SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVI. DE FORMALI CAUSA ACCIDENTALI
SECTIO PRIMA. UTRUM OMNIA ACCIDENTIA VERAM EXERCEANT CAUSALITATEM FORMALEM, ET CIRCA QUEM EFFECTUM

SECTIO PRIMA. UTRUM OMNIA ACCIDENTIA VERAM EXERCEANT CAUSALITATEM FORMALEM, ET CIRCA QUEM EFFECTUM

1. Ratio dubitandi est quia accidens neque est causa formalis sui subiecti nec compositi; ergo nullum effectum habet; ergo neque veram ac per se causalitatem. Haec ultima consequentia est evidens, quia causa et effectus correlativa sunt; prima vero constat a sufficienti partium enumeratione; antecedens autem quoad priorem partem probatur, quia subiectum accidentis est substantia; non potest autem accidens esse causa formalis substantiae. Quoad posteriorem vero partem probatur, quia si accidens esset formalis causa compositi, tale compositum: esset per se unum, quia ex causa propria et per se consurgit proprius ac per se effectus; sed compositum ex accidente et subiecto non est per se unum; ergo.

2. Aureoli opinio reiicitur .— Circa hanc quaestionem referri potest opinio Aureoli apud Capreolum, In II, dist. 18, q. 1, dicentis nullum accidens habere propriam entitatem formae, per quam formaliter afficiat subiectum, sed esse ipsam actuationem. Quod vix intelligitur quid significet, nisi fortasse intellexit nullum accidens esse rem distinctam realiter ab entitate substantiae, sed modum tantum, quod multis modis repugnat et dissonat veritatibus fidei. Quis enim intelligat accidentia in Eucharistia separari, et manere sine entitate substantiae, et quod non habeant propriam aliquam entitatem distinctam realiter ab entitate substantiae? Item, quomodo potest recte intelligi tota doctrina quam fides docet de qualitatibus infusis, si illae non habent proprias entitates distinctas ab entitate naturali substantiae? Est praeterea illa sententia contra experientiam quantum res physica esse potest; quis enim videns aerem illuminari nunc et postea amittere lumen, non fere videat oculis lumen esse entitatem quamdam distinctam a substantia aeris? Omitto alia quae de quantitate, qualitate, etc., suis locis dicemus. Praeterea, illa sententia in eo sensu nulla rationi probabili nititur; cur enim repugnat rationi accidentis quod habeat entitatem propriam distinctam a substantia et naturaliter pendentem ab illa? Fortasse tamen non fuit hic sensus illius auctoris, sed quod accidens, sive sit res distincta a subiecto sive non, in re non distinguatur ab actuatione seu inhaerentia in subiecto; omnia enim argumenta quae ibi refert Capreolus ad hoc tendere videntur. Iuxta quem sensum non excludit quin accidens esse possit vere ac proprie forma, male tamen explicat formalem causalitatem eius. Estque etiam in hoc sensu periculosa sententia, ut ibi notat Capreolus; nam si informatio vel (quod idem est) inhaerentia accidentis non est in re distincta ab illo, intelligi non potest quomodo accidens sine sua actuali inhaerentia conservetur, quod tamen in Eucharistia fieri docet fides. Praeterea, si argumenta quae ibi refert Capreolus essent alicuius momenti, idem probarent in forma substantiali et informatione eius; omnes enim in hoc potissime insistunt, ut inquirant quid sit illa informatio, si est aliquid distinctum ab accidente, an sit respectivum vel absolutum, et alia huiusmodi quae in substantiali informatione et in qualibet unione vulgaria sunt.

3. Multiplex accidentium divisio .— Ut ergo quaestionem propositam expediamus, distinguenda sunt varia genera accidentium. Quaedam enim sunt quae proprie et intrinsece afficiunt rem cui accidere dicuntur; alia, quae solum extrinsece denominant, ut actio respectu agentis et habitus seu vestimentum respectu hominis vestiti. Priora rursus accidentia, quaedam sunt habentia propriam entitatem et realitatem distinctam tam a substantia quam ab aliis entitatibus accidentalibus. Alia vero sunt tantum quidam modi affixi aliis entitatibus, qui interdum realiter sunt idem cum substantia, ut verbi gratia, praesentia localis, interdum vero sunt idem cum aliis accidentibus, ut figura cum quantitate, et relatio similitudinis (si est modus distinctus) cum albedine.

