SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXX. DE PRIMO ENTE, QUATENUS RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST QUID ET QUALE SIT
SECTIO X. AN TANTUM UNUM DEUM ESSE DEMONSTRARI POSSIT

SECTIO X. AN TANTUM UNUM DEUM ESSE DEMONSTRARI POSSIT

1. Haec quaestio definita videri potest in superioribus, ubi ostendimus ens a se non posse esse nisi unum; cum enim de ratione Dei sit quod sit ens a se, inde necessario concluditur non posse esse nisi unum Deum. Nihilominus tamen eam hoc loco addere visum est, tum quod formaliter sit haec conclusio diversa diversisque rationibus probari soleat, quas expendere breviter oportet, tum etiam ut obiter theologos moneamus quomodo rationes quae unitatem Dei demonstrant nihil Trinitati personarum adversentur.

Ratio Aristotelis expenditur

2. Deum igitur esse unum ex physico motu colligere conatus est Arist., VIII Phys., text. 54 et sequentibus. Quia primus motor unus tantum est; sed primus motor est Deus; ergo Deus est tantum unus. Maior constat, quia tantum est unum primum mobile et unus primus motus; ergo tantum est unus primus motor. Quae ratio amplius declaratur ex his quae ipse tradit in XII Metaph., text. 44, ubi ostendit tot esse intelligentias moventes, quot sunt caeli mobiles, et consequenter, iuxta ordinem et dignitatem mobilium esse ordinem moventium; sicut ergo inter corpora mobilia datur unum supremum, ita et inter motores datur unus tantum primus, et illle appellatur Deus. Hic discursus Aristotelis habet quidem tantam probabilitatem quanta ex medio physico et motu sensibili haberi potest; tamen, ut saepe in superioribus dixi, haec media physica minus efficacia sunt ad ea demonstranda quae in Deo reperiuntur. Unde si, ut diximus, ex solo motu physico non potest evidenter demonstrari Deum esse, multo minus poterit concludi esse tantum unum. Primo igitur, licet illo discursu concludatur in hoc universo esse tantum unum primum motorem, non tamen simpliciter, quia ex motu demonstrari non potest non esse aliud universum et aliud mobile aeque primum.

3. Deinde, cum intelligentiae non sint per se primo propter motum caeli, omnis ratiocinatio quae ex motibus caeli fit ad numerum, ordinem et nobilitatem intelligentiarum inferendam, est valde infirma coniectura, ut idemmet Aristoteles vidit, et infra iterum dicemus agentes de aliis spiritualibus substantiis; ergo unitas Dei non satis potest ex unitate primi motus caelorum demonstrari; nam supra illum motorem possunt esse aliae superiores substantiae. Immo iuxta veriorem sententiam etiam philosophicam, proximus motor primi caeli non est Deus; ex ordine autem motuum ad summum concludi potest illum proximum motorem primi orbis esse unum tantum esseque nobiliorem inferiorum orbium motoribus. Quod vero ultra illum non sint alia nobiliora entia, aut quod non sint multa, sed unum tantum, non potest ex illo motu demonstrari. Quamquam neque etiam possit ex physico motu aliquid amplius colligi, quam unus primus motor. Unde ex illo discursu saltem sumi potest ordinem rerum et motuum universi indicare unitatem, potius quam pluralitatem Dei. Sumitur etiam argumentum proportionale quod, sicut omnes motus physici ad unum primum motorem reducuntur, ita omnia entia ad unum primum principium et causam, quam appellamus Deum.

Secunda ratio probabilis

4. Huc accedit alia ratio, quam tetigit Aristoteles in fine lib. XII Metaph. Ubi, cum intulisset contra phythagoricos quod ponerent multa principia prima, addit: At entia nolunt male gubernari; non est bonum pluralitas principatuum. Unus ergo princeps. Quam rationem sic proponit D. Thom., I cont. Gent., c. 43, rat. 3. Quod sufficienter fit uno posito, melius est per unum fieri, quam per multa; sed rerum ordo est sicut melius potest esse; non enim potentia agentis primi deest perfectioni rerum; optimus autem ordo est per reductionem ad unum; ergo, etc. Quae ratio est quidem bona coniectura, non potest tamen esse convincens demonstratio, quia esse Dei non est propter universum, nec propter optimum ordinem aut gubernationem eius, sed est per sese ob intrinsecam necessitatem essendi quam ex se habet. Quamvis ergo ordo et regimen universi non requirat plura principia prima, tamen, si aliunde non repugnaret esse plures deos, inde concludi non posset illos non esse, quia dici posset esse ex se et propter se, etiamsi ad regimen universi unus sufficeret. Sicut de multitudine personarum in una divinitate nos dicimus per se quidem non fuisse necessariam ad creationem universi, nihilominus tamen, ex intrinseca necessitate et infinitate, dari in Deo multitudinem personarum, non propter aliud, sed propter se.

