SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIV. DE CAUSA MATERIALI ACCIDENTIUM
SECTIO PRIMA. UTRUM DETUR VERA CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

SECTIO PRIMA. UTRUM DETUR VERA CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

1. Dupliciter de accidentibus loqui possumus: uno modo in abstracto, seu de sola forma accidentali; alio modo in concreto, seu de composito ex tali forma et subiecto. Et iuxta hanc duplicem considerationem dupliciter potest quaeri causa materialis accidentis, scilicet, vel componens ipsum, vel sustentans ipsum aut unionem ipsius.

Materialis accidentium causa datur

2. Primo ergo, in genere certum est dari causam materialem accidentium. Hoc patet primo ex Aristotele, XII Metaph., text. 13, ubi, resolvens quaestionem quam lib. III, text. 15, proposuerat, dicit omnium generum eadem esse principia secundum proportionem; nam (ut Commentator exponit), licet alia sit potentia ad esse substantiale et alia ad esse accidentale, tamen proportionaliter conveniunt in ratione causae materialis. Unde haec causalitas eadem via et proportione demonstratur qua causalitas materiae primae; immo, tamquam nobis notior, prius cognita est, et per proportionem ad illam ventum est in cognitionem materiae primae, ut supra vidimus. Experimur enim in eodem subiecto mutationem fieri ab una accidente in aliud, ut a calido in frigidum; ex quo intelligimus dari subiectum quod utrique accidenti subest et illud appellamus causam materialem accidentis. Nam revera est causa, quandoquidem ab illo dependet accidens; et quatenus subiectum est non participat aliud causalitatis genus, ut per se constat, et magis patebit ex dicendis. Deinde, quia non in omnibus accidentibus fit haec transmutatio, addenda est ratio universalis, quae ex natura entitatis accidentalis sumenda est; entitas enim accidentalis in se subsistere non potest, sed indiget subiecto in quo sustentetur; et ideo indiget causa materiali tamquam necessaria ex natura rei ut esse possit. Quae ratio probat non solum dari posse causam materialem accidentium, sed etiam omnia accidentia natura sua necessario postulare hanc causam; quia accidentis esse est inesse, ut postea suo loco declarabimus; in ipsa autem ratione inhaerendi includitur subiectum et consequenter materialis causa.

3. Notandum inter substantiam et accidens discrimen .— Ex quo colligitur differentia inter substantiam et accidens, quod substantia etiam creata non requirit in universum materialem causam, ut supra ostensum est, accidens vero omne illam requirit. Et ratio est quia ratio substantiae aut formae creatae ex hac praecisa et communi ratione non requirit materiam, cum ex vi illarum rationum non repugnet esse rem subsistentem et simplicem, sed requiritur ex peculiari ratione talis substantiae, nimirum corporeae, vel talis formae, scilicet materialis. At vero accidens ex praecisa et communi ratione accidentis postulat materialem causam, quia dicit entitatem ita diminutam, ut natura sua sit inepta ad subsistendum, ac proinde indigentem aliquo subiecto sustentante. Quo fit ut haec causalitas materialis etiam ad incorporalia se extendat, nam etiam spiritualia accidentia indigent materiali causa, extenso nomine materialis ultra id a quo sumptum est. Materia enim proprie et in rigore appellata est materia corporea et ab ea denominatio materialis sumpta est; inde tamen extenditur ad omnem causam quae rationem causandi eamdem seu proportionalem habet, etiamsi secundum entitatem suam spiritualis sit et incorporea; atque hoc modo accidentia spiritualia, licet in se sint indivisibilia et incapacia extensionis quantitativae, nihilominus causam materialem habent. Quin potius, iuxta principia divinae theologiae, etiam supernaturalia accidentia indigent materiali causa, nam quantumvis sint entia perfectissimi ordinis, tamen, hoc ipso quod accidentia sunt, indigent subiecto quo fulciantur. Advertendum est tamen ultimo, in hac conclusione sermonem esse de propria entitate accidentali, nam modus accidentalis qui ex se non habet propriam entitatem, sed intrinsece identificatur alicui accidentali entitati cuius est modus, non semper habet propriam materialem causam, sed sufficit ipsa entitas, quam proxime modificat, sive coniungatur ut subiecto, sive alio modo, quod in particulari declarari non potest, nisi explicando varia genera horum modorum accidentalium, quod in discursu huius materiae praestabimus. Et ideo omitto speciales difficultates, quae hic occurrebant de relatione ut relatio est, et de actione transeunte ut sic, et de loco vel aliis formis extrinsece denominantibus, nam in propriis locis commodius tractabuntur.

