SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIX. DE PASSIONE
SECTIO II. QUOMODO PASSIO AD MOTUM VEL MUTATIONEM COMPARETUR, ET QUID TANDEM PASSIO SIT

SECTIO II. QUOMODO PASSIO AD MOTUM VEL MUTATIONEM COMPARETUR, ET QUID TANDEM PASSIO SIT

1. Quamvis tractatio de motu, peculiari ratione sit propria naturalis philosophiae, quatenus motus in rebus corporeis physice seu materialiter fit, tamen abstractior consideratio mutationis sub metaphysicam considerationem cadit, quia in rebus omnibus, etiam materia carentibus, et in omni passione et actione creaturae intercedit, et ideo aliquid etiam de illo nobis dicendum est. Et aptissime in hunc locum cadit de illo disputatio, quoniam, ut arbitramur, nihil fere inter motum et passionem differt, si cum proportione comparentur.

De distinctione inter passionem et motum quaedam sententia communis

2. Solet communiter dici motum tribus modis spectari posse: primo, ut est ab alio, et sic vocari actionem . Secundo, ut in aliquo accipitur, et sic esse passionem ; tertio, ut est forma seu terminus in fieri, seu fieri ipsius formae, seu fluxus tendens in perfectionem formae, et sic habere rationem motus distinguique formaliter tam ab actione quam a passione. Haec est satis communis sententia in III Phys. Potestque probari, quia passio ut passio constituit determinatum praedicamentum, motus autem ut motus nullum constituit; ergo necesse est distinguantur saltem ratione formali. Maior supponitur ex divisione praedicamentorum. Minor probatur, primo ex Aristotele in Praedicamentis, ubi cum passionem inter praedicamenta numerasset, de motu agit in Postpraedicamentis. Secundo, ex eodem Arist., II Phys., text. 4, ubi ait motum non esse praeter res ad quas est motus, ideoque sicut nullum praedicamentum est commune omnibus rebus ad quas est motus, ita motum non esse extra ea praedicamenta ad quae eius termini pertinent. Tertio, quia passio, cum sit unum genus, univoce dicitur, motus autem non est quid univocum, sed analogum, ut omnes docent, exponentes Aristot. locis citatis; ergo non pertinet ad praedicamentum passionis. Quarto, quia motus dicit quid incompletum et imperfectum, quia solum dicit ipsum terminum, ut partim acquisitum, partim acquirendum; ergo per se non constituitur in praedicamento, sed reducitur ad praedicamentum formae perfectae ad quam tendit. Quinto, quia alia est definitio motus quam passionis, nam motum definit Aristoteles esse actum entis in potentia, prout in potentia , III Phys., text. 6; de actione autem et passione subdit, text. 22, esse affectiones ipsius motus, et passionem esse actum ipsius passivi; quae autem definitione differunt, saltem distinguuntur ratione formali.

3. Quocirca comparari censentur actio et passio ad motum tamquam duo modi formaliter diversi ad unum quasi materiale subiectum quod afficiunt, quod plane significat Arist. his verbis: Omnino autem neque doctio proprie idem est quod disciplina, neque actio idem quod passio, sed motus cui haec insunt, nam huius in hoc, et huius esse actum ad hoc, diversum est ratione . Unde qui putant actionem et passionem esse modos ex natura rei distinctos inter se, consequenter existimant eodem modo distingui a motu; qui autem solam distinctionem rationis ponunt inter actionem et passionem, similem ponunt inter passionem et motum; sed utrique conveniunt quod actionem et passionem condistinguunt ut modos inter se diversos; a motu autem tamquam a re materiali quae ab eis modificatur.

Nonnulla in quibus motus et passio conveniunt explicantur

4. In hac tamen sententia, quantumvis communi, illud semper mihi visum est difficile, quia non video in quo constituatur differentia inter passionem et motum, si cum proportione et secundum completas rationes suas sumantur. Voco autem cum proportione , quod passio successiva ad motum successivum, passio vero instantanea ad mutationem instantaneam, et perfectiva ad perfectivam, corruptiva ad corruptivam, et sic de caeteris comparentur. Ut autem difficultas aperiatur, numeranda erunt omnia quae in passione et motu reperiri possunt. Et imprimis suppono tam motum quam passionem tendere in aliquem terminum et intrinsece dicere respectum transcendentalem ad illum. Quod de motu apud omnes indubitatum est, quia motus intrinsecus est via et fluxus, via autem intrinsece respicit terminum; et ideo Aristoteles docet motus distinguendos esse per terminos. De passione vero probari potest eisdem rationibus quibus id de actione probavimus. Nam omnis passio est passiva acquisitio et receptio in fieri; non possunt autem haec intelligi sine ordine ad formam quae fiat vel acquiratur. Unde certius est passiones specificari et distinguí ex terminis, quam actiones, ut D. Thomas aperte docet I-II, q. 1, a. 3. In hoc ergo motus et passio conveniunt.

