SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXII. DE PRIMA CAUSA ET ALIA EIUS ACTIONE, QUAE EST COOPERATIO SEU CONCURSUS CUM CAUSIS SECUNDIS
SECTIO II. UTRUM CONCURSUS CAUSAE PRIMAE CUM SECUNDA SIT ALIQUID PER MODUM PRINCIPII VEL ACTIONIS

SECTIO II. UTRUM CONCURSUS CAUSAE PRIMAE CUM SECUNDA SIT ALIQUID PER MODUM PRINCIPII VEL ACTIONIS

1. Cum ostensum sit concursum hunc, de quo agimus, esse a prima causa, vel convenire quatenus efficiens est, constat non posse aliud esse quam actionem vel principium actionis, sub principio actionis comprehendendo tam principium per se quam conditionem omnem ad agendum praerequisitam; nam praeter haec nihil reperitur in causa efficienti, ut efficiens est, quod rationem concursus habere possit. Supponimus enim neque ipsum suppositum agens ut sic esse concursum, neque etiam effectum ut sic. Nam suppositum est quasi primum principium agens, effectus vero est ultimus terminus effectionis; concursus autem dicit aliquid per modum influxus vel tendentiae a supposito agente ad terminum.

Prima sententia proponitur

2. Tres igitur dicendi modi circa quaestionem hanc esse possunt: Primus est, huiusmodi concursum esse aliquid per modum principii per se. Quod dupliciter potest intelligi: uno modo, quod tale principium sit in ipso Deo. Et hoc recte explicatum potest habere sensum verum; nos tamen nunc in eo non loquimur. Deus enim per voluntatem suam concurrit cum creatura ad actionem eius. Unde ipsamet Dei volitio potest in suo ordine dici concursus Dei cum creatura, qui ab aliquibus vocatur concursus ad intra; actus autem voluntatis Dei est suo modo principium per se omnis actionis ad extra, principium (inquam) per se, vel ratione sui vel ratione potentiae exsecutivae, quam applicat ad agendum, vel secundum rem vel etiam secundum rationem, iuxta varios modos sentiendi de potentia exsecutiva Dei. Sic igitur concursus Dei ad intra erit aliquid per modum principii actionis, non in creatura, sed in ipso Deo. Nunc autem non loquimur in hoc sensu de concursu, sed prout est aliquid manans a Deo et receptum in creatura, et concursus in rigore non significat aliquid ad intra, sed ad extra. Alio ergo modo intelligitur haec opinio, quod concursus sit res quaedam manans a prima causa et recepta in secunda, complens illam ultimate ac determinans ad

talem effectum efficiendum. Et hac ratione dicitur hic concursus esse per modum principii, quia est virtus agendi causae secundae, vel saltem formaliter complet illam. Et propter hanc virtutem dicuntur omnes causae secundae agere in virtute primae, ut saepe dicitur in lib. de Causis; et e converso ratione eiusdem virtutis prima causa dicitur agere immediatione virtutis, quia haec virtus influxa causae secundae est virtus causae primae, et ab illa immediate procedit actio. Et hoc videtur esse totum huius sententiae fundamentum. Nullum tamen venio assertorem huius sententiae qui expresse eam docuerit, quamvis quos statim pro secunda citabimus huic videantur interdum favere et satis indistincte loqui.

Refellitur dicta sententia

3. Haec vero opinio falsa est, et in uno sensu est aeque erronea ac sententia Durandi negantis actualem concursum Dei ad actiones causarum secundarum, in alio vero est solum improbabilis. Duobus itaque modis intelligi potest concursum primae causae esse virtutem inditam secundae tamquam principium per se agendi. Uno modo, quod concursus primae causae ad actionem creaturae sistat in influxu illius virtutis et non concurrit immediatius ad actionem ipsius causae secundae. Et in hoc sensu dico hanc opinionem reipsa incidere in opinionem Durandi et esse aeque falsam, quatenus negat immediatum concursum primae causae ad actionem creaturae; quatenus vero ponit aliquid superfluum et sine fundamento, erit magis improbabilis, ut in alio membro ostendam. Probatur ergo dicta censura, quia ex illa opinione sequitur solam virtutem creatam esse principium per se actionis et effectus causae secundae, Deum autem solum esse principium remotum et per accidens. Haec autem est opinio quae in Durando reprobatur. Sequela patet, quia causa quae solum dat alteri virtutem ad agendum, si non aliter concurrat ad actionem eius, revera solum concurrit remote et per accidens, sicut ignis qui calefacit aquam non aliter concurrit ad secundam calefactionem ab aqua calida profectam; et intellectus agens qui produxit speciem intelligibilem non dicetur per se concurrere ad actum intelligendi. Denique illo modo etiam Durandus dicit Deum concurrere ad omnes actiones creaturarum, dando illis et conservando totam virtutem agendi usque ad ultimum eius complementum, quidquid illud sit. Nam quod illud principium agendi sit prius tempore datum, antequam creatura agat, vel in eodem instanti aut tempore quo agit, nil refert. Alias, quia sol illuminat in eodem instanti in quo creatur et accipit virtutem illuminandi, non indigeret alio concursu praeter infusionem lucis. Similiter, quod illa virtus sit connaturalis ac permanens, vel quod sit extrinsecus a Deo data, et quasi transiens (ut quidam loquuntur, et nihil aliud est quam esse pendens a Deo in fieri et conservari), parum refert ut Deus, si per illam tantum virtutem agit, per se ac immediate influat ut prima causa. Quapropter, si qui fortasse auctores in hoc sensu dixerunt Deum agere immediatione virtutis et non suppositi, valde errarunt, ut ex dictis patet et magis statim declarabitur.

4. Alio modo intelligi potest concursum primae causae esse per modum principii et virtutis inditae, quia in collatione huius virtutis quasi inchoatur, non tamen in ea sistit, sed ulterius progreditur usque ad actionem ipsiusmet creaturae, ita ut in illam influat immediate non tantum virtus communicata causae secundae, sed etiam ipsamet virtus divina et increata. Et iuxta hunc sensum dicendum non esset concursum esse tantum aliquid per modum principii, sed etiam aliquid per modum actualis influxus seu actionis. Deinde est improbabilis illa multiplicatio rerum in huiusmodi concursu, loquimur enim per se ac praecise de concursu necessario ex vi dependentiae omnis effectus et actionis a causa prima. Unde supponimus causam secundam habentem completam virtutem agendi in suo ordine; nam si ipsa causa secunda incompleta sit et imperfecta, indigebit quidem complemento virtutis; tamen ea indigentia non oritur ex dependentia quam causa secunda habet a prima, sed ex imperfectione in latitudine causae secundae. Atque hoc modo verum est interdum Deum, saltem supernaturaliter, supplere imperfectionem causae secundae addendo virtutem agendi, quod maxime nobiscum facit cum supernaturales habitus infundit; tamen hoc extra propositum nostrum est, quia illa virtutis infusio non pertinet ad concursum primae causae, sed ad elevationem vel perfectionem causae secundae per actionem primae. Loquendo igitur de causa secunda perfecte constituta in actu primo in suo ordine, impertinens est aliud principium agendi adiungere in ea receptum, quia, hoc ipso quod est aliquid creatum, ipsa pertinet ad ordinem causarum secundarum, et ita multiplicantur principia agendi in eodem ordine sine causa vel necessitate. Et contra hunc concursum hoc modo explicatum recte procedunt argumenta Durandi superiori sectione facta.

5. Evasio confutatur .— Dicent fortasse hanc virtutem quam prima causa dat secundae ut cum illa concurrat non pertinere ad causalitatem causae secundae ut sic, sed ad causalitatem causae primae, quia est quasi proprium instrumentum eius ad concurrendum cum secunda, et ideo, licet illa virtus recipiatur in causa secunda, non agere causam secundam per illam, sed Deum, sicut quamvis impetus recipiatur in lapide iacto, non lapis se movet per illum, sed qui proiecit. Unde, sicut proiiciens dicitur movere immediate per impulsum, ita et Deus dicetur immediate concurrere per hanc virtutem, quae immediatio, per se loquendo, est virtutis, non suppositi. Et similiter, licet causae secundae virtus dicatur compleri per hanc virtutem impressam a prima, non tamen complemento pertinente ad ordinem causae secundae, sed addente virtutem necessariam ex parte causae primae.

6. Verumtamen haec responsio vel redit ad priorem sensum omnino reprobatum, vel dicit aliquid per se improbabile et impertinens; nam si illa virtus ita dicitur esse instrumentum Dei ut actio Dei sistat in effectione eius, postea vero illa sola concurrat cum causa secunda ad actionem illius, sicut in exemplo quod adducitur actio proiicientis sistit in impressione impetus, deinde vero motio est ad impetum, si hoc (inquam) dicatur, redimus ad priorem sensum, atque ita fit ut actio creaturae nullam dicat immediatam habitudinem ad ipsammet virtutem Dei increatam ut ad principium per se illius, quod reprobatum est sectione praecedenti, contra Durandum. Si vero praeter influxum illius virtutis instrumentariae dicitur etiam Deus virtute sua propria et increata immediate influere in actionem causae secundae, statim per se apparet quam sit impertinens illa virtus instrumentaria quae se teneat ex parte Dei, nam ibi adest intime praesens divina virtus per seipsam, estque propter eminentiam suam sufficiens et proportionata ut per sese influat in actionem; immo ita debet necessario influere ut actio quaelibet fieri a creatura possit; ergo ex parte Dei non est necessaria illa instrumentaria virtus; nihil ergo refert ad concursum causae primae, qui per se necessarius est ac pertinet ad essentialem subordinationem causae secundae respectu primae.

