SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VIII. DE VERITATE SEU VERO, QUOD EST PASSIO ENTIS
SECTIO VIII. AN VERITAS PER PRIUS DICATUR DE VERITATE COGNITIONIS QUAM DE VERITATE REI, ET QUO MODO

SECTIO VIII. AN VERITAS PER PRIUS DICATUR DE VERITATE COGNITIONIS QUAM DE VERITATE REI, ET QUO MODO

1. Dubitandi rationes. — Diximus veritatem in rebus et in cognitione reperiri; explicare ergo oportet quo ordine ac modo utrisque conveniat, quod etiam conferet ut amplius explicata maneat veritatis trancendentalis ratio. Videtur ergo prius convenire veritatem rebus quam cognitioni. Primo quidem, quia verum est obiectum intellectus; ergo ante omnem actum intellectus supponitur veritas; ergo prius est veritas in rebus quam in cognitione. Secundo quia veritas rerum universalior est, cum sit transcendens; ergo est prior, quia universaliora priora sunt natura sua. Immo cum dictum sit verum converti cum ente reali et ipsi conceptus mentis entia realia sint, non alia ratione videntur esse veri nisi quatenus entia sunt; ergo veritas rerum de se communior est et prior quam veritas cognitionis. In contrarium autem est quia omnes auctores sentiunt verum esse quid analogum, cuius principale analogatum est veritas cognitionis, ex Aristotele, VI Metaph., in fine, dicente veritatem esse tantum in intellectu formaliter et proprie, in rebus autem ut in causa, ut etiam dicit IX Metaph., c. 12. In vocibus autem dicitur esse tamquam in signo, quatenus verum vel falsum significant, ut dicitur I Periherm., c. 4.

Opiniones variae

2. Est igitur multorum sententia, veritatem primo ac praecipue reperiri in cognitione, secundario vero in rebus: immo in sola cognitione esse intrinsece ac formaliter, in rebus autem causaliter seu obiective. Ita ut, sicut sanum est analogum attributionis, quod de uno tantum analogato dicitur intrinsece ac formaliter, de aliis vero per solam denominationem ab illo, ita verum sit analogum attributionis eiusdem omnino rationis, quod de cognitione dicetur formaliter quia vera est, de rebus vero solum denominatione sumpta a veritate cognitionis, quatenus causa illius sunt. Sicut etiam dicitur de veritate locutionis solum quatenus est signum illius. Ita sentit Caiet., praecedenti sectione citatus. Et videtur sumi ex D. Thoma, dicta I, q. 16, a. 1, 3 et 6, et q. 1 De Verit., a. 3, et super citata loca Arist. Et declarari amplius potest ex ipsa veri definitione prout his omnibus applicatur. Cognitio enim dicitur vera quatenus est conformis rei quam repraesentat, non ut res ipsa vera est, sed ut talis est qualis mente concipitur et affirmatur seu negatur, ut notavit D. Thomas, dict. q. 16, a. 1, ad 3. Res autem dicitur vera quatenus conformis vel conformabilis est vero conceptui quem aliquis intellectus habet aut habere potest de tali re. Ergo signum est rationem veritatis per se reperiri in cognitione, in rebus vero non nisi per denominationem ab illa, et nullam esse rationem veri utrisque communem. Simili enim ratione concludimus veritatem in vocibus solum analogice ut in signo reperiri, quia non sunt verae nisi quatenus veram cognitionem significant. Tandem ex modo ipso loquendi et concipiendi †3 omnium videtur posse hoc satis confirmari; omnes enim simpliciter loquendo veritatem attribuunt iudicio intellectus, rebus autem non nisi secundum quid; et ideo simpliciter dicimus intellectum esse verum; alias vero res non dicimus simpliciter veras, sed cum addito, verum aurum vel quid simile.

