SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIX. DE CAUSIS NECESSARIO ET LIBERE SEU CONTINGENTER AGENTIBUS; UBI ETIAM DE FATO, FORTUNA ET CASU
SECTIO PRIMA. UTRUM IN CAUSIS EFFICIENTIBUS CREATIS SINT ALIQUAE NECESSARIO AGENTES, ET QUALIS SIT ILLA NECESSITAS

SECTIO PRIMA. UTRUM IN CAUSIS EFFICIENTIBUS CREATIS SINT ALIQUAE NECESSARIO AGENTES, ET QUALIS SIT ILLA NECESSITAS

1. Dantur causae necessario agentes, si requisita ad agendum adsint.— Quae sint ista requisita.— Haec quaestio est facilis, et ideo breviter dicendum est primo dari in causis creatis plures quae necessario operantur, si omnia quibus ad operandum indigent adhibeantur. Hoc constat experientia et inductione facili; nam sol necessario illuminat, ignis calefacit, et sic de aliis. Ratio autem sumenda est ex intrinseca conditione et determinatione naturae, ut in sequenti assertione declarabimus. Additur vero illa conditio si omnia necessaria adsint , quia supponenda est causa sufficiens et proxime apta et cum omnibus conditionibus ad agendum requisitis. Nam, si aliquid horum desit, non sequetur actio, non quidem ex indifferentia vel indeterminatione causae, sed ex defectu alicuius concausae, vel ex defectu virtutis aut conditionis necessariae ad operandum. Inter haec autem necessaria ad agendum non debet numerari ipsa actio, ut per se notum est, quia alias nihil speciale de his agentibus diceretur, sed id quod commune est omnibus, non solum agentibus, sed etiam rebus, nimirum, si habeant formam qua in tali esse seu ratione constituuntur, necessario fieri consequens ut sint tales. Sicut enim, si albedinem quis habet, necessario est albus, ita si actionem exercet, necessario efficit, quae est tantum necessitas consequentiae (ut aiunt) seu conditionata, non consequentis seu absoluta; quae est impertinens ad propositum, quia in ea non possunt causae distingui. Ut ergo sit sermo de vera ac propria necessitate, non est includenda ipsa actio cum dicitur causa necessario agere, si omnia requisita adhibeantur . Ex quo a fortiori sequitur non debere etiam in his annumerari quidquid est posterius actione et ad illam consequens, ut per se clarum est. Immo, proprie loquendo, quod est huiusmodi non potest dici necessarium ad actionem, sed potius necessarium ex actione.

2. Primum et secundum requisitum ad agendum.— Tertium.— Quartum.— Quintum.— Igitur sub ea conditione includi debent omnia et sola illa quae sunt praevia ad actionem. Haec autem plura numerantur ab auctoribus, ut videre licet apud Scotum, In IX Metaph., q. 14, ad 2; Antonium Andream, q. 1, ad 2; Zimaram, theorem. 112, qui sex ponunt conditiones. Prima est ut causa habeat integram ac sufficientem virtutem agendi, quae est per se nota, quia actio supponere debet potentiam sufficientem; et, ut necessario agat, supponi debet simplicter et absolute potens; at non est absolute potens sine potentia sufficienti. Secunda ut habeat passum capax et sufficienter approximatum, quia agentia creata nihil possunt agere nisi ex praesupposito subiecto; et quia sunt finita, requirunt illud intra proportionatam sphaeram, extra quam non habent vim agendi. Tertia, quae hinc †1 sequitur, est ut medium, si quod interiectum est inter agens et passum, sit expeditum et capax actionis agentis; supponimus enim agentia nihil posse efficere in distans nisi per medium. Quarta, ut nihil sit impediens actionem, aequalis virtutis ad resistendum; quia nihil potest vincere agendo nisi in virtute activa excedat, et ideo supra ostensum est ad actionem necessariam esse proportionem maioris inaequalitatis. Quinta, ut passum non sit iam in termino seu habeat totam formam quam agens potest efficere. Propter hanc enim solam causam gravitas non movet terram existentem in centro; et continetur haec conditio in secunda, nam passum requiritur ad actionem in eo statu in quo sit capax actionis; postquam autem est in termino, iam non est capax actionis. Denique haec conditio coincidit cum illa supra tractata, quod agens et passum debent in principio esse aliquo modo dissimilia.