5. Et consequenter etiam utrique commune est distinguí aliquo modo a termino, non quidem ut rem a re, sed saltem ut modum. Quod quidem de motu fere omnes docent in III Phys., ubi Aristoteles, text. 4, non obscure id significat, et D. Thomas, et V Phys., text. 9, ubi idem tenet Averroes, Alexand., Themist., et alii. Est autem eadem ratio de passione, ut iidem sentiunt, quia distinctio aliqua in re necessaria est; maior autem nec est necessaria nec intelligi potest. Primum patet, quia potest forma manere in subiecto absque tali motu, vel passione, ut ex se constat; ergo distinguuntur aliquo modo ex natura rei, iuxta principium saepe a nobis repetitum. Secunda vero propositio probatur, quia nullum est signum maioris distinctionis, cum e converso fieri non possit ut talis motus vel passio sine tali termino existat. Deinde, non esse necessariam maiorem distinctionem facile probatur, quia cum forma aliqua fit in subiecto, in illa est dependentia qua simul pendet a subiecto et a principio a quo manat, quae una et eadem est; a forma quae dependet solum distinguitur ut motus ex natura rei, ut constat ex supra dictis de eductione formae de potentia materiae; sed ex vi huiusmet dependentiae ut receptae in passo, passum ipsum patitur et recipit formam; ergo passio nihil aliud est quam haec dependentia, seu hoc ipsum fieri passivum ut receptum in passo et afficiens ipsum; sed haec dependentia non est nisi modus quidam ipsius termini; ergo non est necessaria alia res distincta a termino ad veram rationem passionis et ad munus eius intelligendum.

6. Immo hinc etiam concluditur non esse possibilem talem rem distinctam, quia tum passum et reciperet formam, quae est terminus passionis, et reciperet dependentiam eius (supponimus enim esse talem dependentiam quae ex subiecto fit), et praeter haec reciperet illam aliam rem realiter distinctam; ergo in qualibet passione necessario essent duae receptiones et duae res receptae, quod est absurdum; et tunc etiam una res non esset receptio alterius. Item si essent res distinctae, posset Deus quamlibet sine alia conservare; ergo et posset recipi terminus cum suo fieri sine alia re realiter distincta, et ita tunc pateretur subiectum sine passione, ut e converso posset conservari illa res, quae est passio, sine altera quae est terminus. Dices: simili argumento probaretur neque ex natura rei distingui formam a passione, quia non potest forma recipi sine passione. Respondetur negando consequentiam, quia, licet non possit haec forma recipi sine aliqua passione, quia non potest esse sine aliquo modo dependentiae et receptionis, potest tamen conservari sine hac receptione seu passione qua in principio facta vel recepta est; potest etiam in ipsa conservatione plures dependentias variare, quod est sufficiens signum distinctionis modalis, non tamen maioris, ut saepe dictum est.

7. Tertio, conveniunt motus et passio, quia utrumque respicit subiectum et idem subiectum sub eadem capacitate passiva, seu potentialitate. Probatur, nam de passione certum est dicere intrinsecam habitudinem ad passum; nam omnis actus actuans, ut talis est, dicit habitudinem ad potentiam, cuius est actus; sed passio est actus passi, ut passum est; ergo dicit habitudinem intrinsecam ad illud; habitudinem (inquam) transcendentalem, sicut supra diximus de habitudine actionis ad agens, quod eadem proportione explicandum est, et rationes ibi factae hic a fortiori procedunt. De motu vero, quod similem habitudinem dicat ad passum seu mobile, probatur ex Aristotele definiente motum quod sit actus entis in potentia, prout in potentia, ubi aperte definit motum per habitudinem ad subiectum. Deinde creatio passiva, ut supra ex doctrina D. Thomae vidimus, ideo non est vera mutatio, quia non est actus alicuius subiecti; ergo est de ratione mutationis ut dicat habitudinem ad subiectum quod per eam mutatur. Praeterea mutari proprie dicitur id quod se habet aliter quam prius, teste Aristotele; ergo necesse est ut motus dicat respectum ad aliquod subiectum, quod formaliter facit aliter se habere quam prius, nam terminus non proprie dicitur aliter se habere quam prius, cum prius non esset, sed illud proprie mutari dicitur quod prius erat sub uno termino motus et postea est sub alio. Denique motus essentialiter est actus quo formaliter constituitur res quae actu movetur in ratione motae; ergo motus, ut talis est, dicit intrinsecam habitudinem ad talem effectum, et ad subiectum in quo illum habet.

