SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVIII. DE PRIMA DIVISIONE ENTIS IN INFINITUM SIMPLICITER ET FINITUM ET ALIIS DIVISIONIBUS QUAE HUIC AEQUIVALENT
SECTIO III. UTRUM PRAEDICTA DIVISIO UNIVOCA SIT VEL ANALOGA

SECTIO III. UTRUM PRAEDICTA DIVISIO UNIVOCA SIT VEL ANALOGA

Prima sententia, divisionem esse aequivocam

1. Haec quaestio aliis terminis tractari solet, an ens dicatur analogice de Deo et creaturis. In qua tres sunt sententiae, duae extremae, altera media. Prima est ens neque univoce neque analogice dici de Deo et creaturis, sed mere aequivoce. Haec opinio solet tribui Aureolo, In I, dist. 2, q. 1, sed ille non hoc asseruit, sed solum ens non dicere unum conceptum seu rationem communem Deo et creaturis, quod optime consistere posset cum analogia, ut per se constat. Immo multi existimant illud esse de ratione cuiuscumque analogi, ut statim videbimus. Refert igitur D. Thom., q. 7 de Potent., a. 7, eam opinionem tenuisse Rabbi Moysen, quia, cum ens finitum distet a Deo infinite, nulla potest inter ea esse proportio quae fundet analogiam. Merito tamen ibidem multis rationibus sententiam hanc D. Thom. improbat. Quia alias nihil posset ex creaturis de Deo demonstrari, si sola nomina eis essent communia; id est, non possemus uti nominibus communibus Deo et creaturis ad demonstrandum aliquid de Deo, quia medium esset aequivocum. Consequens autem est satis absurdum. Item quia inter Deum et creaturam est aliqua similitudo, cum se habeant ut causatum et causa; ergo maxime in ratione entis, quae est prima omnium. Quocirca sive nominis impositionem et significationem, sive rationem illo nomine significatam spectemus, constat illam non esse divisionem solius nominis, neque mere casu et fortuito ens dictum esse de Deo et creaturis, sed propter aliquam similitudinem, proportionem aut convenientiam eorum inter se. Denique, vel ipsa experientia constat non solum nomen, sed etiam conceptionem esse aliquo modo communem in hac divisione.

Secunda sententia, divisionem esse univocam

2. Secundae sententiae fundamenta.—Primum .— Secunda sententia est ens univoce dici de Deo et creaturis. Hanc tenuit Scot., In I, dist. 3, q. 1 et 3, et In III, dist. 8, q. 2, quem eisdem locis scotistae sequuntur ac defendunt. Et probatur, quia ens immediate significat conceptum unum communem Deo et creaturis; ergo non dicitur de illis analogice, sed univoce. Antecedens probatum a nobis est in disputatione prima huius operis. Consequentia vero probatur variis modis. Primo, ex definitione univocorum, quam Aristoteles tradit in Antepraedicamentis: Univoca sunt quorum nomen commune est, et ratio substantiae nomini accommodata est eadem ; sed in praesenti non solum nomen est commune, sed etiam ratio substantiae. Haec enim respondet conceptui obiectivo adaequate significato per tale nomen; unde, si hic conceptus est unus et idem, etiam ratio substantiae nominis erit eadem.

3. Secundum .— Secundo ex communi ratione nominis analogi, quod in hoc convenit cum aequivoco quod non una impositione positum est ad significandum multa, sed pluribus; differentia vero est quod in aequivocis casu accidat ut unum nomen ad alias res significandas imponatur, in analogis vero prius fit impositio ad significandam unam rem, deinde per similitudinem vel proportionem extenditur ad aliam; in praesenti vero non ita est, sed unica impositione nomen entis id quod est significat, et ex vi illius convenit Deo et creaturae, quia in utroque illud commune significatum reperitur; nulla ergo potest analogiae ratio excogitari.