3. Alii vero distinctione utuntur. Nam duobus modis denominari possunt res verae; uno modo ut mensura cognitionis; alio modo ut mensuratae per cognitionem. Priori modo dicuntur res verae ut obiecta speculativae cognitionis, quatenus vel conformantur vel aptae sunt conformari veritati illius; quia obiectum est mensura talis cognitionis, praesertim si sit obiectum primarium illius. Quod dico propter cognitionem quam Deus habet de essentiis creaturarum, a quibus non mensuratur, ut supra dixi, quia non respicit illas ut primarium obiectum, sed ut secundarium in primario eminenter contentum, a quo proxime illa cognitio quasi mensuratur. Immo addit Aegid., Quodl. IV, q. 7, neque cognitionem quam angelus habet de sole, verbi gratia, et aliis rebus quarum habet inditas species, proprie mensurari ab illarum obiectis, sed ab ideis divinis a quibus illae species profluxerunt, de quo alias; nunc enim satis est quod huiusmodi res dicantur verae quatenus adaequari possunt intellectui humano ut mensura eius. Posteriori autem modo dicuntur verae omnes res quae ab intellectuali exemplari seu idea manant, illique conformantur tamquam suae mensurae. Dicunt ergo veritatem aeque primo dici de omni adaequatione mensurati ad mensuram quae inter rem et intellectum seu cognitionem invenitur, sive illa sit cognitionis sive rei; de adaequatione autem mensurae ad mensuratum, sive sit cognitionis sive rei, non dici vere ac proprie quod sit veritas, sed ad summum dici posse per praedictam analogiam attributionis. Fundamentum huius sententiae solum est quia veritas, ut nomen ipsum prae se fert, dicit relationem mensurati; nam dicit conformitatem intellectus ad rem; quod enim alteri conformari debet ut verum sit, respicit illud ut mensuram.

4. Iuxta quam sententiam sequitur primo Deum in ratione entis non esse verum, sed solum in ratione scientiae seu scientis speculative; quia in quantum est ens non habet mensuram suae veritatis et sui esse nec conformatur alicui intellectui etiam proprio ut mensuratus ab illo, ut supra dictum est. Nisi velit quis negative explicare Deum esse verum, quia non est alicui mensurae seu ideae difformis, ut in simili explicuit D. Thomas, dict. q. 16, a. 5, ad 2. Sequitur secundo divinam scientiam ut practicam non esse veram simpliciter loquendo, quia ut sic non est mensurata sed mensura rerum. Sequitur tertio essentias creaturarum secundum esse essentiae consideratas non posse veras dici simpliciter, sed tantum per praedictam analogiam, quia non habent mensuram in ratione essentiae. Sequitur quarto, absolute loquendo, non esse ordinem prioris et posterioris inter veritatem rerum et cognitionem, sed inter veritatem mensurae et mensurati; quia haec, sive in rebus sive in cognitione existat, dicitur esse propria et formalis veritas; illa vero, tam in rebus quam in cognitione dicitur non esse veritas, sed solum relatio mensurae, quae per analogiam interdum dicitur veritas. Et hanc opinionem videntur sequi multi ex modernis scriptoribus.