Secunda sententia proponitur

7. Primum fundamentum relatae sententiae .— Secunda sententia est concursum primae causae esse aliquid per modum principii in ipsa causa secunda, ordinatum ad actionem eius, non tamen ut principium per se illius, sed solum ut conditionem necessariam ad agendum. Ita videntur sentire omnes qui ponunt concursum Dei versari circa causam secundam antecedenter ad actionem eius, applicando illam vel determinando ad actionem. Soletque haec opinio tribui D. Thomae, locis infra tractandis; sed immerito, ut ostendam; citari etiam solet Capreol., In II, dist. 1, q. 2, sed aeque irrationabiliter. Ferrar. autem, II cont. Gent., c. 70, in principio, distinguit in agentibus creatis duplicem vim agendi: unam firmam et permanentem, quae est propria et naturalis; aliam vocat intentionem divinae virtutis habentem esse incompletum, et hanc ait non convenire rebus, nisi quando actualiter operantur tamquam divinae virtutis instrumenta. Et in fine § Ad secundum dubium , dicit Deum immediate agere in omnibus causis inferioribus quamdam sui participationem, cum qua simul immediate ipsarum effectus attingit; quia ipsa virtus in Deo existens et eius intentio in causis inferioribus producta accipitur tamquam una virtus; sicut ars (inquit) quae est in mente artificis et eius intentio in instrumento recepta pro una virtute accipiuntur. Et per hanc virtutem ait applicare Deum causas secundas ad operandum, sicut artifex instrumenta. In quibus verbis partim videtur ad priorem sententiam alludere, partim ad hanc posteriorem. Ad ponendam autem hanc virtutem intentionalem nulla ratione movetur, sed solum quodam testimonio D. Thomae, q. 3 de Pot., a. 7, et nonnulli posteriores thomistae hanc sententiam secuti sunt. Et illam fundant in quibusdam receptis locutionibus antiquorum philosophorum. Prima est quod agentia secunda non agunt nisi mota a primo, et in hoc constituunt subordinationem per se inter has causas; indeque concludunt perveniendum esse ad unum primum agens, non indigens motione alterius. Ita videtur processisse Aristoteles, VII Phys., c. 1, et lib. VIII, c. 5; et II Metaph., c. 2, quem semper imitatur D. Thomas, tum exponens Aristotelem, tum in aliis locis statim citandis, et ex parte August., lib. VIII Genes. ad litter., c. 20, et V de Civ., c. 9. Immo et Scriptura sacra videtur Deo tribuere praemotionem causarum inferiorum, ut Iob, 13: Qui immutat cor principum ; et Prov., 12: Cor Regis in manu Dei est, et quocumque voluerit vertet illud ; Hier., 10: Non est in homine via eius, et a Domino gressus hominis dirigentur . Agunt ergo causae secundae motae a prima; haec autem motio non potest consistere in ipsa actione causae secundae, tum quia motio est in re quae movetur, actio vero transiens non est in agente a quo fit, tum etiam quia haec motio antecedit actionem saltem causalitate, quia ad hoc moventur agentia secunda ut agant, eo quod non possunt agere nisi mota.

8. Secundum .— Secundum principium est quod causa secunda applicatur a prima ad agendum. Quod sumptum existimatur ex lib. de Caus., proposit. 16, ubi dicitur virtutem divinam esse virtutem omnium causarum; quia, videlicet, virtus divina applicat reliquas virtutes ad suas operationes, ut exposuit Aegid., Quodl. V, q. 1, et significat D. Thomas, I, q. 105, a. 5, in corpore, et ad 3. Nam in corpore ait primum agens movere secundum ad agendum, et secundum hoc (inquit) omnia agunt in virtute ipsius Dei. In solutione vero ad 3 declarat hoc ideo esse quia Deus non solum dat et conservat virtutes agendi, sed etiam applicat eas ad agendum. Necessitas autem huius applicationis inter alias una est, quia ad virtutem quae respicit finem universalem pertinet applicare inferiores in ordine ad suum finem; Deus autem est supremum agens respiciens universalem finem; ergo applicat inferiora ut agant accommodata ad illum finem. Haec ergo applicatio non est actio creaturae; nam est a solo Deo et antecedit actionem causae secundae; comparatur ergo ad actionem causae secundae ut principium eius.

9. Tertium .— Tertium principium est causam primam excitare secundam ad opus; qui modus loquendi non est tam frequens apud auctores antiquos sicut nomen motionis vel applicationis. Videtur tamen habere eamdem vim. Et potest in hunc modum declarari: ea virtus creata dum agit, aliquo modo in se perficitur, quia melius est agere quam omnino carere actione; haec autem perfectio non consistit in ipsa actione, praesertim in transeunte, cum in ipso agente non sit; consistit ergo in hac excitatione qua talis virtus veluti ultimate actuatur ad agendum. Haec autem excitatio non potest esse ab ipsamet virtute creata, tum quia saepe non est activa in seipsam, tum etiam quia ad illam efficientiam indigeret etiam excitatione; est ergo a prima causa.

10. Quartum .— Quartum ac praecipuum principium est quod causa secunda determinatur a prima et per se ac necessario indiget tali determinatione. Ita sentit D. Thomas, I, q. 105, a. 1, ad 3, dicens: Hoc ipsum quod causae secundae determinantur ad determinatos effectus, est illis a Deo . Duplex autem ratio huius necessitatis afferri potest; una est universalis ad omnes causas secundas, quia, nimirum, virtutes earum sunt indifferentes ad producenda varia individua, nec possunt sese determinare ad hoc individuum potius quam ad illud; nec cogitari potest aliud sufficiens determinans praeter primam causam. Haec autem determinatio non fit nisi addendo aliquid ipsi virtuti activae. Alia ratio est propria liberae voluntatis, quae de se est indeterminata, non solum ad individua, sed etiam ad species et ad actus contrarios, et ideo indiget praedeterminante, quia ab agente indeterminato non potest determinatus effectus exire. Potestque haec ratio extendi ad naturalia agentia universalia, quae etiam sunt indifferentia ad plures effectus specie diversos, unde non possunt ad alterum eorum se determinare.

11. Quintum .— Quintum principium est quod causae secundae essentialiter subordinantur causae primae, ut instrumenta artifici, ut frequenter loquuntur graves auctores et signatim D. Thomas, I-II, q. 6, a. 1, ad 3, et II cont. Gent., c. 21, a. 4, et indicat in lib. III, c. 70. Haec autem subordinatio intelligi non potest nisi causa prima praemoveat secundam, et actio secundae pendeat ex motione primae. Alias non esset subordinatio, sed concomitantia quaedam duorum agentium. Neque esset actio primae causae prior actione causae secundae; quod plane repugnat dignitati primae causae et dependentiae causae secundae.

12. Sextum .— Sexto argumentari possumus quia hic modus concurrendi primae causae, utendo causa secunda per motionem suam, et ita perfecte illam sibi subiiciendo, prae se fert maiorem quamdam perfectiontem in modo agendi primae causae cum secundis, et nullam includit repugnantiam; ergo est primae causae tribuendus. Maior declaratur variis modis: primo, quia hac ratione maior est dependentia causae secundae a prima, quia non solum in effectu et actione sua, sed etiam ipsamet pendet in causando a prima; vel, ut alii aiunt, non solum effectus vel actio incomplexe sumpta; sed etiam hoc complexum, causam secundam agere, erit a prima. Vel aliter causa prima non solum faciet effectum vel actionem causae secundae, sed etiam faciet ut causa secunda faciat; quod etiam in Scriptura sacra saepe Deo tribuitur, et sine illa praemotione intelligi non potest. Rursus e converso pertinet ad perfectionem primae causae ut utatur secundis ad suos fines et iuxta voluntatem suam, tamquam habens supremum dominium earum; nam perfectus actus dominii est plenus usus rei quae sub dominium cadit. Hae sunt potissimae rationes quae pro hac sententia afferri possunt. Ex quibus duae primae videntur maxime favere huic secundae sententiae, tertia vero et quarta magis videntur iuxta priorem opinionem procedere; quinta autem et sexta indifferentes sunt.

Refutatur praecedens opinio

13. Haec vero sententia non magis probanda est quam praecedens; neque existimo fuisse opinionem D. Thomae aut Scoti vel antiquorum theologorum. Quod ut probem, adverto etiam hanc posteriorem sententiam habere locum ad duos sensus supra declaratos. †4 Primus est quod concursus causae primae censeatur omnino ac praecise consistere in agendo, circa ipsam causam, illam praeviam conditionem necessariam, sive nomine motionis, sive applicationis, aut quocumque alio appelletur, ita ut praeter illam nullam aliam efficientiam habeat causa prima circa effectum vel actionem causae secundae. Et neque Ferrara neque moderni auctores videntur hunc sensum intendisse, ut ex ultimis verbis Ferrarae supra citatis colligi potest. Et revera esset in hoc sensu talis opinio non minus falsa quam opinio Durandi, quia iuxta hanc explicationem Deus non concurreret per se ad actionem causae secundae, sed solum remote et per accidens, nimirum conservando causam secundam et efficiendo in illa quamdam conditionem necessariam ad agendum; hic autem concursus est per accidens respectu effectus causae secundae, ut patet in applicante ignem ad comburendum. Nam si dans et conservans principium per se agendi, et non ultra concurrens, solum remote et per accidens causat effectum ab illo principio manantem, multo magis qui dat conditionem requisitam ad agendum; unde qui utrumque facit, duplici modo concurret per accidens, nullo tamen modo per se. De hoc igitur sensu non oportet plura disputare; quin potius ex eo elicio, etiamsi demus efficere Deum illam applicationem vel conditionem praeviam, non consistere in illa per se ac formaliter concursum causae primae; nam causa prima per concursum suum est causa per se immediata, et totalis in suo genere, effectus et actionis causae secundae, ut sectione prima demonstratum est; sed per efficientiam huius necessariae conditionis non est Deus causa per se et immediata, nedum totalis, actionis vel effectus creaturae; ergo formaliter non consistit in hac efficientia concursus Dei.

