SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXII. DE PRIMA CAUSA ET ALIA EIUS ACTIONE, QUAE EST COOPERATIO SEU CONCURSUS CUM CAUSIS SECUNDIS
SECTIO V. UTRUM CAUSAE SECUNDAE PENDEANT ESSENTIALITER IN OPERARI A SOLA CAUSA PRIMA, AUT ETIAM AB ALIIS

SECTIO V. UTRUM CAUSAE SECUNDAE PENDEANT ESSENTIALITER IN OPERARI A SOLA CAUSA PRIMA, AUT ETIAM AB ALIIS

1. Ultimo loco videndum superest in hac disputatione, an sit proprium primae causae concurrere dicto modo cum causis secundis ad operationes earum, et quod ab illa caeterae dependeant, an vero inter causas creatas sit etiam haec dependentia et hic concurrendi modus. Ubi etiam occurrit occasio declarandi communem distinctionem causarum efficientium in eas quae sunt per se et essentialiter subordinatae, et quae sunt tantum per accidens.

Ratio dubitandi

2. Nam ex hac divisione sumitur prima ratio dubitandi in proposita quaestione, quia non solum causae secundae respectu primae sunt essentialiter subordinatae, sed etiam inter ipsas causas secundas causae particulares sunt subordinatae universalibus; sed haec subordinatio essentialis consistit in praedicta dependentia operationis unius ab influxu alterius; ergo ille modus dependentiae non est tantum respectu primae causae. Maior videtur sumi ex Aristotele, II Metaph., ubi, probans non esse processum in infinitum in causis efficientibus per se ordinatis, supponit non tantum inter duas, scilicet primam et secundam, sed inter plures esse aliquam subordinationem. Atque hinc II Phys., text.26, ait: Sol et homo generant hominem . Et II de Generat., text. 55, hac ratione vocat solem procreandarum rerum auctorem; et sect. XXVI Problemat., q. 35, eum vocat auctorem et parentem motuum. Et sect. XI, q. 5, ait solem esse qui omnia movet. Ac denique II de Generat., text. 56, et XII Metaph., text. 34, motum caelorum dicit esse causam omnium generationum et corruptionum; et I Meteor., c. 9, hoc peculiariter attribuit motui solis. Similiter D. Thom., III cont. Gent., c. 67, ait corpora inferiora agere in virtute corporum caelestium. Et lib. IV, c, ult., ait generationem et corruptionem inferiorum corporum ex motu caeli causari. Denique omnes philosophi ita videntur sentire de caelorum causalitate, et ideo eos appellant causas universales respectu inferiorum omnium.

Varii quaestionis sensus

3. Ut quaestionem hanc ad certa capita reducamus, advertendum est posse fieri comparationem, aut inter causas suppositaliter distinctas, quae vocantur causae ut quod , vel inter virtutes eiusdem causae seu eiusdem suppositi. Quaestio ergo haec praecipue tractatur in priori sensu, et ideo de illo primum dicemus; aliquid vero addemus de posteriori, ut plena habeatur resolutio. Deinde est observandum aliud esse loqui de causis partialiter concurrentibus ad eamdem actionem in eodem ordine, aliud vero de causis essentialiter subordinatis, cum intrinseca dependentia unius ab alia in operando. Priori modo certum est saepe concurrere plures causas creatas ad eamdem actionem vel effectum; quod potest aliquando esse per accidens ex fortuito concursu causarum alioqui per se sufficientium; aliquando vero potest esse per se et ex institutione naturae. Et hoc modo saepe concurrunt plura astra ad unum effectum, quia singula per se non sufficerent. De hoc igitur modo partialis concursus nulla est difficultas, immo fortasse caelorum concursus magna ex parte ita intelligendus est, ut inferius dicam.