Accidens in concreto componitur ex materia, non in abstracto

4. Dico secundo: entitas accidentalis in abstracto sumpta non habet causam materialem ex qua intrinsece componitur, sed hoc modo datur causa materialis accidentis in concreto, seu compositi accidentalis. Hanc conclusionem, praesertim quoad priorem partem, ponunt Soncinas, XII Metaph., q. 26, et Iavell., q. 8, et significant aliquos sensisse oppositum propter Aristotelem ibi, text. 26, dicentem in omni genere dari propriam potentiam et actum. Conclusio tamen est certissima, loquendo de propria et reali materia, quia tota entitas accidentalis est quaedam forma; non ergo indiget compositione intrinseca et reali ex propria materia et forma. Antecedens declaratur quia tota entitas accidentalis est in subiecto tamquam forma; unde qui in accidente fingunt dictam compositionem ex materia, necesse est fateantur illam partem, quam materiam appellant alterius partis formalis, respectu subiecti esse actum et formam saltem partialem. Hinc vero probatur prima consequentia, quia forma ut forma non postulat compositionem ex potentia et actu realiter distinctis, ut in substantialibus constat et in speciali de anima rationali superius probatum est. Neque in accidentali forma excogitari potest propria ratio ob quam illam compositionem requirat; nam, licet talis forma constet genere et differentia, quae per modum materiae et formae metaphysicae comparantur, tamen neque in re distinguuntur, nec per se requirunt principia seu fundamenta realiter distincta, ut in superioribus probatum est. Nec vero hae formae accidentales propter suam imperfectionem postulant illam compositionem ex potentia et actu realiter distinctis, quia res imperfecta, si sit partialis et incompleta aut forma alterius, potest esse realiter simplex, immo et indivisibilis, ut punctus, nam simplicitas non semper importat aut requirit magnam perfectionem, sed tunc solum est signum maioris perfectionis, quando caetera sunt paria: ergo nulla probabilis ratio excogitari potest ad tribuendum accidentibus hanc compositionem.

5. Adde praeterea intelligi non posse qualis sit illa materia ex qua intrinsece componatur forma accidentalis; nam vel est talis ut eadem numero successive sit sub diversis formis accidentalibus, vel semper transmutatur seu perit cum ipsa forma. Primum dici non potest, alias non solum ex calido fieret frigidum, sed etiam ex calore frigus, et ex amore odium, et sic de aliis, quod est aperte falsum. Item, quia calor activus est secundum totam entitatem suam; ergo introducit in subiecto calorem secundum totam entitatem eius, quantum ad illum gradum quem introducit; ergo expellit oppositum gradum frigoris similiter quoad totam entitatem eius; non ergo expellit tantum partem formalem a materiali ut in hanc introducat aliam partem formalem oppositam, sed simpliciter expellit totam formam, vel totum gradum contrarium, ut suum introducat. Sicut in mutatione pure privativa, ut, verbi gratia, in desitione luminis, non perit pars formalis luminis et manet potentialis, sed absolute totum lumen. Si autem transmutatio accidentis semper fit in tota entitate formae, ergo illa materia ex qua finguntur accidentia constare nihil deservit ad transmutationes accidentium, neque etiam deservit ut informent substantiam; nam ratio materiae ex se potius impedit informationem, quia materia ut sic non est actus actuans, ut supra diximus. Item non deservit ad actionem; quin potius impedire potest ne forma secundum se totam sit activa, nam materia secundum se non est activa; cum ergo multae formae accidentales sint activae secundum totam suam entitatem, non constant intrinsece materia et forma. Tandem si accidens ita constat materia et forma, etiam forma ipsius accidentis constabit materia et forma. Atque ita procedetur in infinitum; si ergo in aliqua sistendum est, ut revera est, sistamus in prima, quae sit ipsum accidens, quod est tantum forma cuius materia est subiectum quod informat. Prima sequela patet, quia non est maior ratio de una forma quam de alia, quia utraque est entitas imperfecta et incompleta et forma alterius et in utraque concipi potest ratio generica et specifica; est ergo eadem ratio.

