SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXV. DE CAUSA EXEMPLARI.
SECTIO II. Utrum exemplar propriam rationem causae constituat, vel ad aliquam aliarum revocetur.

SECTIO II. Utrum exemplar propriam rationem causae constituat, vel ad aliquam aliarum revocetur.

1. Supponit haec quaestio exemplar vere ac proprie esse causam; id enim ex communi sententia philosophorum ac Theologorum ut /911a/ certum sumimus; in iis enim quae per intellectum operantur, per se necessarium est exemplar, ut rationabili modo possint actionem suam in definitum effectum dirigere; nam cum a natura sua non sint limitata ad determinatas formas effectibus tribuendas, sicut naturalia agentia, oportet ut suo proprio et intellectuali modo determinentur. Quamvis autem quoad exercitium suae actionis determinentur per voluntatem, tamen quoad specificationem et directionem ducuntur per intellectum; ad hoc autem indigent propriis exemplaribus talium effectuum, ut artificioso et intellectuali modo possint illos efficere. Et quamvis Seneca, epist. 66, existimet, hac ratione solum probari exemplar esse quid requisitum, non vero propterea esse inter causas per se numerandum, alioqui multa alia possent similiter per se inter causas recenseri, nihilominus verius est per se pertinere ad aliquod genus causalitatis, vel aliquem causandi modum, quamvis fortasse non augeat causarum numerum, nec per se constituat novum causandi genus. Utrumque autem declarabitur commodius, explicando ad quod genus causae exemplar pertineat.

Exemplar, nec materialem, nec finalem causam esse.

2. Et ut a clarioribus incipiamus, certum est exemplar nec per se pertinere, nec reduci ad genus causae materialis, quia nullam habet cum illa causa proportionem aut similitudinem, quia exemplar neque indicat potentiale quid, sed potius actuale formale; neque concurrit aliquo modo recipiendo, sed potius suo modo actuando ac determinando. De causa vero finali posset aliquis dubitare; nam munus exemplaris esse dicitur, ut ad illius similitudinem vel imitationem effectus fiat; sed haec est habitudo finis; ergo concursus exemplaris non est, nisi concursus quidam finalis. Minorem et discursum totum probo ex D. Thoma, 3 cont. Gent., cap. 19, ubi hac potissimum ratione probat omnia tendere in Deum, ut in ultimum finem, quia omnia intendunt illi assimilari; ergo commutata ratione, recte nos colligimus, cum Deus producit res ut ipsi assimilentur, concurrere ut finem earum; ac tunc concurrit ut exemplar; ergo. Imo in ratione 2 sic colligit D. Thom.: Agens dicitur finis effectus, in quantum effectus tendit in similitudinem agentis; sed Deus ita est finis rerum, quod est /911b/ etiam primum agens earum; ergo omnia intendunt sicut ultimum finem, Deo assimilari. Deus ergo, ut est id, cui assimilatur creatura, habet rationem finis; ergo et ut imitabilis a creaturis; nam haec verba, esse imitabilem a creaturis, et, esse id cui assimilantur creaturae, eamdem habitudinem significare videntur; sed esse imitabilem, dicit habitudinem causae exemplaris; ergo coincidit cum habitudine causae finalis. Unde clarius in ratione 4, ait D. Thomas, res omnes creatas esse veluti quasdam imagines primi agentis; perfectionem autem imaginis in hoc consistere, quod repraesentet suum exemplar, ideoque omnes creaturas intendere hanc repraesentationem ut finem suum. In quo discursu plane videtur exemplar cum fine confundere.

