SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXII. DE PRIMA CAUSA ET ALIA EIUS ACTIONE, QUAE EST COOPERATIO SEU CONCURSUS CUM CAUSIS SECUNDIS
SECTIO IV. QUOMODO DEUS PRAEBEAT CONCURSUM SUUM CAUSIS SECUNDIS

SECTIO IV. QUOMODO DEUS PRAEBEAT CONCURSUM SUUM CAUSIS SECUNDIS

1. Declaravimus hactenus an sit et quid sit concursus Dei cum causis secundis; nunc superest ut exponamus quomodo Deus tribuat vel offerat hanc concursum causis secundis. Simulque declarabitur quomodo causa prima et secunda conveniant et coniungantur ad eumdem effectum et eamdem actionem efficiendam. Neque est difficultas in coniunctione quasi locali seu per indistantiam aut praesentiam entitatum; sic enim facile intelligitur Deus ratione suae immensitatis coniungi posse omnibus causis secundis ad operandum cum illis, quia est intime praesens per essentiam in omnibus illis et in omnibus effectibus et actionibus earum.

Quaestionis difficultas aperitur

2. Sed difficultas est de coniunctione ad causandum unum et eumdem effectum eamdemque actionem; nam quando duae causae conveniunt ad eamdem actionem efficiendam, vel casu et contingenter concurrunt, vel ex instituto ac per se. Prior autem ex his modis non potest attribui concursui causae primae cum secunda, tum quia hoc repugnat perfectioni divinae providentiae et operationis; tum etiam quia alias non esset subordinatio per se in causa secunda ad primam, vel omnis operatio causae secundae casu et per accidens eveniret. Posterior item modus habet difficultatem, quia si duae causae ex instituto conveniunt ad eamdem operationem, vel id est quia ambae subordinantur alicui superiori, quae illas simul applicat, quod hic locum non habet, ut per se constat, vel quia ambae sunt natura sua determinatae ad ita operandum hic et nunc, quod hic etiam dici non potest, quia nec causa prima est sic determinata natura sua,nec causa secunda, saltem ad individuum effectum vel actionem; vel quia una ex peculiari intentione sua determinat effectum et actionem efficiendam, et consequenter determinat etiam aliam causam ad cooperandum eidem actioni. Et hic modus non videtur posse hic habere locum, quia nec causa secunda potest ita determinare primam, ut per se notum videtur, neque e converso potest ille modus agendi tribui causae primae respectu secundae, tum quia alias causa prima moveret et applicaret secundam ad agendum, quod negavimus; tum etiam quia alias determinatio actionis nullo modo esset a causa secunda, quod omnes negant; tum denique quia alias causa secunda nihil aliud agere posset nisi id quod agit, quia ad nihil aliud habet concursum Dei, sine quo nihil agere potest.

Resolvitur quaestio quoad causas naturales

3. Quare dicatur Deus cum causis necessario agentibus concurrere per modum naturae .— Haec difficultas respectu causarum secundarum naturaliter agentium facillime expediri potest advertendo, absolute et simpliciter loquendo, Deum voluntate sua praebere hunc concursum causis secundis; nam agit ut intellectualis causa, quae a nullo potest absolute cogi aut necessitari ad agendum; nihilominus tamen secundum quid dici concurrere ad modum naturae. Idque duplici ratione; primo, quia in concurrendo sese accommodat naturis rerum et unicuique praebet concursum virtuti eius accommodatum; secundo, quia postquam decrevit causas secundas efficere et conservare, infallibili lege cum eis concurrit ad earum operationem, quae lex si absolute sumatur, nullam supponendo particularem et definitam Dei voluntatem, non inducit necessitatem, sed solum est quasi debitum quoddam connaturalitatis. Unde interdum Deus dispensat in ea lege negando huiusmodi concursum. At vero, supposita efficaci voluntate Dei concurrendi cum hac causa ad hanc actionem hic et nunc, iam ex necessitate prodit actio tali tempore et loco, tam a causa secunda quam a prima; sed respectu secundae est necessitas naturalis; respectu autem primae est tantum necessitas ex suppositione, seu immutabilitatis.

4. Hoc ergo supposito, facile explicatur modus quo prima causa praebet concursum suum his causis secundis; nam Deus ex aeternitate sua, sicut decrevit has res producere et non alias, et hoc tempore, et cum hoc ordine, et cum his motibus, etc., et non alio modo, ita etiam decrevit cum eisdem rebus concurrere ad earum actiones iuxta capacitatem earum. Et quia, sicut scientia Dei est distinctissima et in particulari de omnibus, ita et voluntas distincte et in particulari omnia decernit, et ad singula descendit iuxta uniuscuiusque capacitatem et indigentiam, ideo in praebendo hoc concursu, ex aeternitate etiam decrevit in particulari concurrere cum hac causa tali tempore, tali loco, et circa tale subiectum, ad talem actionem et effectum in individuo, et in tali tempore ad aliam, et sic de omnibus. Dico autem semper ad talem actionem, quia non satis esset determinatio ad unum numero effectum, eo quod possit idem effectus fieri per diversas numero actiones, vel fortasse etiam specie; determinando autem actionem, consequens est ut necessario determinetur effectus; quia non potest eadem actio numero tendere ad alium terminum, nisi ad illum cum quo identificatur.