3. Sextum .— Sexta conditio adhibetur, ut si aliqua actio naturaliter praerequiritur, illa iam praesupponatur; ut apetitus bruti, licet naturaliter operetur, non semper agit, quia necessario praerequirit conditionem quae non semper adest. Et similiter visus non agit nisi praecedat actio obiecti in ipsum. Et haec conditio in praecedentibus virtute continetur, nam quando una actio ad aliam praerequiritur, vel id est quia per illam completur vis agendi, ut in exemplo de visu, qui prius debet pati ab obiecti, quia sine specie non habet vitutem agendi completam. Et idem censent multi de notitia obiecti necessaria ad appetitum, quod nimirum complet vim agendi illius. Rectius vero dicitur quod applicat obiectum sufficienti et proportionato modo. Quod enim in secunda conditione diximus, necessarium esse passum sufficienter propinquum, quoad actus immanentes extendendum est ad obiectum quod se habet ut materia circa quam tales actus versantur. Et in universum quotiescumque aliqua causa efficiens indiget aliis concausis, etiam diversorum generum, ad efficiendum, non poterit inchoare actionem nisi omnes concausae necessariae sint ita dispositae ut possint in suo genere concurrere; ideo enim necessarium est passum, quia actio agentis creati fieri non potest sine causa materiali. Sic igitur, quia obiectum cognitum vel cognitio obiecti est concausa necessaria ad appetitionem vitalem, sive concurrat per modum efficientis, sive per modum finis, sive per modum formae extrinsecae, sive per modum materiae circa quam (de his enim omnibus possunt esse opiniones quae ad praesens nihil referunt), notitia obiecti est actio ex necessitate praevia ad efficientiam appetitus.

4. Septimum.— Octavum .— Septima conditio additur, ut causa libera non sit; sed haec conditio non est nobis necessaria, quia hoc est quod in assertione asserimus, nimirum, aliquas causas non esse in operando liberas, sed positis requisitis ex necessitate agere. Octava item conditio addi potest, ut causa habeat necessarium concursum primae causae. Sed de hoc concursu inferius ex professo agendum est. Quod vero ad praesens spectat, haec conditio aut non ex praerequisitis, aut in superioribus, prout a nobis explicatae sunt, continetur. Nam si sit sermo de actuali concursu, hic non distinguitur ab ipsa actione; et ideo, sicut actio non comprehenditur in conditionibus praerequisitis ad agendum, ita neque actualis concursus. Si vero sit sermo de aptitudinali concursu (ut ita dicam), seu de sufficienti applicatione et coniunctione primae causae ad concurrendum, sic quidem necessaria est illa conditio; continetur tamen in eo quod diximus necessariam esse causam habentem integram virtutem et omnem concausam; nam virtus causae secundae sine virtute primae, vel non est integra, vel si dicatur integra et totalis in suo genere, indiget coniunctione omnis alterius causae necessariae in quocumque genere vel ratione causandi. Quocirca sub ea conditione comprehenditur omnis concursus superioris causae cui inferior sit essentialiter subordinata, sive haec subordinatio in efficientibus solum sit inter creatas causas et increatam, sive etiam inter creatas causas inter se; quod infra videbimus.