3. Sed nihilominus auctores omnes longe diversam esse censent causalitatem exemplarem a finali, quia causalitas finis consistit in metaphorica motione voluntatis. Ratio autem exemplaris praecise consistit in hoc quod sit forma determinans actionem agentis, ut sumitur ex D. Thoma, 1 p.,quaest. 44, art.3. Difficultas autem proposita procedit, ac si exemplar esset aliqua res cognita, quae imitanda proponitur, et non potius ipsemet intellectualis conceptus rei. Ut vero omnibus modis respondeamus, admisso illo modo loquendi, dicendum est, licet contingat eamdem rem esse finem et exemplar eiusdem effectus, ut argumenta facta probant, tamen sub diversa ratione causalitatis. Nam ut finis, movet ad efficiendam sui repraesentationem; ut exemplar vero, determinat actionem agentis, et quodammodo dat speciem effectui; unde rationem finis exercet, ut est quoddam bonum; rationem vero exemplaris, ut est quaedam forma. Addere vero possumus ad hoc magis declarandum, exemplar posse considerari vel ut terminum quemdam ad cuius imitationem tendit actio, vel ut principium dirigens ac regulans actionem agentis. Sub hac posteriori ratione exercet causalitatem exemplaris; nam prior magis pertinet ad rationem finis, quia sub ea ratione est id cuius gratia actio fit. Cum enim Christi imago depingitur, ut eum nobis repraesentet, revera Christus sub ea ratione habet rationem finis, et hoc etiam probat difficultas tacta. Et ideo mihi non placet quod quidam aiunt, causalitatem exemplaris consistere in passiva imitatione rei factae ad instar illius; nam haec passiva imitatio fini proprie convenit, quando in eo nihil aliud intenditur, nisi eius repraesentatio. /912a/ Ideo in ipsamet actione passiva distinguendum est, an sumatur ut alliciens affectum, an ut determinans et quasi specificans actionem, seu formam per eam inductam; nam sub priori ratione pertinebit ad causalitatem finis, sub posteriori ad rationem exemplaris.

4. Et propter hanc causam probabilissimum existimo propriam causalitatem exemplarem, distinctam a finali, per se reperiri in interno conceptu formaliter exprimente et repraesentante rem arte efficiendam; nam, licet per actionem intendatur conformitas cum illo conceptu sic repraesentante, non tamen intenditur ut finis actionis, formaliter loquendo de conformitate, sed intenditur ipsa forma in qua est conformitas; ipsa vero conformitas solum attenditur ut commensuratio quaedam, et quasi regula formae inducendae. At vero in exemplari externo distinctione opus est, nam illud magis induit rationem finis, maxime quando per se intenditur eius repraesentatio, propter eius honorem, aut aliquid simile; aliquando vero etiam habet solam rationem mensurae et non finis, ut quando artifex exterius conficit parvum idolum totius aedificii; tunc enim intendit conformitatem ad illud, non tanquam finem, sed tanquam regulationem, ut sic dicam.

5. Et simili modo videtur satis probabiliter dici posse (distinguendo in Deo secundum rationem ideas intellectuales, prout a nobis sunt explicatae sectione praecedenti, et essentiam divinam ut participabilem in esse et in perfectionibus essendi a creaturis), sub priori ratione habere propriam causalitatem exemplarem, et ut sic intendi conformitatem creaturarum ad ideas, non secundum habitudinem earum ad finem, sed ad mensuram et regulam; sub posteriori autem ratione habere essentiam divinam rationem finis, et sic etiam intendi similitudinem creaturarum ad Deum, ut ad suum finem. Nam sub priori ratione intenditur ut creatura talis sit, qualis repraesentatur in idea; sub hac vero posteriori intenditur ut ipsa repraesentet divinum esse et divinam perfectionem quantum potest; et ideo posterior habitudo non est ad Deum ut ad exemplar, sed ut ad finem.

6. Tandem hinc censeo convenientissime dici, in actionibus et effectibus Dei, ut sunt ab ipso, nihil extra eum exercere posse causalitatem exemplarem proprie sumptam, sed ipsum esse singulare exemplar omnium suarum /912b/ actionum et effectuum, quia nihil extra ipsum potest esse regula et mensura actionum eius, ut ab eo sunt. Unde si aliquando dicitur aliquid creatum, esse exemplar alterius, ut Christus, in quantum homo, dicitur exemplar iustorum hominum, vel intelligendum est late de exemplari quasi materialiter, prout induit rationem finis proximi; sic enim potest dici Christus exemplar, quia in eius honorem alii iusti efficiuntur similes illi. Vel exponendum est respectu causarum secundarum; quo etiam modo Christus dici potest exemplar hominum, quia propositus illis est ut in illum tanquam in exemplar respiciant, quod imitentur.

