SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO II. DE RATIONE ESSENTIALI SEU CONCEPTU ENTIS
SECTIO PRIMA. UTRUM ENS IN QUANTUM ENS HABEAT IN MENTE NOSTRA UNUM CONCEPTUM FORMALEM OMNIBUS ENTIBUS COMMUNEM

SECTIO PRIMA. UTRUM ENS IN QUANTUM ENS HABEAT IN MENTE NOSTRA UNUM CONCEPTUM FORMALEM OMNIBUS ENTIBUS COMMUNEM

1. Conceptus formalis et obiectivus quid sint, et in quo differant. — Supponenda imprimis est vulgaris distinctio conceptus formalis et obiectivi; conceptus formalis dicitur actus ipse, seu (quod idem est) verbum quo intellectus rem aliquam seu communem rationem concipit; qui dicitur conceptus, quia est veluti proles mentis; formalis autem appellatur, vel quia est ultima forma mentis, vel quia formaliter repraesentat menti rem cognitam, vel quia revera est intrinsecus et formalis terminus conceptionis mentalis, in quo differt a conceptu obiectivo, ut ita dicam. Conceptus obiectivus dicitur res illa, vel ratio, quae proprie et immediate per conceptum formalem cognoscitur seu repraesentatur; ut, verbi gratia, cum hominem concipimus, ille actus, quem in mente efficimus ad concipiendum hominem, vocatur conceptus formalis; homo autem cognitus et repraesentatus illo actu dicitur conceptus obiectivus, conceptus quidem per denominationem extrinsecam a conceptu formali, per quem obiectum eius concipi dicitur, et ideo recte dicitur obiectivus, quia non est conceptus ut forma intrinsece terminans conceptionem, sed ut obiectum et materia circa quam versatur formalis conceptio, et ad quam mentis acies directe tendit, propter quod ab aliquibus, ex Averroe, intentio intellecta appellatur; et ab aliis dicitur ratio obiectiva. Unde colligitur differentia inter conceptum formalem et obiectivum, quod formalis semper est vera ac positiva res et in creaturis qualitas menti inhaerens, obiectivus vero non semper est vera res positiva; concipimus enim interdum privationes et alia, quae vocantur entia rationis, quia solum habent esse obiective in intellectu. Item conceptus formalis semper est res singularis et individua, quia est res producta per intellectum, eique inhaerens; conceptus autem obiectivus interdum quidem esse potest res singularis et individua, quatenus menti obiici potest, et per actum formalem concipi, saepe vero est res universalis vel confusa et communis, ut est homo, substantia, et similia. In hac ergo disputatione praecipue intendimus explicare conceptum obiectivum entis ut sic, secundum totam abstractionem suam, secundum quam diximus esse metaphysicae obiectum; quia vero est valde difficilis, multumque pendens ex conceptione nostra, initium sumimus a conceptu formali, qui, ut nobis videtur, notior esse potest.

Variae sententiae referuntur

2. Prima sententia absolute negat dari unum conceptum formalem entis, qui revera sit in se unus et praecisus ac distinctus ab aliis conceptibus particularium entium. Ita sentit Caietan., opusc. De Analog. nomin., c. 4 et 6. Licet enim obscure loquatur, et distinguat de conceptu perfecto vel imperfecto, tamen illa distinctio coincidit cum alia Fonsecae statim tractanda; unde, si attente legatur, hoc revera sentit; eumque veritatem attigisse, aut proprius ad illam accessisse, dixit Fonseca, IV Metaph., c. 2, q. 2, sect. 3. Fundamentum est, quia alias ens esset univocum, et non analogum, quod infra videbimus esse falsum. Sequela probatur, quia univoca sunt quorum nomen est commune. Ratio vero substantiae nomini accommodata est eadem, teste Aristotele, initio Praedicament.; sed omnibus entibus commune est nomen entis; ergo vel ratio nominis est una et eadem, et sic ens erit univocum, vel non est una, et sic nec conceptus formalis entis poterit esse unus, quia conceptus formalis habet suam unitatem ex aliqua una re vel ratione concepta, quam adaequate respicit. Unde, si ille conceptus est etiam voci seu nomini entis adaequatus, non potest magis esse unus quam sit una ratio entis illo nomine significata.