4 Tertium .— Tertio id amplius declaratur ex distinctione analogiae; duplex enim communiter distinguitur: una vocatur a multis analogia proportionalitatis, et alia proportionis; alii vero priorem vocant analogiam proportionis, et posteriorem attributionis, quod solum adverto propter aequivocationem terminorum, res enim eadem est. Quam Aristot. aperte docuit, lib. I Ethic., c. 6, ubi analogiam attributionis vocat ab uno vel ad unum, aliam autem comparationem rationum appellat. Prior ergo analogia sumitur ex proportione plurium rerum in ordine ad aliquos terminos, et consistit in hoc quod principale analogatum denominatur tale a sua forma absolute considerata, aliud vero, licet a sua forma similem denominationem recipiat, non tamen absolute considerata, sed quia in ordine ad illam servat quamdam proportionem cum habitudine primi analogati ad suam formam; ut homo dicitur ridere a proprio actu ridendi absolute sumpto, pratum vero dicitur ridere a viriditate sua, non absolute, sed prout servat quamdam proportionem pratum viride ad hominem ridentem. Et quia haec est proportio inter duas habitudines, ideo solet proportio proportionum seu proportionalitas appellari. Posterior analogia sumitur ex habitudine ad unam formam, quae in uno est proprie et intrinsece, in alio vero improprie et extrinsece, ut sanum dicitur de animali et de medicina et urina: quae analogia proprie consideratur inter proprium analogatum et quodlibet ex reliquis, ut inter animal et medicinam, vei inter animal et urinam. Potest autem considerari etiam inter ipsa secundaria significata inter se, ut inter urinam et medicinam; utraque enim sana dicitur non mere aequivoce, ut constat, neque etiam univoce, quia non habent unam omnino rationem vel conceptum communem; ergo per aliquam analogiam, quae posset quidem aliquo modo ad priorem revocari, quia, sicut se habet medicina ad sanitatem in efficiendo, ita urina in significando; tamen revera neutra earum sumpsit hanc denominationem ex hac proportione ad alteram, sed utraque ex attributione ad animal sanum, cum quo habent immediatam analogiam in ratione sani, atque inde resultat quasi mediata analogia attributionis earum inter se. Ex his ergo conficitur argumentum, quia in ente neutra ex his analogiis reperitur respectu Dei et creaturarum. De priori patet, quia creatura denominatur ens absolute a suo esse et non ex proportione aliqua quam servet ad esse Dei. De posteriori probatur, quia creatura non dicitur ens per extrinsecam denominationem ab entitate Dei. In his autem analogatis attributionis secundum denominatur extrinsece a forma quae est in primo. Item propter hanc causam in his analogatis secundum definitur per primum; creatura autem in ratione entis non definitur per Deum. Tandem utrumque confirmari potest, quia ratio entis omnino absolute et intrinsece ac proprie concipitur in creatura; immo, si de nobis loquamur, prius ab hominibus concepta est in ente finito quam in infinito; ergo nullo modo tractum est hoc nomen per analogiam a Deo ad creaturas.

Tertia sententia, divisionem esse analogam

5. Tertia sententia negat ens esse aequivocum vel univocum, et consequenter ait esse analogum nomenque entis primario dici de Deo et secundario de creaturis. Haec est sententia D. Thom., I, q. 13, a. 5, et dicta q. 7 de Potent., a. 7, et I cont. Gent., c. 32 et seq., quam late defendunt Caiet. et Ferrar. his locis; Caiet., de Tnt. et essent., c. 1, q. 2; Canr., In I, dist. 2, q. 1; Soto in c. 4 Antepraed. Tota huius sententiae vis consistit in secunda eius parte negativa, scilicet, hanc divisionem non esse univocam, nam prima pars, scilicet, quod non sit aequivoca, ut manifesta supponitur ex dictis; et inde necessario concluditur ultima pars, scilicet, analogiam constituens; igitur ad illam partem corfirmandam variae rationes afferuntur. Quaedam sunt generales, quibus in universum probatur ens non posse esse univocum respectu quorumcumque entium, quas non censeo esse posse efficaces, quia nihil vetat respectu aliquorum ens esse univocum, de qua re dicam infra, disp. XXXII, tractando de analogia entis respectu substantiae et accidentis, ubi illas rationes examinabimus. Aliae rationes sunt propriae et peculiares de ente ad Deum et creaturas comparato. Inter quas praecipua ac fundamentalis esse videtur, quam attigit D. Thom. supra; nam, quando effectus non adaequat virtutem causae, nomen utrique commune non dicitur univoce sed analogice de illis; sed creaturae sunt effectus Dei qui non adaequant virtutem eius; ergo non sunt univoce sed analogice entia cum Deo. Maior probatur; nam quando effectus non adaequat virtutem causae, non recipit similitudinem eius secundum eamdem rationem; ergo nec potest habere nomen commune secundum eamdem rationem; ergo nec potest habere nomen univocum, cum illud sit huiusmodi, quod secundum eamdem rationem dicitur.

6. Haec vero ratio diminuta et inefficax videtur. Cum enim dicitur effectum qui non adaequat virtutem causae non esse similem secundum eamdem rationem, id est verum de ratione specifica et ultima, non vero de ratione communi generica vel transcendentali, ut constat in omnibus causis aequivocis, de quibus verum est quod effectus non adaequant virtutem causarum, quia non recipiunt similitudinem specificam cum illis, et nihilominus potest in eis inveniri univoca similitudo in aliquo praedicato communi; sic enim ignis, aurum et similia corpora non adaequant virtutem solis et sunt effectus eius, ac nihilominus univoce conveniunt cum illo in ratione corporis, substantiae, etc. Et ratio est in promptu, quia, ut effectus non adaequet virtutem causae, satis est quod non perveniat ad specificam perfectionem eius. Quod ergo in aliis praedicatis non sit convenientia univoca, id per se non est necessarium ex vi talis causalitatis.

