SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO LI. DE "UBI"
SECTIO II. AN "UBI" SIT LOCUS CORPORIS, ITA UT PER ILLUD SOLUM VERE DICI POSSIT ESSE IN LOCO

SECTIO II. AN "UBI" SIT LOCUS CORPORIS, ITA UT PER ILLUD SOLUM VERE DICI POSSIT ESSE IN LOCO

1. Duo vero adhuc dubia oriuntur ex fundamentis illius primae sententiae. Primum est an ubi, prout a nobis est explicatum, sit locus corporis, vel praeter illud detur locus qui sit aliquid extrinsecum †4 locato.

Prima sententia affirmans

2. Nam ex dictis videtur sequi pars affirmans; primo, quia per motum localem per se primo comparatur locus; sed non comparatur nisi ubi seu locus ille intrinsecus, ut declaratum est; ergo. Secundo, quia adverbia localia supponunt locum et ex eo sumpta sunt; sed sumuntur praecise ex ubi; nam, sicut ab ipso ubi in communi habet res quod sit alicubi, ita ab hoc vel illo ubi, quod sit hic vel illic, quae sunt adverbia localia. Tertio, quia ultima sphaera est in loco, nam repugnat corpus esse et non in aliquo loco; sed in illa nullum est extrinsecum corpus quod possit esse locus eius; ergo est in loco tantum ratione sui ubi; ergo ubi est locus. Quarto, quia alias praeter ubi daretur locus; ergo oporteret novum praedicamentum propter illum constituere, quia non pertinet ad quantitatem, ut supra vidimus; ergo si a praedicamento ubi etiam excluditur, oportet ut proprium praedicamentum constituat, quia negari non potest quin locus sit unum ex accidentibus rei. Et hanc partem docere voluerunt Philoponus et alii, cum dixerunt spatium esse locum, quamvis non satis neque convenienter rem explicaverint. Argumenta vero quibus utuntur, ad hoc praecipue tendunt ut locus non consistat in aliquo extrinseco, ut in superficie vel corpore continente; secluso autem extrinseco, nihil relinquitur quod esse possit locus praeter ubi.

Secunda opinio negans

3. In contrarium vero est primo ac praecipue Aristoteles, IV Phys., ubi, post longam disputationem per quinque prima capita, concludit locum esse extremam superficiem corporis continentis immobilem. Secundo, proprietates quae communiter tribuuntur loco non possunt ad ipsum ubi accommodari, ut continere locatum et circumscribere illud, esse aequalem illi, si sit proprius locus et non communis, item repleri locato; haec enim et similia non possunt dici de ubi ratione illius modi intrinseci quem explicuimus. Immo ex illis proprietatibus colligitur locum debere esse rem discontinuam a locato, ut illum circumdet; ideo enim una pars continui non est locus alterius, quia continua sunt. Similiter locus dividi solet in naturalem et violentum, salubrem et infirmum, quae non possunt ullo modo adaptari ad illum modum intrinsecum a nobis expositum. Propter hanc ergo causam, et praecipue propter auctoritatem Aristotelis, haec posterior sententia communior est, et fere expositorum omnium in IV Phys., quamquam in modo exponendi quomodo superficies sit locus et quomodo sit immobilis, sit varietas inter illos.

Resolutio et concordia quaedam dictarum opinionum

4. Loci nomen cui impositum . — Ego vero existimo multa in huiusmodi quaestione involvi quae solum spectant ad modum loquendi, si in his quae de ubi et de illo modo intrinseco diximus, conveniamus. Hoc enim posito, duo sunt in re certa. Primum est dari in corporibus in loco existentibus modum intrinsecum, ratione cuius terminare possunt motum localem. Secundum est praeter hunc intrinsecum modum dari regulariter in corporibus extrinsecam circumscriptionem unius corporis ab alio sibi propinquo et contiguo; id enim est evidens ad sensum. His ergo duobus existentibus certis, solum de nomine videtur superesse quaestio, quod istorum nomen loci mereatur; ideoque in illo communiori modo loquendi et sentiendi sapientium adhaerendum est. Sunt tamen qui, ad vitandam vocum controversiam, distinctione utantur non improbabili de loco intrinseco et extrinseco, dicantque ubi esse locum intrinsecum, superficiem vero continentem esse locum extrinsecum. Quam distinctionem late refert et declarat Toletus, IV Phys., q. 8, et valde probabilem reputat. Et argumenta quae fecimus in utramque partem, eam suadere videntur. Si tamen simpliciter loquendum est, magis videtur nomen loci impositum loco extrinseco et continenti, et ideo Aristoteles simpliciter de illo sub nomine loci locutus est. Nam revera esse in aliquo tamquam in loco, in proprietate significare videtur habitudinem ad alium distinctum et continentem rem locatam.