14. Superest ergo ut alium sensum examinemus, nimirum concursum primae causae inchoari (ut ita dicam) ab hac motione vel applicatione causae secundae, consummari vero in effectione immediata et per se ipsiusmet effectus seu actionis ipsius causae secundae. In quo sensu dicimus illam sententiam extreme quidem discrepare a Durandi opinione, aliquid vero addere veritati quod nec necessarium est nec satis intelligi potest, et occasionem potest praebere incidendi in aliquem errorem, praesertim circa usum humanae libertatis. Ut autem haec omnia distincte probemus, paulatim procedendum est, tertiam ac veram declarando ac probando sententiam.

Quaestionis resolutio

15. Prima conclusio .— Dico ergo primo: divinus concursus, quatenus est aliquid ad extra, per se essentialiter est aliquid per modum actionis, vel saltem per modum cuiusdam fieri immediate manantis a Deo. Declaro singulas particulas: dico enim quatenus est aliquid ad extra, ut omittam disputationem de ipsomet actu voluntatis Dei, an dicendus sit concursus necne, et an dicendus sit influere per modum actionis vel per modum principii; nam quoad hunc sensum sufficiunt supra dicta de creatione. Et fere ob eamdem causam dixi vel saltem per modum cuiusdam fieri, ut, scilicet, abstineam ab illa quaestione, an actio recepta in creatura comparetur ad Deum per modum actionis vel solum per modum effectus; quamquam enim verius sit comparari per modum actionis, ut etiam sectione sequenti attingam, tamen ad praesens non refert. Atque ita explicata conclusio est receptissima et mihi certissima, satisque probata ex dictis superiori sectione contra Durandum et in hac contra relatas sententias in primo sensu explicatas.

16. Sumiturque ex D. Thoma, I, q. 105, a. 5, et III cont. Gent., c. 70, quatenus dicit primam causam per suum generalem concursum per se et immediate influere non tantum in effectum, sed etiam in actionem causae secundae; quia non solum effectus, sed etiam actio causae secundae habet aliquid entitatis participatae, et ea ratione necesse est ut immediate et per se manet a primo ente per essentiam. Ex quo principio ita concluditur ratio: concursus Dei intime ac per se includitur in ipsa actione creaturae, et per se etiam ac immediate tendit ad eumdem terminum ad quem tendit actio creaturae; ergo per se et essentialiter est aliquid per modum actionis, vel fieri ipsiusmet actionis, vel effectus creaturae. Et confirmatur; nam hic concursus non potest consistere in omni eo vel in solo eo quod datur causae secundae per modum principii ut operari possit; ergo consistit essentialiter in aliquo quod sit per modum actualis fieri.

17. Antecedens probatum est contra superiores sententias, et iterum sic declaratur: posita quacumque entitate quae solum concurrit per modum principii, non implicat contradictionem ut non sequatur actio vel effectus; nam Deus potest omne principium agendi creatum, quantumvis applicatum ad agendum cum omnibus conditionibus praerequisitis, suspendere ab actuali actione, et impedire ne effectus fiat. At vero posito actuali concursu ad extra implicat contradictionem actionem non sequi seu effectum non fieri; ergo signum evidens est actualem concursum non consistere per se et essentialiter in iis quae sunt per modum principii, sed in aliquo quod sit per modum actionis. Maior videtur per se nota ex terminis, quia in eis nulla involvitur repugnantia aut implicatio contradictionis. Certumque de fide est id fecisse Deum in multis virtutibus necessitate naturali operantibus, neque est maior ratio repugnantiae in quibusdam quam in aliis. Nisi fortasse aliquis dicat hoc specialiter repugnare intentionali virtuti quam aiunt imprimi a Deo et esse quasi transeuntem seu influentem, quod inde provenit quia habet esse inseparabile ab actuali operatione, sicut virtus artis impressa instrumento inseparabilis est ab operatione artis; huic enim assimilat Ferrariens., supra, illam virtutem. Sed certe, si talis virtus inseparabilis est ab actuali actione causae secundae, etiam per potentiam Dei absolutam, hoc satis declarat non esse rem ab illa distinctam, et consequenter non esse principium eius, sed actualem emanationem ipsius a prima causa. Vel e converso, si illa virtus supponitur res distincta ab actione causae secundae et verum principium eius, sine probabilitate negatur posse Deum efficere ut illa sit et ab ea non manet actio, quia virtus non pendet essentialiter ab actione quae ab illa manat, sed e converso, et est in re distincta ab actione et prior illa; quid ergo repugnat quod conservetur sine illa? Item posita illa virtute adhuc est necessarium immediatus influxus Dei ut sequatur actio, quod saepe probatum est; ergo potest Deus suspendere illum influxum, et ita impedire actionem.

18. Neque exemplum de virtute artis impressa instrumento quidquam iuvat, nam illa virtus esse non potest nisi vel impetus impressus instrumento ad localiter illud movendum, vel ipsemet motus. At vero impetus impediri potest ne efficiat motum, ut rationes factae probant; nec video quid in contrarium obstet. Motus autem ipse impediri non potest ab actuali motione instrumenti, quia respectu illius non comparatur ut virtus, sed ut ipsa actio vel fieri. Quod si ex instrumento sic moto nata est. sequi aliqua alia actio distincta a motu et termino eius, ad quam motus instrumenti comparetur per modum principii aut virtutis, omnis illa actio separabilis est a tali motu virtute divina, propter eamdem causam. Quod autem posito actuali concursu ad extra non sit separabilis actio causae secundae, communis consensio et evidens est, quia ille concursus non est separabilis ab aliquo termino et effectu primae causae; nam si est concursus ad extra, aliquid extra Deum fit; id autem necesse est fieri a causa secunda; alias ille non esset concursus cum causa secunda, sed actio solius Dei. Unde ipsummet nomen concursus satis declarat inseparabilitatem ab actione causae secundae. Ergo concursus essentialiter est aliquid per modum actionis vel fieri, ut est a prima causa.

19. Secunda conclusio .— Dico secundo: concursus primae causae, praeter id quod est per modum actionis, non includit ex intrinseca necessitate aliquid de novo inditum ipsi causae secundae quod sit principium actionis eius vel conditio ad illam necessaria. Dico de novo inditum, quia certum est concursum causae secundae supponere in illa virtutem agendi datam et conservatam a prima causa, quod hic supponimus, et inqurimus quid ultra illam necessarium sit adiungi ex parte primae causae.

20. Haec ergo conclusio sumi potest ex D. Thoma., I-II, q. 109, a. 1, 2 et 3, ubi ad actiones causarum secundarum duo tantum dicit requiri, nimirum, intrinsecam virtutem connaturalem (loquitur enim de naturalibus actionibus, de quibus solis nobis sermo est in tota hac disputatione) et concursum Dei, quem ibi vocat motionem seu auxilium Dei moventis; cur autem ita illum appellet, infra videbimus. Quod autem ea voce nil aliud intellexerit, patet, tum quia alias praetermisisset id quod per se ac maxime necessarium est, tum etiam quia iam non tantum duo, sed tria essent necessaria ad actionem creaturae, scilicet, virtus eius, motio et concursus. Atque ita intellexisse videtur Caietanus ibi, dicens illud auxilium Dei moventis esse cooperationem eius. Qui eamdem sententiam docet, I, q. 14, a. 13, et q. 19, a. 8, ubi exponens illud axioma: Causa secunda non agit nisi mota a prima , dicit intelligendum esse non de motione praevia, sed de motione intrinsece cooperante ipsi actioni. Et subdit: Talis est autem cooperatio primae causae, de qua scriptum est quod attingit a fine usque ad finem fortiter, disponitque omnia suaviter, iuxta modum cuiusque cooperans unicuique . Eadem est sententia Scoti variis locis, sed praesertim In IV, dist. 1, q. 1, ad ult., ubi ait causam secundam non dici agere in virtute primae quia tunc aliquid recipiat ab illa, sed quia habet ordinem inferioris ad illam, et subdit: Ex his patet quod causae primae in causam secundam proprie dictam non est influentia nova, quae sit creatio alicuius inhaerentis causae secundae, sed influentia ibi est determinatus ordo istarum causarum in agendo effectum communem . Idem sentit Almain., tract. I 1Vloral., c. 1; et Gregorius, In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12, ubi declarat concursum Dei consistere solum in partiali coefficientia Dei, quantum est ex essentiali subordinatione causae secundae ad primam; quod adverto quia ex alio capite ad actus bonos requirit specialem Dei praemotionem, de quo alias; idem, In II, dist. 34, ad 8. Capreolus etiam, In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12 cont. 2 concl., ubi referens sententiam Gregorii, illam approbat, et dicit: Concordat S. Thomas, I-II, q. 109, fere singulis articulis. Gab. etiam, In II, dist. 37, a. 3, dub. 2, Greg. imitatur. Alios referam sectione sequenti.

