SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO V. UTRUM SOLA ACCIDENTIA SINE CONCURSU FORMARUM SUBSTANTIALIUM EFFICIANT ALIA ACCIDENTIA

SECTIO V. UTRUM SOLA ACCIDENTIA SINE CONCURSU FORMARUM SUBSTANTIALIUM EFFICIANT ALIA ACCIDENTIA

1. Communis modus loquendi in hac materia est accidentalem formam esse principium proximum, substantialem vero esse principale principum omnium actionum suppositi, etiam accidentalium. In quo autem consistat haec ratio principalis principii, vel quis sit influxus eius, aut Doctores id non declarant vel, si aliquid obiter dicunt, insinuant in hoc solum consistere quod forma est radix et principium facultatis accidentalis, quae illi data est a natura ut ei sit proximum principium ad eliciendam actionem. In ipso autem exercitio actionis accidentalis non creditur substantialis forma habere influxum proximum et actualem. Et ratio reddi potest, tum ex illo principio quod substantia creata non potest esse principium proximum accidentis, tum etiam quia ad efficiendum accidens sufficiens principium est aliud accidens.

2. Ad vitales functiones non accidens solum, sed substantia etiam proxime influit .— Nihilominus censeo distinctione esse utendum; nam inter has actiones quaedam sunt vitales, aliae vero minime. De prioribus dicendum videtur non solam facultatem accidentalem, sed etiam ipsam animam per substantiam suam in illas proxime in suo ordine influere. Hanc conclusionem videtur suadere experientia; nam hae actiones vitales tam intimo modo fiunt ut ab ipso primo principio vitae, quod est anima, actualiter procedere videantur; unde fit ut, licet oculus praesentem habeat imaginem et ab illa recipiat speciem, si anima non attendat, non videat. Nec refert si quis dicat id provenire ex distractione imaginationis aut sensus communis, tum quia idem argumentum faciām de sensu communi et imaginatione. Quod si dicatur tunc speciem sensibilem non transcendere sensum externum, inde sumemus argumentum contra priorem evasionem. Nam si species obiecti sensibilis praesentis et immutantis sensum externum non pervenit ad sensum internum quando anima non attendit, ideo est quia species exterioris sensus non communicatur interiori sensui nisi medio actu sensus exterioris. Ex quo fit ut exterior sensus prius natura sentiat quam interior cooperetur; nam haec cooperatio videtur subsequi operationem sensus exterioris; ergo ratio cur in praedicto casu sensus exterior non sentit non provenit ex interiori sensu, sed potius ideo interior sensus non tangitur specie illius obiecti, quia sensus exterior non percipit illud. Alia ergo causa quaerenda est cur tunc sensus exterior non efficiat suum actum, quae non videtur esse alia nisi quia tunc anima non influit nec cooperatur illi. Dices rationem esse quia non cooperatur, non quidem per suam substantiam, sed per spiritus animales, qui necessarii sunt ad sensum et motum. Sed, licet verum sit hos spiritus esse necessarios, tamen hoc ipsum confirmat argumentum et experientiam adductam. Nam ad hos actus vitales requiritur non solum proxima facultas, sed concursus etiam spirituum, qui non casu illuc confluunt, sed virtute alicuius facultatis ministrantis illos spiritus ad illum actum; ergo necesse est ut sit aliquod commune principium actu utens illis duabus facultatibus, et ex naturali inclinatione vel sympathia ordinans actionem unius ad actum alterius.

3. Praeterea hoc confirmat alia experientia, qua supra probabamus esse in homine unam tantum animam, quia nimirum ex nimia attentione ad opus unius facultatis impeditur in opere alterius, ut si nimis attente aliquid homo inspiciat, non audiet loquentem; et ne id tribuatur defectui spirituum, etiam attentio intellectus impedit operationem sensus, et quo est altior et perfectior, eo plus minuit etiam phantasiae motum aut repraesentationem, et (quod magis est) etiam opera nutritivae partis impedit vel suspendit. Si autem unaquaeque facultas sola per seipsam haberet suam operationem, nulla esset ratio cur unius operatio impediret operationem alterius; nam multiplicatis virtutibus, si una ab altera non pendet, neque ambae ab uno tertio, cuius virtus, dum utrique applicatur, minuatur in singulis, nihil est cur earum operationes non possint simul multiplicari et exerceri aeque perfecte. Praeterea sumitur a contrario optimum argumentum ex connexione operationum; nam dum intellectus intelligit, voluntas excitatur ad amandum, etc.; hoc autem ideo est quia eadem anima per utramque potentiam actu operatur, nam sola veluti habitualis radicatio seu remota dimanatio ab eadem anima non esset satis ad hanc actualem causalitatem seu motionem et excitationem, si unaquaeque operatio a sua sola potentia actualiter prodiret sine connexione in aliquo communi principio. Et inde etiam oritur dependentia inter appetitum vitae et cognitionem, ut nihil possit esse amatum nisi sit praecognitum. Ratio autem a priori sumi potest ex proprio modo operationis vitalis, quae requirit hanc intimam connexionem cum suo principali principio formali ut modo consentaneo ad naturam suam fieri possit et ut suum principium vel suppositum vitali modo efficere valeat; quantum enim experientia assequi possumus, in hoc consistit actualis vita et primaria differentia viventium a non viventibus. Et confirmatur, nam ob hanc causam censent omnes visum separatum non posse videre seu visionem elicere, neque intellectum intelligere. Contra hanc autem sententiam possunt nonnulla obiici, quae prudens omitto, quia vel difficilia non sunt vel multa necessario attingunt quae ad scientiam de anima spectant. Quod vero aliquis interrogare potest, ad quid nimirum sint necessariae facultates accidentales et vitales, si forma ista etiam actu influit, ex dictis in sectione praecedenti habet sufficiens responsum. Forma enim est veluti universale principium, potentia vero necessaria est ut particulare magisque accommodatum ac proprium, ut ibi latius declaratum est. Statim etiam alias leviores obiectiones dissolvemus.