5. Ut non casu concurrat causa prima cum causis necessario agentibus.— Atque hinc fit primo causam primam et secundam convenire non casu, sed per se et ex instituto ad eamdem actionem efficiendam, quod maxime provenit ex modo operandi primae causae, seu ex scientia eius et providentia. Neque ad hoc est necessaria alia motio causae secundae, sed sola haec voluntas Dei quasi praeparantis et offerentis concursum iuxta leges suae divinae sapientiae et providentiae. Addendum est tamen hanc determinationem concursus, quantum ad duo, habere fundamentum in natura causae secundae. Primo etenim, quia est talis virtutis, ideo decrevit Deus dare concursum talisspeciei, et quoad hoc, ut supra notavi, dicitur determinare concursum Dei quoad specificam rationem, non quia absolute determinet voluntatem Dei ad dandum talem concursum in specie, sic enim solus Deus se voluntarie determinat, sed quia est obiectiva ratio postulans talem concursum. Secundo, ad eumdem modum, quia talis causa est naturaliter agens, ideo etiam Deus absolute et definite vult cum illa concurrere. Et quoad hoc dici potest eadem sensu causa secunda determinare concursum primae quoad exercitium, quia natura sua hic et nunc determinate postulat exercitium talis actionis. At vero determinatio quoad hanc individuam actionem et effectum non videtur posse fundari ullo modo in causa secunda, nam eadem numero hic et nunc in hoc subiecto potens est ad plures effectus numero distinctos producendos, nec magis postulat concursum, ad unum quam ad alium; et ideo determinatio concursus et actionis quoad hanc partem, soli primae causae tribuitur, ut probabiliter docuit Gregor., In I, dist. 17, q. 4, a. 2, ad 7, et supra dictum est.

6. Causae naturales dum hoc agunt etiam in sensu diviso nil aliud facere possunt.—Secundo, sequitur ex dictis has causas naturaliter agentes in eo instanti vel tempore quo agunt, simpliciter pensatis omnibus, nihil facere posse nisi illam rem in specie et in individuo quam faciunt. Et de specie quidem est res clara, quia habent virtutem determinatam ad talem effectum in specie, determinatam (inquam) vel simpliciter, ut in causis particularibus et univocis, vel saltem hic et nunc circa hanc materiam sic dispositam, vel cum aliis causis simul concurrentibus. De individuo vero id probatur ratione superius facta, quia, licet naturale agens habeat potentiam activam plurium effectuum in individuo, tamen illa potentia per se sola est insufficiens sine concursu Dei; et ideo, si illum non habet, non constituet rem in potentia proxima, sed remota ad agendum; sic enim ignis privatus concursu Dei non dicetur simpliciter potens, immo absolute dicetur impotens ad sic calefaciendum. Sic igitur, quia huiusmodi causae tantum habent paratum concursum Dei ad unum numero effectum, solum illum possunt absolute facere potentia nimirum proxima, quae includit, non tantum nudam facultatem agendi, sed etiam omnia praerequisita ad operandum.

7. Qui concursus divinus ad posse, qui ad agere requiratur .— Dices: concursus est ipsa actio; actio autem non requiritur ad posse, sed ad agere; ergo concursus non requiritur ad posse. Respondeo aliud esse loqui de concursu ipso in se et in actu secundo, de quo procedit obiectio, et quantum ad id recte concludit; aliud vero esse loqui de concursu in actu primo et in proxima applicatione, quo modo dicimus requiri ad posse simpliciter; qui concursus non consistit in actione, sed in divina virtute seu voluntate, ut proxime applicata et quasi coniuncta in tali tempore cum causa segunda ex vi sui aeterni decreti ad concurrendum cum illa; quam alii etiam vocant praeparationem seu oblationem concursus.

8. Concursus Dei multiplex pro causarum secundarum varietate .— Tertio, infertur obiter ex dictis concursum Dei non esse unum et eumdem cum omnibus causis secundis, sed variari iuxta diversitatem causarum secundarum, quia Deus ita cum illis concurrit ut sese accommodet unicuique iuxta eius indigentiam. Et ideo, sicut ad effectus numero diversos tribuit concursus numero distinctos, ita ad actiones specie diversas concursus tribuit specie distinctos. Et confirmatur aperte ex supra dictis, nam concursus Dei ad extra non est aliud quam ipsa actio, et ad eumdem intrinsecum terminum tendit; ergo pro varietate actionum erit etiam varius concursus. Non potest ergo vere dici esse eumdem concursum Dei ad omnes actiones causarum secundarum, nisi sit sermo vel de concursu interno seu voluntate qua Deus concurrit, vel de identitate solum proportionali, quoad modum et generalem rationem ob quam omnes causae secundae indigent concursu, scilicet, quis sunt entia et agentia per participationem.

9. Deus se solo aliter ac cum causa secunda in effectum in fluit .— Immo hinc etiam licet obiter inferre aliter Deum influere respectu eiusdem effectus, si se solo illum efficiat, aliter cum causa secunda; quia cum se solo agit, adhibet influxum per se sufficientem ad effectum; cum ergo concurrit cum causa secunda, accommodat talem activitatem quae per se sola non sufficeret sine causa secunda, quod est manifestum ex dictis, quia non vult agere nisi ea actione quae sit communis causae secundae. Quamvis autem ille idem effectus posset esse a solo Deo, et ideo influxus Dei ad talem effectum absolute et secundum se possit esse sine causa secunda, tamen talis actio, quae est a causa secunda, non potest esse sine illa, et ideo neque concursus quem Deus praebet ad talem actionem est solus absolute sufficiens ad effectum, sed tantum in suo genere. Cuius oppositum videtur opinari Cordub., q. 55, dub. 4; tamen, si attente legatur, in re non discrepat. Satis ergo ex his constat quomodo Deus praebeat concursum suum naturalibus agentibus.