21. Ratione probatur primo, quia per hunc concursum actualem Dei per modum actionis, prout explicatum est, salvatur omnis dependentia essentialis, tum causae secundae a prima in causando, tum actionis eius in fieri, tum etiam effectus in omni esse suo. Item ratione huius concursus verum est primam causam immediate ac per se efficere omnia, et quidquid aliud de illa ut causante omnia vel auctoritate creditur vel ratione probari potest; ergo supervacaneum est quippiam aliud fingere. Antecedens ex dictis in priori assertione satis patet, et clarius in solutionibus argumentorum. Consequentia vero probatur, tum quia natura abhorret quidquid superfluum est, teste etiam Aristotele, I de Caelo, c. 4, et aliis locis; tum etiam quia rationes praecedenti sectione factae pro sententia Durandi probant solam illam efficientiam primae causae esse coniungendam causae secundae ad actionem eius, quae per se fuerit necessaria ad essentialem dependentiam omnis entitatis vel modi realis a primo ente; tum denique quia alias nullus esset status, sed quacumque re posita posset quis aliam adiungere, et sicut praeter actualem concursum requirunt alii motionem; alii complementum virtutis, posset aliquis illa tria postulare, et alius pro suo arbitratu posset quartum quippiam adiungere, ut per se satis constat.

22. Secunda ratio est quia nihil potest requiri ut principium per se, nec etiam ut conditio necessaria principii per se; ergo nullo modo; ergo concursus primae causae ut sic nihil requirit per modum principii, sed solum per modum actionis. Consequentiae sunt clarae ex sufficienti enumeratione. Maior satis probata est refutando priorem sententiam. Minor vero eodem seu proportionali discursu demonstranda est. Nam, sicut causa secunda in suo ordine potest esse completa in virtute agendi, ita requirit certas et determinatas conditiones necessarias in eodem ordine ad agendum, quas omnes habere supponimus quando de necessitate concursus primae causae praecise disputamus. Nam si quae illarum desit, necessarium quidem erit, si causa illa operatura est, ut conditio illa prius adiungatur per efficientiam primae causae, vel solam vel cum alia causa secunda; illa tamen necessitas non est ex vi concursus aut dependentiae a prima causa, sed ex peculiari defectu. Sicut ergo causa completa in virtute non indiget alio complemento virtutis, ita causa completa in conditionibus praerequisitis ad agendum in suo ordine nullam novam conditionem praerequirit. Dicere autem praeter eas conditiones nobis notas, quas causae secundae possunt per se vel per alias secundas causas comparare, requirere quamdam aliam occultam conditionem, quam ex solo influxu causae primae habere possunt, sicut gratis dictum est, ita facile contemnitur, quod nulla auctoritate vel ratione alicuius ponderis vel momenti nitatur.

23. An et qualiter causae secundae a prima applicentur ad agendum.— Obiectio dissolvitur .— Sed ulterius positive ostendere possumus nullam' talem conditionem excogitari posse discurrendo per illa quatuor quae in argumentis supra factis tacta sunt. Primo enim appellabatur haec conditio applicatio causae secundae ad agendum. At nos supponimus applicationem omnem nobis notam iam factam; consistit autem haec applicatio, vel in aliqua motione locali, vel in actione vitali seu animali, ut quando causa finalis applicatur per cognitionem vel potentia motiva per appetitum. Quo fit ut, sicut haec applicatio consistit in aliqua reali actione, ita esse non possit sine efficientia causae primae, ordinarie quidem per causas secundas, extraordinarie autem per seipsam. At vero praeter has, quaenam alia esse posset applicatio? Nam si est realis efficientia, erit realis motus vel mutatio causae secundae. Quem ergo terminum habet? Non localem, nec alterius generis extra qualitatem, ut per se notum videtur. Neque etiam esse potest qualitas aliqua; nam, si illa qualitas datur ut virtus agendi, iam non est conditio tantum, sed principium per se actionis, et redeunt rationes superius factae. Si vero datur ut nihil agat, impertinens est ad agendum, nec reddi potest ratio cur dicatur conditio necessaria. Dices esse necessariam ut coniungat secundum agens primo, ut instrumentum principali causae. Sed haec et similia, quae verbis dici possunt, in re explicari non possunt, quia illa coniunctio neque est aliqua realis unio neque intimior praesentia, sed solum novus quidam effectus, cuius officium et necessitatem ad actionem causae secundae inquirimus.

24. Nec vero dici potest terminum illius mutationis, quae applicatio dicitur, esse ipsammet actionem causae secundae, tum quia una actio non est terminus alterius, ut sequenti sectione latius dicam; tum etiam quia illa applicatio est mutatio in ipsa causa secunda, actio vero eius saepe est in passo; tum denique quia illa applicatio dicitur esse conditio praevia ad actionem; ergo et terminus eius est etiam praevius; sicut ergo in causa secunda nihil est reale quod talem mutationem terminare possit, ita neque est talis applicatio quae sit aliquid reale in ipsa praevium ad actionem.

25. Qualiter prima causa moveat secundam .— Alio modo appellabatur illa conditio motus quo causa prima movet secundam ad agendum. Et de hoc motu eodem discursu inquiri potest quem terminum habeat, et consequenter ad quam speciem motus vel mutationis pertineat, quia necesse est omnem motum realem ad aliquid tendere et in aliqua specie esse; talis autem motus non est localis, quia non est necesse causas secundas localiter mutari quandocumque agunt; de motu vero ad quantitatem certior res est; de mutatione autem ad qualitatem procedit eodem modo ratio facta de applicatione; praeter haec tamen nihil est quod per illum motum fieri possit, ut facile patebit discurrendo per omnia genera entium. Nec vero potest ille motus per se terminari ad ipsammet actionem causae secundae, tum propter rationes factas de applicatione, tum etiam quia alias iam ille motus non esset conditio ad illam actionem praerequisita, sed esset intrinseca via ad illam actionem, quandoquidem illa actio dicitur esse proprius et immediatus terminus illius motus. Ex quo ulterius fiet ut, sicut ille motus dicitur esse a sola prima causa, ita et terminus eius, nam ab eadem causa est terminus a qua est via; ergo si actio causae secundae est intrinsecus terminus illius motus, erit a sola causa prima, quod involvit apertam repugnantiam; quomodo enim est actio causae secundae, si est a sola prima? Quod si dicatur actionem causae secundae non esse intrinsecum terminum illius motus, sed potius extrinsecum seu remotum, necessario assignandus erit alius terminus intrinsecus et proprius; nullum autem assignari posse, discursus a nobis factus sufficienter ostendit.

26. Virtus secundae causae a prima quomodo excitetur .— Tertio, vocabatur illa conditio excitatio virtutis. Quae si ponatur fieri per veram et realem actionem causae primae in secundam vel in virtutem eius, fiet per illam actionem aliqua mutatio in causa, de qua procedet tota argumentatio proxime facta. Quod si non sit illa excitatio per veram et realem actionem in causam secundam, iam nihil agitur in causa secunda quod se habeat per modum principii, quod intendimus. Et praeterea explicandum superest illis auctoribus supra a nobis citatis, qui talem excitationem requirunt, quomodo excitatio virtutis fiat sine actione aut per denominationem, ut vocant, extrinsecam, et quae sit necessitas talis excitationis proveniens a sola causa prima, praeter omnem illam quae esse potest proveniens a causa secunda. Et ut hoc amplius intelligatur, adverte excitationem potentiae ad operandum propriissime inveniri in potentiis animae, extendi tamen aliquo modo ad nonnullas virtutes naturales, quae non agunt nisi prius alterentur earum subiecta, ut piper non calefacit nisi conteratur, et res odorifera saepe non mittit odorem nisi prius calefiat.

27. Haec ergo alteratio praevia solet dici excitatio virtutis per metaphoram; re tamen vera est aut complementum virtutis per qualitatem additam aut applicatio vel dispositio agentis ut ex se emittere possit vaporem vel exhalationem aliquam qua mediante agit, ut dum res odorifera per calefactionem rarefit, facilius potest exhalare odorem, et sic de aliis. Excitatio autem causae primae non potest esse similis huic naturali per alterationem praeviam, quia nec complementum virtutis est semper necessarium in causa secunda, ut ostensum est, neque etiam dispositio aliqua materialis; nam in multis causis secundis necessaria non est, ut est evidens in igne calefaciente, sole illuminante, et angelo movente caelum, et ubi est necessaria, per alias causas secundas fieri solet, nec pertinet ad subordinationem causae secundae respectu primae.

28. Excitatio autem potentiarum animae duobus modis fit. Uno, ab obiecto, vel in genere efficientis, ut in potentiis cognoscitivis, vel in genere finis, ut in appetitivis. Et hoc genere excitationis etiam est per se notum primam causam non excitare secundam ex vi generalis concursus, quia multae causae secundae non sunt capaces obiectivae excitationis; quae vero capaces sunt, non semper moventur a causa prima ut ab obiecto. Neque etiam causa prima ex suo generali munere habet applicare obiecta excitantia nisi concurrendo cum causis secundis. Ad opera vero gratiae excitat quidem Deus homines peculiari modo; verumtamen illa excitatio non pertinet ad concursum causae primae, sed ad supplendam vel iuvandam imperfectionem alicuius causae secundae; de quo genere divinae excitationis peculiariter disputant theologi in materia de gratia. Alio modo fit excitatio circa potentias animae per quamdam efficientiam quasi moralem, per naturalem sympathiam quam habent, ex eo quod in eadem essentia animae radicantur, cum subordinatione inter se, quae etiam dici solet motio vel applicatio unius potentiae per aliam, quo modo potentia motiva existens in musculis excitatur vel applicatur per appetitum, et voluntas dicitur hoc modo movere omnes animae potentias. Sed neque hoc genus excitationis habet locum in causa secunda respectu primae, tum quia intrinsece includit vitalem modum operandi, tum etiam quia requirit coniunctionem facultatis moventis et motae in eodem radicali principio. Atque ita videntur exclusi omnes modi excitationis quos possumus nos explicare aut assequi; fingere autem aliquem alium ineffabilem, eiusque fidem petere, cum nec christiana fides illum doceat, nec ratio aut necessitas illius reddatur, ab omni ratione alienum est.