5. An sint aliqua naturalia agentia ad plures indifferentia effectus.— Nona conditio addi potest, ut causa naturalis non sit aeque indifferens inter plures effectus, nam tunc, hoc ipso quod causa non est libera, sed naturalis, non faciet ex necessitate alterum, et consequenter neutrum faciet, quia non est maior ratio de uno quam de alio; et quia libera non est, non poterit ad unum determinari magis quam ad alium, nisi aliunde indifferentia tollatur. Exempla solent adhiberi multa, afferemus tamen ea quae sufficiant ad radicem huius indifferentiae explicandam. Primum est de igne existentem centro terrae in figura circulari, qui secundum omnem suam partem aeque distet a supremo loco; ille enim non moveretur in unam partem potius quam in aliam, quia nulla est ratio vel causa determinans. Neque etiam moveretur versus omnem partem, quia alias divideretur in omnem suam partem. Secundum est de vitro perfecte plano superposito lapidi perfecte plano, supra quod cadat aliud saxum perfecte planum; non enim franget illud, quia vel dividet in omnem suam partem, quod impossibile est; vel non est maior ratio cur quasdam partes potius quam alias dividat. Tertium vulgare est de bruto habente simul duo obiecta aeque amabilia, quod ad neutrum moveretur. Quartum de causis superioribus valentibus efficere contraria, quae ex se non possunt ad alterum determinari, si cum ea indifferentia ad agendum applicentur. Quintum et difficilius est de omni causa naturali, quae licet definita sit ad formam efficiendam in una specie, est tamen indifferens ad varia individua illius speciei.

6. Ignis orbicularis in centro terrae existens quorsum tenderet.— Sed nihilominus dicendum videtur hanc conditionem reducendam potius esse ad aliquam ex superius positis seu ad defectum alicuius. Nam haec conditio indifferentiae, per se considerata, est quodammodo repugnans cum propria determinatione naturalium agentium, nam illis proprium est esse determinata ad unum; quomodo ergo possunt ex se habere indifferentiam? Neque enim satis est si dicatur esse determinata ad unum secundum communem aliquam rationem; hoc enim modo etiam agens liberum est determinatum ad unum, scilicet ad bonum in communi. Si vero dicatur agens naturale esse determinatum ad unum in specie, non tamen in individuo, primo hinc fit ad summum reperiri in his agentibus indifferentiam in ultimo exemplo indicatam, non vero quae in aliis significatur. Et adhuc contra illam obiici potest, quia hoc ipsum videtur praeter conveniens institutum naturae, nimirum, quod haec agentia condita sint cum aliqua indifferentia et quod ipsa non possint sese determinare; nam hoc modo essent ex se ineptissima ad agendum. Praeterea, in primis quatuor exemplis, quatenus veritatem aliquam continent, non videtur carentia actionis oriri ex indifferentia, sed ex aliquo impedimento vel defectu alicuius conditionis necessariae ex supra positis. Verbi gratia, in primo exemplo, valde probabile mihi est ignem in eo casu non fore ab intrinseco movendum. Ratio autem oritur ex aequali activitate et resistentia omnium partium; inter conditiones autem requisitas ad agendum ex necessitate, una erat ut virtus aequalis non resistat actioni; in illo autem casu omnes partes ignis aeque inclinant ad motum sursum per lineam rectam respectu uniuscuiusque, et ita inter se aequalem habent activitatem et resistentiam, et inde fit ut nulla moveatur. Nec vero per illas quasi contrarias propensiones omnino dividuntur inter se. Primo quidem, quia magis inclinantur ad suam conservationem quam ad suum locum. Secundo, quia ipsa divisio deberet fieri per motum localem; unde, hoc ipso quod moveri non possunt, nec dividi possunt.

7. Vitrum perfecte planum plane planum saxum concutiens, quare confringendum .— Secundum exemplum imprimis non potest naturaliter accidere, quia non potest naturaliter perfecte planum aeque primo cadere super planum, sicut non potest planum aeque separari a plano, quia oporteret vel dari vacuum vel aerem in instanti replere totum illum locum. Sic enim e contrario sequitur, si planum aeque cadat super planum, aut aliquam partem aeris in instanti simul egredi, ita ut tam cito pertranseat remotum spatium sicut propinquum, aut manere ibi penetrative, aut certe, si aer manet medius, illa duo plana non se contingere. Necesse est ergo ut planum cadens, prius secundum unam partem contingat quam secundum aliam; quamquam circa hoc ipsum possit eadem difficultas suboriri, cur, scilicet, prius secundum unam partem cadat et contingat quam secundum aliam, si planum est aequale et aequalis ponderis secundum omnem partem. Propter quod vel aliqua extrinseca causa huius inaequalitatis quaerenda est, positis talibus corporibus et tali motu, scilicet, quod medium non est aeque divisibile secundum omnem partem, vel aliquid huiusmodi. Aut certe si nihil horum intercedat, dicendum est illud planum quod aeque cadit non posse excludere omnem aerem intermedium atque ob hanc causam non contingere vitrum nec confringere illud. Ratio vero est quia vel minima particula aeris, dum non potest penetrari nec simul pertransire aliquod spatium, resistit cuicumque gravi cadenti, ne illuc expellatur, sicut e contrario nulla vis quantumvis magna potest simul secundum omnem partem separare duo plana, quia non potest simul ingredi aer ad replendum vacuum. Itaque in eo casu non sequitur effectus, quia datur medium sufficiens ad impediendum.