5. Tertia opinio esse potest, aliud esse loqui de prima origine seu impositione huius vocis verum seu veritas, aliud de proprio significato quod iam de facto habet. Nam priori modo est quidem verum per eam vocem primo significatam esse veritatem cognitionis, seu compositionis et divisionis, quia illa est nobis notior; nihilominus tamen iam vocem illam extensam esse non per metaphoricam translationem, sed per proprietatem, ad significandam veritatem rerum, quae in ratione etiam veritatis perfectior esse potest quam veritas cognitionis. Sicut dicere solent theologi nomina paternitatis aut misericordiae vel similia, primo esse imposita ad significandas has proprietates in creaturis; deinde vero extensa esse ad significandas similes proprietates Dei, non per metaphoram, sed per summam proprietatem et analogiam, in qua primum ac praecipuum analogatum est Deus ut habens huiusmodi proprietates. Fundamentum huius sententiae est quia tam perfecta et propria est adaequatio rei ad intellectum sicut est adaequatio intellectus ad rem; ergo ex hac parte nihil obstat quominus ratio veritatis aeque conveniat utrique. Rursus quod haec adaequatio sit per modum mensurae vel mensurati, nihil referre videtur quominus utroque modo possit et nomen et rationem veritatis obtinere: tum quia nulla sufficienti ratione probatur rationem veri intrinsece dicere ac postulare rationem mensurati, neque ex communi definitione veritatis id colligitur, sed potius contrarium; dicitur enim conformitas inter rem et intellectum; ubi nihil dicitur de conformitate per modum mensurae vel mensurati. Immo, ut notavit D. Thomas locis supra citatis, ex vi illius definitionis non magis dicitur veritas conformitas intellectus ad rem quam conformitas rei ad intellectum. Tum etiam quia illa ratio mensurae et mensurati nihil addit in uno extremo potius quam in alio nisi vel denominationem sumptam ex causalitate aliqua eius rei quae mensura dicitur, ad rem quae dicitur mensurata, vel ordinem aliquem transcendentalem secundum quem una res ordinatur ad alteram potius quam e contrario, ut scientia ad scibile potius quam scibile ad scientiam. Sed hi respectus non mutant veritatem seu proprietatem adaequationis seu conformitatis, quae per se tantum ad rationem veritatis requiritur. Ut, verbi gratia, si res arte facta comparetur ad intellectum artificis a quo processit, et ad intellectum alterius qui perfecte concipit rationem et ideam talis artificii, nihil influendo neque causando in illud, certe artificium in re aeque conforme est uni et alteri intellectui; ergo aeque verum est respectu utriusque, etiamsi ad unum habeat relationem effectus et non ad aliud.

6. Atque huc accedunt ea quae ex secunda sententia consequi inferebamus; quae, quia per se inconvenientia videntur, suadent non pertinere ad rationem veritatis differentiam hanc formaliter ac per se. Seclusa autem hac differentia, nihil est cur non possit ratio veritatis in omnem adaequationem inter rem et intellectum convenire, sive illa inter intellectum et rem sive inter rem et intellectum et sive sit inter mensuram cum mensurato sive inter mensuratum cum mensura, sive inter ea quae neutram rationem inter se habent, ut de essentiis creaturarum ut sic et de scientia Dei creaturarum speculativa dicebamus. Immo neque sufficiens ratio analogiae videtur posse assignari inter veritatem rei et cognitionis, tum quia licet nomen veritatis primum sit a nobis inventum propter cognitionem, non tamen inde fit analogice dici de veritate rerum, ut explicatum est; tum etiam propter ea quae in sectione praecedenti circa opinionem Caietani proposita sunt, quibus ostendi videtur veritatem rerum non posse in sola extrinseca et metaphorica denominatione consistere.

Quaestionis resolutio

7. Veritas compositionis et divisionis non est transcendentalis. — Ex his opinionibus aliquid quod ad quaestionem hanc explicandam conferat sumere possumus. Ut tamen resolutio quae nobis verior videtur, intelligatur, advertendum est quod supra diximus, veritatem specialiori modo reperiri in compositione et divisione quam in simplicibus, aut conceptibus aut rebus. Veritas autem illa specialis quae est in compositione et divisione intellectus, revera non est veritas transcendentalis illius actus seu iudicii quod in compositione et divisione verum denominatur. Quod sic patet, nam veritas transcendentalis cum sit suo modo propria passio entis est immutabilis et inseparabilis ab ente; illa autem veritas quae est in compositione est separabilis ab illa quantum est ex ratione sua, quia interdum separatur quando manente eodem iudicio res iudicata mutatur, incipitque aliter se habere quam iudicetur, cum antea conformitatem cum iudicio haberet. Quod si interdum haec veritas est immutabilis, ex eo provenit quod res circa quam iudicium versatur immutabilis est vel simpliciter, vel prout sub iudicium cadit.