4. In priori ergo sensu tractatur praesens quaestio. In qua tota difficultas est de dependentia inferiorum corporum a corporibus caelestibus. Nam de substantiis immaterialibus est res certa non pendere per se in operando ab aliquo agente creato; quia ab illo non pendent in esse neque in facultate seu virtute operandi; ergo neque subordinantur in agendo. Rursus, de ipsis corporibus caelestibus eadem ratione certum est non pendere per se in actionibus suis ab aliis agentibus creatis, quia ab illis non pendent in esse; operatio autem sequitur esse et imitatur illud. Item, quia caeli non pendent per se in actionibus suis ab intelligentiis creatis, quia neque ab illis pendent in esse aut in virtutibus suis, neque illae possunt per se efficere in corpora aliquid praeter motum localem. Dices: saltem mediante motu potest actio caeli pendere ab intelligentia. Respondeo iuxta veriorem sententiam illum motum solum deservire ad actionem caeli per modum applicationis ad diversa corpora; illa autem dependentia non est per se, sed per accidens, ut constat. Quod si verum est caelum esse instrumentum intelligentiae moventis ad aliquas actiones, quoad illas erit dependentia essentialis; tamen revera nullae sunt huiusmodi actiones, ut supra tetigimus; quia neque in intelligentia est virtus principalis ad huiusmodi effectus corporales efficiendos, neque solus motus localis potest per se deservire ad communicandam hanc virtutem.

5. Et eadem fere ratione unum caelum non pendet ab alio per se in actione sua, quia neque esse †8 neque virtutem agendi habet unum ab alio. Dices: caeli non agunt nisi per astra; haec vero non agunt nisi per lumen, quod non habent nisi a sole; ergo omnia pendent a sole in virtute agendi, et consequenter in actione. Respondetur primo negando minorem, sed unumquodque astrum habet propriam virtutem innatam et connaturalem per quam influit; nam, sicut habent formas proprias specie diversas, ita ad illas consequenter propriae virtutes et facultates specie diversae. Neque est verisimile, aut omnia astra habere virtutem agendi per accidens extrinsecum et accidentario illis advenientem, aut eamdem luminis qualitatem, ex eo solum quod in diversis subiectis recipiatur, habere tam varios et diversos effectus quam habent astra diversa; sed de hoc alias. Et praeterea, quidquid de hoc sit, non pendebit a sole actio lunae, verbi gratia, illuminatae, nisi prout pendet ab igne actio aquae calefactae, quae non est dependentia immediate ex subordinatione essentiali, sed dependentia tantum remota, qualis est in omni effectu respectu causae remotae quae dedit virtutem operandi causae proximae.

6. Praeterea, nulla relinquitur quaestio de dependentia inferiorum agentium corporalium ab intelligentiis, quia ex dictis a fortiori constat per se ab illis non pendere, sed ad summum per accidens, ut ab applicantibus activa passivis, et hoc etiam modo non semper neque regulariter, nisi quantum ad motum caeli. Denique, de corporibus inferioribus inter se, etiam est res clara non habere praedictam dependentiam in operando, quia nullum eorum comparatur ad aliud ut causa universalis ad particularem, aut habet rationem ullam talis dependentiae.

Diversae opiniones circa quaestionis difficultatem

7. Tota ergo quaestio reducitur ad subordinationem inferiorum corporum respectu caelestium. Sunt enim qui opinentur intervenire huiusmodi essentialem dependentiam inter haec agentia, ita ut caelum actu influat in omnes actiones inferiorum corporum. Ita opinantur Iavellus, XII Metaph., q. 13; et Soto, II Phys., q. 4, concl. 1, et In IV, dist. 48, q. 2, a. 2, ubi ex hoc principio ait, cessante motu caeli, subito cessaturam om nem actionem inferiorum agentium naturalium, omniaque viventia illico animas expiratura, eo quod non possint sine aliquo motu vivere. Significat etiam Ferrar., IV cont. Gent., c. 97, § Advertendum tertio ; ait enim in generatione hominis creationem animae esse a Deo, dispositiones vero corporis esse a generante et a motu caeli per se et immediate.