Tractatur et explicatur difficultas in agentibus liberis

10. Habent autem quae diximus summam difficultatem in agentibus liberis; quia si prima causa eodem modo determinat illis concursum quo caeteris agentibus, non magis erunt indifferentia in usu suarum actionum in particulari et in potestate proxima, quae includit omnia praerequisita ad operandum, quam caetera agentia, et ita nunquam habebunt usum et exercitium libertatis. Antecedens declaratur quoad utramque partem, nam Deus ut causa prima per voluntatem suam coniungitur causae secundae ad cooperandum quae voluntas est aeterna et praeveniens causam secundam; est autem absoluta et efficax; nempe qua Deus vult talem effectum esse, quia Deus per solam hanc voluntatem ad extra operatur; sed haec voluntas secum trahit ad operandum causam secundam, ita ut non possit resistere; ergo ex hac parte determinatur ad unum quoad exercitium a causa prima causa secunda, etiamsi libera sit. Et confirmatur hoc, nam ut duae causae liberae per se ac certa lege concurrant ad unum opus, non satis est unius propositum et voluntas praeveniens, nisi efficaciam habeat in alteram trahendi illam quo vult; ergo si in praesenti concursu solum praecedit voluntas Dei, qua efficaciter vult concurrere cum causa secunda ad talem effectum, ut effectus per se sequatur necesse est voluntatem illam Dei habere efficacitatem in causam secundam liberam, ut illam secum trahat ad operandum; et ita tollitur indifferentia in exercitio actionis. Rursus, cum Deus per illam voluntatem definit concursum dandum, ad unam tantum rem illum definit, quia non vult plures effectus, sed unum tantum; ergo ex hac parte tollitur etiam indifferentia quoad specificationem seu varietatem actionum. Et confirmatur, nam dictum est primam causam definire concursum suum ad individuum et singularem effectum; quae necessitas etiam habet locum respectu causae secundae liberae, quia non potest ipsa eligere unum individuum actum prae aliis eiusdem speciei.

11. Variae Doctorum sententiae .— In hac difficultate explicanda multa scribunt scholastici Doctores. Et quidam eorum adrnittere plane videntur totum id quod in difficultate tacta supponitur de modo quo Deus per voluntatem suam praebet hunc concursum causis secundis. Quod maxime videntur sentire Scotus, In I, dist. 39, § Viso de contingentia, et dist. 41, § Primum istorum , et § Sed contra , et dist. 47, in fine, et Quodl., 14, litter. S, et sequuntur scotistae, praesertim Bassol., In I, dist. 38, a. 2, et dist. 39, a. 2; et Maironis, dist. 38, q. 1, a. 4, et q. 3; Richard. etiam, dist. 38, a. 1, q. 5, idem supponere videtur, dum ait Deum in sua voluntate sufficienter cognoscere omnia futura. Quod etiam asseruit ibi Durand., q. 3, etiamsi alias non requirat concursum Dei ad actiones causarum secundarum. Multique thomistae moderni hanc opinionem sequuntur et D. Thomae attribuunt. Sed apud eum nulla eius mentio fit in tota doctrina sua, neque aliquid afferre possunt praeter ea quae sect. 2 tractavimus et exposuimus, et quae de motione humanae voluntatis a Deo tractat idem D. Thomas, I, q. 82, a. 2, q. 104, a. 3 et 4, et q. 105, a. 4, et I-II, q. 9 et 10, praesertim a. 4, ad 3, et q. 109, in primis articulis, praesertim a. 6, ad 3. Sed in his omnibus locis nunquam explicuit illum modum dandi generalem concursum, sed ad summum vocat illum motionem voluntatis humanae, et saepe non loquitur de illo, sed de aliis modis quibus Deus potest moraliter movere voluntatem, praesertim per auxilia gratiae, quae ad praesens non spectant.

12. Qualiter satis faciant praedicti auctores difficultati propositae .— Supposita autem hac sententia, duobus modis respondent auctores eius ad propositam difficultatem. Prior est, illam voluntatem Dei qua determinat concursum ad actionem causae secundae esse ex libertate eiusdem voluntatis, et ideo non impedire, sed conservare similem libertatem in causa secunda, si alioqui illam habeat. Haec responsio habet fundamentum in doctrina Scoti, qui, ut supra vidimus, ob hanc causam asseruit, si Deus ageret ex necessitate naturae, ablaturum, concursu seu motione qua movet causam secundam, libertatem eius, nunc autem non auferre quia libere agit. Verumtamen, haec responsio non satisfacit; libertas enim Dei conferre potest ut tribuat concursum accommodatum causae secundae et libertati eius. Si autem concursus vel motio talis est ut, si a Deo tribueretur ex necessitate naturae, necessitaret voluntatem creatam, etiamsi libere a Deo detur, necessitabit illam, ut supra probavi, quia si motio est eadem, eumdem effectum habet in causa secunda; respectus autem liber ad causam primam faciet ut actio sit libera causae primae, non vero causae secundae. Sic igitur in praesenti parum refert quod Deus libere praebeat concursum modo supra explicato, nam inde solum habetur actionem esse liberam Deo, non vero ipsi causae secundae, quia difficultas proposita videtur ostendere illum modum concurrendi tollere indifferentiam eius. Et confirmatur, nam Deus potest necessitatem inferre voluntati creatae, et nihilominus libere eam inferet; et tunc actio erit libera Deo, voluntati autem creatae necessaria; ergo respectus libertatis ad causam primam non satis est ut actio sit libera causae secundae, nisi modus movendi illam et concurrendi cum illa talis sit ut sit accommodatus ad conservandum usum libertatis eius; ergo ex sola libertate divina non satis solvitur praedicta difficultas.