7. Effectus non adaequans virtutem causae in eo gradu in quo ab illa pendet, non convenit cum illa univoce .— Respondetur propositionem illam non de ratione specifica, generica aut transcendentali esse intelligendam, sed praecise ac formaliter de illa ratione secundum quam effectus procedit a causa. Et sic est ex terminis manifesta; nam, si effectus procedit a causa non tantum secundum rationem ultimam, sed etiam secundum rationem communem, et in neutra effectus adaequat virtutem causae, non potest nomen esse univocum, sive significet rationem ultimam, sive communem, nam tunc eadem est ratio de utraque; sed creatura est effectus Dei non tantum prout tale ens est, sed etiam prout ens est, quia ens creatum secundum omnem rationem suam pendet a Deo et sub nulla ratione adaequat creatura virtutem seu essentiam Dei; ergo sub nulla ratione potest aliquod nomen dici univoce de Deo et creaturis. Neque hic habent locum instantiae adductae; nam ignis, verbi gratia, et aurum non sunt effectus aequivoci solis, nisi secundum proprias rationes; secundum communes autem, in quibus univoce cum sole conveniunt, vel sunt effectus univoci, vel potius non sunt effectus par se; nam, ut alibi Aristoteles dixit, res non per se fit secundum eam rationem secundum quam ex parte effectus seu subiecti supponitur, sed tantum per accidens; per se autem fit secundum eam tantum rationem quae non supponitur; ut cum ex aere fit aqua, non fit per se elementum aut corpus simplex, sed aqua, reliquae vero rationes comitantur per accidens. Sic igitur, quando sol generat ignem aut aurum, semper supponit rationem entis, substantiae et corporis, et ideo non causat per se effectum secundum eas rationes. Quapropter nihil impedit quod in eis possint univoce convenire. At vero creatura est per se effectus Dei non solum secundum determinatam rationem entis, sed etiam secundum ipsam rationem entis ut sic, prout in creatura reperitur; nullo enim modo supponitur in creatura ad actionem Dei, sed secundum omnem illam manat et pendet a Deo.

8. Nullam creaturam adaequare virtutem Dei demonstratur .— Secunda ratio sumitur ex eodem D. Thoma et praecedentem confirmat, et specialiter ostendit creaturam in nulla ratione qua a Deo procedit adaequare virtutem Dei, sive illa sit ratio entis, sive substantiae, sive quaelibet alia. Quia in Deo ratio entis talis est ut includat essentialiter omnem perfectionem entis; in creatura vero non ita reperitur, sed definita et limitata ad aliquod perfectionis genus; ergo non adaequat creatura Deum, etiam in communi ratione entis; ergo non dicitur ens de Deo et creatura secundum eamdem adaequatam rationem; ergo nec univoce dici potest. Antecedens declaratur, quia Deus, eo quod sit ens simplicissimum, per essentiam et infinitum, includit essentialiter et unite omnem perfectionem entis. Unde ipsamet ratio entis, prout in Deo est, essentialiter includit rationem substantiae, sapientiae, iustitiae; atque adeo (quod praecipuum est) includit essentialiter ipsum esse omnino independens et a se, cum tamen e contrario in creatura ipsamet ratio entis sit omnino dependens et ab alio et in unoquoque ente est limitata ad certum perfectionis genus. Et ob hanc causam ratio entis dicitur esse in Deo per essentiam, in creaturis vero per participationem. Item dicitur esse in illo quasi totaliter, id est, quasi unite complectens totum ens, in aliis vero quasi divisa per partes; ergo longe inferiori et inadaequato modo reperitur ratio entis in creaturis respectu Dei, et consequenter non dicitur de illis univoce neque secundum eamdem omnino rationem; nam, si Deus et creatura definirentur aut aliquo modo describerentur, longe alia ratione inveniretur Deus esse ens quam creatura.

9. Difficultas quam praecedentes rationes pati possunt .— Hae quidem rationes et similes, graves sunt et acutae; illud tamen semper in eis difficile superest, quia vel nimium probant, vel efficaces non sunt, quia nimirum non solum probarent ens non esse univocum, sed etiam non habere unum communem conceptum obiectivum Deo et creaturis, quod in superioribus probavimus falsum esse, et plures thomistae, qui illis rationibus utuntur, id non admittunt, neque ipse D. Thom., ut ego existimo, ut supra ostendi. Sequela probatur, quia, si ratio entis, prout est in Deo, aliud essentialiter includit quam ut in creatura, ergo non potest illa ratio ita esse una ut uno conceptu formali repraesentetur et unum conceptum obiectivum constituit; nam intelligi non potest quod in conceptu uno ut sic sit varietas essentialis. Et declaratur in hunc modum, nam, cum dicitur Deus includere in sua ratione essentiali totam perfectionem entis, creatura vero quasi partem et ideo non adaequari, vel est sermo de Deo et creatura ut entia sunt, vel ut talia entia sunt. Hoc posterius dici non potest, quia nihil ad praesentem causam referrer, tum quia nunc non agimus de tali ente, nec de communitate quam habet ut tale est, sed de ente ut sic et communitate eius; tum etiam quia id non satis est ad impediendam univocationem; nam eodem modo dicere possumus aliud includere animal essentialiter in homine quam in equo, ratione cuius equus non adaequat perfectionem animalis prout in homine, considerando scilicet utrumque ut tale animal est et non praecise sub ratione animalis. Si vero est sermo de Deo et creatura ut ens est praecise, sic falsum est aliquid essentialiter includi in ratione unius et non alterius, quia hoc ipso quod aliquid huiusmodi includatur, iam non considerantur praecise ut entia sunt, sed ut talia sunt. Vel certe, si etiam ut entia sunt habent illam distinctionem et varietatem, impossibile est ut unum habeant obiectivum conceptum.