6. Et ex his facile patet altera pars conclusionis, quia compositum accidentale intrinsece constat ex subiecto et accidente et in ea compositione accidens habet rationem formae; ergo subiectum habet rationem materialis causae. Unde fit causalitatem hanc respectu compositi eadem proportione explicandam esse in his compositis accidentalibus qua in substantialibus illam declaravimus. Ipsum enim compositum est effectus talis causae, cum ex illa constet et ab illa pendeat. Ratio vero seu principium causandi est prima potentia vel entitas per quam subiectum recipit accidens, de qua potentia et entitate in sequentibus sectionibus ex professo dicemus. Causalitas vero in re non est aliud quam unio accidentalis formae ad subiectum, nam ea mediante fit ut ex subiecto et accidente unum compositum coalescat. Loquimur enim de composito et causalitate eius in facto esse; nam de causalitate in fieri statim dicetur. Neque oportet in subiecto accidentis fingere distinctum modum unionis praeter ipsum accidens ut unitum subiecto, quia, cum accidens fit in subiecto, non fiunt in ipso subiecto duae mutationes, una per informationem accidentis, alia per peculiarem modum unionis identificatum ipsi subiecto; et propter alias rationes supra factas, quae hic eamdem vel maiorem vim habent. Atque ita patet tota haec causalitas respectu accidentalis compositi.

7. Occurritur obiectioni .— Dices: hoc compositum accidentale est unum per accidens; ergo respectu illius non potest intercedere vera causalitas materialis. Alias omne compositum per accidens consurgeret ex huiusmodi causalitate; quod patet esse falsum in acervo lapidum, vel etiam in domo, quatenus constat fundamento, parietibus et tecto. Respondetur ex supra dictis de unitate, in entibus quae sunt unum per accidens esse latitudinem et quaedam habere maiorem unitatem quam alia. Compositum ergo ex subiecto et accidente est unum per accidens, quia constat ex rebus diversorum praedicamentorum et ex actu et potentia non per se ordinatis, sed accidentaliter. Nihilominus tamen illa unitas quam habet non est tantum metaphorica aut apparens, sed vera et physica, quia est per veram unionem et realem unius ad aliud, et ideo tale compositum vere consurgit per realem causalitatem componentium, tum inter se, tum respectu compositi. Acervus autem lapidum ita est unum per accidens, ut non habeat veram et physicam unitatem, sed solum metaphoricam vel apparentem (ut sic dicam); et ideo, sicut non consurgit ex vera unione partium componentium, ita non oportet ut vera causalitas materialis ibi intercedat, sed tantum secundum proportionem, quatenus in situ et ordine una pars coniungitur alteri. In compositione autem artificiali solet intercedere quaedam maior coniunctio et subordinatio partium, non tamen vera et physica unio; atque ita neque vera causalitas materialis; quod intelligitur comparando partes integrantes artificium inter se, nam si comparetur totum artificium ad propriam formam artificialem, quae est figura, respectu illius est magis propria causalitas materialis, quatenus figura comparatur ad suum subiectum tamquam verum accidens realiter unitum.