8. Iavellus ad hoc probandum hanc adducit rationem (alii enim auctores nullam afferunt): Omnis actio generabilium corporum necessario reducitur ad aliquam causam ingenerabilem; sed haec non est nisi corpus caeleste; ergo. Maior patet, quia, sicut necesse est omnem motum reduci ad aliquod principium immobile, ita omnem generationem ad aliquod principium ingenerabile. Minor vero probatur quia illud agens ingenerabile non est intelligentia creata, quia illa non potest immediate transmutare materiam ad formam. Neque etiam est ipsum principum, quia illud non agit per seipsum immediate in haec inferiora, sed per causae medias; hic autem agimus de causa immediate concurrente ad omnes actiones inferiorum generantium; ergo est caelum. Et confirmatur ex Arist., VIII Phys., text. 1, dicente quod motus primus est vita, id est, fons et principium universale rerum in natura existentium, et ita comparatur ad universum sicut motus cordis ad animal, quo cessante cessat omnis actio. Unde Comment., I de Caelo, com. 63, ait principium vitae, quod est in orbe, esse causam omnis vitae; idemque fere habet XII Metaph., com. 18. Confirmatur secundo, quia alias tollitur ordo essentialis inter partes universi, quod est contra debitam eius constitutionem, ut ex Aristotele sumitur, XII Metaph., text. ult.

9. Contraria sententia sumitur ex Scoto, In II, dist. 14, q. 3, in fine; et ex Richardo ibi, a. 2, q. 6; et Durando, ibidem, 2 part.. distinctionis, q. 3; Henric., Quodl. XI, q. 15, et Quodl. XIV, q. 1. Quamvis enim in hoc posteriori loco videatur ex parte repugnare, tamen, si recte intelligatur, non repugnat, ut videbimus. Et haec sententia mihi videtur verissima; eget vero nonnulla explicatione.

Integra quaestionis resolutio

10. Prima assertio .— Dico ergo primo: nulla causa secunda per se et intrinsece pendet in agendo ab alio agente creato, sed solum a causa prima, nimirum, ut ab agente universali, immediate in suo ordine influente in actionem inferioris causae. Explicatur prius conclusio; agimus enim de causa secunda habente in ratione causae proximae sufficientem virtutem ad aliquam actionem vel effectum. Hoc enim ante omnia supponendum est ut intelligatur subordinatio essentialis; nam si particularis causa sit in suo ordine insufficiens, et quoad id quod deest iuvetur ab alia superiori, non erit propterea essentialis subordinatio in agendo, sed erit concursus causarum partialium. Hoc ergo supposito, probatur primo conclusio, quia causa secunda non pendet in suo esse ab alia causa creata; supra enim probavimus elementa et mixta non pendere in conservari a caelo. Et eadem ratione non pendent ab illo virtutes intrinsecae et connaturales his rebus; ergo pari ratione neque actiones earum pendent ex intrinseca sua ratione a caelo, et consequenter neque ab alia causa creata; nam caeteras iam exclusimus. Patet ultima consequentia, quia operatio est proportionata ipsi esse.

11. Dices: interdum forma pendet in conservari ab agente, ut lumen a sole; ergo tunc saltem dependebit etiam in actione sua ab immediato influxu solis. Respondetur, etiam si concedatur totum, nihil referre, quia non est inconveniens ut aliqua qualitas pendeat a suo agente dicto modo in operari. Secundo vero dicitur ex vi antecedentis non sequi consequens; nam species visibiles pendent in conservari ab obiecto, et tamen non habent novam dependentiam immediatam in operando. Ex negatione igitur dependentiae in esse credimus optime inferri independentiam in operari; non vero e contrario, ex quacumque dependentia in esse inferri novam et immediatam dependentiam in operari. Quia haec saepe non est possibilis respectu agentis creati; respectu vero agentis increati est optima illa consequentia, propter dependentiam essentialem omnis entitatis participatae a primo ente.

12. Secunda ratio, similis praecedenti, est quia effectus horum agentium naturalium non pendent per se et essentialiter in esse a caelo, ut supra etiam probatum est, quia quoad hoc eadem est ratio de causis univocis et effectibus earum; ergo neque actio talium causarum per se et intrinsece pendet a caelo. Patet consequentia, quia tale est fieri quale est esse. Et utraque ratio sumit fundamentum ex eo quod sect. 1 dictum est, dependentiam causae secundae a prima in sua operatione fundari in eo quod tam causa secunda quam actio et effectus eius sunt entia per participationem, et ideo per se et immediate pendent ab ente per essentiam. Haec autem ratio non habet locum respectu alterius causae creatae, et seclusa illa, nulla relinquitur sufficiens ad illud genus dependentiae introducendum; non est autem exigenda multitudo causarum ad aliquem effectum sine ratione et necessitate. Unde ad hoc etiam valere possunt rationes quibus Durandus, supra citatus, conabatur tollere hanc dependentiam a prima causa.