29. Obiicitur quidam modus quo Deus applicare dicitur causas secundas .— Dicere vero quis potest reperiri inter causam primam et secundam quamdam sympathiam ortam non ex radicatione potentiarum in eadem essentia, sed ex essentiali subiectione causae secundae ad primam et supremo dominio primae in secundam. Consistere autem potest huiusmodi sympathia in hoc quod, volente Deo ut causa secunda operetur, statim necessaria consecutione causa secunda agit, non quia in se aliquid recipiat ex vi illius voluntatis, sed quia statim obedit agendo, sicut potentia motiva obedit appetitui. Per hanc ergo voluntatem dici potest Deum applicare, movere, vel excitare causam secundum ad agendum. Et quia illud velle Dei intervenit semper in concursu cum causa secunda, ideo prima causa dicitur concurrere excitando causam secundam. Verumtamen hic dicendi modus, sive sit verus sive falsus, non pertinet ad praesentem quaestionem; hic enim solum agimus de concursu externo et transeunte; illa autem excitatio tali modo explicata solum fit per velle internum. Item ex vi illius voluntatis nihil in se recipit causa secunda per modum principii vel conditionis necessariae ad agendum, de quo nunc agimus. Ergo, eo modo quo nunc disputamus, nulla excitatio fit in causa secunda ex vi solius concursus causae primae. An vero ille modus excitationis verus sit, quia punctus est difficilis et necessarius ad complementum huius materiae, in sectione 4 explicabitur.

30. Quarto, dicebatur illa conditio necessaria determinatio causae secundae per effectionem primae. Haec autem non est probabilior quam reliquae, et generatim argumentando, si haec determinatio dicitur fieri per veram actionem primae causae in secundam, redeunt argumenta supra facta, quod illa actio inferat mutationem in causam secundam, cuius mutationis nullus terminus assignari potest. Specialiter vero, haec necessitas talis praedeterminationis nulla est in causis secundis naturaliter agentibus, quia illae natura sua sunt determinatae ad unum; quam quidem determinationem acceperunt a Deo non per concursum, sed per influxum et conservationem talis naturae. Quo sensu loquitur D. Thomas, I, q. 105, a. 1, ad 3. Formaliter vero hanc determinationem habent tales causae ab intrinseca natura. Unde sub hac consideratione dici solet causam secundam determinare concursum primae ad speciem actionis, potius quam determinari ab illa, ut videtur loqui D. Thomas, In II, dist. 1, q. 1, a. 4, in corpore, et ad 3, et I cont. Gent., c. 66, ratione 5, ubi dicit: Secunda agentia sunt quasi particulantes et determinantes actionem primi agentis . Et sumitur ex Dionysio, c. 4 de Divinis nominibus, dicente Dei actionem ex se esse indifferentem, variari autem ex diversitate subiectorum et causarum. Dicuntur autem causae particulares determinare concursum, non quia ad hoc efficiant aliquid praevium; quid enim possunt?; neque quia Deus voluntate sua illum non †5 determinet, quod declarabimus sectione 4; sed quia haec causa natura sua postulat hunc concursum potius quam alium, Deus autem sese accommodat naturae uniuscuiusque, et ideo etiam dici solet haec determinatio, ut est a causa secunda, esse in genere causae materialis. In his ergo causis naturaliter agentibus non est necessaria illa conditio praevia quae praedeterminatio dicebatur. Quod si interdum haec naturalia agentia propter vim agendi universalem habent indifferentiam aliquam in facultate agendi res specie diversas, naturaliter ac physice loquendo, semper determinantur ad unum effectum in specie, vel ex se vel ex concursu aliarum causarum, aut materialis, aut coefficientium, ut supra, disp. XVIII, sect. 1, declaratum est.

31. Quomodo secunda causa ad individuum effectum a prima determinetur .— Denique, etiamsi demus (quod probabile est) quoad singularitatem actionis vel effectus determinari causam secundam a prima, ut nominales affirmant, et in superioribus nobis probabile visum est, non oportet fingere illam determinationem fieri per aliquam actionem causae primae in secundam, addendo nimirum aliquid virtuti eius; immo vix potest hoc modo intelligi, quia etiam illud additum de se erit indifferens ad plura individua similia facienda; nulla enim res quae in aliqua specie vim habet activam determinatur ex se ad unum tantum individuum efficiendum, ut patet discurrendo per omnes virtutes naturales. Si quis autem vel peculiariter exciperet hanc entitatem vel virtutem quam causa prima addit secundae, gratis id assereret, et sine causa multis implicabitur difficultatibus. Oportebit enim fateri, quoties variatur actio agentis naturalis diversis temporibus, vel circa diversa subiecta, variari etiam illas entitates praedeterminativas quas in se recipit causa secunda a prima. Et similiter, si ignis successive calefacit, continue etiam aliquid debet in se recipere et pati quo determinetur ad illam successivam actionem. Denique, vel superfluus est ille modus determinationis, vel fatendum erit facultatem naturalem esse sufficientem de se ad specificam rationem effectus, non vero ad singularitatem eius. Illud vero additum dare vim ad singularitatem non est intelligibile, †6 cum in effectu, prout in re fit, specifica et singularis ratio non distinguatur.

32. Dicendum est ergo illam determinationem sufficienter fieri per voluntariam praefinitionem divini concursus. Itaque ignis, verbi gratia, indifferens est ad hunc vel illum calorem faciendum, non quidem negative seu privative, id est, quia ad neutrum habeat completam virtutem in suo genere, sed positive, quia ad utrumque est satis potens in ratione causae proximae et ad neutrum determinatus; Deus autem sua voluntate statuit cum illo concurrere ad hunc potius quam ad alium, et hoc satis est ut ab igne procedat hic effectus numero potius quam alius. Non est ergo necessaria talis conditio praedeterminans, quae sit res aliqua recepta in ipsa causa secunda.

33. Ex his autem quae de naturalibus agentibus diximus, colligitur huiusmodi conditionem multo minus esse necessariam in causis secundis liberis ex vi subordinationis et dependentiae essentialis causae secundae a prima. Nam eiusdem rationis est quoad hoc dependentia causae liberae ac necessariae a prima causa. Unde si in causa naturaliter agente sufficienter salvatur illa dependentia per concursum, qui in actione consistit, etiam salvabitur in causa libera. Nec vero ob peculiarem modum agendi causae liberae est in ea talis conditio necessaria, quia, licet voluntas, verbi gratia, quae est potentia libera, sit ex se indifferens, positis omnibus requisitis, ad agendum et non agendum, tamen revera est tam potens ad agendum ac si non haberet alteram facultatem; ex e converso tam potens est ad non agendum ac si nihil aliud posset. Itaque ad utrumque et ad singula habet plenam potestatem; ergo, sicut alia agentia, per potestatem quam habent ad unum, possunt illud exsequi cum communi concursu absque illa praevia conditione praedeterminante, ita agens liberum, per potestatem quam habet ad plura, potest cum communi concursu aliquod eorum exercere (loquimur de actibus intra ordinem naturae contentis) absque illa conditione. Tantumque abest ut peculiaris conditio et indifferentia libertatis ad hoc obsit, ut potius in hoc sit posita eius exeellentia et dominium in suam actionem.

34. Unde, cum dicitur facultatem indeterminatam non posse determinatum actum vel effectum efficere, ad summum habet locum in potentia ita indifferenti ad plura, ut sit per se incompleta et insufficiens ad singula, quae ut sic magis est indifferentia passiva et imperfecta quam activa et perfecta; propter quod talis indifferentia dici solet negativa. At vero, quando potentia est indifferens per completam vim ad utrumque oppositorum et per dominium in suum actum, optime potest, quamvis in actu primo sit indeterminata et indifferens, determinatum effectum seu actum secundum efficere, sese ad illum determinando. Haec est enim propria vis et potestas eius, a qua habet quod libera sit; sicut etiam divina voluntas est indifferens ad plura obiecta vel effectus creatos, et ipsa se determinat ad aliquod eorum; huius enim efficaciae et dominii participationem accepit voluntas creata, quamvis longe imparem in perfectione et modo. Nam increata voluntas est indifferens ad plura obiecta extra se, non vero ad plures actus volendi vel nolendi, voluntas autem creata etiam ad plures actus est indifferens. Deinde increata voluntas determinatur sine novo actu addito, creata vero per novum actum. Ac denique voluntas increata non pendet ab alio in sua determinatione, creata vero pendet saltem a concursu primae causae; cum eo tamen, sicut potest velle ea quae sibi proportionata sunt, ita et ad ea se determinare.

35. Praedeterminatio physica causam liberam necessitaret, et quoad exercitium et quoad specificationem .— Unde ulterius addo, illam conditionem quae praedeterminatio dicitur non solum non esse necessariam causae liberae ob peculiarem modum agendi eius, verum etiam ob eam causam repugnare, si libere quoad exercitium et specificationem operatura est; nam usus libertatis quoad utramque partem per talem praedeterminationem impediretur. Quod primo declaratur in indifferentia quoad specificationem actus, nam cum sola prima causa dicatur efficere hanc praedeterminationem, voluntas tantum est in potentia passiva ad illam; unde respectu illius non est libera, sed est passive seu negative indifferens, sicut materia ad alias formas; nam in potentia passiva ut sic non est libertas, ut supra ostendimus. Non est ergo in potestate activa et libera voluntatis ut hanc vel illam determinationem recipiat; cum ergo ad unum tantum actum determinetur, illum potest efficere et non alium, quia nec potest illum efficere nisi ad illum determinetur, neque etiam potest efficere ut ad alium determinetur, sed hoc est in sola voluntate extrinseci agentis. Ergo nunquam est proxime et active indifferens ad plures actus, seu quoad specificationem actus. Patet haec ultima consequencia, quia voluntas, ante receptam hanc praedeterminationem, ad neutrum actum est perfecte et active indifferens, quia si illa praedeterminatio est necessaria, sine illa non est completa vis agendi cum omnibus praerequisitis ad agendum, sicut ad libertatem necessarium est.

