SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLV. DE CONTRARIETATE QUALITATUM
SECTIO IV. AN CONTRARIA POSSINT ALIQUO MODO SIMUL ESSE IN EODEM SUBIECTO

SECTIO IV. AN CONTRARIA POSSINT ALIQUO MODO SIMUL ESSE IN EODEM SUBIECTO

1. Duo praecipue in hoc titulo continentur; primum est an naturaliter possint contraria simul esse, saltem refracta seu remissa; nana, si sint perfecta, non est locus quaestioni, ut ex ipsa definitione constas, quae saltem intelligi debet ex natura rei. Ex quo oritur altera quaestio, an saltem de potentia absoluta et supernaturaliter possint contraria simul esse, etiam in esse perfecto.

An ex natura rei contraria simul esse repugnet, etiam in gradibus remissis

2. Aliquorum sententia .— Circa priorem partem aliqui existimant qualitates contrarias in nullo gradu, etiam remisso, posse simul esse ac formaliter in eodem subiecto, sed solum virtualiter, ut sunt colores extremi in mediis. Ita tenet Gregor., In I, dist. 15, q. 3; et sequitur Soncinas, X Metaph., q. ult. Fundamentum eorum est, quia qualitates non sunt contrariae ex vi intensionis, sed ex vi suae essentiae specificae, dicente Aristotele, X Metaph., text. 13 et 14, contrarietatem esse oppositionem secundum formam, quae forma seu essentia integra est in quocumque gradu quantumvis remisso; ergo. Secundo, quia qualitates mediae inter extrema sunt verae qualitates constitutae in aliqua specie qualitatis; ergo non possunt constare ex ipsis extremis formaliter sumptis, quia impossibile est ex speciebus diversis et completis in suo genere tertiam speciem componi. Antecedens vero patet inductione in coloribus mediis; negari enim non potest quin sint proprie ac per se qualitates; idem autem videtur de temperamento, verbi gratia, ad formam mixti; nam, sicut forma illa est per se una, ita et dispositio ad illam; ergo in illa qualitate non sunt extrema formaliter, sed virtute; ergo, eadem ratione, idem dicendum est quotiescumque videtur dari qualitas media inter haec extrema. Tertio, adducit Soncinas nonnulla testimonia Comment. et D. Thomae, quae infra proponemus.

Non repugnare contraria in gradibus remissis, ostenditur

3. Nihilominus dicendum est fieri posse naturaliter ut duae qualitates quae in esse perfecto et intenso simul esse non possunt, in gradibus remissis simul sint in eodem subiecto. Haec est communis sententia metaphysicorum, in lib. X, ubi Iavel., q. 13, et Capreolus, In I, dist. 17, q. 2, ad argum. cont. 2 concl.; Marsil., II de Gener., q. 6, et alii quos inferius citabimus. Et videtur manifesta haec sententia Aristotelis, V Phys., c. 2 et 4, ubi ait aliquod esse magis minusve tale, quod plus minusve habet de admixtione contrarii. Et c. ultimo, text. 62, fatetur contraria aliquo modo esse simul in eodem, et II de Partib., c. 1, dicit primam compositionem esse ex quatuor primis qualitatibus. Idemque sumitur ex II de Anima, text. 123 et 124, et ex aliis locis quae supra citavimus disp. XV, sect. 10, num. 41 et sequentibus.

4. Et potissimum probatur haec sententia experientia, quae tam evidens videtur, ut eam negare sine cogente ratione philosophicum non sit. Quando enim aqua calefit ab igne, evidens videtur aliquem formalem calorem in se recipere, et tamen non statim amittit totam frigiditatem; manent ergo ibi simul illa duo contraria refracta. Deinde, alias sequitur frigiditatem, verbi gratia, nunquam intendi aut remitti, sed statim ac incipit actio ignis in aquam, omnino desinere totam illam qualitatem quae est frigiditas, et aliam novam introduci simplicem et virtute continentem calorem et frigus; consequens est falsum; ergo. Sequela probatur, quia, cum primum ignis agit in aquam, aliquam positivam qualitatem in eam introducit; ergo vel illa est formalis calor remissus, remittens etiam frigiditatem, et hoc est quod intendimus; vel est aliqua qualitas expellens omnino frigiditatem formalem, et ita nunquam frigiditas poterit remitti. Minor autem probatur, quia, si hae qualitates primae non sunt intensibiles et remissibiles, certe nullae sunt, quod quam sit falsum ostendemus disputatione sequenti.