8. Instari autem solet de motu locali, qui non est in subiecto quod moveri dicitur, sed in corpore circumstanti; nam motus est in subiecto in quo est terminus eius; locus autem, qui est terminus motus localis, non est in corpore quod movetur vel locatur, sed in circumstante. Sed ad hoc facile respondetur negando assumptum: nam motus localis intrinsece inhaeret mobili; alias quomodo illud vere ac realiter mutaret? Ad argumentum autem respondetur intrinsecum terminum motus non esse locum circumstantem, sed ubi intrinsece, quod realiter intrinsece est in ipso locato, ut infra ostendemus; unde illud argumentum potius probat oppositum. Igitur in universum motus et passio etiam conveniunt in hoc quod dicunt habitudinem ad subiectum quod intrinsece et formaliter afficiunt.

9. Quod vero passio et motus proportionaliter sumpta respiciant idem subiectum et secundum eamdem capacitatem et potentialitatem, probatur tum inductione, tum declarando et applicando definitionem motus ab Aristotele datam. Nam calefactio, passio et motus calefactionis, prout fiunt in aqua, actuant illam secundum capacitatem quam habet ad recipiendum calorem et quatenus secundum illam capacitatem supponitur esse in potentia, id est, carens calore, et reduci de tali potentia in actum. Hoc est enim quod Aristóteles dicit motum esse actum entis in potentia prout in potentia. Duobus enim modis solet illa particula explicari: primo, quod motus sit actus quidam imperfectus, qui ita actuet mobile ut illum relinquat in potentia secundum quam magis ac magis actuetur. Atque hoc modo convenit definitio tantum motui successivo, de cuius ratione est ut, dum est, partim sit acquisitus, partim aliquid ex eo supersit acquirendum, et ideo ex ea parte qua iam est, est actus entis habentis potentiam ad ipsum; quatenus vero aliquid ex eo superest acquirendum, relinquit suum subiectum in potentia ut amplius actuari possit; et quia subiectum ita actuatur per motum ut per illum semper tendat in ulteriorem perfectionem, ideo dicitur motus esse actus entis in potentia prout in potentia. Hoc autem totum convenit passioni, ut passio successiva est (iam enim diximus haec esse cum proportione comparanda), nam haec etiam passio actuat passum quatenus habet potentiam ad acquisionem alicuius formae; et si est passio successiva, ita actuat, ut semper relinquat subiectum in potentia ad ulterioremn perfectionem, et in illam tendat; ergo in hoc etiam convenit cum motu.

10. Alio modo potest illa definitio quoad ultimam particulam exponi, scilicet, motum esse actum entis in potentia prout in potentia , id est, prout primo transit ab esse inpotentia ad esse in actu; est enim in potentia passiva quamdiu habet aptitudinem ad actum et illo caret; reducitur autem in actum quando illum recipit; haec autem reductio inchoatur ab ipso fieri seu acquisitione passiva illius formae, quae est proprius actus talis potentiae; unde, quia motus consistit in actuali termini acquisitione, ut est verior et communior sententia, ideo primus actus, quo incipit actuari subiectum, prout existebat in potentia, est ipse motus. Quo sensu mihi non displicet quod ex Alexandro refert Simplicius, II Phys., com. 8, motum esse primam mutationem eius quod est in potentia, ut tale est, quamvis melius dixisset primam actuationem, ne definitum in definitione ponere videatur. Nam iuxta hunc sensum, definitio illa non solum successivo motui, sed etiam mutationi instantaneae convenit. Nam omnis mutatio est actus entis habentis potentiam ad illum, et per illam primo reducitur de potentia in actum, et ideo omnis mutatio instantanea est actus entis in potentia prout in potentia. Hoc autem totum convenit etiam passioni, universe et proportionate sumptae. Nam tunc primo incipit subiectum reduci de potentia in actum, cum primo pati incipit, atque ita passio est prima actuatio potentiae passivae, et dicitur prima respectu formae ad quam terminatur, quae actuat etiam, sed non iam per modum fieri vel passionis, sed in esse iam quieto et perfecto iuxta capacitatem suam. Atque hoc in omni passione, tam successiva quam instantanea, tam perfectiva quam destructiva reperitur. Igitur quacumque ratione motus dicitur actus entis in potentia prout in potentia, passioni etiam convenit; ergo nihil superest in quo vera aliqua differentia inter motum et passionem assignari possit.