36. Neque etiam est in manu voluntatis habere hanc determinationem, vel unam potius quam aliam; quid enim ad hoc faciet, cum facere nihil possit nisi praedeterminata? Vel, si recipit determinationem ad volendum malum obiectum, cur ei imputabitur quod non recipiat determinationem ad nolendum illud? Neque enim potest imputari propter aliquem priorem actum, tum quia fieri potest ut nullus praecesserit, tum etiam quia ille fieri non potuit sine alia praedeterminatione, de qua eadem redit difficultas. Neque etiam potest imputari propter privationem alicuius actus, tum quia nec praedeterminatio ad illum actum est in potestate eius, et consequenter nec carentia actus potest imputari, quia in universum prima radix non operandi in voluntate, etiam positis aliis praerequisitis, est quia non accipit hanc praedeterminationem, nam si illam reciperet, operaretur; tum etiam quia non semper ad actum malum positivum antecedit carentia prioris actus debiti, sed simul dum unus eligitur, alius omittitur. Ac denique in eo progressu non est procedendum in infinitum, sed sistendum in aliquibus actibus primis, quorum unum voluntas voluntarie efficit, alium omittit. Et in illis explicari non potest quo modo praedeterminatio passiva ad unum potius quam ad alium sit in potestate voluntatis. Si ergo talis praedeterminatio necessaria esset, tolleretur indifferentia quoad specificationem actus.

37. Atque inde ulterius concluditur tolli etiam quoad exercitium actus. Nam, ut declaratum est, si praedeterminatio illa est necessaria, ante illam receptam non est in potestate activa et libera voluntatis talem actum exercere, quia nondum est potentia proxima, id est, completa et cum omnibus praerequisitis ad agendum; etiam non est potestas activa remota (ut ita dicam), quia non est in potestate voluntatis aliquid facere quo illa conditio seu praedeterminatio adhibeatur, sed solum est in potentia passiva ad illam, quae non sufficit ad libertatem; quae omnia satis declarata et probata sunt. Rursus, posita in voluntate illa conditione. quae praedeterminatio dicitur, fieri non potest quin ipsa exerceat actum; nec potest resistere determinationi seu motioni eius; ergo nunquam habet potestatem exercendi et non exercendi actum; ergo tollitur indifferentia quoad exercitium, quae in hac potestate consistit. Antecedens certum est in ea opinione quam impugnamus, nam haec praedeterminatio dicitur pertinere ad actualem concursum Dei. Unde, sicut impossibile est Deum concurrere cum voluntate, et ipsam non operari, ita impossibile est voluntatem recipere illam praedeterminationem et non prodire in opus. Et ex ipso nomine praedeterminationis id constat; nam si post receptam praedeterminationem potest voluntas non operari, ponamus non operari; ergo tunc adhuc manet indifferens ad operandum et non operandum; ergo indiget praedeterminatione ut operetur, et falsum erat accepisse praedeterminationem.

38. Responsio aliquorum ad nostras rationes refutatur .— Fortasse quis dicet, post acceptam praedeterminationem posse quidem voluntatem non operari, nolet tamen admittere, de facto non operaturam, quia licet possit, nunquam ita se gerit. Sed hoc frivolum est, et non consequenter dictum. Primo quidem, quia si potest vera potestate quae ad libertatem sufficiat, unde affirmari potest illam potestatem nunquam exerceri? Secundo, quia tam est necessaria connexio inter illam praedeterminationem et operationem, ut naturaliter impossibile sit hanc separari ab illa; immo et ipsi aiunt implicare contradictionem, sicut esse simul determinatum et indeterminatum respectu eiusdem, vel agens movere et passum non moveri; ergo non est in voluntate potestas ad resistendum activitati huius praedeterminationis, quia non est in ea potestas ad impossibile; ergo falsum est, posita praedeterminatione, posse non operari. Tandem, quia si voluntas potest non velle id ad quod praedeterminatur, veI ici est quia potest habere actum oppositum, et hoc non, ut patet ex probatione prioris partis, quia iam id spectat aliquo modo ad indifferentiam quoad specificationem; vel id est quia potest suspendere actum, et hoc etiam non, quia non potest voluntas resistere efficacitati illius praedeterminationis. Neque illa subditur usui libertatis, sed illam potius sibi subdit, ergo neutro modo est in voluntate illa potestas, et consequenter nec libertas quoad exercitium.

39. Quod etiam confirmatur ex definitione potentiae liberae supra tradita, scilicet, de ratione illius esse ut, positis omnibus praerequisitis ad agendum, possit agere et non agere; nam in praesenti una conditio necessaria esse dicitur praedeterminatio facta a prima causa, qua posita non potest voluntas agere et non agere, sed agere tantum; ergo sine libertate quoad exercitium et ex necessitate agit. Nec refert quod illa necessitas sit ex suppositione, nam illa suppositio est antecedens omnem usum libertatis et ab extrinseco proveniens, ut satis declaratum est; talis autem suppositio, si necessitatem inferat, inducit necessitatem simpliciter et tollit libertatem, iuxta doctrinam Anselmi et aliorum in superioribus declaratam. Ideoque merito dixit Scotus, In IV, dist. 49, q. 6, § Duo ergo , libertatem voluntatis tolli, si ab aliquo habitu inhaerenti praedeterminetur ad unum; nomine autem habitus intelligendum est quidquid per modum principii seu actus primi antecedit actum secundum; nam de quolibet huiusmodi eadem est ratio.

40. Unde tandem potest utraque pars ita confirmari, quia voluntatem de se indifferentem ad plura physice et intrinsece determinari ad unum eorum nihil aliud est quam velle illud; ergo nec potest talis praedeterminatio esse praerequisita ad volendum, nec potest omnino ab extrinseco provenire a sola causa prima; quia velle non est in nobis sine nobis, et licet daremus de potentia absoluta id fieri posse, saltem non posset fieri ut illud velle esset liberum, ad quod voluntas mere passive se haberet. Antecedens probatur, quia in voluntate nihil est nisi aut actus secundus aut primus, neque inter haec potest excogitari medium; neque ab Aristotele aut alio philosopho inventum est; ergo vel illa praedeterminatio est actus secundus, et illum appellamus velle, sub quo et nolle et similes actus comprehendimus; vel est actus primus, et sic aut subditur usui voluntatis, et ita non praedeterminat illam, ut verum est de omnibus habitibus in voluntate existentibus, aut subdit illam sibi suaeque necessariae efficacitati, et ita impedit usum libertatis eius. Adde inauditum esse in voluntate actum primum qui non sit habitus eius; nullaque ratione declarari posse ad quid talis actus primus necessarius sit, praesertim in ordine naturalium actuum, ut nunc loquimur.

41. Video offerri hoc loco occasionem tractandi quamplures difficultates ad libertatem arbitrii pertinentes, praesertim illas quae apud theologos de divina praescientia, praedefinitione, praedestinatione et gratia, et de illa maxime quae in efficaci auxilio consistit, disputantur. Sed iam praemisimus hoc loco nihil nos agere de actionibus supernaturalibus nec de efficacia gratiae, sed solum de generali concursu primae causae cum secundis; ad quem negamus illam praedeterminationem esse necessariam, aut in causis liberis posse in concordiam redigi cum usu libertatis earum. Nihilominus tamen, verum est Deum habere aeternam praescientiam omnium quae in tempore fiunt; quia non fiunt sine ipso agente, et ipse non agit nisi quae cognoscit, quia per intellectum operatur; non cognoscit autem quidquam ex tempore, sed ex aeternitate; ea autem cognitio non requirit physicam praedeterminationem causarum, sed aeternam praescientiam omnium quae in tempore sunt. Similiter verum est Deum posse sua voluntate aeterna praedefinire effectus suae providentiae consentaneos; posse item voluntates hominem movere quo vult, et quando, et quomodo vult; atque ita posse etiam et saepe conferre hominibus auxilia efficacia gratiae iuxta mensuram voluntatis suae; sed haec non pertinent ad concursum generalem. Quomodo autem fiant, ad supernaturalia theologiae mysteria pertinet. Id unum credimus, ad ea omnia non esse necessariam praedeterminationem physicam liberi arbitrii, neque aliquid simile quod arbitrii laedat libertatem; sed de his alias.

42. Num sine determinatione physica stet subordinatio causae secundae ad primam .—Quinto, dicebatur illa conditio necessaria propter subordinationem causae secundae ad primam, quasi non possit vera subordinatio intelligi sine aliqua impressione (ut sic dicam) causae primae in secundam, quae sit quasi usus eius. Verumtamen argumenta facta sub nomine motionis, applicationis, etc., procedunt de quacumque reali impressione, aut quavis alia voce significetur. Deinde, quod ad subordinationem nihil hoc deserviat, ita ostendo: nam subordinatio inter causam secundam et primam duplex intelligi potest. Una est radicalis seu aptitudinalis; quae in hoc tantum consistit quod causa secunda non est apta ad agendum nisi dependenter a causa prima. Radix autem huius subordinationis, ex parte ipsius causae secundae est dependentia essentialis quamhabet a Deo in suo esse. Ex parte vero cuiuscumque effectus vel actionis quae potest manare a causa secunda, radix est esse ens per participationem, quod non potest esse nisi ab ente per essentiam. Ad hanc igitur subordinationem est quidem necessaria illa actio causae primae in secundam qua dat et conservat esse et virtutem agendi; illa vero sufficit, neque est alia per se necessaria, quia ex vi huius posita est tota radix et causa illius subordinationis in actu primo.