13. A lia enodatio difficultatis .— Alia responsio est Deum, licet agentibus naturali bus et liberis definitum concursum tribuat per suam voluntatem, tamen diverso modo tribuere; nam agentibus necessariis vult dare concursum quo necessario agant, liberis quo libere agant; et ita non solum vult Deus actionem, sed etiam modum actionis; et quia ad utrumque est efficax divina voluntas, ideo utrumque simul praestat. Et propterea de divina providentia dicitur quod attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Quae responsio habet fundamentum in D. Thoma, I, q. 19, a. 8, ad 2, et aliis locis, ubi docet ad efficaciam divinae voluntatis pertinere ut quod vult, fiat, et eo modo quo vult. Quae doctrina, ita generatim sumpta, certissima est, tamen etiam est certum, cum Deus vult aliquid fieri certo quodam modo, pertinere ad sapientiam et efficaciam eius, applicare causas accommodatas ad illum modum operandi; repugnaret enim sibi ipsi, si vellet aliquid fieri tali modo et alioqui impediret vel tolleret causas ad illum operandi modum. Hoc ergo est quod in praesenti inquirimus, quomodo cum Deus velit causam secundam libere et cum indifferentia agere, possit concursum suum definire quin in hoc involvatur repugnantia. Unde non satis est dicere, ad efficacitatem et suavitatem divinae providentiae, illa duo coniungere; sed vel explicare oportet quo modo in illis non sit repugnantia, quod per eam responsionem non fit, vel quaerendus est alius modus quo efficaciter et suaviter possit Deus movere creaturam ut faciat et libere faciat.

14. Auctoris responsio ad praecedentem difficultatem .— Propter difficultatem ergo propositam, censeo cum aliis multis theologis aliter esse explicandum modum quo Deus suum concursum praebet vel offert causis liberis. Qui modus in duobus differt ab illo quem in agentibus naturalibus explicuimus. Primo, in determinatione quoad exercitium, quia nimirum Deus, ex vi illius voluntatis qua statuit praebere concursum causae liberae, non omnino absolute statuit ut causa libera illum actum exerceat, neque simpliciter vult illum actum esse, sed quasi subintellecta conditione vult illum actum esse, quantum est ex se et ex parte sui concursus, quem praebere statuit, et ad illum ex vi talis voluntatis applicat potentiam suam, si tamen causa secunda seu voluntas creata ad illum etiam se determinet et in illum influat; semper enim potest non influere pro sua libertate.

15. Prima ratio .— Fundaturque haec differentia, primo, in diversis modis operandi connaturalibus his agentibus. Agentia enim naturalia natura sua sunt determinata ad exercitium suarum actionum; et ideo, ut supra dicebam, prima causa se illis accommodans absolute definit illis concursum; agentia autem libera non sunt ita determinata natura sua ad exercitium suarum actionum; cum ergo Deus unicuique det concursum modo accommodato naturae eius, his etiam agentibus offert concursum sine omnimoda determinatione ad exercitium.

16. Secunda .— Secundo, hoc videtur convincere ratio facta; nam si Deus offerret concursum absoluta et efficaci voluntate physice determinativa et effectiva talis actus, necessario secum traheret causam secundam; quae necessitas esset absoluta respectu talis causae, quia, licet esset ex aliqua suppositione, illa tamen esset omnino antecedens, et ita efficax ut inferior causa nullo modo posset ei resistere.

17. Tertia .— Tertio, quia, licet actualis concursus non sit ex praerequisitis ad agendum, sed inclusus in actione, tamen concursus in actu primo, seu (quod idem est) habere ita oblatum et preparatum concursum ut sit in potestate hominis habere illum si velit, est unum ex necessario praerequisitis ad agendum, ut supra probatum est. Quia revera non intelligitur alia ratione quomodo sit in proxima potestate hominis inchoare suam actionem. Ergo debet hic concursus ita offerri et per talem voluntatem causae primae, ut, eo sic posito, adhuc sit in pōtestate causae secundae libere cum eo operari vel non operari; quia alias non salvatur haec indifferentia cum omnibus praerequisitis ad agendum; quod est de ratione liberae actionis. Ergo necesse est ut intelligatur offerri per voluntatem includentem conditionem, prout a nobis declarata est. Nam si esset omnino absoluta, non posset illa oblatio concursus non transire ad exercitium seu actum secundum.

18. Quarta .— Quarto, hoc est maxime necessarium propter actus malos voluntatis creatae. Dici enim non potest Deum ex se, absoluta voluntate sua, statuere ut hi actus omnino fiant a causa secunda; alias non tantum illos permitteret, sed etiam vellet, quod alienum est a sana doctrina. Praeterea, quia alioqui prima radix et origo mali nostrae voluntatis in Deum reduceretur, nam cum voluntas Dei simpliciter sit prior, illa semper determinabit voluntatem creatam ut velit; ergo semper voluntas creata vult quia Deus vult illam velle; ergo etiam cum vult malum, ideo vult quia Deus vult eam velle. Prima ergo radix omnis malae voluntatis in divinam refunderetur, quod impium est.

19. Nec satisfaciet qui responderit haec omnia esse vera et admittenda de voluntate mala pro materiali, non vero pro formali, id est, quatenus mala est. Nam in praesenti unum ex altero sequitur, quia actus liber voluntatis creatae circa hoc obiectum et cum his circumstantiis haberi non potest quin habeat concomitantem malitiam; qui ergo vult voluntate absoluta illum actum elici a voluntate creata circa hoc obiectum et cum his circumstantiis, et praesertim si ita vult ut secum trahat voluntatem creatam ad illum actum exercendum, plane vult moraliter seu virtualiter malitiam necessario coniunctam actui, et est radix et causa eius. Secus vero est si Deus offerat concursum per voluntatem illam includentem conditionem, ut a nobis explicata est; nam tunc simpliciter non vult actum malum, nec determinat aut trahit voluntatem creatam ad exercitium eius, sed solum offert concursum quo influit in actum voluntatis creatae, dum ipsa elicit illum. Et haec est potissima differentia ob quam Deus juste vult permittere actum peccati, ut est a voluntate creata, quem tamen ut sic velle non potest,. ut latius explicant theologi statim citandi.