5. Quocirca ex solis effectibus Dei non videtur posse immediate demonstrative concludi esse tantum unum Deum, sed solum quasi negative ex illis non ostendi nisi unum Deum, quia unus ad omnia sufficit; non tamen hoc satis est ad positive demonstrandam unitatem Dei, sed oportet ostendere repugnare divinam naturam multiplicari. Unde, quia hoc non videtur ex effectibus colligi, inde quidam theologi sumpserunt occasionem negandi posse hoc demonstrari ratione naturali; quia ratio naturalis solum ex effectibus sumi potest. Sicut in exemplo dicto de Trinitate personarum, ex effectibus naturalibus ostendi potest ad illos non esse necessariam multitudinem personarum in primo principio; inde tamen non recte concluderetur talem multitudinem in re non esse. Sed haec sententia merito ab aliis theologis reiicitur; eadem enim est ratio de esse et de unitate Dei; unde, sicut illa demonstrari potest, ita et haec. Et praeterea, quamvis demus ex effectibus immediate non concludi Deum esse tantum unum, mediate tamen concludi potest, quia nimirum ex effectibus demonstratur de Deo aliqua proprietas, ex qua concludi potest repugnare enti habenti talem proprietatem multiplicari. Haec autem proprietas praecipue ac maxime est esse ens per se necessarium.

6. Tertia ergo ac praecipua ratio sic formari potest. Deus est ens per se necessarium, ut ex communi notione Dei constat et ex supra dictis; sed enti necessario repugnat multiplicari; ergo et Deo.

7. Dicetur fortasse ens ita per se necessarium ut sit prorsus improductum non posse multiplicari, et hoc ad summum probari ex superius dictis; ens autem simpliciter necessarium per productionem unius ab alio non repugnare multiplicari, quia, etsi unum sit ab alio, si hoc ex necessitate producat et illud ex necessitate producatur, utrumque erit ens necessarium; hoc autem satis esse ut detur pluralitas deorum. Nam, si tale ens ex necessitate productum ab alio sit infinite perfectum sicut illud, tam erit Deus, sicut illud; non est autem demonstratum esse impossibile huiusmodi ens dicto modo produci. Nam, licet demus Deum non producere necessitate naturae inferiora entia, quod infra probabimus, tamen, quod aliquod sibi aequale non possit necessitate naturae producere, quasi ex naturae fecunditate, neque ex Dei libertate, quae satis exercetur circa inferiora entia, neque ex alio capite videri potest demonstrabile. Et confirmatur, quia secundum fidem nostram una persona divina necessitate naturae producit aliam; cur ergo non poterit unus Deus necessitate naturae producere alium? Nam rationes quibus hoc probari solet, in illo mysterio deficere et enervari videntur. Ut, verbi gratia, solet id probari ex attributo summae et infinitae perfectionis, quia oportet aliam perfectionem esse in producto quae non esset in producente, vel e contrario, et ideo neuter esset infinite perfectus, et consequenter neque esset Deus. Quae ratio eadem applicari potest ad personas divinas, et responsio quae in eis datur potest in praesenti dari. Nam, si illi duo dii excogitarentur essentialiter et quasi specie distincti, diceretur aliquam perfectionem esse formaliter in uno quae non esset formaliter in alio; eas tamen esse eminenter in unoquoque idque satis esse ad infinitam perfectionem. Si vero excogitarentur isti dii eiusdem perfectionis, tunc negaretur aliquam perfectionem esse in uno quae non esset in alio; quia in omnibus essent similes, et ita unusquisque esset infinite perfectus, quamvis singuli eorum non haberent omnes entitates individuas talium perfectionum; hoc enim ad infinitatem intensivam non est necessarium. Alia ratio sumi solet ex attributo simplicitatis, scilicet, quia tales dii convenirent in genere vel in specie, et consequenter differrent etiam in specie vel individuo, et ita haberent in se compositionem ex gradu in quo convenirent et in quo differrent. Quae ratio simpliciter instari potest in divinis relationibus seu personis; illae enim conveniunt in communi ratione relationis, et distinguuntur in propriis, sine compositione in re, quia illa convenientia est tantum rationis; idem ergo dici posset in praedicta deorum multiplicatione.