Accidentales entitates vere causant formaliter

4. Dico ergo primo: accidentia quae propriam habent entitatem distinctam a substantia, propriam ac veram exercent causalitatem formalem. Non assero hanc rationem eis univoce convenire; in hoc enim eadem ratio erit quae de ratione entis aut de ipso esse; nam, cum forma sit quae dat esse, si esse quod dat talis forma non est univoce esse, talis forma non erit univoce causa formalis. Tamen, sicut accidens, quamvis analogice sit ens, nihilominus vere ac proprie est ens et non metaphorice, verumque ac proprium esse reale habet, ita accidens quod dat tale esse est vere ac proprie causa formalis, etsi non sit univoce talis. Praeterea, substantia vere est in potentia passiva et receptiva talium accidentium; ergo e converso accidentia ipsa sunt proprii actus actuantes et quasi replentes illam capacitatem receptivam eique inhaerent et ab ea sustentantur; ergo sunt proprie formae propriamque causalitatem formalem exercent. Atque ita sentiunt omnes philosophi et theologi, qui haec accidentia causas formales vocant. Favetque divina theologia, dum iustitiam inhaerentem vocat causam formalem nostrae iustificationis. Denique haec accidentia sunt causae suorum propriorum effectuum, et non extrinsecae, sed intrinsecae, quia per se ipsa intrinsece constituunt suos effectus. Unde fieri non potest per divinam potentiam ut tales effectus fiant sine talibus causis, ut album, verbi gratia, sine albedine. Cum ergo constet haec accidentia non esse causas materiales, necesse est ut sint causae formales; nullum enim est aliud genus causae intrinsecae praeter haec duo.

5. Hinc colligere licet quatuor illa quae in causa formali substantiali supra declarata sunt, eadem proportione reperiri in hac formali causa accidentali, nimirum, formale principium ac proximum causandi, conditionem necessariam, causalitatem et effectum. Principium, tam principale quam proximum, in hoc genere, est ipsa entitas talis formae natura sua apta ad sic informandum, quae aptitudo non est aliquid in re distinctum ab entitate talis formae, sed est intrinseca et essentialis differentia eius, nam ad hoc est per se primo ex natura sua instituta, sicut de forma substantiali dictum est. Item, quia illa aptitudo omnino est inseparabilis a tali entitate, etiam per divinam potentiam, quod est signum non esse modum ex natura rei distinctum. Praeterea, quia si aptitudo ad informandam esset quasi potentia quaedam ex natura rei distincta a forma accidentali, illa esset quoddam accidens; de quo rursus interrogandum est an per se afficiat; quod negari non poterit nisi velimus in infinitum procedere; nec poterit reddi alia ratio, cur illa aptitudo proxime afficiat vel sit proxima ratio afficiendi, nisi quia ad hoc est intrinsece ex natura sua instituta; sed hoc ipsum verissime dicitur de ipsa entitate accidentali; ergo in illa sistendum est et dicendum ipsam per seipsam esse aptam ad hanc causalitatem praestandam. De conditione item necessaria ad causandum nihil peculiare hic dicendum occurrit, praeter ea quae dicta sunt de forma substantiali; sola enim propinquitas et indistantia requiri potest ut conditio necessaria, existentia enim proprie non est conditio, ut ibidem declaratum est.

Explicatur dicta causalitas

6. De causalitate item eodem modo philosophandum est; negari enim non potest quin sit aliquid ex natura rei distinctum a forma et a subiecto, quandoquidem potest Deus conservare totam entitatem formae accidentalis et subiecti absque eo quod accidens exerceat suam causalitatem formalem circa subiectum; quod intelligi nullomodo potest nisi actualis causalitas sit aliquid distinctum a forma causante et subiecto recipiente, nam separatio in re est signum evidens distinctionis in re, ut supra ostensum est. Addo vero ulterius huiusmodi causalitatem non esse aliud ab actuali unione vel inhaerentia accidentis in subiecto, sicut dictum est de forma substantiali; est enim eadem ratio proportionalis.

7. Aureoli argumenta enodantur .— Oportet tamen hic breviter satisfacere argumentis Aureoli. Primum est, quia vel illa informatio est quid absolutum vel respectivum; si absolutum, ergo separabile a forma per potentiam Dei absolutam, ita ut tale absolutum maneat in subiecto sine forma, quia Deus potest separare quodcumque absolutum ab alio. Si vero relativum, ergo esse informatum, ut, verbi gratia, esse album, est relativum. Secundo, nam si est quid distinctum a forma, cuiusnam praedicamenti est? Maxime enim erit de praedicamento actionis; hoc autem dici non potest, quia alias causalitas formae non esset formalis, sed efficiens. Tertio, quia si actuatio formae est quid distinctum, cum ipsamet maxime actuet subiectum, inquiro an actuet per seipsam vel per aliquid aliud; si per aliud, procedetur in infinitum; si per seipsam, ergo satius fuerit stare in ipsa forma. Et ad haec argumenta reducuntur omnia quae ibi latissime Capreolus refert, praeter ea quae pertinent ad distinctionem quantitatis a substantia, quae suo loco tractabimus.