20. Quinta .— Quintam rationem adhibere possumus, quia Deus potest necessitare voluntatem creatam; etiam cum ab obiecto, intellectu, aut aliqua intrinseca dispositione necessitatem non pateretur, ut in superioribus visum est; non apparet autem modus quo possit efficacius Deus inferre necessitatem quoad exercitium voluntati creatae, quam absoluta voluntate sua efficaci et operativa ad extra, trahendo creatam voluntatem ut id velit quod ipse vult eam velle. Ergo, e converso, cum Deus vult ita concurrere cum voluntate creata ut illam ad exercitium non necessitet, non dat concursum per voluntatem ita absolutam et efficacem; ergo praebet per voluntatem accommodatam libertati humanae voluntatis, atque adeo includentem ex parte illius virtualem conditionem, qualem explicuimus. Atque in hunc modum explicarunt fere omnes antiqui theologi modum concurrendi Dei cum causa libera, quos statim referam, declarata prius secunda differentia supra proposita.

21. Secundum discrimen in modo concursus divini cum causis liberis ac cum necessariis .— Est ergo aliud discrimen inter modum quo divina voluntas offert concursum naturalibus et liberis agentibus, quia illis solum ad unum actum praebet concursum, his autem ad plures actus offert sufficientem concursum, quantum est de se, quod recte probat difficultas superius posita. Et praeterea probari potest applicando cum proportione fere omnes rationes factas in praecedenti. Primo, quia Deus praebet unicuique causae secundae concursum modo accommodato naturae eius. Sed haec est natura causae liberae, ut, positis caeteris omnibus conditionibus praerequisitis, sit indifferens ad plures actus; ergo debet etiam recipere in actu primo concursum modo indifferente; ergo debet, quantum est ex parte Dei, offerri concursus non tantum ad unum actum, sed ad plures. Secundo, quia alias voluntas creata nunquam esset proxime potens ad plures actus efficiendos; ergo nunquam esset libera quoad specificationem actus. Patet secunda consequentia ex dictis supra de causa libera. Prima vero sequela patet, quia non est causa secunda proxime potens ad aliquem effectum, nisi habeat paratum concursum primae causae ad illum. Et ideo paulo antea dicebamus naturalem causam semper esse proxime potentem ad unum tantum singularem effectum, quia ad illum solum habet praeparatum Dei concursum.

22. Tertio, est evidens argumentum, quia voluntas creata nihil potest velle sine Dei concursu; ergo nisi aliquo modo habeat in sua potestate Dei concursum ad plures actus, nunquam potest simpliciter et proxime elicere quemlibet illorum actuum; nunquam autem potest habere Dei concursum in manu et potestate sua, nisi prius et antecedenter habeat illum oblatum, quantum est ex voluntate Dei, quia non datur, nec dari potest nisi per Dei voluntatem. Neque etiam voluntas creata potest quasi praevenire voluntatem divinam, vel aliquid efficere quo illam trahat ad dandum generalem concursum, quia nihil potest voluntas creata efficere sine ipso concursu. Voluntas ergo dandi concursum, semper debet antecedere, nec respectu illius, saltem in prima volitione, potest voluntas creata aliquo modo praevenire divinam. Si ergo illa voluntas divina definitur ad unum tantum actum seu concursum eius, voluntas creata illum solum efficere potest potentia proxima, neque habet concursum ad alium in potestate sua, et consequenter idem est de caeteris quae vel ad illum consequuntur, vel per se fiunt eodem genere concursus.

23. Quarto, hic etiam applicatur efficacissime ratio sumpta ex actibus malis; nam incredibile est Deum velle concurrere cum voluntate hominis hic et nunc ad actum malum, et ad illum solum, †7 etiam quantum est de se. Neque enim id refundi potest in voluntatem ipsius peccatoris, quia voluntas concurrendi Dei omnino antecedit voluntatem peccatoris, et omnem usum liberum eius. Considero enim hominem actu cogitantem de obiecto pravo cum omnibus circumstantiis praerequisitis ut voluntas possit ei assentiri vel dissentiri; neutrum autem potest facere per positivum actum sine concursu Dei, et antequam alterutrum faciat, non potest ei imputari quod Deus hoc vel illud velit circa concursum dandum; ergo si Deus proposuisset concurrere cum illo ad consensum malum et non ad alium actum, hoc esset ex sola voluntate Dei, nec voluntati hominis posset imputari; quam vero hoc sit alienum a divina bonitate, omnibus considerandum relinquo.

