuntur dirigi in finem a suo auctore et cooperatore Deo, sic quidem dici possunt tendere in ipsum finem ultimum formaliter intentum; tamen illa directio et ordinatio in finem iam est ab ipso primo agente, a quo solo finis ille intenditur.

15. De agentibus vero a proposito, non oportet ut eorum actiones nunquam sint per se ac immediate ab ultimo fine, etiam quatenus sunt propter finem ex directione et intentione talium agentium. Saepe enim ita esse possunt, nimirum, quando haec agentia ipsum finem ultimum in se considerant et in eum referunt omnes actiones et privatas intentiones suas, quod facere possunt quia per intellectum et voluntatem possunt obiective attingere finem ultimum in seipso, quod non possunt inferiora agentia. Diximus autem non semper actiones horum agentium, quatenus ab ipsis sunt propter finem, causari finaliter per se et immediate ab ultimo fine immediatione suppositi, id est, per seipsum et per bonitatem suam finaliter influentem in talem actionem, et hoc sensu satis probatur assertio illa ratione supra posita, quia finis ultimus in seipso cogitatus non semper movet haec agentia, quando propter aliquem finem particularem operantur. Virtualiter autem dici potest ultimus finis movere semper huiusmodi agentia, quia semper moventur ab aliquo bono vel sub ratione alicuius boni, quod, in quantum est quaedam participatio summi boni, censetur in virtute illius movere; et e converso, qui tendit in illud bonum, virtute censetur tendere in ultimum finem, quia appetendo (ut sic dicam) partem boni, virtute censetur magis amare totius boni, complementum, quem sensum declaravit D. Thom., In IV, dist. 49, q. 1, a. 3, quaestiunc. 4, et in eodem loquitur I, q. 60, a. 2, et I—II, q. 1, a. 6, ubi, in solutione ad 3, ait quod virtus primae intentionis respectu ultimi finis movet in quolibet appetitu cuiuscumque rei, etiamsi de ultimo fine actu non cogitetur. Lege Aristot., I Ethic., c. 4 et 7, et I Rhetoric., c. 5; August., X Confess., c. 20 et 21, et lib. XI de Trinit., c. 6.

Incidentis quaestionis brevis resolutio

16. Hic vero insinuabat se statim quaestio an in his agentibus necessarium semper sit ut intentio ultimi finis propria et elicita et terminata ad ipsum ultimum finem in se propositum sub ratione summi aut completi vel communis boni, debeat necessario antecedere ad intentiones particularium finium. Nonnulli enim theologi sentire videntur necessarium esse ut talis intentio quasi universalis praecedat saltem aliquando, vel semel in vita, ut aliae intentiones finium particularium in virtute illius haberi possint. Sed haec quaestio theologorum est propria, et tractari solet in citatis locis D. Thomae. Mihique videtur certa sententia quae negat talem intentionem esse necessariam, quia nec ex parte intellectus est aliquid quod necessitet ad cogitandum prius de illo obiecto, nec ex parte voluntatis est necessaria illa intentio ut velle possit bona particularia sibi proposita ut per se amabilia, cum in illis obiectis sit sufficiens ratio ad tendendum in illa propter eorum bonitatem. Immo etiam si illa universalis intentio praecedat, tamen si postea neque in memoria, neque in aliquo affectu aut habitu manet, nihil deservire potest ad subsequentes actus. Vide Scot., In I, dist. 1, q. 4, et In IV, dist. 49, q. 3; et ibi Palud., Maior., Capreol., et alios.

Satisfit rationibus dubitandi initio positis

17. Argumenta priori loco posita in principio confirmant priorem conclusionem nostram; non tamen obstant posteriori, quia non est de ratione primae causae ut influat in actionem causae secundae, nisi cum debita proportione; neque etiam oportet ut causalitas causae primae et secundae, formaliter ac praecise sumptae, dicant eamdem habitudinem, quamvis in re, prout sunt in effectu, non distinguantur. Sic igitur ad subordinationem finis proximi et ultimi satis est ut ille ab hoc pendeat in causando in suo genere, et quod hic non possit causare nisi causante illo; non tamen necesse est ut respectu eiusdem agentis uterque finis causet, sed solum respectu eiusdem effectus vel actionis. Quin potius finis proximus causat respectu proximi agentis et actionis quae in illo vel ab illo est; finis autem ultimus non causat respectu ipsius primi agentis, sed respectu effectus vel actionis prout ab ipso manat. Argumenta autem posteriori loco in contrarium posita nihil obstant priori conclusioni, ut per se satis constat; confirmant autem posteriorem, ut declaratum est.