8. Ad haec autem respondet Capreolus supponendo distinctionem realem inter esse et essentiam et dicendo actuationem formae esse aliquid distinctum a forma; illud autem non esse aliud accidens, sed esse ipsius formae, quod reducitur ad speciem formae, a qua fluit. Sed id quod supponit non est necessarium in praesenti, neque satisfacere potest in eius sententia, si consequenter loquatur; nam implicat contradictionem separari actuationem illam a forma informante; at vero iuxta illius sententiam Deus separat esse a forma informante in Christi humanitate, et eadem ratione posset idem facere in forma accidentali. Nec satisfacit responsio quam ibi insinuat, scilicet, Deum non posse separare esse proprium a forma, nisi illud suppleat per aliquod esse alienum. Esto enim hoc ita sit, nihilominus illud esse alienum, per quod Deus supplet esse proprium, non est effectus formalis formae. Item, separato et impedito esse proprio, manet informatio propria; ergo est aliquid distinctum ab esse. Et ita esset sine dubio dicendum consequenter in illa sententia, actionem illam non pertinere ad esse existentiae, sed ad esse essentiae totius compositi, esseque aliquid prius ipso esse existentiae, ut patet in Christi humanitate, in qua, iuxta illam sententiam, solum fuit esse essentiae proprium, et tamen in illa fuit propria actuatio animae, qua privata fuit anima in Christi morte, cum tamen non fuerit privata denuo aliquo esse existentiae. Et quantitas in Eucharistia privatur sua actione et non sua existentia. Illa ergo argumenta solvenda sunt abstrahendo ab illa quaestione de distinctione essentiae et existentiae.

9. Ad primum ergo dicendum est hanc informationem vel actuationem esse quid absolutum, includens essentialiter transcendentalem respectum. Est autem quid absolutum non ut entitas realiter distincta ab entitate formae, sed ut modus ex natura rei distinctus, et ex hac parte implicat contradictionem conservari talem modum sine ipsa forma, licet non e converso. Includit praeterea modus ille transcendentalem respectum actualis unionis ad subiectum, et ex hac parte implicat contradictionem manere in rerum natura modum illum, quin subiectum maneat affectum et informatum tali accidente. Neque est novum aut singulare modum absolutum includere essentialiter trancendentalem respectum, sed est valde frequens et commune multis entitatibus, praesertim imperfectis et incompletis. Neque inde etiam sequitur denominationes sumptas a formis absolutis esse respectivas, ut album aut esse album et similes; nam hae denominationes non sumuntur ab unionibus (ut sic dicam), sed a formis unitis: formae autem absolute sunt. Ad secundum, recte dicitur hunc modum informationis reduci ad praedicamentum formae accidentalis; quia est modus complens quodammodo esse eius, sicut subsistentia suo modo complet esse substantiae. Si quis vero diceret has causalitates revocari ad praedicamenta actionis vel passionis, non ut actiones, sed ut causalitates specie distinctas, fortasse non admodum erraret; id vero examinabimus tractando de sufficientia praedicamentorum. Ad tertium respondeo actuationem proprie non actuare subiectum, sed unire formam subiecto, per quam formam subiectum actuatur; sicut actio proprie non agit, sed coniungit causam agentem effectui in suo, genere. Unde, sicut actio, eo modo quo est ab agente, non est per aliam actionem, sed per seipsam, ita illa actuatio, eo modo quo actuat vel attingit subiectum, non per aliud,

sed per seipsam attingit. Neque quoad hoc est eadem ratio de ipsa forma, quia forma in sua praecisa entitate non includit essentialiter transcendentalem respectum actualis unionis, quem tamen includit illa actuatio.

Declaratur effectus huius formae

10. De quarto, scilicet, de effectu, dicendum est proprium effectum huius formae esse solum compositum accidentale, nam illud est quod primo et immediate consurgit ex accidente informante subiectum, et illud solum est quod intrinsece et suo modo essentialiter pendet a tali forma; ergo hic est proprius et unicus effectus talis formae. Deinde effectus huius formae non potest esse subiectum ipsum, cum sit substantia, quae ex se est prior accidente; ergo oportet ut sit compositum, quia nihil est aliud quod esse possit. Dicetur fortasse inter haec dari medium, scilicet subiectum esse affectum accidentali forma, ut, verbi gratia, effectum albedinis esse subiectum albere, ut sic dicam, seu esse album, quod idem est; hoc autem quid distinctum est a toto composito ex subiecto et albedine, nam dicit tantum effectum relictum ab albedine in subiecto; hic ergo est effectus formalis formae accidentalis, et non totum compositum. Respondeo albedinem reddere subiectum album et cum illo constituere tale compositum accidentale, idem omnino esse solumque in modo significandi differre, ut constat ex ipsis terminis et ex superius dictis de forma substantiali. Solum est advertendum accidentale compositum, licet in genere causae formalis sit effectus solius formae accidentalis, absolute tamen non consurgere ex sola forma, sed simul et maxime ex ipso subiecto. Quo fit ut ille effectus significari possit vel praecise ut causatur a forma, et sic dicimus effectum albedinis esse recidere album subiectum; vel absolute, ut ex tali subiecto et forma consurgit hoc album, et hoc modo dicitur compositum accidentale esse effectus formae accidentalis.