5. Unde, secluso corpore circumscribente, non tam proprie videtur posse dici corpus esse in aliquo tamquam in loco, quia nec in spatio imaginario est ut in loco, cum illud spatium nihil rei sit, et nomine loci omnes intelligant aliquid reale; neque etiam est in spatio reali intrinseco ut in loco, nam potius ipsum corpus est tale spatium intrinsecum, saltem realiter; neque etiam dicetur proprie esse tamquam in loco in illo modo intrinseco quem nos declaravimus, quia neque ille modus se habet ut receptaculum locati, quae habitudo significatur illo verbo esse in loco, neque ita afficit subiectum ille modus ut aliqua alia ratione se habeat ut id in quo est subiectum, et non potius ut in illo existens. Si ergo esse in loco in proprietate locutionis dicit habitudinem ad rem continentem et distinctam, proprie locus non dicetur de ipso ubi, sed de extrinseco loco, vel proprio, vel communi aut remoto, quomodo dicitur aqua esse in vase, vel in domo, vel in mundo.

6. Locus in mathematicum et physicum qualiter dividatur .— Qui etiam locus sic proprius dividi solet in mathematicum et physicum, ut prior sit quaelibet superficies ultima continens, posterior vero sit superficies immobilis; ita enim illum definivit Aristoteles, IV Phys., quae immobilitas intelligi non potest in una et eadem numero superficie reali, nulla enim est quae mobilis non sit ad motum sui corporis; sed necessario intelligenda est per habitudinem vel immutabilem distantiam ad centrum et polos mundi, quatenus de facto fixi termini sunt et immobiles. De possibili vero (quia totus simul mundus posset a Deo localiter moveri) oportet, nostro modo concipiendi, recurrere ad spatium imaginarium; in quo sicut concipimus extensionem, ita et puncta, et lineas, et superficies fixas et immobiles, et secundum hanc considerationem explicanda est immobilitas illa per ordinem ad superficiem vel fixos terminos spatii imaginarii; de qua re latius in IV Phys. disseritur.

Respondetur ad argumenta priori loco posita

7. Ad argumenta ergo priori loco posita consequenter dicendum est: ad primum, per motum localem per se primo non acquiri locum, sed ubi; naturaliter vero semper acquiri locum extrinsecum consequenter. Et ex hac naturali concomitantia ortum est ut indifferenter in vulgari modo loquendi dicatur per motum localem acquiri locum vel ubi. Et ex eadem radice ortum est ut adverbia localia non solum ex loco extrinseco, sed etiam ex intrinseco ubi sumantur; nam locus extrinsecus notior est, et ex illo frequentius sumuntur hae denominationes, et saepius ex communi loco, ut cum dicimus aliquem esse domi aut in platea, etc. Interdum vero hae denominationes quae fiunt per adverbia localia sumuntur praecise ex ubi intrinseco, nimirum, quando non connotant respectum ad aliud corpus circumstans, sed tantum indicant praesentiam, ut esse hic aut illic, quae vocantur adverbia localia propter coniunctionem alicuius loci; proprie vero dici possent adverbia praesentialitatis vel absentiae. Atque ita satis responsum est ad primum et secundum argumentum.