24. Auctores qui praemissum modum amplectuntur .— Hinc graves theologi in hunc modum declarant concursum Dei cum causa libera, tunc maxime cum de concursu ad actum peccati loquuntur. Et sumi potest ex D. Thoma, In I, dist. 47, q. 1, a. 2, ubi ait aliquid fieri praeter voluntatem Dei beneplaciti consequentem, quamvis nihil fiat contra eam , quod dicit propter actum malum; dicitur autem voluntas consequens Dei voluntas absoluta et efficax. Et ideo I-II, q. 89, a. 1, ad 3, dicit voluntatem Dei esse principium universale interioris motus humani, determinationem autem ad talem actum malum directe esse ex voluntate humana. Ac si diceret Deum ex se offerre concursum indifferentem, determinari autem quasi materialiter ex cooperatione voluntatis liberae. Et generaliter talem significat esse motionem vel concursum Dei cum causa libera, I-II, q. 9, a. 6, ad 3, et q. 10, a. 4, et III cont. Gent., c. 73 et 90, et q. 3 de Potent., a, 7, ad 13, et q. 5 de Verit., a. 5, ad 1. Idem sentit Capreolus, locis supra citatis, sect. 2, et praesertim In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12 contra 2 conclus.; Conradus expresse ac late, I-II, q. 79, a. 2, et Soto, I de Natur. et grat., c. 16, qui expressius quam caeteri thomistae, et generalius, ait Deum non concurrere cum voluntate libera per voluntatem beneplaciti, cui non potest resisti, sed voluntate alia, cui resisti potest; verba eius sunt: Quidquid Deus vult voluntate absoluta, et quae dicitur beneplaciti, fit iuxta illud: Voluntati eius quis resistet? Quando autem cum libero homine concurrit, non vult illud fieri nisi salva humana natura et libera voluntate, quae idcirco resistere Deo potest.

25. Scotus etiam, licet locis supra citatis aliter sentire videatur, tamen In II, dist. 37, § Ad solutionem istorum , ut declaret concursum ad actum peccati, dicit causam secundum habere in potestate sua concausare et non concausare primae; et si non concausat ut tenetur, inde fieri ut non sit rectitudo in effectu communi ambabus . Ubi Lychetus expresse ita declarat divinum concursum, et voluntatem Dei per quam datur, et significat etiam Maironis, In II, dist. 43, q. 4. Unde Vega, lib. VI In Trident., c. 7, ob hanc causam dicit concursum Dei generalem esse immediate in potestate nostra, etiam quando non operamur; idque existimat esse necessarium ad nostram libertatem. Idem tenet Corduba, q. 55, dubio 8 et 10, quamvis de ordine naturae inter causalitatem primae et secundae causae minus proprie loquatur.

26. Alii etiam auctores fere omnes ita declarant divinum concursum, praesertim Gregor., In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12; Gabriel, In II, dist. 1, q. 2, a. 2, concl. 4,et a. 3, dubio 1, et dist. 87, a. 3, dub. 2; Marsil., In I, q. 40, a. 2, part. 1, concl. 4, in fine; Adamus, In III, dist. 14, q. 3, dubio 2; Almain., tract. I Moral., c. 1. Favet: etiam plurimum Alex. Alens., 1, q. 24, memb. 5, et q. 26, memb. 4, a. 3, et q. 40, memb. 4, ad 3; Bonavent., In II, dist. 37, a. 1, q. 1, ad ultimum, et alii plures, quos brevitatis causa omitto.

Obiectiones contra superiorem doctrinam

27. Quae autem contra hunc modum explicandi divinum concursum cum causis liberis obiici possunt, solventur facile ex his quae in superioribus tractata sunt. Primum esse potest quia sequitur actum liberum fieri absque absoluta et efficaci Dei voluntate, quod videtur repugnans, cum omnes res pendeant ex hac voluntate Dei. Secundo, quia sequitur actum liberum quasi per accidens vel contingenter fieri respectu Dei, quia Deus ex se non praescribit quid ex suo concursu eventurum sit, et quasi in incertum tendit in id quod voluntas creata fecerit. Tertio, hinc videtur sequi Deum applicare suum concursum ad hos actus tantum generali et confuso modo, scilicet, ad id quod voluntas creata effecerit; haec autem videtur esse magna imperfectio. Quarto, sequitur non habere Deum perfectam providentiam in particulari de his actibus liberis, quandoquidem non disponit de illis in particulari ut sint vel non sint, sed solum in confuso, relinquens determinationem in particulari causae secundae. Unde ulterius fit quinto, ut determinatio talis actus, tam quoad exercitium quam quoad specificationem, omnino tribuenda sit causae secundae. Sexto, videtur hoc repugnare cum iis quae supra diximus, determinationem effectus in individuo peculiari modo procedere ex praefinitione primae causae; hoc enim non minus necessarium est in actibus liberis quam in aliis, quia cum voluntas amat, non est in eius potestate eligere hunc actum amoris in individuo potius quam alium quem facere posset. Septimo, quia sequitur ex dictis, posita voluntate Dei concurrendi cum voluntate creata ad actum eius, accidere posse ut actus non sequatur, etiamsi ex parte voluntatis sit virtus sufficiens et omnia alia requisita; eademque ratione fiet ut Deus et divina voluntas ex parte sua eodem modo se habeat ad hominem cum quo non concurrit actu et ad eum cum quo concurrit, quod est absurdum, cum aliquid operetur in uno quod non operatur in alio.

28. Octavo, potest directe ostendi illum modum non esse necessarium; nam Deus in sua aeternitate praescit quid voluntas creata volitura sit in quacumque occasione circa quodvis obiectum, et cum quibuscumque circumstantiis; ergo potest Deus absoluta voluntate velle dare concursum ad illum solum actum quem praevidet operaturam. Neque oportet ut ad alios actus, quos certe scit nunquam futuros, concursum offerat. Et eadem ratione necesse non est ut aliquam conditionem tacite vel expresse apponat voluntati, quandoquidem iam praevidet conditionem illam quae ibi intervenire posset, futuram esse, nimirum, quod voluntas creata cooperetur. Et ob eamdem causam per hunc modum concursus non tollitur indifferentia libertatis, quia et illa voluntas Dei ponitur cum aliquo respectu ad futuram cooperationem voluntatis, et Deus paratus esset ad dandum alium concursum, si voluntas aliud esset operatura.