3. Secunda opinio, quae potius est praecedentis explicatio, est Ferrar., I cont. Gent., c. 34, qui distinguit duplicem conceptum: unum appellat quid nominis, alium quid rei; priorem dicit posse esse unum in conceptu entis, posteriorem vero minime; utrumque vero fundat in analogia entis. Et explicatur in hunc modum ex communi ratione analogorum; dupliciter enim concipi possunt: uno modo, proprio conceptu reali significato per nomen, et hoc modo, quatenus analoga sunt, non habent unum conceptum realem, sed plures, ut patet, tam in analogis proportionalitatis quam proportionis seu attributionis; nam si, audito hoc nomine, ridens, proprius conceptus rei significatae formetur, non unus, sed duplex conceptus formatur: unus hominis, qui proprie ac formaliter ridens est; alius bruti, quod solum per quamdam proportionalitatem sic appellatur. Quod si non uterque horum conceptuum, sed alter tantum formatur, non concipitur illa vox secundum totam analogiam seu communem significationem ad res illas, sed vel solum prout univoca est respectu hominum, vel solum prout translata est, et metaphorice brutum significat. Et simile est in analogis attributionis, verbi gratia, sanum; nam si proprius rei significatae conceptus formetur, non est unus, sed multiplex: unus animalis, quod formaliter et proprie sanum est; alii aliarum rerum, quae per varias habitudines seu denominationes a sanitate animalis extrinsecus sanae appellantur. In utroque autem ex his analogis potest unus conceptus valde confusus formari, qui magis est de vocis significatione quam de aliqua re, ut si, audito nomine sani, concipias quod habet ordinem ad sanitatem. Sic igitur in praesenti, audito nomine entis, potest formari conceptus confusus, comprehendens quidquid habet esse vel habitudinem ad esse: sed hic tantum est conceptus quid nominis; tamen, si revera concipiantur res illo nomine significatae, non formatur unus conceptus, sed plures.

4. Sententia Fonsecae huic proxima. — Nec multum ab hac sententia differt Fonseca supra distinguens triplicem conceptum entis, scilicet, distinctum, confusum et medium, id est, partim confusum, partim distinctum. Distinctus est, qui determinate et expresse repraesentat omnes entitates simplices, quas ens immediate significat, et hic non est unus, sed plures. Confusus est qui repraesentat omnia confuse et indeterminate, et hic est unus. Medius vero qui partim confusus, partim distinctus est, qui determinate repraesentat unam naturam, verbi gratia, substantiam, caeteras vero, scilicet, quantitatem, qualitatem, etc., implicite et indeterminate, quatenus omnes cum substantia proportione quadam conveniunt, et hic etiam unus esse dicitur.

5. Tot distinctionum diversitatem obesse potius quam prodesse claritati. — Sed huiusmodi distinctiones mihi videntur sine causa multiplicari, remque potius confundere quam explicare. Nam de conceptu formali entis loqui debemus, non iuxta id quod de rebus omnibus, quae sub hac voce comprehenduntur, cognosci et comprehendi potest, prout in se sunt, sed prout hac voce significantur; alioqui non erit sermo de conceptu entis in quantum ens, sed de conceptu rerum omnium tum existentium, tum etiam possibilium, quatenus tales sunt, et inter se distinguuntur, quomodo a nemine possunt uno conceptu formali distincte concipi, nisi a solo Deo, ut recte idem auctor notavit. Hoc autem sensu etiam conceptus substantiae aut viventis, si illo modo sit explicitus et distinctus, erit tantum ille quo omnes substantiae vel viventia omnia, quatenus sunt, distincte concipiantur, quomodo solus etiam Deus poterit habere eorum formalem conceptum distinctum substantiae, viventis, etc.