43. Alia vero est subordinatio in actu secundo. Quod autem haec etiam non requirat novam actionem qua causa prima conferat secundae aliquid per modum principii actualis, ut vocant, duobus modis ostendo. Prior est, quia haec actualis subordinatio non est denominatio intrinseca in causa secunda, per se loquendo. Quod patet quia solum in hoc consistit quod causa secunda pendeat a prima in agendo; si ergo ipsum agere ut sic non est denominatio intrinseca in causa agente, dependentia in ipso agere ut sic non erit denominatio intrinseca, sed extrinseca, in hoc consistens quod ipsamet actio causae secundae pendet essentialiter a prima causa tamquam a primo ac praecipuo fonte sui esse; ergo ut secunda causa, quatenus actu agens est, essentialiter subordinetur primae, non est necesse ut aliquid novum per modum principii in se recipiat, quia secundum hanc rationem non subordinatur ut recipiens, sed ut agens; ergo subordinatio haec posita est in ipsa actione, quatenus essentialiter pendet a prima causa.

44. Secundo idem declaratur, nam, licet admittamus causam primam aliquid efficere in secundam per modum principii, adhuc causa secunda, ut affecta toto illo principio praecise concepto, est subordinata causae primae solum in actu primo; ergo in actione oportet ut actualiter subordinetur per novam dependentiam in agendo, ut in superioribus probatum est? ergo subordinatio actualis agentis, ut agens est, non consistit in illa praevia actione, quae tantum ad constituendum vel complendum actum primum pertinet; ergo, quamvis supponatur constitutum sine illa actione, per solam effectionem et conservationem causae ac virtutis eius, adhuc manebit integra subordinatio actualis in agendo.

45. Tertio declaratur hoc ipsum exemplis; nam calor, verbi gratia, subordinatur formae ignis in agendo ignem, non quia aliquid in se recipit a forma dum agit, praeter suam entitatem, sed propter dependentiam actionis ab illis duobus principiis ita inter se constitutis ut unum sit sub altero, id est, ut sit inferius illo, et posterius illo, et pendens ab illo. Similiter in supernaturalibus, sacramentum, verbi gratia, baptismi est subordinatum Christo in agendo, non quia in actuali actione aliquid in se recipiat, iuxta probabiliorem opinionem. Et similia exempla multa facile possent inveniri. Igitur neque ex vi subordinationis necesse est, aut fieri potest, ut concursus primae causae consistat in aliquo quod per modum actus primi detur causae secundae in ipsa actuali actione.

Satisfit aliarum opinionum fundamenti

46. Ex iis quae diximus probando nostram sententiam, virtute responsum est ad fundamenta contrariae sententiae; ut tamen declaremus quo sensu intelligendae sint gravium auctorum locutiones, et quomodo cum solo concursu consistenti in actione salventur locutiones illae ac denominationes, necessarium erit ad singula sigillatim respondere.

Exponitur axioma illud: «Causa secunda non agit nisi mota a prima»

47. Ad primum ergo dicitur, primo, axioma illud causa secunda non agit nisi mota a prima , intellectum in ea proprietate quod causa, praeter suum esse et omnem virtutem agendi connaturalem quam habet, indigeat novo motu vero ac reali in ipsa recepto ut agat, falsum esse, ut probatum est. Neque invenitur in eo sensu ab Aristotele alicubi traditum. Unde etiam est falsum in illo principi.o sic intellecto fundari, vel reductionem omnium motuum ad primum motorem, vel omnium entium ad primum ens. Nam illa argumentatio fundatur, vel in physica experientia et ordine sensibilium motuum vel in proportionali dependentia omnium effectuum a suis causis, non vero in illa occultissima praemotione, nulla ratione fundata. Itaque discursus physicus Aristotelis fuit omne quod movetur ab alio moveri, omnesque motus inferiorum corporum aliquo modo reduci ad motum caeli, caelum autem ipsum moveri ab alio; atque ita, cum non procedatur in infinitum, sistendum esse in aliquo primo motore. Discursus autem metaphysicus proportionalis erit omne ens quod non est a se manare ab alio, et illud aliud, si non sit a se, rursus esse ab alio, cumque non possit procedi in infinitum, sistendum esse in ente a se. Et proportionali modo poterit discursus fieri inter agentia ut sic, ex vi essentialis dependentiae a nobis explicatae; nam quod non est agens a se, reducendum est in aliud in quo nitatur in agendo, donec sistatur in aliquo quod a se sit agens et in nullo alio nitatur. Denique fieri potest discursus naturalis ex sensibilibus motibus corporum universi, per quos res istae corporeae ita applicantur ad agendum vel patiendum sicut necesse est ad conservationem universi; nam hoc est signum haec omnia ab uno supremo principe gubernari; illa ergo propositio in dicto sensu nec vera est neque ad praedictas reductiones necessaria.

48. Unde ducat originem locutio de motione secundarum causarum a prima .— Continet igitur illa propositio metaphoram et analogiam quamdam sumptam ex artificialibus instrumentis, ut probe notavit Fonseca, lib. V Metaph., c. 2, q. 9, sect. 2. Nam, quia videmus haec sensibilia instrumenta, quae a nobis in agendo pendent et nobis subordinantur, non agere nisi mota a nobis, ideo ad explicandam subordinationem et essentialem dependentiam in agendo causarum secundarum a prima, dicuntur causae secundae non agere nisi motae a prima. Proprius autem sensus est illas non agere nisi adiutas a prima, vel (quod idem est) ut cooperantes primae. Adde praeterea necessarium esse ut causa secunda habeat esse datum et conservatum a prima. Et hic continuus influxus ipsius esse, vel virtutis activae, potest dici quasi continua quaedam motio ipsius causae secundae a prima. Rursus, si causa secunda indigeat aliqua nova applicatione locali aut excitatione vitali ad agendum, illam etiam habet a causa prima, vel per causas secundas operante, vel interdum ab ea sola; saepe enim ita operatur, non ex vi generalis concursus, sed ex aliqua peculiari providentia. Quo sensu loquitur Scriptura in testimoniis ibi citatis, quae proinde non sunt ad rem. Atque hoc etiam sensu verificari aliquo modo potest causam secundam non agere nisi motam; nam si est spiritualis, agit praevia actione immanenti quam in se recipit, et ita mutatur; si vero sit corporalis, indiget propinquitate locali, quam recipit per aliquem motum, vel qui tunc fit, vel qui antea praecesserit. Unde aliqui ex auctoribus citatis, praesertim Augustinus, non dicunt causas secundas moveri dum agunt, vel moveri ad agendum, sed omnem causam secundam ita esse activam ut etiam passiva sit et mobilis aliquo motu; in quo non explicant aliquam conditionem quam tales causae requirant ad agendum, sed imperfectionem et potentialitatem quam natura sua habent. Quod etiam est satis ut intelligamus deveniendum esse ad aliquam causam quae ita agat ut nihil pati possit.

Exponitur haec locutio: «Causa secunda applicatur a prima ad agendum»

49. Ad secundum, ita est explicanda illa propositio: Causa secunda applicato a prima , sicut illa: Movetur ad agendum . Et quidem D. Thomas, qui maxime videtur illa locutione usus, I, q. 105, a. 5, imprimis ipsam vocem corrigit, quia non simpliciter appellat causam primam applicantem , sed quasi applicantem secundam. Deinde ibi nonmeminit alterius concursus vel motionis, sed tantum illius applicationis. Unde quod in I-II vocavit auxilium Dei moventis, in I appellavit applicationem primae causae. Et utrumque nihil aliud est quam ipse actualis concursus, ne dicamus D. Thomam hunc aut ignorasse aut tacuisse, quod et per se est absurdum et repugnat eidem D. Thomae, dicto a. 5, ad 2, ubi ex illa applicatione concludit unam et eamdem esse actionem primae et secundae causae; quod solum est verum propter concursum per modum actionis, ut sequenti sectione declarabitur.

50. Ipse ergo actualis et immediatus concursus actionis, sicut per translationem dicitur motio, ita etiam dicitur applicatio, ut significetur dari a prima causa ut a superiori, et ab ea dirigi et ordinari ad fines a se intentos, quod est quoddam applicationis genus. Et hoc probat ratio tacta in illo secundo argumento, et nihil aliud. Magisque intelligetur ratio illius vocis seu applicationis, si distinxerimus duplicem applicationem, aliam praeviam, ut conditionem requisitam, de qua non potest illud intelligi, ut ostensum est; aliam vocare possumus actualem seu formalem, intime inclusam in ipsa actione; sic enim, qui actionem inchoat, dicitur tunc se applicare ad actionem; quae applicatio non est aliud quam exhibitio illius actionis; hoc ergo modo vocatur applicatio ipse concursus primae causae; tamen illa applicatio non est a sola prima causa, sed etiam a secunda, adiuvante prima, et sub hac ratione etiam applicante. Sub hac enim ratione applicationis significatur actio secundum primam emanationem a suo agente, et ideo, ut significetur Deum concurrere ad illam secundum omnem rationem eius, dicitur Deus applicare causam secundam ad agendum. Et haec satis sunt ad illam locutionem.