5. Et confirmatur praeterea, quia, si per primam actionem ignis in aquam tota expellitur frigiditas et media qualitas introducitur, ergo, quamdiu ita progreditur actio, ut illa qualitas plus de calore quam de frigore virtualiter contineat, necessarium est totam illam qualitatem perire et novam introduci. Consequens autem est falsum; ergo. Sequela patet, tum a paritate rationis, nam, si frigiditas intensibilis non est, et tota statim perit per actionem ignis, cur non etiam illa qualitas media? Tum etiam quia fieri non potest ut una et eadem simplex qualitas per simplicem actionem intendatur, quatenus virtute continet unum extremum, et remittatur, quatenus virtute continet aliud. Nam, si talis qualitas habet gradus intensionis, omnes sunt inter se proportionati et eiusdem essentialis rationis; et ideo in omnibus et singulis est proportionalis participatio, seu virtualis continentia extremorum. Ut, verbi gratia, si color rubeus virtute continet albedinem magis quam nigredinem, in singulis gradibus illius coloris idem modus continentiae reperitur; unde, quoties intenditur ille color, intenditur etiam maior illa virtualis participatio albedinis quam nigredinis; et sic de aliis. Cum ergo per actionem caloris in tepiditate fiat maior participatio caloris quam frigoris, et antea e contrario res se haberet, non potest id fieri per solam intensionem eiusdem simplicis qualitatis; alias et illa qualitas simul intenderetur et remitteretur, et gradus illi non essent eiusdem rationis essentialis nec proportionati inter se. Oportet ergo ut semper fiat mutatio totius qualitatis mediae, et veluti mixtae, in aliam confectam ex diversa mixtione. Consequens autem esse falsum patet, quia oportebit vel illam mutationem non esse continuam, quod est contra veritatem et experientiam, ut sequenti disputatione dicemus; vel certe oportebit in successione talis mutationis infinitas qualitates medias mutari, quia in quolibet instanti qualitas media aliter se habet, et non per intensionem vel remissionem; ergo per mutationem unius qualitatis in aliam. Hoc autem ultimum consequens est etiam impossibile, ut ostendemus in simili latius disp. sequenti, sect. 1.

6. Ratio a priori conclusionis .— Ratio autem a priori sumenda est, destruendo fundamentum contrariae sententiae, quia non est necesse ut omnia contraria sese mutuo expellant ex vi suarum rationum essentialium praecise sumptarum, quia neque Aristoteles id dixit in X Metaph., ubi citatur, neque experientia aut aliqua ratio probabilis ostendit hanc esse contrariorum naturam. Aristoteles enim, loco citato, solum dicit contraria debere maxime distare sub eodem genere et sese mutuo expellere ab eodem subiecto, ex quo recte sequitur formalem contrarietatem esse inter aliquas formas essentialiter differentes; non tamen sequitur habere formalem repugnantiam ex praecisis entitatibus essentialibus, in quocumque gradu remisso existant. Possunt ergo inter se repugnare quoad excessum latitudinis vel intensionis, etiamsi in inferioribus gradibus non repugnent. Potestque in qualitatibus physicis hoc declarari, quia qualitates contrariae respiciunt idem subiectum secundum eamdem capacitatem. Nam, licet aliqui (ut Iavellus, X Metaph., q. 13), dicant subiectum non esse susceptivum contrariorum, nisi secundum diversam capacitatem et dispositionem, id tamen non est verum, per se et generaliter loquendo, de sola potentia receptiva contrariorum ut sic, ut patet de voluntate, superficie, etc. Constareque potest ex eis quae supra, disp. XIV, dicta sunt de causa materiali accidentium. Haec ergo capacitas subiecti extenditur ad certam graduum latitudinem, quae impleri potest, vel per unam tantum qualitatem, si perfecte intensa sit, vel ex admixtione plurium in gradibus remissis. Atque ita fit ut possint formae habere contrarietatem et repugnantiam secundum intensos gradus, in quibus latitudinem excedunt, licet in remissioribus possint esse simul.