8. Quod si urgendo difficultatem demus aut aerem simul egredi aut casum illum fieri per vacuum, duo dici possunt verisimilia. Primum est quod saxum naturaliter ageret quantum posset, et ita non divideret vitrum, sed ita comprimeret ut corrumperet et in aliam naturam commutaret, sicut videmus accidere in tritico mola contrito; illud autem corpus quod inde consurgeret posset esse continuum; nam si esset in particulas divisum, sicut est farina, vix posset reddi naturalis ratio cur quaedam partes potius quam aliae dividerentur, nisi reducendo illam varietatem vel inaequalitatem in effectu ad aliquam inaequalitatem in contactu et alteratione inde consurgente propter poros ipsorum corporum vel propter aliquas alias causas ibi concurrentes. Vel certe si contactus ille non esset satis ut inde resultaret alteratio sufficiens ad corrumpendum vitrum, non est inconveniens, sed necessarium dicere non fore confringendum. Ratio est quia dum unum corpus super aliud cadit non frangit illud nisi propter aliquem motum localem inaequaliter factum in partibus corporis confracti; nam dum una pars eius prius deprimitur quam alia, quae nec resistere potest propter defectum virtutis nec cedere aut flecti propter duritiem, fit confractio; in dicto autem casu non posset vitrum moveri localiter, quia et secundum omnem partem aeque contingitur et impellitur, et a corpore supposito etiam simul et aeque resistitur secundum omnem partem. Unde si illud non esset aeque planum vel aeque solidum et secundum aliquam partem facilius cederet, secundum illam confringeretur vitrum. Atque ita in illo exemplo nunquam cessat actio ob indifferentiam, sed ob impedimentum aequaliter resistens.

9. Ad quod e duobus aequalibus aeque propositis obiectis movendum brutum .— In tertio exemplo negari etiam facile potest illam aequalitatem posse naturaliter accidere in omnibus, quia non possunt illa obiecta simul aeque considerari et obiici; vel etiamsi demus simul repraesentari aeque amabilia, dicemus simul etiam amari, prius tamen ad unum quam ad alterum assequendum moveri, eo quod motus versus illam partem ob aliquam circumstantiam ut facilior apprehenditur. Denique, si admittamus aequalem apprehensionem in omnibus circumstantiis, tam respectu appetitionis quam exsecutionis, concedendum videtur non esse in appetitu bruti facultatem ut se determinet ad unum potius quam ad aliud, ob carentiam libertatis. Unde illa indeterminatio non provenit ex indifferentia, sed potius ex naturali necessitate ac determinatione in modo operandi, et defectu conditionis necessariae ad sic operandum; qui defectus ex causis in suo genere aequalibus et invicem sibi resistentibus provenit. Nam, ut diximus, non potest appetitus sensitivus operari nisi cum sufficienti propositione et motione obiecti; haec autem deest in illo casu, quia neutrum illorum obiectorum apprehenditur absolute ut amandum et prosequendum, prout necessarium est ut effectus appetitus necessario sequatur. Ratio autem ob quam illa apprehensio seu iudicium in eo casu non habetur est quia illa obiecta mutuo se impediunt dum in suo modo causandi aequaliter movent ac resistunt. Atque ita etiam in eo casu desunt conditiones supra enumeratae.