Qualis analogia hic possit intervenire

10. Ut ergo huius partis veritas et praedictarum rationum probabilitas, quam magnam esse existimo, melius intelligatur, incipiendum censeo ab altera parte affirmante ens esse analogum Deo et creaturis; quamvis enim, si neque aequivocum est neque univocum, a sufficienti partium enumeratione sequatur fore analogum, nihilominus hoc directe ostendere ac declarare oportet, ut inde melius constet altera pars negans esse univocum. Ad hoc autem probandum, inquirendum est genus analogiae, quod hic habere possit locum. Quidam itaque opinantur hic intercedere analogiam proportionalitatis. Ita sentit D. Thom., q. 2 de Verit., a. 11, ubi etiam illam solam admittere videtur et omnem analogiam attributionis excludere a praedicta divisione, quod sentit etiam Caiet., Opusc. de Ent. et essent., q. 3. Alii vero docent quidem hic intervenire analogiam proportionalitatis, non tamen solam, sed simul cum analogia attributionis. Ita significat Ferrar., I cont. Gent., c. 34, et clarius Fonseca, IV Metaph., c. 4, q. 1, sect. 7. Fundamentum esse potest quia inter Deum et creaturam in ratione entis intercedit vere quaedam proportio duarum habitudinum; nam, sicut Deus comparatur ad suum esse, ita suo modo creatura ad suum. Sed advertendum censeo non omnem proportionalitatem sufficere ad constituendam analogiam proportionalitatis; nam haec proportio habitudinum inter res univocas vel omnino similes inveniri potest; nam sicut se habent quatuor ad duo, ita octo ad quatuor, et sicut homo comparatur ad suos sensus vel ad principium sentiendi, ita equus ad suos, et tamen illa proportio non constituit analogiam, neque aliquod genus nominis communis; nam nomen univocum animalis vel dupli non sumitur ex illa comparatione, sed ex unitate rationis in singulis membris inventae.

11. Analogia proportionalitatis propria non est inter Deum et creaturas .— Ad hanc ergo analogiam necesse et ut unum membrum sit absolute tale per suam formam, aliud vero non absolute, sed ut substat tali proportioni vel comparationi ad aliud. At vero in praesenti hoc non intercedit, sive rem ipsam, sive nominis impositionem consideremus. Creatura enim est ens ratione sui esse absolute et sine tali proportionalitate considerati, quia nimirum per illud est extra nihil et aliquid actualitatis habet; nomen etiam entis non ideo est impositum creaturae, quia servat illam proportionem seu proportionalitarem ad Deum, sed simpliciter quia in se aliquid est et non omnino nihil; immo, ut infra dicemus, prius intelligi potest tale nomen impositum enti creato quam increato. Denique omnis vera analogia proportionalitatis includit aliquid metaphorae et improprietatis, sicut ridere dicitur de prato per translationem metaphoricam; at vero in hac analogia entis nulla est metaphora aut improprietas, nam creatura vere, proprie ac simpliciter est ens; non est ergo haec analogia proportionalitatis vel solius, vel simul cum analogia attributionis; restat ergo ut si est aliqua analogia, illa sit alicuius attributionis; atque ita tandem docuit D. Thom., I, q. 13, a. 5 et 6, et I cont. Gent., c. 34, q. 7 de Potent., a. 7, et In I, in prolog., q. 1, a. 2, ad 2.

12. Deus et creatura non dicunt analogiam attributionis ad unum tertium .— Sed superest inquirendum qualis esse nossit haec attributio. In qua re imprimis certum est hanc attributionem non esse plurium ad unum, id est, Dei et creaturae ad unum tertium, quam attributionem nos sunra mediatam appellavimus, quia nihil potest excogitari prius Deo et creatura, ut per ordinem ad illud tam Deus quam creatura entia nominentur. Est ergo attributio unius ad alium. De qua rursus est certum hanc attributionem non nosse esse Dei ad creaturam, sed e converso creaturae ad Deum, quia non nendet Deus a creatura, sed creatura a Deo; neque ens dicitur principalius de creatura quam de Deo, sed e converso. In quo est prae oculis habendum quod D. Thom. supra notavit, tam hoc nomen quam caetera, quae de Deo et creaturis proprie dicuntur, licet quoad nos prius significaverint creaturas, seu ad illas significandas imposita fuerint, quoad rem vero significatam primo ac principalius Deo convenire. Homines enim naturae lumine philosophantes prius cognoverunt esse creaturarum aut sapientiam et alias similes perfectiones, et ideo eas prius nominarunt. Unde, si mentem seu intentionem eorum spectemus, qui haec nomina ad significandum im.posuerunt, nrius haec nomina significarunt has perfectiones in creaturis; tamen, quia insa nomina ex vi suae absolutae impositionis non includunt in sua significatione imperfectiones creatas, ideo ex vi ipsarum rerum significatarum prius et principalius significant easdem perfectiones in Deo existentes, quia huiusmodi perfectiones creaturarum significatae per has voces ab alia perfectione manant, quae propriissime et perfectissime est in Deo.