11. Solvitur ratio dubitandi.— Nec ratio dubitandi in principio posita aliquid obstat; est enim aequivocatio in termino illo per se dum ad effectum ut est effectus vel ut est unum compositum applicatur; ipsum enim accidentale compositum, licet in ratione entis non sit per se unum, sed per accidens, in ratione effectus est per se effectus formae accidentalis; sunt enim hae diversae habitudines et rationes formales, et ideo nil vetat illud compositum quod non est per se unum, sed per accidens, quatenus tale est, esse effectum per se accidentalis formae; nam illud compositum, qualecumque sit, per se et essentialiter requirit illam formam, quatenus tale compositum est, unde ab illa per se causatur in suo genere.

Ex accidente et subiecto cur non fiat unum per se

12. Ratio aliquorum improbatur .— Sed, ut hoc radicitus explicetur, quaeri potest cur ex forma accidentali et subiecto non consurgat ens per se unum, quandoquidem talis forma per seipsam vere ac realiter unitur tali subiecto. Multi existimant rationem esse quia forma accidentalis supponit in subiecto aliquod esse existentiae; et praeterea ipsa confert suum proprium ac peculiare esse existentiae; ex duplici autem esse existentiae non potest unum per se componi, sed tantum per accidens. Ita Sonc., VII Metaph., q. 5; et indicat Henric., Quodl. X, q. 8, ubi ait quod si accidens non haberet suum proprium esse in subiecto, sed solum esse subiecti, nullo modo componeret unum ens per accidens, sed per se. Unde, ut ibidem refert, nonnulli etiam ex his qui ponebant plures formas substantiales per se ordinatas in eodem composito, ut salvarent ex illis consurgere unum per se, dicebant priores formas non dare esse quando actu sunt coniunctae ultimae formae. Immo etiam Capreol., In III, dist. 17, q. 1, concl. 2, existimat probabile fieri aliquando posse naturaliter ut forma substantialis det esse essentiae et non det esse existentiae, propter quoddam testimonium D. Thomae, in Opusculo De natura materiae, c. 8, cum tamen probabilius sit illud opusculum non esse D. Thomae. Adde non defuisse thomistas qui probabile putaverint accidentia non habere proprium esse distinctum ab esse substantiae, iuxta quorum sententiam (si verum est principium positum) sequitur ex accidente et substantia fieri unum per se, nam quae habent idem esse omnino ac per se unum, merito dicentur habere unitatem per se, cum unum sequatur ens et ens ab esse dicatur. Verumtamen haec omnia fundantur et supponunt distinctionem realem inter esse et essentiam, quam nos existimamus non esse possibilem loquendo de essentia actuali; et quamvis esset possibilis aut vera, non est tamen necessaria ad praesentem quaestionem definiendam. Nam, qualis est essentia, tale est etiam esse; unde sicut essentia potest esse una, vel per entitatem simplicem vel per compositionem, ita etiam ipsum esse. Si ergo dicantur illa tantum constituere unum per se, quae habent unum esse simplex et non compositum, falsum est illud principium et sine fundamento sumptum. Si vero sermo sit de uno esse per compositionem, sic quamvis verum sit formam accidentalem dare suum proprium esse, eadem quaestio manet, cur ex tali esse et esse subiecti non componatur unum esse quod vere ac proprie sit per se unum.

13. Ratio efficax conclusionis .— Aliter ergo responderi potest formam accidentalem supponere completum ac perfectum esse substantiale, et ideo ex esse talis formae et subiecti non componi unum esse per se. Quae ratio est optima, quantum ad accidentia quae subiectantur in substantia completa. Tamen, quia opinamur quantitatem inhaerere in materia prima, cum qua non facit unum per se, sed per accidens, ideo addendum est formam accidentalem, hoc ipso quod natura sua respicit. subiectum habens esse alterius ordinis et praedicamenti et non ordinatur ad constituendum vel complendum illud esse in illo ordine et praedicamento, non constituere cum illo unum per se, sed per accidens, quia quod est per se unum debet esse unius ordinis et praedicamenti. Atque hac ratione ex materia et quantitate non fit unum per se, quia, licet materia habeat incompletum esse substantiale, non tamen ordinatur ad quantitatem ut ad actum quo illud esse complendum est. Et similiter ex anima et potentiis suis non resultat unum per se, sed per accidens, quia, licet anima habeat etiam esse incompletum, non tamen ordinatur ad complendum unum esse cum proprietatibus suis, quae sunt inferioris ordinis, sed per se primo ordinatur ad materiam, ut ad potentiam eiusdem ordinis. Itaque, sicut supra dicebamus rationem ob quam ex materia et forma fit per se unum non esse aliam nisi mutuam proportionem et habitudinem quam intra idem genus habent, ita, e contrario, ratio ob quam ex accidente et substantia non fit per se unum non est alia nisi quia non habent illam proportionem, sed aliam longe diversam, quia, licet substantia sit capax accidentis, non tamen est per se ordinata ad talem actum, ut supra etiam declaratum est; et, e converso, accidens ipsum est talis actus ut non ordinetur ad complendam substantiam in suo genere, sed ad perficiendam illam in alio genere.