Obiectionibus satisfit

29. Ad primum respondetur aliud esse actum liberum fieri sine absoluta Dei voluntate qua velit ut talis actus sit, aliud vero quod Deus non concurrat ad talem actum ex illa absoluta voluntate. Ex nostra ergo sententia solum sequitur hoc posterius, quod nos admittimus tamquam verissimum, quia ut Deus concurrat, sufficit voluntas concurrendi, quae, quantum ad id quod se tenet ex parte Dei, est absoluta et efficax, quia ex vi illius Deus applicat suam potentiam ad concurrendum, et reipsa in tempore concurrit iuxta propositum eiusdem voluntatis. Tamen, quia in obiecto illius voluntatis, ut ex ipso verbo concurrendi constat, comprehenditur concomitantia vel cooperatio alterius, ideo ex parte alterius subintelligitur conditio sine qua illa Dei voluntas non habebit effectum ad extra, et ideo ex hac parte dici potest conditionata. Cum enim actio transiens qua Deus concurrit cum voluntate creata pendeat tum a voluntate divina, tum a creata, ut Deus ad illam concurrit non est necesse ut absolute velit illam actionem quatenus est ab utroque principio, sed solum quatenus est ab ipso, sinendo aut concedendo alteri voluntati ut etiam ipsa influat, et consequenter subintelligendo conditionem cooperationis alterius voluntatis. Sic enim se gerit Deus circa malas voluntates. Propter quod dixit Augustinus, V de Civit., c. 8, 9, et saepe alias, a Deo esse omnes potestates, non tamen omnes voluntates. Et Concilium Tridentinum, sess. VI., can. 6, propter eamdem causam definit Deum operari hos actus permissive solum . Atque hinc aperte colligimus, ex vi generalis concursus et subordinationis necessariae inter causam primam et secundam, dictam voluntatem concurrendi ex parte Dei sufficere, quidquid sit an circa actus bonos ob speciales rationes habeat Deus aliam modum absolutae voluntatis.

30. Unde altera propositio, scilicet, actum liberum fieri sine absoluta Dei voluntate, non sequitur ex nostra sententia, quia, quamvis illa voluntas non sit necessaria ad concursum, potest Deus alia ratione illam habere. Et in bonis quidem actibus habet illam Deus, sive illa sit praecedens scientiam per modum praefinitionis, sive subsequens per modum approbationis, hoc enim ad praesens nihil spectat. Circa malos autem actus non habet Deus illam voluntatem absolutam, quia Deus non vult simpliciter et absolute haec mala fieri, neque in eis quae futura praevidet complacet simpliciter, repugnat enim bonitati eius; quamvis etiam non velit absolute hos actus non fieri, sed velit eos permittere, ut recte dixit D. Thom., I, q. 19, a. 9, ad 3. Et postquam praevidet esse futura, complacet in eis quatenus ab ipso sunt, quod solum est complacere de concursu quem ad ea praebet.

31. Ad secundum respondetur negando sequelam, quia Deus ex certa scientia et voluntate sua concurrit cum voluntate creata ad quemlibet actum eius; et ideo non casu aut contingenter cum voluntate creata concurrit, sed ex sapientissima providentia. Et quamvis non semper absoluta voluntate praedefiniat quid voluntas creata operatura sit, non tamen propterea tendit in incertum, quia vel praefinit vel saltem permittit quidquid talis causa secunda actura est, et videt etiam clarissime et certissime quid sit actura; et ad illud sua voluntate concurrit.

32. Unde etiam solvitur tertium inconveniens negando sequelam. Non enim confuse, sed distincte et in particulari applicat Deus voluntarie concursum suum ad hunc vel illum actum; semper tamen subintellecta conditione liberae cooperationis ipsius voluntatis creatae. Haec enim conditio non minus habet locum in voluntate concurrendi distincte et in particulari ad talem vel talem actum quam in confusa voluntate concurrendi, quam necesse non est Deo tribuere nisi quatenus in voluntate concurrendi in particulari ad hunc vel illum actum includitur.

33. Quare minime etiam sequitur quod quarto loco inferebatur de imperfectione aut confusione (ut sic dicam) divinae providentiae; de omnibus enim in particulari providet Deus, sed non de omnibus eodem modo. Unde de actibus bonis qui futuri sunt simpliciter et absolute disponit ut sint; de malis autem, quamvis etiam in particulari disponat, non tamen simpliciter et absolute ut sint, sed ut esse permittantur; et de illis quatenus iam futuri praevidentur, disponit Deus quomodo vel curentur vel puniantur. Sic ergo habet Deus de omnibus et singulis in particulari perfectam providentiam, unicuique tamen accommodatam. Atque ob hanc causam auctores quidam graves antiqui, praesertim graeci, negant hos actus malos esse ex providentia, quia per illam vocem peculiariter intelligunt illam absolutam dispositionem qua Deus non solum permittit, sed absolute vult ut aliquid sit; vel, ut illa particula ex providentia satis indicat, solum intendunt radicem et originem horum actuum malorum non esse ex divina providentia, neque esse tribuendos tales actus ut propriae causae. Verum est interdum extendere illum loquendi modum ad actus bonos, sed tunc strictius utuntur ea voce pro efficaci praedeterminatione Dei necessitatem inferente voluntati creatae, ut exposuit D. Thomas, I, q. 23, a. 1, ad 1.