13. Deum platonici qualiter dicaret non ens, sed supra ens .— Ac simili modo distinguenda est absoluta et communis significatio a modo significandi; nam, quia nos loquimur sicut concipimus, et simplicia concipimus ad modum compositorum, ideo ita etiam ea nominamus, et hoc modo distinguimus concretum nomen ab abstracto, quae, proprie loquendo, quoad hunc modum significandi, in Deo Iocum non habent, et sic interdum dicimus Deum potius esse ipsum esse quam ens, quia ens concretum est et significat habens esse, ac si aliquo modo distinguatur habens ab ipso esse et per quamdam illius participationem sit ens. Et quoad hunc modum, significatio seu denominatio entis proprius convenit creaturae quam Deo. Adeo ut in hoc rigore loquentes interdum sapientes dicant Deum non esse ens, sed supra ens, ut egregie declaravit Picus Mirand., opusc. de Ente et uno, c. 3 et 4, ex nonnullis platonicis, et Dionys., c. 5 de Divin. nomin., et c. etiam 5 de Mvstica Theolog. Quem ex parte imitantur August., lib. V de Trinit., c. 10, in fin.; Basil., lib. V cont. Eunom., c. I3; Damasc., lib. I de Fide, c. 4; Boethius, lib. I de Trinit., circa princ. Tamen, quia ille modus significandi revera non refunditur in rem significatam neque ei imperfectionem attribuit, ideo ens absolute significat id quod est, et hoc modo propriissime et principaliter dicitur de Deo, absque ullo ordine ad creaturam; sic Exod., 3, dicit Deus: Ego sum qui sum, ubi Septuaginta habent Ἐγὼ εἰμὶ ὁ ὢν, id est, Ego sum ipsum ens , quia scilicet (ut Dionysius supra dixit), Deus non ouodammodo est, sed absolute et libere sine ullo termino, universo illo quod est esse in se comprehenso et occupato .

14. Duplex modus attributionis unius rei ad aliam .— Deinde observandum est duobus modis, generatim loquendo, posse aliquam rem denominari per attributionem ad aliam. Unus est quando forma denominans in uno extremo tantum est intrinsece, in aliis vero solum per extrinsecam habitudinem, quo modo dicitur sanum absolute de animali, et de medicina per attributionem ad animal. Alter est, quando forma denominans intrinsece est in utroque membro, quamvis in uno absolute, in alio vero per habitudinem ad aliud, ut ens dicitur de substantia et accidente; accidens enim non denorninatur ens extrinsece ab entitate substantiae, sed a pronria et intrinseca entitate, quae talis est ut tota consistat in quadam habitudine ad substantiam. Inter quos duos modos est multiplex differentia. Una est, quod in priori attributione nomen attribuitur secundario s;grificato solum improprie et per metaphoram vel figuram aliam; in posteriori vero est propriissima, immo et potest esse essentialis denominatio, quia sumitur ab intrinseca forma vel a propria natura. Alia est quod in priori attributione secundarium analogatum ut tale est seu ut tali nomine significatur definitur per primum analogatum, ita ut oporteat hoc poni in definitione illius; si enim declarare velis quid sit medicinam esse sanam, dices esse effectricem vel conservatricem sanitatis animalis. Cum enim solum extrinsece denominetur talis ab illa forma, non potest nisi per illam definiri, ut notavit D. Thom., I, q. 13, a. 6. At vero in posteriori attributione non est necesse ut posterius analogatum per princinale definiatur, ut notavit Caietan., eodem a. 6, ex D. Thom., q. 2 de Verit., a 1I. Et inductione probatur, quia, licet sapientia dicatur analogice de creata et increata, non tamen definitur sapientia creata per increatam; et accidens, licet in quantum accidens definiatur per substantiam, non tamen in quantum ens. Et ratio est quia forma a qua sumitur illa denominatio non est extrinseca, sed intrinseca, quae ut illo nomine significatur, cum abstracte ac praecise significetur, non includit in sua ratione proprium modum quo talis forma est in aliqua ex analogatis. Tertia differentia est quod in priori attributione non datur unus conceptus communis omnibus analogatis, quia forma unde sumitur in uno tantum est intrinsece ac proprie, in aliis per tropum et extrinsecam denominationem; at vero in posteriori attributione datur unus conceptus communis formalis et obiectivus, quia analogata proprie et intrinsece talia sunt vereque in tali ratione conveniunt, quam potest mens abstracte seu praecise concipere uno conceptu omnibus communi. Ultima differentia addi potest, quod nomen analogum priori attributio, non potest esse medium demonstrationis, quia non est medium ratione nominis, sed ratione conceptus. Unde cum nomen subordinetu: nluribus conceptibus, non est unum medium, sed multiplex et aequivocum; secus vero est in posterioribus analogis propter contrariam rationem.