10. Aequivocum agens naturale, cur hunc potius quam illum effectum efficiat . — In quarto exemplo negare possumus imprimis esse aliquam naturalem causam quae per se sit aeque indifferens ad efficiendos effectus contrarios; quin potius Aristoteles, ut infra videbimus, in hoc constituit differentiam inter potentias liberas et naturale, quod illae sunt potentiae ad opposita vel contraria, hae autem minime, sed ad alterum tantum oppositorum. Quod intelligendum est per se, et caeteris omnibus eodem modo se habentibus, nam per accidens contingit ex effectu eiusdem naturalis agentis sequi effectus contrarios, ut supra in antiperistasi declaravimus. Ex diversa item dispositione materiae contingit ut idem sol molliorem reddat ceram et lutum obduret; et ex vario causarum concursu contingit etiam ut sol ad varios vel repugnantes effectus concurrat; semper tamen agit cum naturali necessitate ac determinatione, suppositis omnibus causis simul concurrentibus. Immo semper, quantum est ex se, eodem modo inchoat actionem illuminando et calefaciendo; ac deinde iuxta passi dispositionem vel concursum aliarum causarum, eadem necessitate proportionatus sequitur effectus. Et hoc sensu dixit Aristot., II de Gener., text. 18, naturale agens idem eodem modo se habens (nimirum in se et respectu aliorum) natum esse semper facere idem. Igitur ob virtutem agendi contraria nulla etiam est indifferentia in causis naturalibus, quia nunquam possunt per se solas efficere contraria, sed adiunctis aliis, quibus positis ex necessitate faciunt unum vel alterum effectum.

11. Quodvis efficiens unde hunc potius singularem effectum quam illum in eadem specie efficiat.— In quinto exemplo nonnulla maior est ambiguitas circa indifferentiam vel determinationem cuiuscumque causae naturalis ad individuos vel singulares effectus. In quo est opinio non improbabilis, quod, licet virtus causae naturalis, absolute considerata, sit indifferens ad multa individua per modum causae superioris et sufficientis ad omnia illa, tamen in particulari applicata ad hoc passum cum his circumstantiis, est naturaliter determinata ad talem formam in individuo efficiendam; cum autem dicimus causam necessario agere adhibitis omnibus requisitis, sermo est de omnibus in particulari quae ad actionem requiruntur. Probabilius vero est, ut supra attigi, hanc determinationem ad individuum effectum provenire ex concursu et definitione primae causae; quo posito, dicendum est hanc conditionem etiam contineri in praerequisitis ad agendum, iuxta ea quae a nobis explicata sunt. Indiget enim causa secunda concursu primae determinato ad particularem effectum, quo concursu exhibito in actu primo, et aliis omnibus requisitis adiunctis, talis causa necessario determinatur ad talem effectum in particulari. Et ita etiam hoc modo nulla hic intervenit indifferentia quae repugnet naturali necessitati agendi. Neque haec ultima indifferentia, ut obiiciebatur, est contra debitam naturae institutionem, quod naturalia agentia non possint sese determinare ad individuos effectus nisi determinatio incipiat a prima causa. Sed haec est naturalis imperfectio et indigentia talium agentium et quaedam subordinatio quam ad primam causam habent, propter quam veluti instrumenta quaedam eius censentur; et ideo, sicut ab ea pendent in operari, ita et in determinatione ad operandum hoc individuum potius quam aliud. Immo, ex hoc effectu recte intelligimus opus naturae esse opus intelligentiae; et effectum, quamtumvis necessarium respectu causae particularis, esse liberum respectu universalis. Constat igitur ex his omnibus in naturalibus causis nullam esse propriam indifferentiam, quae necessitati agendi repugnet, quominus talis causa, positis omnibus aliis concausis, et conditionibus requisitis ad operandum, ex necessitate absque omni prorsus indifferentia operetur.

Quae sint causae necessario agentes

12. Secundo dicendum est omnes causas quae operantur absque usu rationis, quatenus tales sunt, operari cum praedicta necessitate. Hoc sumitur ex Aristotele, lib. IX Metaph., c. 2, ubi hoc discrimen constituit inter potentias rationales et irrationales, quod potentiae irrationales sunt determinatae ad unum, rationales vero sunt indifferentes ad opposita. Quid vero intelligat per potentias rationales, et an omnibus conveniat ille operandi modus, infra videbimus; nunc solum asserimus facultates omnes quae rationis usu omnino carent naturali necessitate suas operationes exercere. Quod etiam inductione confirmari potest; ita enim experimento constat in omnibus rerum gradibus usque ad bruta animalia.