6. Dices, substantiam, vivens et similia nomina, non significare immediate has vel illas naturas substantiales aut viventes, sed rationem substantiae, viventis, etc., et ideo ad formandum conceptum distinctum respondentem significato talis vocis, non esse necessarium ad particulares naturas descendere; secus vero esse de ente, quia immediate significat entitates, saltem simplices, id est, non compositas ex natura communi et differentia contrahente. Sed hoc revera falsum est, ut fusius constabit ex sectione sequenti, et nunc breviter patet ex communi modo concipiendi. Quis enim dicat ens immediate significare Deum ut Deus est, etiam si Deus simplicissimus sit, et non compositus ex natura communi et differentia contrahente? Denique idem interrogari potest de substantia, accidente, et aliis generibus vel conceptibus simplicibus. Item, cur magis dicetur ens significare immediate entitates simplices, quam compositas ex natura communi et differentia contrahente, ut est animal, habitus, etc.? Nam ens ut sic generatim omnia sub se comprehendit, et sicut in conceptu substantiae vel qualitatis nihil includitur quod non sit ens, ita neque in conceptu animalis vel habitus. Quod autem conceptus compositus possit resolvi in plures, quorum neuter alterum includat, non autem conceptus simplex, parum refert ad mediatam vel immediatam significationem. Quis enim credat ens immediate significare rationale, et non hominem, quia rationale dicit simplicem conceptum, et homo compositum? Itaque, sistendo proprie ac praecise in conceptu formali entis ut sic, non pertinet ad ipsum ut per eum concipiantur distincte particularia entia secundum proprias et determinatas rationes; ideoque conceptus entis ut sic, si in eo sistatur, semper est confusus respectu particularium entium, ut talia sunt. Et ideo D. Thomas, I, q. 14, a. 6, dicit quod si Deus tantum cognosceret alia a se, in quantum sunt entia, tantum cognosceret in communi, confuse et imperfecte; unde concludit non tantum ea cognoscere secundum quod communicant in ratione entis, sed etiam secundum quod unum ab alio distinguitur; sentit ergo conceptum entis ut sic, praecise in eo sistendo, semper esse confusum respectu cuiuscumque determinatae rationis entis, prout in se talis est et ab aliis distinguitur, sive composita sit, sive simplex.

7. Modus loquendi aliorum non probatur. — Quapropter etiam illud membrum de conceptu partim confuso, partim distincto, est supervacaneum ad rem praesentem explicandam. Primo quidem, quia conceptus substantiae improprie dicitur implicite vel confuse esse conceptus accidentis, et in universum conceptus proprius primi analogati impropriissime dicitur esse confusus conceptus caeterorum analogatorum, quae secundaria sunt, quamvis multi ita loquantur dicentes, sicut idem nomen, licet immediate significet primum analogatum, secundario significat caetera, ita conceptum formalem primi analogati confuse repraesentare caetera, quatenus illi primo similia sunt vel proportionalia; nam quod repraesentat distincte aliquid, consequenter videtur repraesentare, saltem confuse, alia illi similia. Sed hoc quamvis sit parvi momenti, et fortasse de modo loquendi, mihi non probatur, quia huiusmodi conceptus proprius et distinctus primi analogati tantum est unus, et formaliter tantum repraesentat ipsum primum analogatum; in quo non recte cum nomine comparatur, quia nomen significat per impositionem tantum, et ideo idem nomen, quod primario ac proprie unum significat, potest per translationem imponi ad alia secundario significanda; conceptus autem rei tantum naturaliter repraesentat rem ipsam, et ideo si est proprius et adaequatus conceptus primi analogati secundum propriam rationem eius, non potest repraesentare reliqua; unde nec per se facit illa cognoscere, sed ad summum esse potest veluti origo, seu occasio, ut alia concipiantur et denominentur secundum aliquam proportionem vel habitudinem ad primum analogatum; quod non est satis ut conceptus specialis et proprius primi analogati dicatur implicitus vel confusus reliquorum. Deinde interrogo, an ille conceptus primi analogati sit idem omnino cum conceptu qui respondet proprio nomini eiusdem rei seu naturae, verbi gratia, substantiae, an vero sit diversus. Hoc posterius dici non potest, quia, si uterque est proprius conceptus substantiae, intelligi non potest in quo sit diversitas, ut alter dicatur repraesentare accidentia, et non alius. Si vero dicatur prius, ergo non magis potest ille conceptus dici repraesentare accidentia, quam conceptus proprius hominis alia animalia; immo minus id dici poterit, cum sit minor similitudo. Item, quia alioqui dicendum esset substantiam habere unum conceptum formalem aliquo modo communem substantiae et accidenti, quod revera impropriissimum est, et in rigore falsum, quia licet accidens dicat habitudinem ad substantiam, tamen conceptus substantiae nullo modo repraesentat illam habitudinem, sed solum terminum eius, et illum non formaliter sub ratione termini, sed secundum absolutam rationem suam; ergo hoc non satis est ut ille conceptus dicatur implicitus vel confusus conceptus accidentis. Atque idem considerari facile potest in caeteris analogatis seu conceptibus eorum; nam conceptus formalis hominis ridentis ut sic, nullo modo est conceptus confusus prati, nec conceptus proprius animalis sani est conceptus medicinae, et sic de aliis. Et ratio est, quia id quod fundat huiusmodi analogiam, vel est aliqua realis convenientia seu similitudo inter analogata, ut de ente infra dicemus, et illa non repraesentatur per conceptum proprium alicuius analogati; vel non est propria similitudo, sed solum proportio quaedam vel attributio, et haec etiam non satis est ut conceptus proprius unius analogati, ut tale est, repraesentet aliquo modo reliqua, sed solum formam illam, per ordinem ad quam reliqua talia denominantur, quae absolute et prout in se talis est, et non cum habitudine ad reliqua, per talem conceptum repraesentatur.