15. In creaturis attributio ad Deum non est ut non habentis intrinsece formam ad id quod habet .— Ex his igitur constat attributionem inventam inter Deum et creaturam non posse esse prioris generis, scilicet, in qua forma ad quam fit attributio in uno tantum est intrinsece et proprie, in aliis extrinsece et per translationem; nam constat creaturam non denominari ens extrinsece ab entitate aut esse quod est in Deo, sed a proprio et intrinseco esse, ideoque non per tropum, sed per veritatem et proprietatem ens appellari. Item constat creaturam ut ens est non definiri per creatorem aut per esse Dei, sed per esse ut sic et quia est extra nihil; nam si addatur habitudo ad Deum, verbi gratia, creaturam esse ens quia est participatio divini esse, sic non iam definitur creatura ut ens est, sed ut tale ens est, nimirum creatum. Denique iam supra ostensum est ens uno conceptu dici de omnibus sub illo contentis ideoque posse esse medium demonstrationis, et rationem entis in creaturis inventam posse esse initium inveniendi similem rationem altiori modo in creatore existentem. Neque contra hoc obstat quod nomen entis interdum tribuatur Deo ut singulare et proprium, ut constat ex citatis verbis Exod., 3. Quomodo etiam dicuntur interdum creaturae non esse in conspectu seu comparatione Dei, Isaiae, 40: Omnes gentes, quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei . Quem loquendi modum etiam Plato interdum usurpavit, ut August. refert, lib. VIII de Civit. Dei, c. 1. Et indicat in Sophista dicens illud simpliciter esse quod omnes perfectiones continet nihilque ei deest. Haec (inquam) et similia non obstant, quia in eis non significatur quod creaturae non sint vere ac proprie entia, sed quod infinite distent a Deo, quodque Deus singulari et excellenti quodam modo sit id quod est, et fons totius esse, a quo habent caetera ut entia sint et nominentur, ut significavit Dionysius, citato loco, et eleganter Hieronym., ad Ephes., 3, tractans illa verba: Ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur. Ubi eodem modo exponit illa loca Scripturae in quibus solus Deus dicitur esse bonus, aut sapiens, aut immortalis, Marci, 10; Lufae, 18; ad Roman., ult.; I ad Timoth., 5. Idemque significavit Augustin., I de Trinit., c. 1, et lib. V, c. 2, et lib. VII Confess., c. 1I, et lib. XII de Civit., c. 2; et Hilar., VII de Trinit., aliquantulum a principio.

Quaestionis resoiutio

16. Qualis creaturae ad Deum analogia .— Relinquitur ergo ut haec analogia seu attributio quam creatura sub ratione entis potest habere ad Deum sit posterioris modi, id est, fundata in proprio et intrinseco esse habente essentialem habitudinem seu dependentiam a Deo. De qua attributione duo ostendenda sunt. Primum, quod talis attributio vere intercedat inter creaturam et Deum; secundum, quod illa ad analogiam constituendam sufficiat. Illud prius optime probatur rationibus ex D. Thom. superius adductis, quarum summa est quia creatura essentialiter est ens per participationem eius esse quod in Deo est per essentiam et ut in primo et universali fonte, ex quo ad omnia alia derivatur aliqua eius narticipatio; omnis ergo creatura est ens per aliquam habitudinem ad Deum, quatenus scilicet particinat vel aliquo modo imitatur esse Dei; et quatenus habet esse, essentialiter pendet a Deo multo magis quam pendeat accidens a substantia. Hoc igitur modo dicitur ens de creatura per habitudinem seu attributionem ad Deum. Quod non est ita intelligendum, ut existimetur creatura, concepta sub abstractissima et confusissima ratione entis ut sic, dicere habitudinem ad Deum; id enim est plane impossibile, ut recte probant argumenta superius facta, cum sub eo conceptu non concipiatur creatura ut ens finitum et limitatum est, sed omnino abstrahatur et solum confuse concipiatur sub ratione existentis extra nihil. Est ergo ita intelligendum, ut in re insa creatura non participet rationem entis nisi cum subordinatione quadam essentiali ad Deum, quod est per se evidentissimum, cum essentialiter sit ens ab alio, ut in superioribus etiam declaratum est.