Proponitur sententia reducens exemplar ad causam formalem.

7. Omissis ergo causa materiali et finali, de aliis duabus est controversia inter auctores. Multi enim revocant exemplar ad genus causae formalis, crediturque esse opinio Aristotelis, qui numerando causas, simul cum formali exemplarem nominavit. Et hanc opinionem tenet Albertus, in 1, dist. 20, art. 1; Caiet., 1 p., q. 6, art. 3, in fine, et q. 44, a. 3; Thom. de Argent., in 1, dist 45, art. 2. Sumitur ex Durando ibi, quaest. 2, quatenus negat exemplar pertinere ad genus causae efficientis. Idem tenet Aegid., proposit. 37 de Eucharistia. Hi auctores supponunt exemplar concurrere solum ut obiectum cognitum, ad cuius imitationem agens aliquid operatur; et ideo non putant posse habere efficientiam, et hinc concludunt habere formalem causalitatem extrinsecam, quae in hoc solum consistit, quod per imitationem passivam concurrit ad dandam similem formam et speciem effectui. Imo sunt qui censent exemplar non reduci ad genus causae formalis intrinsecum, sed constituere per se et directe novum genus causae formalis extrinsecae; quod sentit Henr., Quodl. 9, q. 2, quem nonnulli moderni sequuntur. Et quidem, supposita priori parte, satis consequenter loquuntur; nam licet, exemplar in nomine conveniat cum forma, ut ipsum nomen ideae prae se fert, et supra ex Augustino notavimus, tamen in causando habet longe diversam rationem. Nam forma informans est intrinseca, et pars essentialis compositi; exemplar autem est forma extrinseca; unde ex hac parte magis inter se differunt quam materia et forma, et non minus quam forma efficiens et forma facta, nam etiam forma efficiens est forma, et est causa extrinseca, cuius /913a/ participatio est forma informans ab ea procedens; ergo si exemplar est causa formalis extrinseca, tam constituit novum genus causae sicut forma efficiens.

Praefertur sententia, exemplar ad causam efficientem revocans.

8. Mihi tamen magis probate sententia eorum qui negant exemplarem causam constituere proprium genus causae, sed illam pertinere dicunt ad causam efficientem. Quam tenent Alensis, 1 p., q. 23, memb. 4, a. 1; Bonavent., in 3, dist. 11 , art. 1, q. 3; Scotus, in 1 , dist. 2, q. 2, et dist. 36, art. 1; et ibi Hervaeus, q. 1. Et primo probatur haec opinio ex mente Aristotelis, cui opposita sententia videtur modeste contradicere, quia constituit quintum genus causae distinctum ab his quae Aristoteles numeravit. Nam, licet exemplar nomine formae appellent, tamen revera est causa non minus diversa a forma informante, quam sit forma efficiens, ut explicando ipsammet sententiam declaravimus, illaque convenientia cum forma vix est plus quam in nomine, nam ratio est longe diversa, cum altera sit forma essentialiter et intrinsece constituens rem; alio vero modo solum dicatur forma, quia extrinseco repraesentat aut movet ad faciendum aliquid sibi simile. Unde Aristoteles non in hoc sensu exemplar cum forma numeravit, sed vel quia ideae nomen, quo utitur, idem significat generatim quod forma, vel quia (prout ipse refert) Plato ita ponebat ideas formas exemplares, ut in eis constitueret rerum essentias et species. Adde quod Aristoteles semper numerat inter causas efficientes ipsam artem, sub qua exemplar comprehendit; unde in 7 Metaphysicor., dixit sanitatem extra fieri efficienter a sanitate quae est in mente, id est, ab exemplari sanitatis.