14. Ex quo etiam intelligitur hanc unitatem et rationem eius non solum in esse existentiae, sed etiam in esse essentiae (qualitercumque haec distinguantur) considerandam esse; immo, per prius in essentia ut sic, et ratione eius in existentia reperiri. Ex materia enim et forma substantiali vere fit una essentia propter dictam causam, et ideo esse illius est vere ac per se unum; ex forma autem accidentali et substantiali subiecto non fit una essentia, et ideo neque unum esse per se ex illis resultat. Quamquam vero forma accidentalis dicatur componere unum tantum per accidens, nihilominus per veram ac physicam unionem illud componit; agimus enim de accidentali forma propria, quae intrinsece suo subiecto inhaeret; et ideo, ut supra disputando de unitate dicebamus, haec unitas, licet comparatione unitatis per se analogice sit unitas, non tamen est unitas solum per metaphoram, sed quia vere et intrinsece participat aliquam rationem unitatis, in quo multum excedit entia per accidens, quae per solam aggregationem aut coordinationem talia dicuntur; non enim omne compositum per accidens aeque unum est, ut ibidem diximus. Atque ita omnino satisfactum est rationi dubitandi propositae; nam, licet haec forma constituat unum per accidens, tamen quia illud tale est ut aliquam unitatem physicam et realem includat, ideo potest illud componere per causalitatem formalem propriam ac per se, tali composito proportionatam.

Examinantur alii effectus huius formae accidentalis

15. Sed superest altera obiectio contra exclusivam partem conclusicnis, quia non solum compositum, sed etiam ipsum subiectum accidentis videtur esse effectus accidentis informantis ipsum, et consequenter etiam hunc effectum provenire ex causalitate formali formae accidentalis. Assumptum probatur, quia subiectum accidentis pendet in esse ab ipsomet accidente, et nonnisi in genere causae formalis; ergo. Maior patet in composito, quod pendet ab ultima dispositione; et clarius in materia, quae non potest esse sine sua quantitate; et in anima, quae esse non potest sine suis potentiis. Praeterea, ultra hos effectus positivos habere potest haec forma effectum formalem privativum, qui consistit in abiectione formae contrariae; calor enim formaliter expellit frigus, et sic de aliis. Deinde, unum accidens videtur posse esse causa formalis alterius accidentis, ut quantitas dicitur esse ratio essendi in loco, cum tamen esse in loco sit accidens distinctum ab ipsa quantitate; et similiter obiectum vel per seipsum vel per speciem dicitur esse causa formalis actus visionis, verbi gratia; immo ipsa potentia visiva dicitur aliquo modo esse causa formalis suae visionis; ideo enim non potest Deus facere visionem aut videntem sine potentia visiva aut sine concursu talis potentiae, quia intervenit ibi causalitas formalis quam Deus supplere non potest.

16. Ad principalem obiectionem respondetur non esse in universum ac per se loquendo necessarium ut subiectum ab huius modi forma accidentali pendeat, ut constat in lumine respectu aeris, et similibus quae ab extrinseco veniunt. Quapropter, etiamsi respectu aliquarum formarum interveniat aliqua dependentia subiecti ab ipsis, nihilominus, per se loquendo, forma accidentalis ut sic in sua causalitate non includit dependentiam subiecti ab ipsa. Addo deinde subiectum nunquam pendere ab accidente ut a propria causa formali, in quo omnes auctores convenire videntur; nam si compositum substantiale dependet a propriis accidentibus, fere omnes revocant illam dependentiam ad genus causae materialis, quam vocant causalitatem dispositivam; et maxime hoc habet locum in dispositione praeparante et aptante subiectum. Nam illa quae est concomitans quasi conservans subiectum, non potest habere rationem causae dispositivae, nedum formalis, cum absolute supponat esse subiecti et ab ipso manet vel ratione illius debeatur; et ideo haec accidentia merito dicuntur conservare esse subiecti, non a priori ut causae, sed a posteriori ut proprietates concomitantes tale subiectum, quod de intrinsecis omnibus accidentibus vere dici potest. Est enim fere eadem ratio in omnibus illis, solumque potest esse differentia in hoc, quod quaedam simpliciter consequuntur, alia ordine naturae supponuntur, non quia specialem causalitatem habeant praeter suam informationem sed quia ex parte materiae requiruntur, et ideo secundum eam rationem dicuntur ad materialem causam revocari.