17. Vera analogia attributionis invenitur in membris intrinsece formam habentibus — Altera vero pars, scilicet, quod haec habitudo et subordinatio constituat aliquem modum analogiae, probatur ex Aristotele, lib. V Metaph., c. 6, ubi ait illa esse unum secundum analogiam quaecumque se habeat ut ad aliud; ita enim vertit Bessarion; Graeca vero ad litteram habent ut aliud ad aliud. Unde fere omnes expositores existimant Aristotelem loqui de analogia proportionalitatis, in qua hoc se habet ad illud sicut aliud ad aliud. Tamen recte possunt verba generalius intelligi; nam et D. Thom. et Alex. Alens. et Scot. intelligunt illa verba de his analogis quae dicuntur ad unum tertium, ut dicuntur urina et medicina sanae per habitudinem ad sanitatem animalis; et eadem ratione possunt illa verba intelligi de his quorum unum ad aliud dicitur; nam de his etiam verum est dicere ita se habere ut aliud ad aliud dicatur; sic autem se habet creatura ad Deum in ratione entis. Unde idem Aristoteles, IV Metaph., c. 2, ait ens multipliciter dici, verum ad unum, et idem repetit lib. VII, c. 4, ubi generaliter ait omnia quae ad unum dicuntur esse analoga. Et his locis comprehendit analogiam attributionis accidentium ad substantiam, quam constat esse talem ut ratio entis proprie et intrinsece omnibus conveniat. Quia vero accidentia non particinant illam rationem nisi per habitudinem ad substantiam, id satis est ad constituendam analogiam attributionis. Ergo eadem vel maiori ratione in praesenti sufficiet. Tandem ratione declaratur, quia ipsum ens, quantumvis abstracte et confuse conceptum, ex vi sua postulat hunc ordinem, ut primo ac per se et quasi complete competat Deo, et ver illud descendat ad reliqua, quibus non insit nisi cum habitudine et dependentia a Deo; ergo in hoc deficit a ratione univoci, nam univocum ex se ita est indifferens ut aequaliter et sine ullo ordine vel habitudine unius ad alterum ad inferiora descendat; ergo ens respectu Dei et creaturarum merito inter analoga computatur. Atque hoc magis constabit ex solutionibus argumentorum. Quamquam, ut verum fatear, inter eos qui admittunt unum conceptum confusum entis vix potest esse in hac quaestione dissensio de re, sed de modo loquendi; nam sine dubio habet ens magnam similitudinem cum terminis univocis, cum medio una conceptu absolute et sine addito de Deo et creatura praedicetur, quam solam convenientiam considerarunt qui illud univocum appellarunt, quo modo loquendi usus est interdum Aristoteles, ut patet ex lib. II Metaph., c. 1, in fine, ubi ad litteram Graeca habent: Unumquodque vero illud prae caeteris maxime tale est, secundum quod aliis univocatio inest. Unde concludit illud esse maxime verum vel maxime ens, quod est aliis causa ut talia sint. Tamen, si attente consideretur praedicta differentia et modus quo ratio entis in Deo et aliis reperitur, facile intelligitur multum deficere vera univocatione, et veluti primum ordinem analogorum constituere.

Responsio argumentorum

18. Reiicitur aliquorum responsio .— Ad fundamentum ergo secundae sententiae negatur illa consecutio: Ens dicit unum conceptum communem Deo et creaturis; ergo dicitur de eis univoce. Ad primam probationem distinguunt aliqui de conceptu entis; aut enim sumitur ut includit proprias rationes irferiorum, aut quatenus illas excludit seu non includit. Priori modo aiunt ens esse analogum, quia includit plura habentia inter se ordinem, et sub hac ratione negant rationem entis esse eamdem in creatura et creatore; immo etiam negant esse unum conceptum entis, quia non possunt in una conceptu includi illa membra secundum proprias rationes. Posteriori autem modo concedunt ens esse unum nomine, conceptu et ratione, negant tamen esse univocum, quia sub ea ratione non dicit ordinem ad inferiora; non dicitur autem aliquid esse univocum vel analogum nisi per ordinem ad inferiora. Haec vero responsio supponit distinctionem quam supra reiicimus ut inutilem ad explicandam significationem huius vocis ens et unitatem conceptos eius; nam ens, ut includens proprias rationes inferiorum, nec significatur hac voce ens, nec concipi potest conceptu proprio et adaequato correspondenti. Nam ens, prout includens inferiora secundum proprias rationes, non est ens tantum, sed est ens finitum et infinitum, substantia et accidens, et caetera, quae, sicut non possunt secundum proprias rationes uno conceptu a nobis concipi, ita nec uno nomine significari; ergo illa distinctio de ente includente vel non includente inferiora nihil refert ad eius analogiam explicandam. Confirmatur ac declaratur, nam vel est sermo de ente actu et distincte includente inferiori, et contra hoc procedit ratio facta, quod huiusmodi conceptus nec correspondent huic voci ens, nec pertinent ad ens in quantum ens, sed in quantum substantia vel accidens, etc. Vel est sermo de ente confuse tantum et quasi in potentia includente inferiora, et sic falsum est non respondere unum conceptum communem, sed proprios conceptus Dei et creaturae, substantiae et accidentis, quia est manifesta repugnantia quod in conceptu confuso includatur distincta conceptio particularium rationum entis. Tandem, eadem ratione dici nosset animal, prout includit inferiora, non esse univocum, id est, prout subordinatur propriis et distinctis conceptibus inferiorum, quia ut sic non habet unum conceptum; esset autem inutilis et frivola responsio, quia nec conceptus respondent huic voci animalis ut sic, neque illud est tantum animal, sed est homo, equus, etc.