11. Satisfit obiectioni .— Dicetur fortasse de ratione motus seu mutationis esse ut per illam subiectum primo reducatur de potentia in actum, quia mutari dicitur quod se habet nunc aliter quam prius; hoc vero non esse de ratione passionis; nam quamdiu subiectum aliquid recipit, vere pati dicitur, etiam si illud de novo non recipiat, sed antea etiam illud ipsum vel aliquid simile recepisset. Verumtamen haec differentia et ad summum potest esse in vocibus, et de tali usu et differentia vocum non satis constat. Primum patet, quia primo instanti vel tempore quo aliquod subiectum incipit acquirere formam, sicut mutatur, ita etiam patitur, et utramque denominationem recipit ab eadem acquisitione seu fluxu, prout actuante illud; quod si illa receptio aliquo tempore duret per successionem partium, sicut continue patitur, ita etiam continue movetur, et e converso. Neque ibi habet locum differentia posita, nam ut res moveatur nunc, non est necesse ut antea non †3 moveretur, sed quod non secundum eamdem partem motus. Si vero illa receptio duret aliquo tempore per durationem perseverantem eiusdem acquisitionis, ut fit in aeris illuminatione, tunc sicut in re durat realis passio et receptio, ita etiam durat realis mutatio in primo instanti facta; quod si illa postea non vocatur mutatio, solum est quia nomen mutationis, sicut nomen productionis, connotat quod immediate antea non fuerit; quod fortasse non connotat nomen passionis, sicut nec nomen conservationis; ergo, sicut supra dicebamus productionem et conservationem in re non distingui secundum aliquam rationem positivam, ita dicendum est de passione et motu.

Resolutio de vera differentia inter passionem et motum

12. Passio a motu nulla distinctione in re differt .— Haec quidem argumenta posteriori loco fecta videntur in re ipsa convincere quod intendunt; ne tamen videamur deserere communem loquendi modum sine ulla explicatione, sequentibus assertionibus videtur haec controversia definienda. Primo enim dicendum est passionem et motum nondistingui actualiter a parte rei, nec realiter, neque ex natura rei seu modaliter. Hoc probant apertissime omnia quae diximus. Et a fortiori etiam probari potest ex dictis superiori sectione de actione et passione; nam minus inter se distinguuntur passio et motus quam actio et passio; sed actio et passio non distinguuntur actu ex natura rei; ergo.

13. Secundo dicendum est passionem et motum proprie et complete sumptum, secundum positivas rationes formales non distingui etiam ratione ratiocinata, sed appellatione tantum. Hanc etiam conclusionem satis persuadent ultima argumenta facta. Unde Aristoteles definit motum esse actum mobilis quatenus mobile est, III Phys., text. 15, et tamen statim, textu 22 et 23, definit passionem esse actum patientis ut patiens est. At vero ex parte subiecti, esse mobile seu mutabile, et esse receptivum seu patibile (ut sic dicam), si haec duo proportionate sumantur in ordine ad positivam receptionem vel mutationem, non sunt duae potentiae vel capacitates passivae etiam ratione distinctae, ut per se notum videtur; ergo neque actus ipsi sunt inter se distincti.