8. In tertio vero insinuatur quaestio satis communis de loco ultimae sphaerae, quae late tractatur in IV Phys., ab Aristotele et interpretibus, et nunc nostra nihil refert; nam certum putamus habere suum ubi intrinsecum, ut supra ostensum est. Constat item non habere locum extrinsecum quo contineatur ex parte superficiei convexae, quia nullum est superius corpus quo circumdetur. Unde consequenter, iuxta praedictum loquendi modum quem defendimus, dicendum erit illam non esse actu †5 in loco saltem ex ea parte, sed solum in potentia, quia posset circumscribi superiori corpore.

Locus quo praedicamento constituatur

9. In quarto argumento petitur secunda dubitatio quam diximus hic oriri ex superius dictis et habet locum in utraque sententia. Nam, sive ubi vocemus locum, et superficiem extrinsecus circumscribentem non vocemus locum, sed solum vas aut continens, sive, e converso, superficiem continentem vocemus locum, et non ipsum ubi, sive utrumque vocemus locum, alterum intrinsecum et alterum extrinsecum, certum videtur haec duo habere rationes afficiendi seu denominandi primo diversas. Unde mihi verum videtur locum extrinsecum ut sic non pertinere ad hoc praedicamentum ubi proprie et directe, quia neque intrinsece et essentialiter est ubi, neque est de ratione eius, ut ostensum est. Neque etiam habet cum illo essentialem convenientiam, immo neque univocam in ratione accidentis; nam ubi est verum accidens intrinsece afficiens ac denominans; nam, licet fortasse non sit proprium nomen impositum in concreto significans hanc denominationem, sed per adverbia frequentius significari soleat, tamen in re modus ille vere afficit subiectum et suum concretum constituit, quod (si licet verba imponere) potest dici ubicatum; et cum res dicitur praesens localiter, etiam haec denominatio sumpta est ex ubi intrinseco, unde hoc habet propriam et veram naturam accidentis. At vero locus extrinsecus, licet in se sit accidens respectu subiecti in quo inest (quia est superficies eius), tamen respectu corporis quod circumdat non est verum accidens, quia nec vere afficit nec immutat tale corpus, sed solum extrinsece adiacet ac denominat; unde solum per quamdam analogiam et proportionalitatem participat rationem et praedicationem accidentis. Propter hanc ergo causam existimo huiusmodi locum et ubi non posse pertinere ad idem praedicamentum. Et eadem ratione cum proportione applicata ostendi potest non pertinere ad praedicamentum quantitatis tamquam propriam speciem eius, praeter alias quas supra fecimus.

10. Ad quod praedicamentum locus pertineat .— Cum autem inquiritur ad quod praedicamentum pertineat locus extrinsecus, mihi certe videtur sub diversis rationibus ad diversa praedicamenta reduci. Nam si locus consideretur ut mensura extrinseca locati, reduci potest ad praedicamentum quantitatis, non ut species eius, sed ut proprietas. Si vero consideretur ut terminus extrinsecus, sic proprie nullius est praedicamenti, quia sub ea ratione non habet rationem formae afficientis, sed tantum termini extrinseci ultra quem alterius corporis quantitas non diffunditur, quae est ratio quaedam negativa. Unde sub hac ratione non solum superficies corporis continentis est terminus contenti corporis, sed etiam, e converso, contentum est terminus continentis; ut supremum caelum, quamvis ex superiori parte non habeat extrinsecum terminum, habet tamen illum ex parte inferiori, nimirum superficiem convexam primi mobilis, quam propterea aliqui vocant locum illius ultimae sphaerae. Si vero locus tantum consideretur quantum ad relationes quae inter ipsum et locatum resultant, illae omnes pertinent ad praedicamentum relationis, etiam habitudo continentis et contenti, si formaliter sub ratione relationis et non tantum fundamentaliter sumatur. Rursus si locus consideretur ut protegens et defendens locatum vel conservans illud, sic non habet rationem accidentis, sed rationem causae, vel per se, si per proprium aliquem influxum conservet locatum, vel per accidens, si solum tueatur locatum impediendo nocumenta, ut domus protegit hominem. Tandem, si locus consideretur ut quaedam extrinseca forma locati, quae videtur esse propria ratio eius, sic certe videtur habere eamdem rationem denominandi quam habet habitus respectu hominis vestiti, et ideo posse non immerito ad illud praedicamentum revocari, quod ibi commodius explicabimus.