7. Hinc etiam sequitur interdum posse contraria esse simul in gradibus remissis aequalibus, qui ad implendam latitudinem sufficiant; interdum vero in inaequalibus; et aliquando posse excedere unum contrariorum, interdum aliud, cum praedicta proportione, quae latitudinem impleat et non excedat. Unde obiter etiam solvitur ratio quaedam quae obiici solet; nam, si, verbi gratia, albedo ut quatuor et nigredo ut quatuor possunt esse simul in eodem subiecto, ergo color rubeus et viridis poterunt esse simul in pluribus gradibus, vel in summo, quia media minus inter se opponuntur quam extrema. Negatur enim consequentia, quia subiectum non est capax nisi tantae latitudinis coloris ex quibuscumque gradibus impleatur. Unde licet colores medii minus distent in natura, tamen, quantum ad coexistentiam in subiecto, non minus repugnant quoad gradus intensos.

Obiectiones contra datam resolutionem

8. Dices: si contraria sunt simul hoc modo, ergo simul denominant subiectum; ergo simul erit calidum et frigidum; at ex denominationibus contrariis inferuntur contradictoriae. Et confirmatur, quia, si huiusmodi qualitates possunt esse simul, etiam motus qui ad illas tendunt, usque ad tales gradus, quia non est maior contrarietas inter motus quam inter terminos.

Quomodo contrariae formae simul denominent

9. Circa principale argumentum, Capreolus, Iavellus et alii laborant ut omnino defendant utramque qualitatem contrariam non denominare subiectum, quia putant ex denominationibus contrariis necessario inferri contradictorias. Sed in hoc cavenda est aequivocatio, ne sit contentio in verbo denominandi. Nam potest intelligi de denominatione verbali (ut sic dicam), quae consistit in usu nostrae locutionis et impositionis nominum. Et sic verum est nos non vocare simpliciter tale nisi a forma praedominante, et quia non possunt ambae formae contrariae praedominari, ideo denominatio semper est una tantum. Quam quidem denominationem, quando formae sunt aequales, nos non sumimus ex una vel altera forma, sed ex tali coniunctione utriusque; ita ut, licet denominatio in verbis sit simplex, in re sit quasi collectiva. Ut, cum dicimus aquam esse tepidam perinde est ac si diceremus esse affectam frigore ac calore cum quadam aequalitate. Hanc autem aequalitatem vel excessum nos non mensuramus ex re ipsa, sed ex sensu nostro vel activitate. Unde aquam interdum vocamus simpliciter calidam, licet forte in re plus habeat frigoris quam caloris, quia calor magis agit et sentitur. Alio modo intelligi potest denominatio realis, id est, quae in re ipsa existit ex vi adhaesionis formae ad subiectum, et posset proprio conceptu et nomine significari. Et hoc sensu verum est duas formas contrarias, eo modo quo sunt simul, duas dare denominationes, quia duos habent effectus formales qui propriis nominibus possunt significari; licet de facto non sint imposita incomplexa nomina quae illos significent, tamen, complexe dicere possumus idem esse calidum ut sex et frigidum ut duo, vel quid simile. Hae tamen denominationes non inferunt contradictorias, quia revera non sunt contrariae; nam, licet dicantur sumi a formis contrariis quasi materialiter, non tamen formaliter ut contrariae et repugnantes sunt.

Motus ad contrarias qualitates quando possint esse simul

10. Ad confirmationem respondet Iavellus supra motus contrarios acquisitivos non posse esse simul; si vero unus sit acquisitio, alius amissio, posse esse simul. Sed non bene respondet. Quia, si acquisitio et amissio sint eiusdem qualitatis et secundum idem seu eamdem partem subiecti, non possunt esse simul quia privative opponuntur, ut intensio et remissio caloris. Si vero sint acquisitio et amissio contrariarum qualitatum, ut intensio frigoris et remissio caloris, de quibus ipse loquitur, sic non sunt motus contrarii, sed potius quasi partiales mutationes componentes unam integram transmutationem, per recessum ab uno termino et accessum ad alium. Neque de his procedit argumentum, sed de motibus acquisitivis contrariorum terminorum. De quibus etiam, si cum proportione loquamur, non potest absolute negari quin eo modo quo termini possunt esse simul, possint etiam esse ipsi motus acquisitivi, usque ad gradus remissos.