13. Tertia ratio esse potest quia, si caelum influit per se et ut causa universalis in actiones omnium inferiorum, vel intelligitur id facere immediate immediatione suppositi, vel tantum virtutis; non priori modo, quia, ut supponimus, nulla causa agit immediate immediatione suppositi in rem loco distantem; caelum autem longe distat ab inferioribus agentibus et actionibus eorum. Si autem agit posteriori modo, necesse est ut id faciat per virtutem diffusam; nam virtus caelo ipsi inhaerens etiam longe distat ab inferioribus causis et effectibus earum, unde non potest intelligi immediate influere, nisi quatenus aliquam sui participationem per intermedia corpora diffundit usque ad causam particularem proxime agentem, et a virtute, quatenus illuc attingit, immediate manabit actio. At vero influxus huius virtutis non potest universe et generaliter affirmari cum fundamento; quis enim credat indigere ignem virtute superaddita a caelo ut calefaciat vel illuminet? Et sicubi intervenit, non spectat ad dependentiam causae particularis ab universali, sed ad supplendam insufficientiam causae particularis, ut statim declarabo.

14. Et ratio est clara, quia post impressam illam virtutem a caelo in corpus vel agens inferius, illud compositum ex virtute innata et virtute infusa a caelo est proxima causa sufficiens ad talem actionem, in qua iam non pendet per se a caelo, sed tantum remote, quatenus ab illo accepit virtutem agendi, sicut aqua calefacta pendet in calefaciendo ab igne. Signum ergo est illam non esse dependentiam per se in agendo unius causae ab alia. Ac deinde est etiam signum quod, si causa particularis in suo ordine habeat completam et sufficientem virtutem, non indigebit (per se loquendo) alia virtute influxa a caelo; est enim superflua illa multiplicatio virtutum. Et hoc est quod in hac assertione directe intendimus.

15. Secunda assertio .— Dico secundo: saepe contingit virtutem alicuius causae secundae inferioris esse per se mutilam et imperfectam in suo ordine et insufficientem ad effectum, et ea ratione indigere auxilio alterius causae creatae quae compleat vel suppleat virtutem agendi. Atque hoc modo indigent influxu caelorum inferiora corpora ad plures actiones suas, praesertim ad generationes mixtorum, et maxime viventium. Hanc conclusionem probant argumenta prioris sententiae; non enim potest negari quin sit aliquis ordo per se inter causas sublunares et caelestes; seclusa autem priori dependentia intrinseca et essentiali, non potest intelligi alius modus subordinationis per se inter huiusmodi causas. Potest etiam facile inductione declarari; nam elementa per se sola et per suam mutuam actionem et reactionem non possunt sufficere ad substantialem mixtionem, ita ut ex eis et ab eis verum substantiale mixtum generetur, tum quia neque in aliquo illorum neque in omnibus simul est forma mixti formaliter aut eminenter, tum etiam quia, cum elementa sint materia transiens respectu mixtorum, non potest in solis illis esse tota vis activa et materialis generationis mixti. Necessaria est ergo virtus caelestis quae iuvet ad mixtionem perficiendam. Rursus mixta inanimata, generatim loquendo, valde debilia sunt ad generandum sibi similia, ut experientia constat. Et ratio esse videtur quia et parum activa sunt, eo quod habeant primas qualita tes refractas et remissas, et a circumstantibus corporibus et a contrariis qualitatibus patientium corporum in sua actione valde impediuntur. Ob hanc ergo causam necessaria etiam fuit virtus caelestis, quae vel haec agentia iuvaret, vel certe harum rerum generationem omnino efficeret, ut in auri et metallorum efficientia contingere videtur.