17. Accidens quomodo a subiecto expellat accidens.— Ad primam confirmationem quidam opinantur accidens effective expellere a subiecto suum contrarium et non formaliter. Sed, licet hoc sit verum de forma accidentali quae est in agente, respectu expulsionis formae contrariae quae erat in passo, tamen de forma quae recipitur in passo, et in universum de formis contrariis quatenus respectu eiusdem subiecti una per seipsam repugnat alteri et expellit illam, illud non potest esse verum, quia nulla forma expellit effective aliam, directe et per se efficiendo expulsionem, quia (ut aiunt) nullum agens intendens ad malum operatur; neque est ulla actio quae per se tendat ad corruptionem, sed per se facit aliquid positivum ex quo sequitur privatio alterius. At vero forma accidentalis quae est in passo non causat effective seipsam neque aliquam aliam formam per quam suum contrarium expellat; nullam ergo efficientiam exercet ad illam expulsionem, sed solum informando subiectum expellit contrariam formam, eo quod inter se habent formalem repugnantiam naturalem respectu eiusdem subiecti. Ad argumentum ergo concedo expulsionem formae contrariae pertinere ad effectum formalem formae accidentalis, non omnis, sed eius quae habet contrarium. Neque hoc repugnat conclusioni positae, tum quia illa intelligenda est de effectu positivo et proprio, qui per se primo causatur a forma; tum etiam quia dictio exclusiva non excludit concomitantia; haec autem expulsio formae contrariae ita comitatur positivum effectum talis formae ut naturali necessitate consequatur ex vi eiusdem causalitatis formalis qua forma afficit subiectum et componit compositum.

18. Accidens nullum aliud accidens a se distinctum causat formaliter .— Ad alteram confirmationem respondetur nullam formam accidentalem proprie causare formaliter aliud accidens distinctum a se et a sua unione cum subiecto, quia una forma non causat formaliter aliam formam. Unde, si unum accidens est intrinsece connexum alteri, erit aut propter naturalem resultantiam unius ab alio, quae ad efficientiam pertinet, aut propter subordinationem necessariam qua unum est ratio recipiendi aliud, quod pertinet ad genus causae materialis Sic ergo quantitas dicitur esse ratio essendi in loco circumscriptive, utroque ex dictis modis; nam et est ratio per quam substantia corporea est capax talis modi essendi in loco, et ad illam naturaliter consequitur esse alicubi dicto modo. Obiectum autem, si comparetur ad potentiam, quatenus in eam influit speciem vel quatenus mediante specie concurrit ad actum, non habet rationem causae formalis, sed effectivae, ut per se constat; si vero consideretur ut terminat et specificat actum, sic nullam propriam causalitatem exercet, sed puram rationem termini, quam aliqui revocant ad causam formalem, et extrinsecam eam vocant, de quo iam supra diximus; nunc vero solum agimus de propria causa informante. Denique potentia vitalis nullo modo est causa formalis sui actus, sed activa et receptiva; ad constituendum autem subiectum in ratione actualiter viventis, id est, cognoscentis vel amantis, aut quid simile, dici potest concurrere aliqua ex parte formaliter, quia licet huiusmodi actualis vita consummetur formaliter per actum secundum, tamen etiam includit primum, quem secundus per se ac essentialiter supponit; et fortasse hac ratione non potest fieri ut videat quis sine potentia visiva et usu eius, de quo alias.

19. Unius accidentis unicus tantum effectus formalis.— Cur plures accidentales formae possint esse in eodem subiecto, non autem plures substantiales.— Ex quibus omnibus tandem infertur effectum formalem huiusmodi accidentalis formae unicum tantum esse, atque etiam e converso ad huiusmodi effectum formalem unicam formalem causam posse concurrere. In quo est similitudo aliqua inter formam accidentalem et substantialem et aliqua differentia aut dissimilitudo. Differunt enim quia substantiales formae nec per se nec per accidens coniungi possunt naturaliter in eodem subiecto, plures vero formae accidentales utroque modo possunt simul esse in eodem subiecto; quia cum non constituant per se unum nec dent esse simpliciter sed secundum quid, non repugnat huiusmodi esse multiplicari in eodem subiecto, vel omnino per accidens, id est, sine ulla habitudine inter se, ut cum album fit musicum, vel aliquo modo per se, quia unum subordinatur alteri, ut potentia ad actum, vel actus primus ad secundum, quomodo quantum est coloratum et oculus videns. Quo fit ut priori modo possint accidentia saltem specie aut genere differentia in eodem subiecto multiplicari in quovis numero sine ullo certo termino: quamvis enim infinita esse non possint ex generali ratione quod repugnat infinitum in actu dari, et licet fortasse etiam ex defectu agentium naturalium non possint hae formae ultra certum aliquem terminum multiplicari, tam in eodem quam in diversis subiectis, tamen, quantum est ex parte subiecti et ex parte ipsarum formarum accidentalium, nullus potest in hoc assignari terminus, neque est maior repugnantia in maiori multitudine harum formarum quam in minori, quia in his quae per accidens se habent, nihil hoc refert ad repugnantiam eorum, nisi aliunde specialis contrarietas aut oppositio intercedat. Secus vero est in his quae per se ordinata sunt, nam hoc ipso quod habent inter se ordinem, per se necesse est dari in eis primum et ultimum, et consequenter, si quae sunt media, necesse est ut sint in certo numero eadem ratione qua id supra probatum est de praedicatis essentialibus.