Quaestionis resolutio propriaque demonstratio

8. Nihilominus dicendum est ex unitate entis per se necessarii evidenter inferri unitatem Dei; nam implicat contradictionem ens illud quod ex se est necessarium producere aliud a se essentialiter distinctum, quod possit esse Deus. Repugnantia autem quae in hoc involvitur sumi facile potest ex dictis supra de unitate entis increati, nam est fere eadem quae in multiplicandis increatis entibus reperitur. Prima sit quia necessarium esset tale ens esse productum per veram creationem quamvis necessariam et aeternam, quia esset productum ex nihilo; tota enim entitas talis entis, tam quoad naturam quam quoad personam, esset ex se non ens, nisi ab alio Deo produceretur, et hoc est produci ex nihilo, quia nihil illius entis ad ipsius productionem supponitur; esset ergo tale ens vere creatum; non posset igitur esse Deus, nam haec duo, Deus et creatum ens, involvunt in suis conceptibus primariam diversitatem, ut ex dictis supra de prima divisione entis facile constat. Et declaratur breviter, quia conceptus verus Dei est conceptus entis summe perfecti, quo non potest excogitari maius, ut supra explicatum est; quolibet autem ente creato potest aliud maius excogitari; quia hoc ipsum, scilicet esse quid creatum, includit imperfectam originem seu imperfectum modum habendi vel recipiendi esse, quo facile potest alius nobilior intelligi vere ac sine repugnantia ulla.

9. Secunda repugnantia est quod ens quod est increatum producat aliud essentialiter diversum et sibi aequale; nam hoc ipso quod habet essentiam quae esse non posset nisi ab alio fieret seu produceretur, talis essentia est inferioris rationis et ordinis, quia esset essentia dependens et facta; essentia autem dependens ex intrinseca ratione minus perfecta est, quam essentia ex se independens. Unde ulterius fit tale ens non posse esse infinitum in essentia, cum non sit aequale illi a quo productum est.

10. Tertia repugnantia, quae magis explicat praecedentes, quia vel tale ens esset in essentia dissimile et quasi diversum in specie, vel omnino simile et solum in individuo distinctum. Neutrum dici potest sine repugnantia; ergo. Prior pars de specifica diversitate probari solet, quia non possunt dari duo entia specie diversa aeque perfecta; quod maxime videtur verum in entibus habentibus essentias summe perfectas et includentibus in se omnem entis perfectionem, de quibus non potest concipi in quo sint dissimiles essentialiter, si unumquodque talem habet essentiam quae includat totam entis perfectionem. Sed hoc ipsum urgentius declaratur, nam id quo constituitur essentialiter ens omnino increatum et improductum oportet ut sit maxima perfectio simpliciter simplex, cum constituat ens summe perfectum quod excogitari potest. Vel ergo talis perfectio invenitur formaliter in alio ente producto, vel non. Si primum, ergo non est essentialiter diversum, quia repugnat ens essentialiter distinctum habere in se formaliter propriam differentiam constituentem aliud. Si secundum, ergo tale ens non est infinite perfectum, cum in se non habeat formaliter perfectionem illam summam et simpliciter simplicem, qua aliud constituitur. Et inde etiam concludi potest, propriam rationem et quasi differentiam ultimam essentialem, constituentem illud ens productum, non esse perfectionem simpliciter simplicem, quia repugnaret formaliter cum differentia propria alterius entis improducti. Atque ita non posset constituere ens summe perfectum essentialiter; nam constitui essentialiter est constitui simpliciter in esse entis, et ideo intelligi non potest quod per differentiam quae non sit perfectio simpliciter constituatur ens simpliciter infinite perfectum. Tandem declaratur in hunc modum, nam, si illa duo entia essent essentialiter diversa, compararetur producens ad productum sicut principium vel causa aequivoca ad effectum; ergo necessarium esset totam perfectionem entis producti contineri altiori et eminentiori modo n producente, quia non contineretur formaliter, cum ponatur specie diversum; ergo eminenter; ergo illud ens productum non posset esse infinite et summe perfectum, quia non potest tota perfectio talis entis eminentius in alio contineri, quia in ipsa summa et infinita perfectione includitur eminentissimus modus habendi illam.