9. Secundo, videtur illa sententia fundata in falso principio, scilicet, quod exemplar sit res aliqua obiective et directe cognita, ita ut in illa per se primo consistat ratio causae exemplaris; nam hoc falsum esse ex dictis praecedente sectione constare potest. Et declaratur praeterea in hunc modum, nam in artifice creato non est per se necessarium tale exemplar; illud enim, quod humani artifices solent exterius sibi effingere, solum est adminiculum quoddam, quod iuvet ad rem interius concipiendam, et memoriam conservandam; unde si absque tali obiecto sensibili possent exacte domum faciendam concipere, et interius praesentem habere, non indigerent /913b/ illo extrinseco exemplari. Rursus neque etiam interius est per se necessarium aliquod obiectum distinctum ab effectu artefaciendo; nam, licet in hominibus regulariter ita contingat, tamen (ut supra argumentati sumus) et illa distinctio est quasi per accidens, quia artifex non intendit effectum, nisi quatenus est omnino idem, et in eo quod est diversum non procedit ex causalitate exemplari. Et praeterea id non est universale in artifice creato ut sic; Angeli enim etiam possunt facere res artificiales, et non oportet ut eas confuse concipiant, sed distincte, et easdem numero quas affingunt. Et Christus Dominus in quantum homo, si aliquid artefactum operari voluisset, ad nullum aliud obiectum respiceret nisi ad ipsummet in individuo distincte cognitum, quod esset facturus. Non est ergo per se haec causalitas ab obiecto distincto, neque etiam potest esse ab eodem numero, ut in superiori sectione ostensum est, et a fortiori probari idem potest de ideis divinis ex superius dictis : ergo non consistit haec causalitas in illa veluti informatione extrinseca, quae est quasi per comparationem et imitationem unius formae ad aliam.

10. Addo praeterea, etiam quando intervenit extrinsecum exemplar distinctum, nihil per se efficere circa effectum artis, quod possit habere propriam rationem causalitatis realis, et vere ac per se dici possit causalitas formalis. Nam si loquamur de sensibili exemplari, illud primo ac per se movet ad sui notitiam, et in eo genere concurrit efficienter tanquam obiectum motivum. Deinde potest mediate movere ad concipiendam vel efficiendam aliam rem similem, vel proportionalem, et quoad hoc etiam comparatur per modum finis, vel efficientis remote, et fere per accidens. Nam si res attente consideretur, per se solum movet ad sui conceptionem, ex qua intellectus aliam rem similem fabricatur, seu concipit, et per voluntatem intendit illam efficere; quod si ipsam voluntatem tale obiectum moveat, ut quando imago, quae placet, movet ad faciendam aliam similem, haec motio ad finem pertinet, non ad exemplar. Nulla ergo causalitas ibi intervenit, quae mereatur nomen causalitatis formalis. Praeterea vel illa causalitas est circa conceptionem intellectus, et hoc non, quia respectu illius potius est efficientia obiectiva, ut dictum est; vel est circa rem artefactam, et hoc etiam non, tum quia respectu illius valde remote se habet tale exemplar, proxime enim non /914a/ regulatur artificiatum, nisi iuxta conceptionem mentis; tum etiam quia (seclusa causalitate finis) quod artifex intendat assimilare effectum extrinseco obiecto, solum est habitudo vel denominatio extrinseca proveniens ab actu voluntatis eius, et non addit effectui essentialem dependentiam ab alio obiecto, quae ad genus causae formalis pertineat; imo neque ad ullum genus causae per se, nisi fortasse, ut dixi, talis repraesentatio vel similitudo sub ratione finis intendatur. Artifex enim per se solum intendit talem formam inducere in suum effectum, ad quod per se solum indiget propria conceptione illius formae; quod vero haec forma assimiletur alteri extrinsecae, per accidens est ad causalitatem artis ut sic; ergo et ad causalitatem exemplaris. Atque haec ratio probat de cognitione cuiuscumque alterius obiecti creati, sive particulari, sive universali seu confusa.