34. Ad quintum de determinatione voluntatis creatae, iam in superioribus dictum est quo modo haec determinatio possit aliquo modo tribui causae secundae; idem enim modus proportionaliter habet locum in causa libera. Et maiori quadam ac peculiari ratione dicitur illa se determinare ad suam actionem. Non quia se determinet sine concursu Dei (illius enim determinatio non est aliud quam eius volitio, quam constat fieri non posse sine concursu Dei), sed quia voluntas et potentia Dei, ut sic applicata ad concurrendum, est quasi indifferens et expectans ut, iuxta usum liberum voluntatis, ita cooperetur; quod non est ex imperfectione, sed ex sapientissima providentia Dei sese accommodantis causae secundae. Unde, licet simpliciter concursus Dei sit prior natura, modo superius explicato, tamen, secundum quid et in suo genere, potest haec determinatio peculiari modo attribui causae secundae. Loquimur autem generatim ex vi concursus, nam aliis modis vel per alia auxilia, saepe est Deus principalis causa omnis bonae determinationis voluntatis, et praesertim in iis quae per gratiam fiunt, de quo alias.

35. Ad sextum, concedimus determinationem actus vel effectus, quoad individuum praesertim, oriri ex determinatione divini concursus. Neque hoc repugnat cum iis quae dicta sunt de concursu ad actus liberos; nam illamet determinatio concursus ad singularem et individuum actum potest esse ex voluntate non omnino absoluta ex omni parte, sed includente conditionem ex parte cooperationis liberae humani arbitrii. Rursus ille concursus offerri potest non solum ad unum individuum actum unius speciei, sed etiam ad plures diversarum specierum, ut ad hunc actum amoris et ad hunc actum odii; atque ita in singulis speciebus determinatur voluntas ad talem actum in individuo, et nihilominus manet indifferens, vel ad utendum concursu aut non utendum, vel ad utendum illo in hac vel illa specie.

36. Ad septimum, concedimus priorem illationis partem, nempe post oblatum sufficienter concursum ex parte Dei, posse voluntatem non operari, etiam in sensu composito. Neque hoc est maius inconveniens quam quod, posita Dei permissione, adhuc voluntas possit non peccare; quod verum et necessarium est, quia permissio respicit potentiam causae ad utrumque oppositorum se habentem, ut dixit D. Thom., In I, dist. 47, q. 1, a. 2. Denique, sicut, positis omnibus praerequisitis, potest voluntas operari et non operari, ita etiam, sufficienter oblato ac praeparato Dei concursu, potest non operari cum illo, quia illud est unum ex praerequisitis. Dico autem oblato concursu transeunte, non autem in re posito, quia tunc iam impossibile est in sensu composito quin operetur voluntas, quia talis concursus non distinguitur in re ab actione eius. Quo sensu dixit D. Thomas, I-II, q. 10, a. 4, ad 3, si Deus movet voluntatem, impossibile esse quin voluntas moveatur. Hic enim concursus non est ex praerequisitis ad actionem, sed intrinsece inclusus in ipsa actione.

37. Unde ad alteram partem illationis negatur sequela, nam in eum hominem qui actu operatur Deus etiam actu influit, non vero in eum qui non operatur. Et ita non aeque se habet Deus ad utrumque quoad actionem externam respectu ipsius Dei. Si autem esset sermo de sola voluntate Dei ad intra, qua offert concursum, fieri potest ut illa ex parte sua sit aequalis, et quod in una habeat effectum et non in alio, ex libertate eorum, quod nullum est inconveniens, quia in ipsa voluntate Dei inclusa fuit illa conditio, ut explicatum est. An vero in alia voluntate electiva aut praefinitiva, vel in aliquo auxilio ab ea manante, sit semper inaequalitas, non est nostrum disputare.

38. Ad octavum respondetur praescientiam conditionatam quae in eo supponitur, quamque nos libenter admittimus, non impedire modum concurrendi a nobis explicatum aut alteri locum dare. Nam, cum Deus praescit quid voluntas creata factura sit si cum talibus circumstantiis applicetur, inter alias conditiones ponenda haec est, scilicet, si Deus offerat sufficientem concursum, quia sine eo nihil potest operari. Hic autem sufficiens concursus, ut in hac conditionali inclusus, talis esse debet ut sit indifferens tum ad exercitium, tum ad speciem actus; et ideo non debet esse absolute definitus ad unum tantum actum et exercitium eius. Quamvis ergo Deus praevideat quid voluntas operatura sit hic et nunc si ipse praebeat concursum, necesse est ut eo modo praebeat quem natura ipsius voluntatis postulat, quique in praedicta hypothesi intelligebatur inclusus. Quia si Deus mutaret modum concursus, iam non eodem modo sequerentur effectus. Igitur voluntas illa qua Deus offert concursum ex se manet semper conditionata in virtute, quamvis ex praescientia aequivaleat absolutae, quia praevidet Deus habituram effectum concurrente simul altera voluntate.

39. Et eadem ratione, non obstante illa praescientia, Deus, quantum est ex se, offert concursum ad alios actus, quamvis illos non sit effectus voluntas creata, ut simpliciter possit illos efficere, nec per Deum stet quominus illos efficiat. Sicut etiam Deus vult dare auxilia sufficientia iis quos praescit non bene usuros talibus auxiliis, ut simpliciter possint ita operari; quia alias non posset eis de facto imputari quod non operarentur, si ob solam dictam praescientiam talibus auxiliis privarentur. Immo hoc ipsum supponitur in illo argumento, cum in eo dicitur Deum esse paratum ad concurrendum ad alios actus si voluntas creata eos esset factura, nam Deus non est sic paratus nisi per suam voluntatem et liberam determinationem, non quam in eo eventu esset habiturus, quis enim de illa iudicare potest?, sed quam nunc iam habet. Offert ergo Deus causis liberis suum concursum sufficientem non solum ad eos actus quos faciunt seu facturae sunt, sed etiam ad eos quos facere possent si vellent.