19. Ex alia item parte, falsum videtur quod in illa responsione dicitur, ens, ut non includens inferiora, neque esse univocum, neque analogum, quia ut sic non comparatur ad inferiora. Nam vel est sermo de actuali notitia comparativa ex parte intellectus, et haec non est necessaria ad univocationem, hominis enim conceptus est univocus, etiamsi actu non comparetur ad inferiora per notitiam reflexam; vel est sermo de comparatione aptitudinali ex parte ipsius conceptus obiectivi entis non includentis actu inferiora, et sic falsum est non comparari seu non esse comparabilem ad illa, quandoquidem est praedicabile de illis, ut per se constat, nam, cum dicimus creaturam, aut substantiam vel accidens esse ens, non praedicamus ens prout includit actu inferiora, sed solum secundum confusam rationem entis; necesse est ergo ut secundum illum conceptum vel univocum sit vel analogum.

20. Alia responsio ad argumentum .— Expeditur praedicta responsio .— Aliter ergo responderi potest Aristotelem in Dialectica nunquam distinxisse analoga ab univocis vel aequivocis, ideoque, cum analoga media sint inter illa duo extrema, ad illud revocari cum quo magis conveniunt. Unde Aristoteles, dicto cap. Antepraed., analogum quod pluribus conceptibus significat inferiora, ut est animal dictum de picto et vivo, sub aequivocis constituit. Sic igitur dici potest iuxta illas definitiones ens potius revocari ad univoca quam ad aequivoca, atque adeo in ordine ad usum dialecticum dici posse univocum, quia et potest esse medium demonstrationis et simpliciter ac sine addito dicitur de ente creato et increato, et secundum nomen et conceptum commune est. Metaphysice vero esse analogum, quia non aequali habitudine et ordine est in inferioribus, ut declaratum est. Quod si dicas, iuxta hanc responsionem, ens aeque univocum esse ac quodlibet genus, nam genus, licet logice univocum sit, physice seu metaphysice dici potest analogum quia in eo latet inaequalitas, seu quia ad inferiora descendit cum quadam earum inaequalitate, ut sumitur ex Aristotele, VII Phys., text. 3I, et X Metaph., text. 26, et clarius ex D. Thom., In I, dist. 19, q. 5, a. 2, ad I, respondetur non esse similem rationem, nam sub genere est sola inaequalitas perfectiones inter ipsas species, proveniens tantum ex differentiis earum, non vero est inaequalitas ordinis proveniens ex ipsa communi ratione generica, quae ex se postulet prius et absolute esse in una specie, et deinde in aliis per habitudinem ad primam, quae posset dici inaequalitas essentialis dependentiae, quae requiritur in entis communitate. Et ideo, quamvis physice et secundum esse quod species generis habent in re, dicatur genus quodammodo analogum vel aequivocum, non tamen metaphysice secundum conceptum obiectivum et communem. Ens autem est analogum etiam metaphysice secundum communem obiectivum conceptum, quamvis secundum illas dialecticas definitiones videatur sub univocis comprehendi. Est ergo haec responsio probabilis, nimium tamen favet univocationi entis.

21. Tertia et vera responsio .— Tertia ergo responsio sit negando rationem entis esse omnino eamdem in ente finito et infinito, nam hoc est ens quia ex se est, illud vero est ens quia est ab alio. Quod si dicas his verbis non explicari rationem accommodatam enti ut sic, sed proprias rationes talis et talis entis, respondetur imprimis rationem entis esse transcendentem et intime inclusam in omnibus propriis ac determinatis rationibus entium et in ipsis modis determinantibus ipsum ens, ideoque licet ratio communis ut abstracta sit in se una, tamen rationes constituentes singula entia esse diversas, et per illas ut sic constitui unumquodque absolute in esse entis. Deinde (quod ad rem maxime spectat), insamet ratio communis ex se postulat talem determinationem cum ordine et habitudine ad unum, et ideo, licet secundum confusam rationem sit eadem sicut est una, nihilominus non est omnino eadem, quia non est ex se omnino uniformis, quam uniformitatem et identitatem requirunt univoca in ratione sua, et ita debet definitio univocorum exponi.

22. Secundi argumenti solutio .— Ad secundam rationem respondetur illo argumento recte probari ens non esse ex his analogis quae per metaphoram vel translationem dicuntur, non vero inde fieri nullo modo esse analogum. Nam illa conditio nominis analogi, scilicet, quod non sit commune multis ex vi unius impositionis, non est de ratione omnium analogorum, sed illorum tantum quae per metaphoram seu translationem dicuntur. Unde attente considerandum est illam analogiam translativam seu metaphoricam, quamvis aliquod habeat in rebus fundamentum, non tamen omnino ex illis oriri, sed ex impositione et usu hominum. At vero haec analogia entis omnino fundatur et oritur ex rebus ipsis, quae ita sunt subordinatae ut necessario ad unum referantur quatenus entia sunt, ideoque non potuit nomen entis imponi ad significandum confuse id quod habet esse, quin consequenter habuerit significare multa cum habitudine ad unum, atque ita fuerit analogum non per translationem, sed per veram et propriam significationem. Atque hinc etiam expedita relinquitur tertia probatio, in ea enim diminute numerantur analoga attributionis. Nam praeter ea quae per extrinsecam denominationem dicuntur de secundariis significatis, sunt alia quae intrinsece et proprie dicuntur de omnibus significatis, quae proprias habent leges et conditiones diversas ab aliis analogis, ut satis declaratum est.