11. In Deo vero potest videri intercedere specialis ratio, quia Deus non cognoscit creaturas a se faciendas nisi in essentia, et per essentiam suam; et hoc est illi per se. Sed nihilominus, quamvis nostro modo intelligendi essentia sit veluti medium ad cognoscendas creaturas, tamen in ordine ad operationem ad extra Deus per se non operatur ut cognoscens praecise suam essentiam, sed ut cognoscens creaturas ipsas, quas est producturus; et ideo ille ordo secundum rationem, qui est per se inter essentiam ut cognitam, et creaturas ut cognitas, scilicet, quod essentia est ratio cognoscendi creaturas, respectu causalitatis exemplaris creaturarum est remotus et per accidens; ergo ratione illius non potest essentia ut cognita dici causa formalis extrinseca creaturarum. Unde si verum esset, quod multi opinantur, essentiam divinam non esse rationem cognoscendi creaturas ut medium seu ut obiectum cognitum, sed solum ut speculum, seu tanquam speciem intelligibilem eminentissimam, quod ad causalitatem exemplarem attinet, nihil referret, nam aeque bene posset Deus sua arte increata producere creaturas, quales concepit; ergo quod illa cognitio creaturarum secundum rationem intelligatur a nobis orta ex cognitione essentiae, ut causae eminenter continentis creaturas, est remotum quid, et quasi per accidens ad causalitatem exemplarem. Maxime cum superius ostensum sit, non posse essentiam ut cognitam praecise absque creaturis formaliter cognitis, veram rationem exemplaris habere, neque etiam possit inter cognitionem essentiae /914b/ praecise et cognitionem creaturarum in essentia alia cognitio quasi media intelligi, quae dicatur cognitio essentiae ut participabilis a creaturis, quia, ut supra etiam dicebam, hoc nihil aliud est quam cognoscere creaturas ut participativas essentiae (ut sic dicam). Superest igitur ut propria causalitas exemplaris non sit in aliquo obiecto cognito distincto ab effectu, qui ad illius imitationem fit; ergo non erit eius causalitas formalis, quandoquidem ob solam illam obiectivam seu passivam imitationem ad illud genus pertinere dicebatur.

12. Ultimo probatur directe, causalitatem exemplaris ad efficientiam pertinere. Primo quidem, quia ars est principium efficiendi: unde Aristoteles, agens de causis, ait Polycletum esse causam per accidens statuae, statuarium autem esse causam per se, quia nimirum formaliter dicit artem, quae est principium per se illius effectus; sed ars non causat nisi mediante idea; docet enim ars fabricari in mente tum rem efficiendam, tum etiam viam et modum exequendi illam; atque in hunc modum est principium artificiosi effectus: unde D. Thomas, 3 p., q. 78, a. 2, sic ait : Forma artificialis est similitudo ultimi effectus, in quem fertur intentio artificis, sicut forma artis in mente aedificatoris est forma domus aedificatae principaliter, aedificationis autem per consequens; ergo etiam ipsum exemplar comparatur ad artificem, ut proxima forma per quam suo modo operatur; sicut ergo forma agentis ad efficientem causam pertinet, quatenus est illi principium agendi, ita et exemplar, quatenus est forma artificis, qua operatur, ad efficientem causam pertinet. Quod etiam conformat communis modus loquendi philosophorum et Theologorum; sic enim aiunt exteriorem domum procedere a domo, quae est in mente artificis, sicut de sanitate, supra, ex Aristotele referebamus; et D. Thomas, Quodl. 7, art. 3, sic inquit: Similitudo rei cognitae dupliciter est in cognoscente: uno modo, sicut causata a re, alio modo sicut causa rei, ut patet in artifice, qui cognoscit artificiatum per illam formam, per quam ipsum facit. Ex quo inferius infert, rationes ideales in mente Dei existentes, esse efficaces ad cognoscenda singularia quorum sunt causa. Idem repetit Quodlib. 8, art. 2; et simili modo loquuntur de ideis divinis Dion., c. 5 de Divin. nominibus; et Augustinus, lib. 12 de Civit. Dei, cap. 25. Vocant enim eas effectrices rerum. Et propter eamdem causam /915a/ dicunt Theologi, Deum esse causam efficientem rerum per intellectum et voluntatem; intellectus enim et scientia non causat ad extra nisi per ideam; ergo si scientia est principium efficiendi ad extra, etiam exemplar.