8. In compositione cum veritate aut falsitate eius stat semper transcendentalis veritas. — Atque hinc intelligere licet in hocmet iudicio seu actu compositionis et divisionis duplicem veritatem reperiri, unam transcendentalem, aliam specialem, quam veritatem cognitionis seu accidentalem vocare possumus, alii formalem appellant. Quod sic declaratur et probatur, nam quando iudicium mutatur de vero in falsum, amittit aliquam veritatem et non amittit omnem, sed aliquam necessario retinet; ergo duplicem habebat. Maior per se nota est, nam falsitas cum sit veritati contraria, aliquam veritatem ab actu excludit cum de vero in falsum mutatur. Minor autem patet, quia verum cum ente convertitur, ut diximus; sed illud iudicium quod de vero in falsum mutatur manet nihilominus reale iudicium et reale ens; ergo necesse est ut verum etiam maneat transcendentali veritate. Quae in hoc consistit, quod in ratione iudicii intellectus ille actus habet veram essentiam et speciem iudicii et conformitatem cum proprio conceptu seu idea intellectualis iudicii. Quod in vocali propositione commode explicari potest; haec enim enuntiatio, omnis homo est albus, vel alia similis, si in ea consideres conformitatem ad rem quam significat, non habet veritatem sed falsitatem, et hoc sensu non vera sed simpliciter falsa vocatur; si vero in ea consideres definitionem seu essentiam propositionis et conformitatem quam habet cum regulis artis dialecticae seu cum idea propositionis, intelligitur habere suam veritatem quasi transcendentalem secundum quam dici potest esse vera propositio, eo modo quo aurum dicitur rerum aurum et eo modo quo syllogismus dicetur verus syllogismus si bona sit illatio, etiamsi falsum concludat.

9. Vocis veritas primaeva significatio. — Hac igitur distinctione constituta, censeo imprimis veritatem in primaeva significatione dictam esse de veritate cognitionis quae in compositione ac divisione specialiter reperitur. Hoc probant omnia supra adducta; hac enim ratione Aristoteles saepe dixit veritatem esse in intellectu seu in compositione et divisione. Item propter hanc causam, iudicium habens hanc veritatem simpliciter verum dicitur. Si autem illa careat dicitur simpliciter falsum, etiamsi veritatem transcendentalem modo a nobis declarato habeat. Denique ratio esse videtur quia huiusmodi veritas nobis est notior magisque formaliter est in cognitione nostra, ut In superioribus explicatum est.

10. In primaeva significatione veritas potest realia et rationis entia extrinsece denominare. — Secundo censeo res cognitas posse ab hac veritate cognitionis per extrinsecam analogiam ac denominationem dici veras, non tamen secundum hanc rationem aut denominationem sumi verum cum dicitur esse passio entis. Prior pars probatur ex adductis inter referendam primam sententiam et opinionem Caietani secunda sectione tractatam. Declaratur etiam illo exemplo de sano; nam, sicut sanum dicitur et quod habet sanitatem et quod causat et significat illam, ita in praesenti verum dici potest et iudicium habens hanc veritatem et vocalis propositio illam significans et res ipsa quatenus causat vel fundat illam. Unde hoc etiam confirmat usus; non solum enim dicimus esse verum iudicium quo credimus Deum esse trinum et unum, et similiter veram esse propositionem qua id affirmamus, sed etiam hoc ipsum, Deum esse trinum et unum, verum esse; quam veritatem solum habet illa res prout est obiective in intellectu, id est, quatenus complexe cognoscitur et vere ac sicut est iudicatur; et de huiusmodi vero seu denominatione veri dixit etiam Aristoteles non esse in re sed in intellectu. Unde haec denominatio veri etiam non entibus convenit; sic enim verum esse dicimus et chymaeram esse ens fictum et hominem non esse equum. Atque hinc patet posterior pars, quod haec denominatio non sit veritas quae est passio entis. Et hoc etiam confirmat illa ratio, quod verum est obiectum intellectus; nam, licet quidam dicant veritatem esse conditionem tantum obiecti intellectus, non antecedentem sed consequentem potius actum intellectus, ut videre licet in Toleto, III de Anim., q. 20, tamen hoc modo valde improprie diceretur verum obiectum intellectus; quia obiectum potentiae passivae ut sic supponitur ad actum, et ideo conditiones illae quae sunt propriae obiecti debent supponi, non subsequi; ergo verum prout dicitur esse obiectum intellectus, non est quatenus ab ipsomet actu denominatur, sed secundum aliquam aliam rationem secundum quam possit antecedere actum. Hoc denique confirmant ea quibus supra probatum est veritatem transcendentalem non consistere in sola hac extrinseca denominatione.