4. Accidens non vitale non necessario fit proxime a substantia .— De actionibus autem accidentalibus quae vitales non sunt, dicendum est posse fieri a solis accidentibus. Hoc patet in calore, qui existens in aqua et in quolibet alio subiecto, absque forma ignis calefacit. Similiter albedo, ad efficiendam sui speciem intentionalem, non indiget superiori concursu. Item hinc oritur ut si res habeat duas qualitates activas, aeque possit utriusque simul ac alterius tantum actionem exercere, ut aqua simul frigefacit et humectat quantum potest, etc. Denique hoc probat ratio dubitandi superius proposita, quia si perfectio effectus consideretur, ad illam communicandam sufficit virtus et perfectio similis vel eminentioris formae accidentalis; ex modo autem actionis non requiritur illa tam intrinseca dependentia, et ideo non est cur necessaria sit. Unde obiter solvitur illa ratio, quatenus contra priorem assertionem fieri potest. Quamquam enim dubitari possit an operatio vitae sit perfectior in sua entitate quam facultas a qua procedit, nunc autem, supponendo potentiam esse perfectiorem, dicimus propter specialem modum talis operationis necessarium esse actualem influxum immediatum principii principalis. Neque repugnat hoc modo formam substantialem influere in actionem, si habeat principium accidentale quo proxime determinetur ad illam actionem; non enim semper forma accidentalis dicitur principium proximum, quia sola illa immediate influat, sed quia est principium determinans formam substantialem ad talem actionem. Sicut causa particularis dicitur proxima respectu primae, non quia prima non immediate influat, sed quia particularis est in suo genere determinans actionem.

5. Ad nullius accidentis non vitalis productionem concurrit immediate substantia.—Organizatio an actio vitalis .— Sed quaeret aliquis circa posteriorem partem, esto non sit necessarius influxus formae ad has actiones, an sit possibilis et utilis, id est, an calor existens in igne iuvetur a forma ad calefaciendum, et consequenter an, caeteris paribus, vehementius calefaciat quam existens in alio subiecto. Contra priorem etiam partem obiici potest, nam interdum videtur actio vitalis exerceri ab aliqua potentia separata ab anima, ut in semine. Ad priorem partem respondeo nullum inveniri sufficiens. signum illius influxus, et ideo non esse ltviter et sine fundamento asserendum. Quod etiam confirmat Eucharistiae mysterium, ubi accidentia vini aeque agunt sine influxu suae formae. Video dici posse Deum supplere illam efficientiam ob fidem mysterii; tamen ubi nulla necessitas cogit, non oportet recurrere ad divinam causalitatem. Ad posteriorem partem, probabile est semen quoad spiritum in eo supplantatum vivere vita vegetativa, ad quam spectat modus ille vitalis qui videtur esse in generatione viventis, atque ita videtur sentire de semine Aristot., II de Gener. anim., c. 1, quia habet virtutem organizandi corpus et generandi, quod videtur opus animae vegetativae. Neque ab illa sententia discrepare videtur D. Thomas, I, q. 118, a. 1, ad 1. Secundo, quidquid de hoc sit, respondetur actiones animae vegetativae, quoad substantiam, eiusdem esse rationis cum his quae ab extrinseco principio fiunt; omnes enim sunt aut motus locales, aut alterationes, vel eductio formae substantialis, unde solum habent rationem actionis vitalis ex peculiari habitudine ad animam ut ad principium coniunctam in eodem supposito se movente. Sicut locutio hominis est actio vitalis, locutio autem angeli in corpore assumpto non est vitalis, licet sint similes in exteriori specie. Sic ergo actio seminis, ut est ab illo, non est vitalis, sed mere naturalis actio; quod autem in artificio (ut sic dicam) seu in ratione agendi servet modum vitae, referendum est in aliud superius principium, ut tactum est supra.