13. Unde confirmatur ; nam ad actionem artificis tria concurrunt, ars, voluntas et potentia exequens; sed voluntas, ut movens potentiam exequentem, pertinet ad genus causae efficientis; ergo et ars ut dirigens et determinans illam; dirigit autem et determinat mediante exemplari: ergo exemplar ad idem genus causae pertinet. Confirmatur praeterea, quia, sicut agens naturale completur in ratione principii agendi per formam, ita agens intellectuale completur in suo ordine per exemplar, nam sicut agens naturale per formam continet similitudinem effectus, et determinatur ad illum, ita agens intellectuale per exemplar habet in se similitudinem effectus, et recipit quamdam determinationem ad illum, saltem quoad specificationem, nam quoad exercitium non determinatur per solum exemplar; et ideo indiget voluntate; ergo pertinet exemplar ad genus efficientis causae tanquam forma suo modo complens quoddam genus causae efficientis, scilicet intellectuale seu artificiosum.

14. Dices: eadem ratione dici posset, finem non constituere proprium genus causae, sed complere quoddam genus efficientis, ut sit sufficienter constitutus ad agendum, nimirum intellectuale agens, quod, nisi a fine moveatur aut determinetur, agere non potest. Respondetur negando consequentiam, quia finis non comparatur ad agens, ut constituens illum proxime aptum ad agendum, sed potius supponit illud ita constitutum, et movet ut agat; at vero exemplar non supponit complete constitutum quoad suum peculiarem modum agendi, nimirum artificialem seu intellectualem. Deinde finis ut sic comparatur ad effectus secundum quemdam peculiarem modum dependentiae quem ab illo habent, quatenus propter illum sunt; exemplar autem non habet peculiarem habitudinem per se ad effectum, nisi solum quatenus dirigit vel determinat actionem agentis. Quocirca, sicut voluntas agentis non constituit per se novum genus causae, sed determinat talem modum agendi, scilicet, voluntarie, ita scientia, vel ars, seu (quod idem est) exemplar non constituit novum genus causae, sed complet peculiarem modum efficiendi, scilicet artificiose.

/915b/ Corollaria praecedentis doctrinae.

15. Atque hinc potest obiter alia ratio colligi, cur Aristoteles simul cum forma exemplar nominaverit; est enim exemplar forma quaedam non tam respectu rei per illud efficiendae, quam respectu ipsius artificis, quem suo modo informat et constituit in suo genere in actu, ut sit sufficiens ad agendum. Quod si respectu rei exemplatae exemplar vocatur forma, non est propter causalitatem formalem, quam circa illud habeat, sed quia illud in se aliquo modo continet per modum imaginis, seu in esse repraesentativo; omnes autem imagines solent formae appellari; unde etiam quarta species qualitatis vocatur forma et figura.