8. Addo ulterius: quidquid sit de hoc loquendi modo, quod determinatus conceptus substantiae dicatur confusus reliquorum generum entium, seu accidentium, tamen adhuc ille dici non potest conceptus formalis entis ut sic, tum quia ille est proprius conceptus formalis substantiae, ut substantia est, conceptus autem proprius entis esse debet diversus a conceptu substantiae, quandoquidem ens recte dividitur in substantiam et accidens; tum etiam quia ens non significat immediate substantiam, ut infra ostendam; ergo nec immediate exprimit proprium formalem conceptum substantiae. Relinquitur ergo conceptum formalem entis ut sic, comparatum ad determinata entia ut talia sunt, semper esse conceptum confusum et indistinctum in repraesentando hoc vel illud ens. Dico autem respectu particularium entium, ut talia sunt, quia respectu eius obiecti quod immediate et proprie repraesentat (quodcumque illud sit), dici potest et revera est proprius et distinctus conceptus, sicut idem conceptus animalis, qui respectu hominis est confusus, respectu animalis ut sic est proprius et distinctus, quamvis sub hac eadem comparatione idem conceptus simplex soleat dici confusus respectu illius conceptus compositi quo animal per suam definitionem concipitur. Atque simili modo potest, vel in diversis hominibus vel in uno diversis temporibus, unus conceptus entis esse distinctior alio, et e contrario unus potest vocari confusus respectu alterius distinctioris, quatenus contingit ipsammet rationem seu quidditatem entis ut sic magis vel minus perfecte cognosci, quae distinctio conceptuum formalium nihil ad propositum refert, quia magis est ex parte concipientis, et ex perfecto vel imperfecto lumine, vel modo concipiendi, quam ex habitudine ad obiectum, quam hic praecipue consideramus.

Vera sententia.