11. Duobus itaque modis potest se habere subiectum talium mutationum: primo, ut sit plene affectum tota latitudine graduum contrariarum qualitatum, ut, verbi gratia, quod habeat sex gradus caloris et duos frigoris, vel in alia simili proportione; et tunc impossibile est simul moveri motibus acquisitivis illarum qualitatum, quia statim subiectum excederet latitudinem et inciperet habere illas qualitates ultra gradus remissos. Secundo, potest intelligi subiectum non habens plenam illam latitudinem, ut si omnino careat frigore et calore, vel habeat aliquid caloris et nihil frigoris, aut e contrario. Et tunc nihil repugnat tale subiectum simul moveri ad utramque formam illam usque ad obtinendam plenam latitudinem graduum consurgentem ex gradibus remissis utriusque formae, idque convincit argumentum factum, quia non est maior contrarietas inter mutationes quam sumatur ex terminis.

12. Neque est verum quod Iavellus obiicit, tantam esse oppositionem inter has mutationes ad contrarios terminos in esse remisso, quanta est inter motum et quietem respectu eiusdem termini; nam motus et quies opponuntur privative; illae autem mutationes in rigore non opponuntur, quia termini contrarii in esse remisso ut sic vere ac formaliter contrarii non sunt. Unde, cum Aristoteles negat, in V Phys., motus contrarios posse esse simul, loquitur proprie ac formaliter de contrariis quatenus veram oppositionem habent; sicut etiam in universum negat contraria posse esse simul, quod intelligendum est secundum eum statum in quo vere sunt contraria.

13. Atque hinc colligimus quando termini mutationum ita se habent ut in nullo gradu possint esse simul, tunc etiam mutationes contrarias in nullo gradu fieri posse simul in eodem subiecto. Exemplum sumere possumus ex motu locali; nam, quia idem corpus non potest esse simul in duobus locis, nec secundum se totum nec secundum eamdem partem, ideo non potest moveri simul motibus contrariis secundum totum aut secundum eamdem partem. Anima vero rationalis, quae informat diversas partes, simul potest cum illis moveri motibus aliquo modo contrariis, quia simul esse potest tota in diversis locis partialibus. Et consimili ratione existimo actiones animi vitales et immanentes contrarias simul esse non posse etiam in gradibus remissis, quia actus ipsi vitales quoad hoc maiorem habent repugnantiam quam aliae qualitates physicae vel quam ipsi habitus, propter intrinsecum et actualem modum afficiendi quem habent, et quia unus actus actualiter destruit obiectum alterius. Nec refert quod interdum potest homo tristari ac delectari, quia, ut notavit Alexan., lib. I Natur. quaest., in 12, et ex illo Zimara, in Tabula, verbo Contraria, et D. Thom., III, q. 84, a. 9, ad 2, hi actus vitales non sunt contrarii nisi sint de eodem obiecto; nemo autem simul tristatur et gaudet de eodem obiecto, formaliter loquendo, sed de diversis, quod latius notavi et explicui in I tomo III partis, disp. XXXVIII, sect. 3.