13. Appetitus sensitivus hominis, liberene an necessario agat .— Solum posset de appetitu sensitivo hominis dubitari, cui aliqui tribuunt nescio quod libertatis vestigium. Immo sunt qui id extendant ad appetitum brutorum, ut inferius iterum attingemus. Sed in ea re, quae in theologia latius disputatur, veritas est, si quod est participium libertatis in appetitu sensitivo hominis, in tantum esse in quantum est participium rationis in cogitativa hominis. Quod si in hac non est vera ratiocinatio, ut revera non est, neque in illo per se sumpto est vera libertas quae excludat necessitatem operandi, positis omnibus requisitis. Et ita hoc exemplo potius confirmatur et quasi consummatur inductio facta. Ratio autem eius est quia adaequata radix libertatis est usus rationis, ut infra videbimus, et ideo carentia usus rationis est etiam adaequata causa carentiae libertatis, et consequenter necessitatis in operando. Quod si intrinsecam et quasi positivam radicem huiusmodi operandi inquiramus, nulla est alia nisi ipsa natura talium rerum vel facultatum, quae ex natura sua habent hanc determinationem in modo operandi, eo quod non sint adeo perfectas ut participare possint dominium suarum operationum. Item, quia indifferentia in operando intrinsece et adaequate oritur ex amplitudine rationalis facultatis, ut infra declarabimus; sicut autem affirmatio est causa affirmationis, ita negatio negationis.

14. Ex quo tandem inferre licet huiusmodi necessitatem tantam esse, ut non solum per intrinsecam virtutem ipsius facultatis, verum etiam per quascumque alias naturales causas auferri non possit, aut impediri quominus in actum prodeat. Possunt quidem, ut diximus, naturales causae se impedire per resistentiam vel contrariam actionem; atque ita possunt etiam auferre omnia ad operandum requisita; tamen, his positis, continere actionem necessarii agentis non possunt, quia rerum naturas immutare non valent, nec proprietates omnino intrinsecas auferre. Solus Deus videtur habere hanc potestatem; per illam enim effecit ut ignis non combureret tres pueros, et similia; tamen, si res attente ponderetur, etiam Deus ipse non videtur posse facere ut in sensu (ut vocant) composito, causa quae natura sua necessario agit, ab agendo cesset positis omnibus requisitis ad actionem; sed solum potest auferre aliquod ex requisitis, et ita simpliciter seu in sensu diviso potest facere ut talis causa non operetur; ut in dicto exemplo Deus impedivit actionem ignis negando igni concursum suum, id est, non applicando virtutem suam ad operandum cum igne; hoc autem est unum ex praerequisitis ut ignis agere possit. Non ergo fecit Deus ut ignis non ageret positis omnibus requisitis, sed aliquod ex eis abstulit. Nam si Deus statuisset dare concursum quantum est ex se et alias conditiones requisitas integras relinquere, non posset illam actionem impedire, quia implicat tollere id quod naturale est absque ulla contraria efficientia, vel saltem absque denegatione auxilii seu efficientiae necessariae ex parte Dei. Quomodo enim potest naturalis actio impediri nullo posito impedimento? Aut quod aliud impedimentum intelligi potest, si nullum ex praedictis intervenit? Itaque dicta suppositione facta, ut declarata est, tanta necessitate suboritur actio ut impediri non possit nisi tollendo aliqua ex parte suppositionem. Differentia autem inter Deum et alia agentia creata in hoc est quod, positis omnibus quae extra Deum requiruntur ad actiones naturalium agentium, potest ipse sola sua voluntate impedire actionem, negando id quod ex parte sua necessarium est; aliae vero res creatae hoc non possunt, sed solum per actionem vel resistentiam oppositam, aut certe quia per aliquam motionem localem possunt aliquod impedimentum ponere vel materiam aut aliam conditionem necessariam auferre. Atque ita satis constat qualis et quanta sit haec necessitas.