20. Similitudo autem inter accidentalem et substantialem formam consistit in hoc quod, sicut substantiale compositum unica forma constituitur, ita etiam accidentale compositum, quatenus suo modo unum est et unius speciei, per unicam tantum formam accidentalem constituitur, quia per subordinationem generis et differentiae non fit multiplicatio formarum, etiam in accidentalibus; ex multis autem formis accidentalibus diversarum specierum non fit unum proprie ac immediate, sed tantum ratione unius subiecti, quod cum variis formis multiplicem facit compositionem. Dices: interdum una forma consurgit ex coniunctione et proportione plurium, ut temperamentum, sanitas, pulchritudo et fortasse unus habitus. Respondeo has unitates vel non esse proprias vel consurgere ex aliqua unione talium formarum inter se, et qualis fuerit haec unio, talis erit illa unitas; et sub ea ratione illa forma tantum est unius speciei totalis, etiamsi ex pluribus partialibus coalescat. Inquiri etiam hic posset an ad eumdem effectum formalem possint convenire simul duae formae accidentales eiusdem speciei; sed haec quaestio disputata est supra in communi tractando de principio individuationis. Et deinde addimus quod, licet tales formae coniungerentur in eodem subiecto, non concurrerent ad eumdem effectum formalem, sed unaquaeque conferret suum integrum effectum distinctum ab alia, ut ex dictis facile constat.

Accidentales modi an et qualiter causent

21. Secundo dicendum est accidentia quae non habent propriam entitatem distinctam ab aliis exercere quidem causalitatem formalem, diverso tamen modo quam aliae formae accidentales. Prior pars probatur primo inductione, nam figura forma est rei figuratae, et ita Aristoteles quartam speciem qualitatis sub distinctione nominat formam seu figuram, et tamen figura non est res, sed modus tantum distinctus. Item, situs et Ubi seu praesentia localis formaliter afficiunt subiectum, unde hominem, verbi gratia, denominant sedentem, aut stantem, vel praesentem; tamen sunt etiam modi et non entitates distinctae. Idem dici potest de passiva rei mutatione. Deinde reddi potest ratio, quia haec accidentia per sese afficiunt vere et in re ipsa subiecta in quibus sunt et cum eis componunt unum accidentale compositum; quod quatenus tale est, intrinsece pendet ab eis ut a proprio actu constituente; ipsaque accidentia pendent a suis subiectis ut a materialibus causis; ergo ipsa exercent causalitatem formalem circa sua subiecta.

22. Secunda pars assertionis declaratur, nam haec accidentia, cum non sint res distinctae, sed modi tantum, non afficiunt subiecta mediante aliquo modo unionis ab ipsis distincto ex natura rei per quem eis uniantur, sed seipsis immediate coniunguntur, iuxta doctrinam supra traditam de distinctione modali et de natura modi. Unde fit in his formis modalibus causam ipsam formalem non distingui a sua causalitate actuali, quia causalitas formae, ut saepe dixi, non est aliud ab unione actuali formae ad subiectum; ergo ubi non distinguitur unio a forma, nec causalitas distingui poterit. Cuius etiam signum est quia huiusmodi formae modales non possunt manere in rerum natura nisi actu causantes suos effectus, etiam per potentiam Dei absolutam; non enim potest manere sessio nisi constituat sedentem, etc.; quod in universum de modis est in superioribus demonstratum, scilicet, conservari non posse separatos a rebus quas modificant; non possunt autem eis esse coniuncti quin eas afficiant formaliter; non possunt ergo actu esse quin actu causent; signum est igitur actualem causalitatem eorum non esse distinctam ab ipsis, sed intrinsece et essentialiter in eorum rationibus includi. In hoc ergo est differentia inter hos modos et alias proprias formas, in reliquis vero omnibus proportionaliter conveniunt.