11. Translatio vocis veritas. — Tertio itaque censeo ab hac veritate cognitionis translatum esse hoc nomen veri ad significandam hanc proprietatem cuiuslibet entis realis, quae est conformitas cum intellectu, actu vel potentia concipiente rem sub tali ratione entis realis. Hoc patet ex dictis et a sufficienti enumeratione. Dices hanc denominationem in nullo differre ab illa denominatione extrinseca qua res dicitur vera, quia fundare potest vel causare veritatem intellectus. Respondetur negando consequentiam, quia illa denominatio praecise sumitur ex veritate extrinseca, ut denominante obiectum seu causam suam; haec autem veritas rerum non sumitur ex illa denominatione, sed ex ipsa rei entitate ut habente conformitatem ad aliud. Itaque, sicut cognitio vel iudicium dicitur verum, quia conforme est ipsi esse vel non esse rei, tamen non denominatur verum a veritate ipsius rei sed a suo esse, connotando simul esse ipsius obiecti tale quale per iudicium repraesentatur, ita in praesenti res dicitur vera quia habet esse conforme seu conformabile tali conceptui, quae denominatio non sumitur extrinsece a veritate conceptus, sed ab intrinseca entitate, ut est sub habitudine vel quasi habitudine ad aliud. Confirmatur ac declaratur primo; nam, sicut in relativis hoc album, verbi gratia, dicitur simile alteri, non per extrinsecam denominationem a similitudine quae in alio est, sed quia habet in se relationem qua tendit in aliud, vel quia habet in se talem qualitatem qualis in alio est, ita in praesenti potest facile intelligi rem dici veram propter conformitatem cum intellectu, quamvis non denominetur extrinsece a sola veritate intellectus. Tandem, si mente praescindamus veritatem cognitionis a repraesentatione ideae vel conceptus, adhuc res denominaretur vera per conformitatem ad ideam sic repraesentantem; ergo haec denominatio formaliter non sumitur ab ipsa veritate intellectus.