11. Probatur iam alterum membrum, scilicet, identitatem specificam cum numerali distinctione essentiarum esse impossibilem in natura infinita. Primo, quia ostensum est supra essentiam entis increati esse essentialiter singularem, quia necessitas essendi ab intrinseco non potest essentialiter convenire nisi rei singulari; ergo impossibile est quod talis natura per aliquam productionem multiplicetur in individuis, quia involvit apertam contradictionem quod natura essentialiter singularis multiplicetur in individuis, sive per productionem, sive quocumque alio modo. Secundo, quia impossibile est essentiam increatam et creatam seu productam esse eiusdem speciei, quia sola haec diversitas essentialis est, nimirum quod altera essentia ex se talis est, ut per se et sine productione ulla habeat suam entitatem actualem, et consequenter repugnet aliter illam habere; altera vero talis est, ut non habeat suam entitatem actualem nisi ab alio; haec enim tanta diversitas in essentiis ipsis non potest intelligi cum specifica identitate. Huc accedunt aliae rationes quibus supra probavimus non posse dari duo entia improducta solo numero diversa, quia invicem sese privarent supremo dominio et suprema potestate: illae enim aeque probant, etiamsi talia entia suprema et habentia essentias numero distinctas fingantur cum dimanatione unius ab alio. Atque hoc modo etiam ex attributo omnipotentiae potest haec unitas Dei comprobari. Et roborari etiam potest secunda ratio supra adducta ex Aristotele, sumpta ex monarchia universi, qua etiam utitur Cypr., lib. de Idolorum vanitate, quia, si monarchia esse debet perfecta, ut in supremo principe esse oportet, non solum superfluum, sed etiam impossibile est quod talis princeps habeat consortem, de quo satis in superioribus dictum est.

12. Quomodo rationes quae unitatem Dei propugnant Trinitatem non impugnent .— Ultimo facile est ex dictis explicare quomodo hae rationes ita sint efficaces ad probandam Dei unitatem, ut tamen contra veritatem et personarum Trinitatem nihil obstent. Nam imprimis, personae quae in Trinitate producuntur, non ex nihilo, sed de substantia divina producuntur, quia non in essentia, specie aut numero diversa, sed in eadem numero natura procedunt atque subsistunt, et ideo neque creantur, neque fiunt, neque dependent, sed altiori origine procedunt quam naturalis ratio cognoscere valeat. Rursus, hinc fit ut persona procedens non sit essentialiter diversa a producente, quia licet altera producens sit, altera producta, neque aliter subsistere possint, tamen hae proprietates non conveniunt illis ratione naturae essentialis, sed ratione proprietatum personalium; unde natura ipsa neque producit, neque procedit, sed in omnibus personis improducta est, quamvis in aliqua persona absque alterius communicatione sit, in aliis vero sit communicata per aliquam productionem. Quod non indicat diversitatem in natura (sicut in diversis diis argumentabamur), quia in divinis personis eadem numero natura est quae in utraque persona existit, in una communicata per suppositi productionem, in alia ex se absque communicatione per aliquam originem talis personae, et eadem natura postulat utrumque existendi modum. At vero, si unus Deus ab alio procederet in distincta natura, necessario altera natura esset independens et altera pendens, quae proprietates non tantum personales essent, sed etiam essentiales, quia non convenirent tantum personis, sed etiam naturis. Impossibile autem est ut naturae habentes tales proprietates sint perfectione aequales; immo necesse est ut illa quae est dependens sit imperfecta. Quod non habet locum in personis eiusdem naturae, quia, si natura est eadem numero, non potest esse magis aut minus perfecta, et dummodo talis natura habeatur aeque bonum est habere illam communicatam per aliquam productionem ac habere illam sine origine.