Accidens in abstracto educitur et sustentatur a materia

8. Discrimen inter accidentia quoad fieri.— Dico tertio: accidens quoad suam entitatem accidentalem praecise et abstracte sumptam, habet materialem causam, non ex qua componatur, sed a qua sustentetur in suo esse; unde illa non tantum est materialis causa accidentis quoad unionem, sed etiam quoad entitatem eius, quam in suo genere causat mediante unione; neque etiam est causa solum in facto esse, sed etiam in fieri. Tota haec assertio sequitur ex praecedentibus a sufficienti divisione, nam ex prima assertione constat accidentia indigere causa materiali ob diminutam entitatem quam habent; et in secunda probatum est entitatem accidentalem non indigere hac causa ut ex ea intrinsece componatur; ergo ut ab ea sustentetur. Immo etiam qui fingunt causam materialem intrinsece componentem accidentia, non excludunt causam materialem sustentantem totum ipsum accidens compositum ex intrinseca materia et forma; quod est novum argumentum falso confingi illam intrinsecam compositionem accidentis ex materia et forma. Rursus ex eadem diminuta et imperfecta entitate accidentis constat pendere a sua causa materiali non solum in unione, sed in entitate sua, quia in se subsistere nullo modo potest naturaliter. Item, quia non minus pendet accidens a sua causa materiali quam forma substantialis materialis a materia; sed haec pendet non tantum in unione, sed etiam in entitate; ergo. Denique hinc etiam concluditur pendere non tantum in facto esse, sed etiam in fieri, tum quia fieri est proportionatum ipsi esse; tum etiam quia actio per quam accidens naturaliter fit est etiam quoddam accidens pendens necessario a subiecto in quo vel ex quo fit. Est tamen hoc cum proportione intelligendum, nam quaedam accidentia fiunt per propriam actionem, alia vero solum per resultantiam vel consecutionem ad effectionem aliarum rerum; unumquodque ergo accidens eo modo quo fit, pendet ab aliquo subiecto in fieri atque ita habet materialem causam suae effectionis eo modo quo naturaliter fieri potest. Quid autem sit haec causalitas non oportet iterum declarare; nam eadem omnino est quae in substantiali causalitate, servata proportione.

9. Qualiter materialis causa de substantiali et accidentali dicatur.— Quaerere vero aliquis potest an materialis causa univoce dicatur de illa quae est substantiae et de causa materiali accidentis. Et ratio dubii esse potest, quia causa materialis accidentis in se vel est perfectior, vel est aeque perfecta causa materiali substantiae, nam vel est integra substantia, vel forma, vel ad minimum ipsa materia; ergo etiam in ratione causae materialis est vel perfectior, vel saltem aeque perfecta, quia in hac causalitate causa praebet seipsam et suum esse; ergo si in se est aeque perfecta, etiam erit in ratione causae. In contrarium vero est, quia esse quod resultat ex hac causalitate non est esse simpliciter, sed secundum quid, nimirum esse accidentale. Item productio vel generatio accidentis solum est productio et generatio secundum quid. Unio item formae accidentalis cum subiecto est tantum secundum quid, utpote accidentalis; sed actualis causalitas materialis consistit in ipsa actuali unione, vel unitione, quatenus a subiecto pendet; ergo causalitas haec respectu accidentis est tantum secundum quid. Atque ita dicendum est causam materialem formaliter in ratione causae analogice de his causis dici et principalius de causa substantiae; materialiter vero rem quae causat accidentia posse esse vel aeque vel magis perfectam. Id vero non satis est ut in ratione causae sit perfectior, etiamsi per seipsam intret compositionem totius compositi accidentalis, quia non est inde ratio causae sumenda, sed ex actuali causalitate quam exhibet et ex formali esse quod inde consurgit.