12. Veritas de veritate cognitionis ac rei qua analogia dicatur. — Unde ulterius colligo verum, prout dicitur de veritate compositionis aut divisionis, et de veritate rerum seu transcendentali, non dici proprie secundum aliquam analogiam attributionis sumptam ab aliqua forma quae intrinsece conveniat alicui analogatorum, aliis vero extrinsece, quia, ut ostensum est, non intercedit in praesenti huiusmodi denominatio. Videtur ergo haec vox aequivoce dici sub his duabus rationibus vel, ad summum, secundum analogiam proportionalitatis. Quia hic etiam non videtur intercedere unus conceptus obiectivus secundum unam aliquam communem rationem; nam, ut explicuimus, longe alia est ratio veritatis in compositione et divisione, quam sit in aliis rebus. Solum ergo relinqui potest quaedam proportionalis analogia, quae in hoc consistit, quod, sicut veritas compositionis requirit illam conformitatem inter esse rei et iudicium, ita veritas transcendentalis requirit talem rei entitatem quae adaequari possit proprio conceptui seu ideae, aut intellectuali repraesentationi talis rei. Huiusmodi autem analogia nihil obstat quominus verum transcendens possit esse proprietas entis, quia licet translatio nominis ex illa proportionalitate sumpta sit, non tamen formaliter significat illam, sed proprietatem in qua illa considerari potest. Sicut in sano praeter analogiam attributionis supra declaratam intelligi potest alia proportionalitatis, secundum quam pomum in quo nihil est corruptum sanum dicitur, quia, sicut sanitas animalis consistit in debita humorum proportione ac dispositione, ita pomum dicitur sanum quia habet debitam omnium suarum partium dispositionem; et tamen sanum sub hac significatione proprietatem aliquam, seu intrinsecam perfectionem pomi significat, scilicet, integritatem seu incorruptionem eius. Sic igitur verum, quamvis per aliquam analogiam proportionalitatis translatum sit ad veritatem rerum significandam, nihilominus proprietatem ipsius entis significare potest.

13. Quod autem dicimus de veritate rerum, intelligendum etiam est de veritate quae attribuitur sensibus aut simplicibus mentis conceptibus; immo et de veritate ipsius compositionis, quatenus in ea aliqua ratio entis consideratur; nam in his omnibus veritas est eiusdem modi seu rationis cum veritate transcendentali, et proprie consistit in adaequatione talis rei ad ideam vel relationem quae de illa formari potest, quamvis in sensu vel intellectu per ordinem ad obiecta interdum explicetur, quia obiectum est veluti forma actus vel conceptus qui ab illo sumit speciem. Et saepe haec veritas transcendentalis per intrinseca principia et praesertim per formam explicari solet, sicut dicitur vera paternitas quae ad verum filium a se genitum terminatur, quamvis formalis ratio veritatis, etiam in paternitate ipsa, in adaequatione ad intellectum consistat.

Solvuntur rationes dubitandi in principio positae

14. Ultimo ex his satisfactum est rationibus dubitandi in principio positis; nam priores probant veritatem transcendentalem secundum se esse priorem, non tamen quod haec vox primo sit imposita ad illam significandam. Et hoc item probant rationes secundo loco factae de veritate cognitionis. Quaestio autem quae ibi attingitur de vero, quomodo sit obiectum intellectus, non est propria huius loci, sed in materia de anima explicanda est, quamquam in re facilior sit ex dictis expositio. Nam si sit sermo absolute de intellectu, non aliter verum dicitur obiectum eius quam ens, solum enim nomine veri significatur aptitudo illa vel proportio quae est in ente, ut intelligi possit; quatenus enim tale est ut adaequationem habere possit cum aliquo conceptu, eatenus terminare potest intellectus actum esseque obiectum illius. Unde e contrario intellectus tunc rem intelligit quando illum conceptum format cui res illa adaequari potest, et ideo dicitur intelligere illam ut veram. Et hoc modo veritas dicitur esse conditio necessaria in obiecto intellectus, de qua re legi potest Caietanus, I, q. 16, a. 3, ad 3, et II-II, q. 1 a. 1; et Capreolus, In I, dist. 2, a. 1; Aegidius, Quodl. IV, q. 20. Si vero sit sermo de intellectu ut proprie iudicante seu ut componente et dividente, sic verum dicitur obiectum intellectus, quia, eo modo quo dicitur esse veritas in compositione, nunquam intellectus praebet assensum suum nisi cognoscendo veritatem seu conformitatem unius rei seu conceptus eius ad aliam in actu exercito, cognoscendo, inquam, vel saltem existimando se cognoscere; et hoc modo dicitur intellectus semper assentiri sub ratione veri et verum esse proprium obiectum iudicii seu assensus intellectus.