13. Ex quo etiam obiter intelligitur rationem supra factam de carentia perfectionis optimam esse contra distinctionem deorum, non tamen contra distinctionem personarum. Nam si unus Deus ab alio procederet in distincta natura, necessario deesset producto perfectio aliqua pertinens ad essentiam producentis, et aliunde haberet imperfectionem repugnantem perfectioni talis naturae, nimirum esse creatum et dependens; at vero ubi origo est in eadem numero natura, nulla perfectio deesse potest quae pertineat ad formalem constitutionem essentiae, et ideo potest persona producta tam esse infinita sicut producens. Denique, ultimum dilemma de distinctione specifica vel individuali cessat in productione distinctae personae eiusdem naturae, quia talis persona producta non est Deus specie aut numero distinctus, sed idem numero Deus cum persona producente. Quod si illa interrogatio fiat de personis ut personae sunt, dicendum est personam, simpliciter loquendo, essentialiter constitui per naturam, et ideo personas illas, etiam simpliciter loquendo, non esse essentialiter diversas. Immo nec quatenus personae sunt dici possunt habere distinctam essentiam, et consequenter, absolute loquendo, non possunt dici essentialiter distingui, quia essentialem distinctionem ab essentia distincta sumi necesse est; essentia autem absolute non dicitur de ratione personali, etiamsi cum reduplicatione sumatur. Latius autem loquendo de ratione formali quasi specifica, dici possunt illae tres personae ut sic, seu tres relationes, formaliter diversae secundum proprias rationes; in eis tamen ut sic non procedit argumentum factum de diversis diis, quia in his esset absolute et simpliciter diversitas essentialis in tota utriusque entitate, quia natura in eis esset diversa; at vero in personis eiusdem naturae solum est distinctio in rationibus personalibus, in quibus tota perfectio naturae intime includitur, et ab illa habent infinitam perfectionem simpliciter. Sic igitur pro qualitate huius loci satis declaratum est rationes factas et demonstrare optime non posse esse distinctos deos, et distinctioni personarum in eadem deitate nihil obstare.

14. Quare Dei unitas tot nationibus incognita .— Sed quaeret aliquis: si est naturaliter evidens unum tantum Deum esse, qui fieri potuit ut fere omnes homines in eo fuerint errore versati, ut plures existimaverint esse deos, immo (quod mirabilius est) quod bruta animalia, volucres et serpentes, immo et lapides ut deos adorarint? Respondetur imprimis fere omnes viros in philosophia eruditos unum tantum agnovisse Deum, ut de Socrate, Platone, Aristotele, Cicerone et aliis constat, et de Pythagora, Sophocle, Euripide, et de Orpheo, et antiquis poetis refert late Iustinus, lib. de Monarch., et in oratione Paraenetica; et Lactant., lib. I Divinar. institut., a c. 5; et Arnob., lib. III contra Gent.; Euseb., lib. XI de Praeparat. Evangel., c. 9; Tertul., in Apologet., c. 10, 11 et 12; et Augustin., late, lib. IV de Civit. Dei, a principio, ubi, c. 11, dicit philosophos fere omnes de unitate Dei recte sensisse, quamvis plures deos ut virtutes vel partes unius Dei colerent. Quod significavit Paulus ad Rom., 1, dicens de gentibus: Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, quia vel illam colebant ut animam mundi habentem in diversis partibus eius diversas virtutes, quas sigillatim eodem gradu honoris venerabantur; vel quia, licet unum Deum cognoscerent, praesertim philosophi (de quibus maxime videtur loqui Paulus) et existimationem plurium deorum vulgi errorem esse non ignorarent, quod populari aut veteri consuetudine vel mortuos quosdam homines, vel daemones deos appellabat et ut tales venerabatur, non audebant autem veritatem profiteri, ut de Varrone indicat August., dicto libro IV de Civit., c. 21. Quocirca, ex errore gentilium in pluralitate deorum nullum potest sumi argumentum ut contraria veritas non censeatur demonstrabilis naturali lumine, tum quia ille erat error vulgi ignorantis, quod humana opinione et consuetudine ducebatur; tum etiam quia non satis constat quid nomine Dei intelligeret, nec an cognosceret aliquem Deum ut creatorem ac principium rerum, sed quamlibet superiorem causam aut virtutem, aut hominem insignem, Deum appellaret; quo autem sensu idola coleret, ad hunc locum non spectat. Dictum est a nobis de ea re tractando de imaginum adoratione, in I tomo III partis, disp. LIV, sect. 8.