9. His ergo distinctionibus praetermissis, dicendum est conceptum formalem proprium et adaequatum entis ut sic esse unum, re et ratione praecisum ab aliis conceptibus formalibus aliarum rerum et obiectorum. Haec est communis sententia, ut fatetur Fonseca supra; tenet eam Scotus et omnes eius discipuli, ut videbimus sectione sequenti; Capreol., In I, dist. 2, q. 1, concl. 1 et 9, et in responsionibus ad argum. contra illas; et Caiet., de Ente et essent., c. 1, q. 2, qui citat D. Thomam, q. 7 de Pot., a. 5 et 6; Sonc., in IV Metaph., q. 1; Iavell., q. 1; Flandria, q. 2, a. 6; Hervaeus, Quodl. II, q. 7; Soto, in Praedicam., c. 4, q. 1; et plane colligitur ex D. Thoma, locis citandis sectione sequenti. Et probatur primo experientia; audito enim nomine entis, experimur mentem nostram non distrahi neque dividi in plures conceptus, sed colligi potius ad unum, sicut cum concipit hominem, animal, et similia. Secundo, quia ut Aristoteles dixit, I de Interpret., per voces exprimimus nostros formales conceptus; sed vox ens non solum materialiter est una, sed etiam unam habet significationem ex primaeva impositione sua, ex vi cuius non significat immediate naturam aliquam sub determinata et propria ratione, sub qua ab aliis distinguitur. Unde nec significat plura ut plura sunt, quia non significat illa secundum quod inter se differunt, sed potius ut inter se conveniunt, vel similia sunt; ergo signum est huic voci respondere etiam in mente unum conceptum formalem, quo immediate et adaequate concipitur quod per hanc vocem significatur. Vel potius e contrario hoc signo colligimus, ex tali modo concipiendi res uno conceptu, talis nominis impositionem processisse. Tertio, argumentari possumus ex conceptu existentiae; videtur enim per se evidens, dari unum conceptum formalem existentiae ut sic, quia, quoties hoc modo de existentia loquimur et disputamus tamquam de uno actu, revera non formamus plures conceptus, sed unum; ergo etiam conceptus formalis existentiae ut sic unus est, quia, sicut concipitur abstractum per modum unius, ita et concretum ut sic praecise constitutum; ergo similiter enti ut sic unus conceptus formalis respondet; nam ens vel est idem quod existens, vel, si sumatur ut aptitudine existens, conceptus eius habet eamdem rationem unitatis. Hinc etiam conceptus entis, non solum unus, sed etiam simplicissimus dici solet, ita ut ad eum fiat ultima resolutio caeterorum; per alios enim conceptus concipimus tale vel tale ens; per hunc autem praescindimus omnem compositionem et determinationem, unde hic conceptus dici etiam solet ex se esse primus qui ab homine formatur, quia, caeteris paribus, facilius de quacumque re concipi potest, quae omnia tradit D. Thomas, q. 1 de Verit., a. 1, et q. 21, a. 1; et Avicen., II Metaph. Quapropter de unitate huius conceptus communissimi et confusi fere nullus est qui dubitet; ostendimus autem nullum alium posse vere ac proprie dici conceptum entis ut sic, qui non sit confusus respectu particularium entium, ut talia sunt. Tandem, si conceptus formalis entis non est unus, erunt ergo plures; quot ergo erunt? Non est maior ratio de duobus quam de tribus, vel quolibet alio numero; quia, si multiplicantur hi conceptus, necesse est multiplicari iuxta aliquam diversitatem rerum vel entitatum sub latitudine entis comprehensarum; hae autem entitates in infinitum possunt multiplicari, et secundum proprias rationes distingui, et si semel ponitur conceptum vel conceptus entis ut sic repraesentare determinatas naturas entis, etiam ut distinctas, non est ulla ratio cur sistendum sit in duabus potius quam in tribus vel quatuor, etc., ut evidentius constabit ex his quae sectione sequenti dicemus de conceptu obiectivo; nam, licet formalis, quatenus a nobis et in nobis fit, videatur esse posse experientia notior, tamen exacta cognitio unitatis eius multum pendet ex unitate obiecti, a quo solent actus suam unitatem et distinctionem sumere.

10. Ex quo intelligitur primo quo sensu quave ratione hic conceptus formalis dicatur secundum rem ipsam praecisus ab aliis conceptibus, scilicet, quia a parte rei est realiter distinctus a conceptu substantiae ut sic, accidentis, qualitatis, et caeteris similibus; loquimur enim in intellectu humano, qui dum ea etiam quae in re distincta non sunt, mente dividit, in seipso conceptus partitur, conceptus realiter distinctos formando eiusdem rei secundum diversam praecisionem vel abstractionem rei conceptae, quomodo conceptus formales iustitiae et misericordiae divinae in nobis sunt realiter praecisi seu distincti, quamvis misericordia et iustitia in se non distinguantur. Sic igitur conceptus entis ut sic, cum in repraesentando praescindat a propria ratione substantiae ut sic, accidentis, et omnium aliarum, necesse est ut in se sit realiter praecisus et distinctus a conceptibus propriis talium rationum vel naturarum ut tales sunt, et hoc etiam facile omnes fatentur.

11. Secundo colligitur ex dictis hunc formalem conceptum entis, sicut in se est unus secundum rem, ita etiam secundum rationem formalem suam, et secundum eam etiam esse ratione praecisum a conceptibus formalibus particularium rationum. Patet primo, quia hic conceptus in se est simplicissimus, sicut obiective, ita etiam formaliter; ergo in se habet unam simplicem rationem formalem adaequatam; ergo secundum eam praescinditur ab aliis conceptibus formalibus. Secundo, quia, sicut mens nostra, praescindendo ea quae in re non distinguuntur, in seipsa realiter distinguit conceptus formales suos, ita e converso, confundendo et coniungendo ea quae in re distinguuntur, quatenus in se similia sunt, unit conceptum suum, formando illum re et ratione formali unum; hoc autem modo concipiuntur entia hoc formali conceptu entis; sumit enim mens illa omnia solum ut inter se similia in ratione essendi, et ut sic format unam imaginem unica repraesentatione formali repraesentantem id quod est, quae imago est ipse conceptus formalis; est ergo ille conceptus simpliciter unus re et ratione formali, et secundum eam praecisus ab his conceptibus qui distinctius repraesentant particularia entia seu rationes eorum.