Quid sit causam secundam agere in virtute primae

51. Alia vero locutio in eodem argumento posita, scilicet, quod causa secunda agit in virtute primae, seu quod virtus divina est virtus omnis causae agentis , et aliae similes quae habentur libro de Causis, ex ponuntur verbis D. Thomae, III cont. Gent., c. 70, ubi sic ait: Virtus inferioris agentis pendet ex virtute superioris, in quantum superior dat inferiori virtutem agendi, vel conservat eam . Et infra: Oportet igitur quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo per virtutem propriam, sed per virtutem omnium superiorum agentium; agit enim in virtute omnium . Agere enim in virtute nihil aliud est quam agere per virtutem participatam a superiori virtute, et dependenter in sua actione ab actuali influxu eius. Et eodem modo dicitur virtus divina virtus omnium causarum, quia omnes conservat et omnes actu adiuvat. Haec ergo duo sufficiunt, et per se requiruntur ad veritatem similium locutionum.

52. Verum est D. Thomam, q. 3 de Potentia, a. 7, addere tertium, nimirum, virtutem instrumentalem fluentem quam recipit causa secunda a prima ut agat tamquam instrumentum eius; diserte enim hanc numerat tamquam distinctam ab applicatione et ab efficientia seu conservatione ipsius causae secundae et virtutis eius. Existimo tamen D. Thomam tacite retractasse illam doctrinam in I, ubi, exquisite tractans omnem modum quo causa prima operatur cum secunda, illam virtutem omisit, quod facere non potuisset in proprio ac praecipuo loco, si existimasset esse per se necessariam ad concursum primae causae, et similiter III cont. Gent., c. 70, illius non meminit. Nec discursus quem facit in dicto a. 7 de Potentia est efficax. Fundatur enim in eo quod causa secunda non potest efficere esse existentiae nisi per modum instrumenti; quod, proprie et in rigore loquendo de instrumento, verum non est, ut in solutione ad quintum attingam, et latius infra, disputando de essentia creaturae.

52. Agentia qua actione perficiantur —Ad tertium respondetur illam excitationem commenticiam esse, nisi metaphorice ipsamet naturalis inclinatio ad agendum dicatur excitatio; illa autem inclinatio non est per actionem distinctam ab illis quibus causa secunda et virtus eius conservantur et adiuvantur. Ad rationem vero ibi propositam respondetur agentia creata, dum agunt, non perfici perfectione distincta ab ipsa actione; neque ullus unquam philosophorum aliquam priorem perfectionem excogitavit. Actio vero ipsa ab ipso Deo est immediate, non tamen ab illo solo, sed cum ipsa causa secunda. Quod si talis actio sit immanens in agente, erit perfectio eius intrinseca; tale enim agens habet vim seipsum perficiendi, cum debito et accommodato concursu primae causae. Si vero actio sit transiens, quaestio est an secundum aliquid sui maneat in agente, vel an, licet omnino transeat in passum, etiam ibi sit dicenda perfectio agentis; de quibus suo loco dicemus, nam ad praesens nil referunt; quidquid enim horum dicatur, sufficit ad hanc perfectionem concursus primae causae per modum actionis.

54. Causae secundae cur dicantur instrumenta primae .— Quarta et quinta ratio, cum omnibus quae in eis tanguntur, tractata sunt et expedita inter probandam secundam assertionem, praeter duo puncta quae in quinta ratione insinuantur. Unum est causas secundas non agere ut instrumenta primae, quod est facile, nam, licet interdum ita appellentur ad indicandam dependentiam quam in operando habent a prima causa, tamen non sunt proprie et rigorose instrumenta, sed causae principales in suo ordine; nam per proprias virtutes, et in suo ordine sufficientes, agunt, et effectus sibi similes producunt, ut notavit D. Thomas, q. 24 de Veritat., a. 1, ad 4 et 5; et Scotus, In IV, dist. 1, q. 1, ad ult.; et superius, explicando divisiones causae efficientis, idem declaravimus. Omitto etiam in rigorosis instrumentis non esse necessarium ut, priusquam agant, in se recipiant a causa principali aliquid per modum principii, a sua entitate distinctum, de quo alias. Aliud punctum erat de ordine prioris et posterioris natura qui inter actiones causae primae et secundae intercedit, de quo dicam sectione sequenti.

55. In quo sita perfectio causae primae concurrentis cum secundis .— Ad sextum fundamentum, simpliciter negatur assumptum, nimirum perfectius concursurum Deum si concurrat influendo aliquid actuale per modum principii; non enim consistit maior perfectio in multiplicatione entitatum, principiorum aut influxuum, alioqui essent haec infinite multiplicanda; sed consistit maior perfectio in hoc quod singula fiant in debito pondere, numero et mensura. Duo ergo spectant ad summam perfectionem causae primae, ut operantis et cooperantis in causis et cum causis secundis: unum est ut nihil virtutis vel actus primi, vel conditionis requisitae, quae vere sit aliquid, reperiatur in causa secunda, quod non sit datum et conservatam a prima; aliud ut actio creaturae fieri non possit sine actuali immediato influxu causae primae. Multiplicatio autem principiorum agendi, vel conditionum necessariarum, per se non pertinet ad perfectionem, generatim loquendo, sed ibi tantum addenda sunt talia principia, ubi specialis aliqua ac vera causa et necessitas, vel saltem utilitas intercesserit.

56. Causam secundam agere, quomodo a Deo .— Ad primam itaque probationem respondetur idem esse causam secundam pendere a prima in causando et pendere in actione sua, seu (quod idem est) in causalitate sua; nam si pendet in suo esse, et in tota virtute sua, et ulterius in actione et causalitate sua, in quo alio pendere debet aut potest? Nam quod ibi additur de hoc complexo causam secundam agere, nihil novum est, nam creaturam agere nihil est aliud quam actionem ab illa prodire. Unde prima causa, efficiendo hanc actionem, efficit illam ut prodeuntem a tali causa. Nam, licet habitudo actionis ad causam secundam praecise concepta non respiciat Deum ut terminum illius habitudinis, tamen, ut est aliquid in re, ab ipso Deo fit, sicut etiam passio ut passio non respicit Deum, fit tamen a Deo; hoc igitur modo creaturam agere est etiam a Deo.

57. Atque idem est de illa locutione: Prima causa facit ut secunda faciat , si particula ut nihil aliud denotet quam collationem virtutis et physici concursus necessarii ad operandum. Si vero denotet peculiarem habitudinem finis, ita ut significetur primam causam peculiariter intendere omnem actionem causae secundae in particulari, est quidem id saepe verum, non tamen est semper necessarium; aliquas enim actiones non intendit, sed permittit; et tunc non proprie in eo sensu facit Deus ut creatura faciat, sed permittit ut faciat eique facienti cooperatur. Unde non pertinet ad perfectionem primae causae ut in universum et ad omnia concurrat illo modo, sed potius est praeter sapientiam et bonitatem eius. Atque ita potest argumentum in contrarium retorqueri, nam ex opposita sententia sequitur Deum in universum facere ut faciant etiam ii qui male faciunt; quia per propriam actionem suam a sola sua voluntate prodeuntem eos determinat ut ita faciant; de qua ratione dicemus plura in sectione quarta. Alio tandem ac morali modo dicitur Deus facere ut homines faciant, illustrationibus et inspirationibus, quomodo in Scriptura reperitur illa locutio; non tamen pertinet ad concursum primae causae, sed ad ordinem gratiae vel specialis providentiae divinae, cuius consideratio non est huius loci.

58. Qualiter Deus utatur causis necessariis .— Quod tandem in eo argumento dicitur, ad perfectum dominium primae causae pertinere ut utatur causis secundis ad suos ipsius fines, verissimum est; falso tamen et sine fundamento fingitur hanc usum consistere in hoc quod semper agat circa creaturam aliquid distinctum ab ipsa et a naturali virtute eius. Potest quidem Deus interdum hoc modo augere virtutem agendi, si velit, vel supplere quidquid creaturae defuerit; tamen, quod hoc semper sit necessarium, non pertinet ad dominium vel convenientem usum creaturarum, sed facilius utetur Deus creaturis suis, si intelligamus dedisse illis completas virtutes in suo genere et conditiones omnes requisitas, cum quibus, si ipse concursum adiungere voluerit, facient illae quod ipse decreverit; quod est uti illis ad agendum.

59. Qualiter liberis .— Quamquam hic modus utendi causa secunda peculiare aliquid requirat in causa libera, nam illa, positis omnibus praerequisitis ad agendum, et praeparato etiam concursu Dei eo modo quo explicabimus sectione 4, non statim operatur unum determinate, et ideo, si Deus uti illa vult ad aliquem determinatum effectum, habet peculiarem modum, moralem potius quam physicum, quo id facit. Interdum proprie agendo ac movendo, ut in bonis, interdum sinendo ac permittendo, ut in malis. Quod spectat ad illam infinitam Dei sapientiam qua praenoscit quid causa libera, in quacumque occasione et cum quibuscumque circumstantiis, operatura sit; quod amplius exponere non est huius loci. Illud solum adverto, cum Deus concurrit cum voluntate creata ad actum malum, non proprie uti voluntate ad illum actum (absit enim quod Deus illum actum intendat), sed utitur voluntate sic male agente ad aliquod bonum, quod pertinet et ad perfectum dominium, et ad infinitam Dei bonitatem et sapientiam.

60. Creaturae actio qualiter ad dominium Dei pertineat .— Ex quo tandem intelligitur non semper actionem creaturae pertinere ad usum positivum dominii Dei, sed partitione utendum esse; nam quatenus illa actio est a Deo, pertinet proprie ad usum dominii eius, quia ex eius potestate et libertate pendet; quatenus vero est a voluntate creata, si sit bona et conformis voluntati Dei, erit etiam ex positivo usu dominii eius, quatenus illam imperat vel ad illam movet; si vero sit mala, erit tantum ex usu negativo, quia nimirum illam non impedit, cum possit.