16. Rursus de rebus vegetabilibus perspicuum est, quantum ad sui generationem vel incrementum a caelis pendeant, quod non aliter fit nisi quia per influentiam caelestem aut in se recipiunt qualitates suis qualitatibus consimiles in virtute agendi, aut recipiunt incrementum vel intensionem suarum qualitatum, aut quia materia ex qua haec viventia generantur aut aluntur, per virtutem caelestem disponitur ut facilius possit eorum actione commutari. Rursus hoc etiam modo generationes animalium multum pendent ex influentia caelesti, sicque optime intelligitur quomodo sol et homo generent hominem, quia, nimirurn, humanum semen imperfectam vim habet nisi calore solis foveatur et iuvetur ad eam actionem perficiendam. Et hoc modo ait Henricus supra, necessariam esse virtutem caelestem influxam his seminibus qua determinentur ad suas varias actiones; nam cum semen in corporis organizatione tam variam et multiplicem habeat actionem, non videtur ad id sufficere virtus particularis et intrinsece, et ideo necessaria censetur virtus caelestis. Quod est probabile, quamvis non minus obscurum sit quo modo virtus influxa a caelo, si in se simplex sit et naturaliter agens, ad illam varietatem sufficiat. Quidquid vero de hoc sit (quod superius est tactum), constat necessitatem huius influxus caelestis semper provenire ex insufficientia virtutis particularis, vel ad vincendam resistentiam materiae, vel ad se tuendum a contrariis, vel ad complendam totam dispositionem prout est necessarium ad generationem perficiendam.

17. Et confirmatur a contrario, nam ubi virtus agentis particularis invenitur sufficiens ad suam actionem, vel minor vel nulla influentia caelestis est ad illam necessaria, quantum ex ratione aut experientia potest colligi. Inde enim est quod ignis eodem modo generet ignem ex materia eadem, seu caeteris paribus, in quocumque aspectu seu dispositione caelestium astrorum. Et eodem modo color efficit species visibiles, et visus elicit actum visionis, et idem est de aliis actionibus vitalibus, dummodo organorum dispositio eadem conservetur et caetera paria sint. Et hoc modo dixit D. Thomas, Opusc. 10, a. 8, si corpus hominis vivum et cum eadem dispositione membrorum conservetur cessante motu caeli, posse hominem eodem modo movere manum aut linguam; et q. 5 de Potent., a. 10, ad 8, dicit in eo casu duraturum motum cordis in homine.

Quomodo inter causas creatas aliquae universales dicantur

18. Ex his ergo constat quo sensu admitti possint aliquae causae universales praeter primam, et aliqua subordinatio per se inter aliquas causas secundas inter se, et quid in hoc sit proprium causae primae, quaeve sit differentia inter ipsam et alias. Est enim ei proprium ut omnis operatio ab ipsa pendeat per se immediate et essentialiter, ita ut quantacumque sit virtus inferior, sine illo influxu agere non possit, neque etiam possit ab alio agente suppleri, nec per virtutem aliquam creatam etiam a Deo ipso iz`tditam. Hoc autem modo non pendet operatio unius creaturae ab alia, ut declaratum est, ideoque proprium est solius Dei esse hoc modo causam universalem omnium actionum. Tamen, quia res naturales et generabiles ac corruptibiles imperfectas habent virtutes ad agendum, et multa habent contraria, a quibus impediri possunt ne suas actiones vel generationes efficiant, quarum continua successio necessaria est ad universi conservationem, ideo providit auctor naturae superiori quaedam corpora quae varias haberent virtutes agendi et per motum continuum variis modis applicarentur, ut ita possent variis etiam modis iuvare inferiora agentia ad eorum generationes vel corruptiones. Ideoque merito illa superiora corpora dicuntur causae universales, quia ad effectus omnium causarum inferiorum aliquo modo operantur. Quo modo ait Dion., 4 c. de Divinis nominibus: Solis radius ad generationem sensibilium corporum confert et ad vitam ipsam, movet et nutrit, et auget, et per fieit.