12. Formalis conceptus entis ut sic non multiplicatur secundum multitudinem obiectorum particularium. — Tertio sequitur hunc conceptum formalem entis non solum esse unum, sed etiam non posse esse plures secundum habitudinem ad obiecta magis determinata, seu distinctius concepta ex parte obiectorum. Possunt quidem hi conceptus formales multiplicari, vel secundum numerum in diversis subiectis, vel in eodem diversis temporibus, forte etiam secundum speciem ex parte concipientis altiori modo vel cum maiori claritate et distinctiori apprehensione ipsius rationis formalis entis ut sic (quamvis fortasse tota haec distinctio sit solum secundum magis et minus intra eamdem speciem, maxime sistendo in conceptibus qui ab homine naturaliter formari possunt); at vero ex maiori vel minori determinatione obiecti non potest conceptus entis, ut sic, multiplicari; quia, ut ostensum est, hoc ipso quod non sistitur in communi conceptione entis ut sic, sed descenditur ad hoc et illud ens, ut talia sunt, licet multiplicentur conceptus formales, non tamen conceptus entis ut sic, sed adiungendo conceptum substantiae, vel accidentis, etc.

13. Hic conceptus non est tantum nominis, sed etiam rei. — Quarto colligitur ex dictis, falso vocari hunc conceptum tantum nominis, et non rei significatae nomine entis, et secundum eam rationem qua per illud significatur. Primo, quia, ut dixi, hic conceptus prior est voce et impositione eius ad res tali modo significandas. Nam, licet quoad nos conceptus saepe formentur mediis vocibus, tamen secundum se et simpliciter, prior est conceptus, qui ex se parit vocem qua exprimitur, et est origo impositionis eius; ergo talis conceptus est simpliciter et absolute conceptus rei secundum se, et non tantum in ordine ad significationem vocis, ut hac ratione dicatur conceptus nominis, seu quid nominis. Secundo, quia hic conceptus est per modum cuiusdam simplicis imaginis naturaliter repraesentantis id quod per vocem ad placitum significatur; sed in hoc tantum consistit quod sit conceptus rei, quamquam, quia conceptus ille simplicissimus est, et ideo obiectum eius non potest propria definitione declarari, ad illud explicandum uti solemus descriptionibus, quae solum videntur nominis significationem distinctius declarare; et hoc modo potest in bono sensu dici conceptus ille esse quid nominis, dummodo non excludatur quin ille sit proprius et adaequatus conceptus rei immediate significatae per illam vocem.

14. Quorum analogorum detur una ratio communis.— Fundamentum primae sententiae (nam de secunda iam satis dictum est) tangit materiam de analogia entis infra tractandam, et pendet etiam ex dicendis de conceptu obiectivo, nam multi existimant unitatem conceptus formalis non repugnare analogiae, sed unitatem conceptus obiectivi, de qua re postea. Nunc breviter dicitur ex D. Thoma, In I, dist. 19, q. 5, a. 2, ad 1, inter analoga attributionis quaedam esse quae significant formam, quae intrinsece tantum est in principali analogato, in aliis vero solum per habitudinem vel denominationem extrinsecam, ut sanum et similia, et his repugnat unitas conceptus formalis; quia analogata non habent inter se propriam similitudinem et convenientiam. Alia vero esse quae significant formam seu naturam intrinsece inventam in omnibus analogatis; et huiusmodi est ens, ut infra videbimus, nam accidentia non sunt entia per extrinsecam †2 denominationem, sed per intrinsecam naturam seu rationem entis, quam participant; et in huiusmodi analogis non est inconveniens dari unum conceptum formalem simpliciter et absolute in se unum re et ratione formali adaequata; in quo autem eius analogia consistat, infra explicabitur.