23. Obiectio contra supra dicta.— Dissolvitur.— Solum potest circa hos modos dubitari, quia ex praedicta assertione sequitur modum unionis seu inhaerentiae entitatis accidentalis esse formam ex natura rei distinctam a forma inhaerente, verbi gratia, ab albedine; hoc autem videtur absurdum, alias, quotiescumque forma est res distincta a materia, erit necessarium ut duae formae interveniant et coniungantur ut effectus formalis possit consurgere. Deinde sequitur generationem esse formam materiae ex natura rei distinctam a forma quae per generationem introducitur; et idem erit de alteratione et quavis mutatione, servata proportione. Respondetur imprimis, quamvis haec omnia concedantur, in re nihil esse absurdi, si vocum aequivocatio tollatur; nam hae formae et sunt diversarum rationum et ad diversos effectus ordinantur; quare nihil est absurdi quod in eadem re multiplicentur et quod idem modus qui est via ad terminum sit forma imperfecta respectu subiecti, vel quod idem modus informationis, qui, ut est a forma, est causalitas eius, ut illam unit et afficit, sit aliqualis forma eius. Addo vero deinde, ut melius et proprius loquamur, quosdam esse modos qui in latitudine entis non constituunt suas proprias species, sed reducuntur ad species vel praedicamenta aliarum rerum vel formarum, quia solum sunt tamquam conditiones requisitae vel causalitates earum intrinsecae, et hi modi non habent propriam rationem formae, sed retinent propriam rationem modorum substantialium et accidentalium. Et hac ratione neque unio animae rationalis, verbi gratia, dici potest forma, quia nec substantialis neque accidentalis dici posset. Item neque unio humanitatis ad Verbum nec propria subsistentia vere dici potest forma, ut infra ostendemus. Sic ergo neque inhaerentia accidentalis formae dici potest forma neque accidens distinctum, si proprie loquamur, sed modus accidentis. Conclusio ergo posita intelligenda est de prioribus accidentibus; illa enim tantum, proprie et absolute loquendo, accidentia seu formae accidentales dicenda sunt. Denique dici potest argumento illo recte ostendi hos modos, in universum loquendo, imperfectam causalitatem formalem participare, habereque alium peculiarem afficiendi modum, ad causam formalem pertinentem.

Extrinsecus adiacentes formae aut denominantes nil causant

24. Dico tertio: accidentia impropria, quae solum extrinsecus denominant aut adiacent, non exercent veram causalitatem formalem, sed solum secundum quamdam proportionem denominationem eius participant. Probatur inductione, nam actio non est forma agentis, quia non afficit illud nec dat aliquod esse, neque cum illo componit aliquid vere unum. Idem est de visione, verbi gratia, respectu obiecti quod visum denominat; quis enim dicat visionem esse formam rei visae? Idem est de indumento respectu hominis vestiti, et de superficie circumdante ac continente respectu rei contentae, et de omnibus similibus. Quorum omnium ratio est quia haec omnia nullum esse reale conferunt illis rebus quas extrinsece denominant; ergo non sunt verae formae reales, cum forma sit quae dat esse. Item, quia haec omnia non habent veram et realem unionem ad res quas denominant, forma autem non causat nisi media unione, sive sit distincta a forma sive non; seclusa enim unione physica, non est compositum vere unum; ubi autem non est propria compositio ex qua resultet compositum quod sit unum aliqua physica unitate, non potest intercedere vera et physica causalitas formalis. Tandem causalitas formalis et materialis sunt quasi correlativae, nam sibi invicem correspondent; sed in his rebus quae extrinsece denominantur ab aliis, non intercedit vera causalitas materialis; neque enim agens dici potest causa materialis actionis, et sic de aliis; ergo neque res sic denominantes extrinsece sunt verae formae. Cuius etiam signum est quod Deus denominatur agens vel creator ab actione vel relatione quae est in creatura, et tamen nemo dixerit talem actionem comparari ad Deum ut veram formam eius. Seclusa autem ab his rebus causalitate formali vera ac physica, nihil in eis relinqui potest ob quod vocentur aliquo modo extrinsecae formae, nisi proportio aliqua, quae in hoc consistit quod huiusmodi res dicunt aliquas habitudines ad alias res quas denominant, in quibus se gerunt ad modum ultimi termini vel actus et ideo denominare videntur ad modum formarum. Atque ita explicata manet et confirmata conclusio quoad utramque partem. Quomodo autem haec vere dicantur constituere aliqua praedicamenta accidentium vel aliquas species eorum, declarandum erit infra, cum de singulis rationibus praedicamentalibus disseramus; quomodo item in his denominationibus soleant quaedam entia rationis fundari in propria disputatione dicemus; et ideo nulla superest circa hoc difficultas hoc loco tractanda.