14. Qua rationis distinctione differant passio et motus .— Dico autem tertio: si motus secundum aliquam praecisionem aut abstractionem, aut etiam secundum connotationem alicuius negationis sumatur, sic potest aliquo modo ratione distingui a passione. Declaratur, nam, ut saepe dixi, in termino aut forma quae fit in aliquo subiecto, tantum sunt duo in re distincta modaliter seu ex natura rei, scilicet, forma ipsa quae inducitur et dependentia eius ab agente. Et forma quidem non dici potest motus ipse aut passio (quamquam nonnulli ita loquantur cum Averroe, V Phys., com. 9, sed non recte), quia forma est terminus motus, et si sola maneat sine alio fluxu, iam non est motus, et quoad hoc eadem ratio est de actione et de passione. Itaque fluxus ipse seu dependentia formae est quae recipit has omnes denominationes. Potest ergo intellectus fluxum illum praecise considerare ut est via ad terminum, abstrahendo praecisive ab hoc quod afficiat aliquod subiectum vel manet ab aliquo principio, et fluxus ille sic conceptus potest motus appellari, et sub hac ratione conceptus, ratione distinguitur tam ab actione quam a passione, et quodammodo in utraque includitur, vel tamquam quid superius et transcendens, vel tamquam materialis et inadaequatus conceptus utriusque. Quomodo videtur Aristoteles, III Phys., textu 25, motum sumpsisse, cum sub distinctione dixit motum esse actum activi aut passivi. Verumtamen haec acceptio motus valde impropria est, quia motus et mutatio sumpta secundum communem animi conceptionem, essentialem dicunt habitudinem ad subiectum quod mutatur. Item secundum eam significationem, in creatione passiva erit mutatio, quia ibi etiam est fluxus aut passiva dependentia termini; id tamen, proprie loquendo, non admittitur, ut supra vidimus. Nihilominus tamen, quia conceptio et praecisio motus non est omnino intensiva apud philosophos, secundum eam potest dici motus ratione distinctus a passione. In ea vero significatione motas analogice dicitur, et multo proprius pertinet ad passionem quam ad actionem.

15. Alio item modo potest distinctio rationis inter motum et passionem declarari per connotationem. Nam motus, ut sic et quatenus denominat mobile mutari aut moveri, connotat negationem talis motus vel mutationis immediate ante praecessisse in subiecto, quia mutari est aliter se habere quam prius; passio vero ut passio non videtur in suo conceptu includere hanc connotationem, ut supra dictum est. Addi etiam potest mutationem ut sic abstrahere ab eo quod fiat per positivam rationem, vel per solam carentiam praeexistentis formae; nam interdum datur mutatio pure privativa, ut amissio luminis in aere; at vero passio proprie solum dicitur de positiva acquisitione alicuius formae seu modi positivi. Verum hae duae postremae differentiae minus videntur usitatae, et secundum eas non fit proportionalis comparatio inter passionem et mutationem, sed secundum res diversas, et ideo non videntur ita propriae. Prima vero differentia habet maius fundamentum in praecisione, quam potest facere intellectus propter diversam habitudinem eiusdem dedependentiae ad varios terminos, atque ita secundum illam videntur loqui auctores qui haec distinguunt, illamque ad summum probant rationes in principio factae; quatenus vero contra primam aut secundam assertionem nostram procedere possunt, a nobis breviter solvendae sunt.

Responsio ad argumenta

16. Ad primum, respondetur motum, ut proprie significat actum mobilis, pertinere ad praedicamentum passionis, vel tamquam speciem quamdam eius, si sumatur pro motu physico aut successivo, iuxta ea quae statim dicam, sect. 4, vel ut summum genus, si in communi sumatur pro mutatione ut sic. Motus autem praecise sumptus pro fluxu ad terminum non pertinet ad speciale praedicamentum accidentis, non solum quia est quid imperfectum, ut multi volunt, sed maxime quia non est forma alicuius subiecti, neque talis consideratur secundum eam praecisionem, sed solum ut via ad terminum, et ideo reducitur ad praedicamentum sui termini, sicut etiam supra diximus agentes de creatione passiva.

17. Aristoteles ergo, in primo loco citato ex Postpraedicam., fortasse locutus est de motu secundum dictam considerationem ac praecisionem, seu prout aliquo modo quid commune est ad actionem et passionem; ibi enim solum tractat de distinctione motus et nonnullis eius proprietatibus, et omnia quae dicit communia esse possunt, tum actioni, tum etiam passioni, cum proportione. Immo aperte loquitur de motu ut abstrahit a mutatione substantiali et accidentali, et a positiva et privativa, nam inter species motus ponit generationem et corruptionem. Quo sensu clarum est motum esse quid generalius, atque ita ratione distinctum a passione, ut est proprium genus cuiusdam praedicamenti. In secundo autem loco clare loquitur de motu praecise ut est via ad terminum, et ut sic dicit reduci ad praedicamentum sui termini.