Satisfit fundamentis contrariae sententiae

14. Qualitates mediae compositaene, an simplices .— Fundamentum igitur principale contrariae sententiae solutum iam est. Ad secundum vero argumentum, quod est de qualitatibus mediis inter extreme contrarias, respondetur verum esse interdum qualitatem mediam esse vere ac per se unam, in qua non sunt contraria formaliter in esse remisso, sed tantum virtualiter. Et probabile est huiusmodi esse colores medios, rubeum, viridem, etc., quia revera sunt propriae species coloris. Et fortasse de his loquitur Commentator, IV Metaph., text. 27, ubi ait contraria habentia medium esse in medio in potentia, non in actu, id est, virtualiter et non formaliter; statim enim adhibet exemplum de albedine et nigredine, ut sunt in colore medio. Quod expresse declarar X Metaph., text. 7, dicens: Non debet aliquis dicere quod colores componuntur ex duobus, scilicet albo et nigro, nempe formaliter . Et eodem modo posset exponi D. Thom., In III, dist. 14, a. 2, q. 3, ad 1, cum ait: In minus albo non est aliqua nigredo, sed albedo minus intensa . Quamquam ibi potius videatur loqui formaliter de minus albo ut sic, quod per se nec colorem medium nec nigredinem requirit, sed albedinem remissam. Itaque, non negamus quin aliquando medium inter contraria esse possit vere unum et virtute tantum continens extrema, et non formaliter, etiam in esse remisso, non quia repugnet omnia contraria sic esse simul, sed quia in aliquibus mediis qualitatibus fit perfecta mixtio per transmutationem extremorum in unum medium virtute continens extrema. Haec autem mixtio non potest fieri semper in omnibus contrariis, sed solum imperfecte per formalem coniunctionem utriusque contrarii in esse remisso, ut de tepiditate ex frigore et calore composita ostensum est. Et in habitibus animae id etiam est manifestum; non enim coalescit unus simplex habitus ex vitio et virtute oppositis in esse remisso. Cur autem in quibusdam contrariis detur simplex medium virtute tantum continens extrema, in aliis vero minime, ex propriis rationibus diversarum qualitatum nascitur, non vero ex generali oppositione contrariorum. In quo autem ordine ponendum sit temperamentum, quod erat aliud exemplum tactum in illo argumento, parum nostra refert; nam, qualecumque illud sit, non inde fit qualitates contrarias nunquam posse esse simul in esse remisso. Mihi tamen probabilius est temperamentum non esse unam simplicem qualitatem, sed mixtionem imperfectam seu collectionem primarum qualitatum in esse remisso cum certa proportione, ut est communior sententia philosophorum in lib. I de Generat., c. 10, et IV Meteor., c. 1. Quibus locis Aristoteles huic favet sententiae; et apene D. Thom., I, q. 76, a. 4, ad 4, et Quodl. I, a. 6, ad 3, ex quibus testimoniis etiam confirmatur superior sententia a nobis posita.

De potentia Dei absoluta, quae contraria possint esse simul

15. Ultimo loco dicendum superest an de potentia absoluta possint contraria esse simul in esse intenso. Nam Iavellus et alii videntur hoc virtute negare, dum aiunt ex huiusmodi contrariis inferri necessario contradictionem. Sed revera non infertur, etiamsi illud miraculum admittatur de potentia absoluta. Quia, ut supra dicebam, unum contrariorum non habet immediatam ac formalem oppositionem negativam cum alio, sed eam infert mediate, quatenus effectus unius est naturaliter incompossibilis cum effectu alterius, quam incompossibilitatem potest Deus impedire et simul coniungere utrumque effectum positivum in eodem subiecto, ita ut in re simul sit calidum ut octo et frigidum ut octo. Et tunc, in ordine ad divinam potentiam, affirmatio unius non infert negationem alterius.

16. Erit autem tum quaestio solum de verbali denominatione, an illud subiectum appellandum sit calidum, vel frigidum, aut neutrum; posset enim imponi nomen quod collectionem utriusque comprehenderet. Itaque, generatim loquendo, non invenio in hoc contradictionem ex praecisa ratione contrarietatis, quia, licet hae contrariae qualitates ex sua natura sint aptae se expellere, non tamen est contra essentiam earum quod Deus impediat ne illa aptitudo in actum reducatur. Sicut etiam naturaliter repugnat duo corpora esse simul in eodem loco, et tamen Deus vincit illam repugnantiam et simul illa constituit. Idem ergo potest facere in qualitatibus contrariis, etiam quoad gradus repugnantes. Atque ita tenet Palud., In III, dist. 15, q. 2. Qui etiam de actibus vitalibus contrariis idem sentit. Ego vero semper illos excipio, propter contradictionem quam includunt ex parte obiectorum, eo quod unus destruat formale obiectum alterius, ut latius explicui in citato loco III partis in I tomo, disp. XXXVIII, sect. 3. Quibus nihil addendum occurrit, neque ibi dicta hic repetere necessarium est.