19. Qualis subordinatio in agentibus inferioribus ad superiora .— Et simili modo intelliguntur causae naturales per se subordinatae caelestibus iuxta ordinem ab auctore naturae institutum. Non quia vel virtutes vel effectus inferiorum corporum per se et intrinsece dicant habitudinem vel dependentiam a corporibus caelestibus, sed quia de facto, iuxta ordinem universi, sub illis ita instituta sunt ut ab eisdem iuventur et foveantur in suis actionibus et virtutibus. Si autem Deus alium ordinem instituisset, vel per seipsum vel per alia corpora iuvando aut supplendo defectus inferiorum agentium, aeque bene ac connaturaliter secundum proprias et particulares naturas haec agentia suas actiones perficerent. Et eadem ratione, si interdum contingat de facto, vel causam particularem inferiorem sufficienter iuvari ab alia causa inferiori, vel per se esse sufficientem ad suam actionem, illam poterit exercere absque coacursu caeli. Et similiter., quamvis virtus inferioris causae sit insufficiens ad perficiendam totam generationem, desitque omnino caeleste auxilium, immo potius ei resistat, eaque ratione non possit generationem perficere, nihilominus efficit aliquam alterationem vel dispositionem remotam, ad quam talis virtus per se sufficit.

Solvuntur rationes oppositae

20. Ratio igitur dubitandi in principio posita ex praedictis soluta manet; nam omnia dicta Aristotelis et aliorum philosophorum de influxu caelorum et de dependentia inferiorum agentium ab illis, sufficienter intelliguntur iuxta modum subordinationis et dependentiae a nobis explicatum. Ad rationem autem Iavelli respondetur actionem agentis generabilis et corruptibilis per se et intrinsece non necessario pendere ab alio agente incorruptibili praeter primam causam; quod si aliquando pendet, solum est quando virtus talis agentis est per se insufficiens et iuvatur ex consortio superioris corporis incorruptibilis. Probatio autem quam adducit Iavellus ex immediatione actionis, improbabilis est, et potius suadet oppositum; nam immediatius agit prima causa in actionibus omnium corporum corruptibilium quam caelum. Aliae vero confirmationes solutae sunt ex dictis de subordinatione per se, ac de modo quo caelum influit cum inferioribus causis. Quod vero ibi tangitur de cessatione omnium inferiorum actionum cessante motu caeli, in eo sensu improbabile est, scilicet, de momentanea cessatione propter dependentiam essentialem; nam motus caeli non est per se causa, sed solum applicatio ad agendum. Solum ergo dici posset quod ex eo tempore vel momento cessarent omnia, quia ex tunc inciperent corrumpi et deficere; de quo alias. Videatur D. Thomas, qui id insinuat dicto Opusc. 10, a. 23, in fine; et latius id tradit Sonc., XII Metaph., q. 13, cum aliis supra citatis.

21. Eiusdem suppositi facultates qualiter inter se ordinari contingat .— Ultimo ex his facile resolvi potest aliud punctum supra tantum de virtutibus subordinatis eiusdem suppositi; in illis enim contingit esse dependentiam essentialem in agendo inter plures virtutes, quia multo magis sunt inter se connexae quam supposita diversa. Semper tamen in huiusmodi subordinatione, si sit per se ac physica et in genere causae efficientis, inferior virtus comparatur ut instrumentalis ad superiorem cui subordinatur. Et hoc modo facultates animae pendent essentialiter ab anima in operationibus vitae, et species intentionalis a potentia in qua ut in subiecto existit. Et ad idem reducitur dependentia quam in agendo habet habitus a potentia quam afficit. Dixi autem si sit per se, etc., quia intellectus aliquo modo subordinatur voluntati in aliquibus actionibus suis, non tamen ut per se ac principaliter cooperanti, sed ut applicanti tantum et moventi ad agendum. Et e contrario voluntas subordinatur intellectui, non tamen ut coefficienti, sed ut applicanti finalem causam. Ubicumque igitur est subordinatio per se, intervenit aliqua ratio instrumenti coniuncti et principalis agentis; sub qua ratione tale instrumentum per se solum est insufficiens principium talis actionis et effectus.