18. Ad tertium respondetur motum quidem in ea generalitate sumptum qua Aristoteles de illo disserit in Postpraedicament., analogum quid esse, ut ex dictis patet. Existimo tamen etiam passionem posse sumi in ea generalitate in qua sit etiam quid analogum. Nam ut omittamus mutationem privativam, quae suo modo passio etiam dici potest, quamvis revera proprius dicatur mutatio, tamen loquendo de passionibus et mutationibus quas eis comparamus, etiam passio ut est communis ad substantialem et accidentalem fortasse est quid analogum, eadem ratione qua et actio. Et consequenter probabile est passionem quae fit in materia per substantialem generationem non pertinere ad passionem ut constituit speciale praedicamentum accidentis. Et praeter rationes supra allatas de actione, occurrit hic alia, quae videtur probabilis, nam praedicamenta accidentium distinguuntur semper ab Aristotele in ordine ad primam substantiam et denominationes varias quas illi tribuunt et secundum quas de illa praedicari possunt, ut supra dictum est; at vero generatio passio nec inhaeret alicui substantiae primae, sed tantum materiae, neque etiam substantiae tribuit denominationem per modum affectionis aut passionis, sed tantum per modum fieri; dicitur enim substantia generari non per modum subiecti, sed per modum termini; sub qua ratione ista generatio ad praedicamentum termini reducitur, ut supra dictum est. Materia autem ipsa non dicitur proprie generari; nam, licet Scotus et Antonius Andreas, VII Metaph., q. 8, 9 et 10, dicant materiam generari per modum subiecti, tamen illa locutio valde impropria est et inusitata, ut Soncinas et Iavellus eisdem locis notarunt. Et ideo illa passio probabiliter non censetur ex iis quae accidentium rationem induunt, ideoque reducenda videtur ad praedicamentum substantiae. Quod necesse est sentiant qui putant nullum accidens proprium esse in materia prima. Itaque passio sub hac generali ratione analogum quid est. Iuxta quam sententiam, passio, quae est unum ex supremis generibus accidentium, solum sit ea quae est positiva passio realis et accidentalis.

19. At vero si motus vel mutatio cum eadem restrictione sumatur pro reali et accidentali actu mobilis ut mobile est, non video cur non sit aeque univocum, nam etiam dicit rationem communem aeque inventam in multis, et eodem modo contrahibilem ad eadem inferiora. Denique motus, sub ea ratione, non dicit, ut opinor, diversum conceptum a conceptu passionis.

20. Ad quartum respondetur etiam passionem dicere quid imperfectum, et, si successiva sit, dicere acquisitionem partim factam, partim faciendam, quare quoad hoc eadem est ratio de passione et de mutatione, si cum debita proportione sumantur. Ob eam ergo imperfectionem non potest excludi motus, quin praedicamentum constituat, quia quod est imperfectum simpliciter vel in uno genere, potest esse perfectum in alio, et secundum eam rationem proprium praedicamentum constituere; neque enim omnia genera praedicamentorum sunt absolute entia perfecta. Unde motus, sub ea consideratione qua ratione distinguitur a passione, non ob solam imperfectionem non constituit speciale praedicamentum, sed vel ob analogiam, vel ob alías rationes supra datas. Ad quintum iam declaratum est quomodo definitio motus etiam passioni conveniat, si secundum completam et proportionatam rationem realem comparentur. Declaratum etiam est quomodo motus possit praescindi ab actione et passione; et quid hae intelligantur addere motui sic concepto; non enim addunt modos ex natura rei distinctos, sed respectus quosdam transcendentales, qui sunt veluti differentiae, aut potius modi etiam transcendentales ratione distincti, complentes cum ratione fluxus seu viae rationem actionis seu passionis.

21. Dictorum omnium conclusio .— Atque ex his satis explicatum manet quid passio sit, et qua ratione genus speciale constituat, et, ut Gilbertus Porretanus dixit, omnia quae de actione dicta sunt, eadem convenire possunt in passionem, habitudine tantum mutata, et ideo ea hic repetere necessarium non erit.