16. Secundo obiter etiam intelligitur vulgaris illa distinctio triplicis formae, a qua, ex qua, et ad quam; nam per has voces nec significantur tres formae distinctae, neque etiam tres causalitates formales distinctae; sed tantum tres habitudines, quae possunt eidem formae respectu diversorum convenire. Nam eadem forma ignis, quatenus est principium a quo procedit alius ignis, dicitur forma a qua; quatenus vero ipsum ignem generantem in suo esse constituit, dicitur forma ex qua; quatenus vero ad eius similitudinem fit forma in genito, dici potest forma ad quam. Unde illa particula, a qua, denotat habitudinem efficientis causae; ex qua, habitudinem causae formalis intrinsecae; ad quam, quamvis censeatur denotare causam exemplarem, tamen revera est aequivoca; nam ignis proprie generat ignem ad sui similitudinem, et tamen forma eius non est exemplar. Unde per illam particulam potest in illa forma denotari habitudo causae finalis, sicut supra ex D. Thoma referebamus, quodlibet agens naturale agere propter se ut finem, quatenus agit ut effectum sibi similem producat. in quo conservetur saltem secundum speciem, vel in quo eius perfectio aliquo modo repraesentetur, si generalius de agente loquamur. Et iuxta hanc considerationem universalem, omnis forma a qua, est etiam ad quam, sub diversa ratione causae extrinsecae, et sine causalitate formali. Ut ergo forma ad quam, peculiariter dicatur de exemplari causalitate, subintelligendum est, esse formam proxime regulantem effectum ad quem dirigitur propria intentio agentis, et ideo dici potest ad cuius normam fit effectus. Unde, sicut forma a qua, non ita appellatur quia causalitatem /916a/ formalem exerceat circa effectum, qui est ab ipsa, sed quia est forma ipsius causae, ita, quamvis exemplar dicatur forma ad quam, non oportet intelligi ita appellari quia causalitatem formalem exerceat respectu eius quod ad illius imitationem fit, sed respectu artificis quem informat, nisi latius dicatur forma, non ob causalitatem, sed ob repraesentationem. Cum autem dicimus exemplar esse formam artificis, ita accipiendum est, sicut de forma agentis, nam in artifice vel agente creato est vere forma; in increato vero solum est forma, nostro modo intelligendi, seu habet quidquid est perfectionis in forma, seclusa imperfectione, id est, intrinseca causalitate seu informatione.

17. Tertio intelligi potest ex dictis cur causa exemplaris distingui soleat ab efficiente, si et ipsa efficiens est; nam et hoc etiam obiici potest contra nostram sententiam; sicut D. Thomas, 1 part., q. 44, cum articulo primo et secundo ostendisset Deum esse causam efficientem omnium, in art. 3 inquirit an Deus sit causa exemplaris. Dico tamen exemplarem causam non tam esse distinguendam a causa efficiente, quam sub causa efficiente, vel sub his formis aut conditionibus, quae constituunt peculiare genus efficientis. Ut in dicto exemplo, postquam constat Deum esse causam agentem, idem est quaerere an sit exemplaris, quod quaerere an sit agens per intellectum, et an ex se habeat quidquid necessarium est ad illum causandi modum. Verum est tamen, si vim nominum attendamus, causam exemplarem non dici de omni agente, quod per exemplar operatur, sed de sola forma, quae habet vim et rationem exemplaris; artifex enim non dicitur causa exemplaris artificiati, sed habere exemplar, aut operari per exemplar, quia exemplar significat quasi in abstracto ipsam formam. At vero Deus quia per seipsum scit et repraesentat omnia, ideo simpliciter dicitur causa exemplaris omnium.

18. Ultimo tandem constat ex omnibus dictis hoc genus causalitatis proprie et intrinsece in solis agentibus intellectualibus reperiri, quatenus ad extra aliquid operantur per artem seu scientiam suam. Unde perfectissime reperitur in Deo, imo in illo solo est haec causalitas respectu substantiarum omnium et accidentium omnium naturalium, ut supra etiam tactum est, quia nulla creatura intellectualis per se potest aliquid huiusmodi per artem facere, sed ad summum per accidens, /916b/ applicando activa passivis. Unde solum rerum artificialium potest inveniri propria exemplaris causalitas in agentibus creatis. Et respectu etiam eorum Deus habet vim et proprietatem primae causae exemplaris, non solum quia prima exemplaria etiam ipsorum artefactorum sunt in mente divina, sed etiam quia per ea actu influit, et immediate in suo genere cum omnibus inferioribus artificibus. Imo sub hac etiam ratione omnes actiones et effectus causarum naturalium immediate sunt a divina causa exemplari, et sub ea ratione seu in eo genere non habent aliam propinquiorem causam; nam, sicut Deus immediate per potentiam suam ad omnes illas actiones concurrit, ita per suas ideas eas dirigit, atque hoc modo, sicut Deus est causa prima et immediata omnium actionum in genere efficientis et finis, ita et in ratione exemplaris.