SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXVI. DE SUBSTANTIA MATERIALI IN COMMUNI
SECTIO PRIMA. QUAE SIT ESSENTIALIS RATIO SUBSTANTIAE MATERIALIS, ET AN EADEM OMNINO SIT CUM RATIONE SUBSTANTIAE CORPOREAE

SECTIO PRIMA. QUAE SIT ESSENTIALIS RATIO SUBSTANTIAE MATERIALIS, ET AN EADEM OMNINO SIT CUM RATIONE SUBSTANTIAE CORPOREAE

1. Quid nominis substantiae materialis .—Quod attinet ad quid nominis, constat substantiam materialem illam esse quae materia et forma constat, sive forma illa materialis sit, sive spiritualis, dummodo sit vera forma materiae. Substantia vero corporea dicitur illa quae natura sua habet hanc corpoream molem quae a nobis nec concipi nec explicari potest nisi per hanc extensionem partium quam experimur in substantiis sensibilibus, ratione cuius extensum locum occupant et una pars a suo loco alteram excludit et una substantia alteram. Et quia haec extensio a quantitate provenit, ut infra videbimus, ideo substantiam corpoream ut sic per ordinem ad quantitatem definimus, dicentes esse illam substantiam quae est capax trinae dimensionis, sive secundum se totam, id est, secundum materiam et formam ita extendi possit, sive tantum secundum materiam.

2. Quomodo se habeant ratio substantiae materialis et ratio substantiae corporeae .—Deinde, quod ad rem spectat, probatum est in superioribus substantiam materialem et corpoream in re idem esse et reciproce dici; nulla est enim substantia corporea quae ex materia et forma non constet, neque ulla est substantia, materia et forma constans, quae corporea et quanta non sit, saltem ratione materiae. Non possumus autem negare quin secundum mentis praecisionem alia sit ratio substantiae materialis ut sic, et substantiae corporeae ut sic, quia, stante illo conceptu et illa definitione substantiae materialis, nimirum, quod constet materia et forma, seu actu et potentia substantialibus realiter distinctis, adhuc dubitat intellectus an omnis huiusmodi substantia corporalis sit, ita ut hoc sit de intrinseca ratione eius: nec solum in hoc reperitur praecisio intellectus, sed etiam inventi multi sunt qui idnegaverint. Et similiter, e contrario, stante illo conceptu substantiae corporeae supra a nobis descripto, adhuc etiam dubitat mens an omnis substantia talis constet materia et forma; nec defuerunt qui id negaverint. Sunt ergo illae rationes saltem secundum mentis praecisionem distinctae. Et hinc oritur dubitatio, quae illarum sit essentialis substantiae materiali; essentialis (inquam) non tantum secundum rem, sed etiam secundum nostram rationem intelligendi. Dubitari etiam potest an una illarum rationum sit de se abstractior et universalior quam alia, saltem secundum rationem.

3. In qua re varii possunt excogitari dicendi modi: unus est rationem substantiae corporeae ex se universaliorem esse, quia non repugnat intelligi substantiam corpoream absque physica compositione partium essentialium, etiamsi fortasse repugnet in re ipsa dari. Vel e converso substantiam ex materia constantem esse quid universalius quam substantiam quantam seu corpoream; quia ex vi conceptus substantiae matertalis ut sic significatur aliquid commune et indifferens. Utraque pars huius sententiae eam habet probabilitatem quam habent sententiae asserentes posse dari substantiam materialem et incorpoream, vel e converso corpoream et non constantem ex materia; tamen a nobis nulla probabilitate defendi potest, suppositis quae supra dicta sunt de necessaria connexione et reciprocatione materiae et quantitatis, et quae etiam diximus tractando de universalibus. Repugnat enim rationem aliquam conceptam ex solo modo significandi et concipiendi esse universalem, si tali rationi conceptae repugnet communicari pluribus, cum in oppositis non repugnantia ratio universalitatis consistat, vel fundetur. Ideo enim vera ratio deitatis seu Dei non potest esse universalis, quantumvis communi nomine significari videatur, quia ei repugnat in multis speciebus aut individuis reperiri. Sic igitur pari proportione repugnat unam rationem conceptam esse universaliorem alia, si repugnat alicui rei communicari unam cui non communicetur alia, et e contrario, quia hoc est directe contra rationem maioris universalitatis. Si ergo non solum de facto illae duae rationes semper reperiuntur coniunctae, sed etiam de possibili habent illam intrinsecam connexionem et reciprocationem omnino inseparabilem, non potest una concipi ut universalior alia, quamvis possit una praescindi ab alia, quia universalior conceptus non solum dicit praecisionem unius ab alio, sed etiam aptitudinem et non repugnantiam essendi absque alio.

4. Propter hoc igitur dici aliter potest, licet conceptus substantiae compositae ex materia et forma absolute non sit universalior conceptu corporis, et quasi medius inter substantiam in communi et corpus, hoc enim tantum sufficienter concludit discursus factus, nihilominus tamen in hoc differre conceptum substantiae materialis a conceptu corporis, quod substantia materialis ut sic solum dicit ipsam rationem substantiae, quae est in corpore, quae quodammodo medium quoddam est inter substantiam in communi et corpus. Nam substantia in communi dicit substantiam simpliciter abstractam et indifferentem ad materialem et immaterialem; corpus vero dicit determinate quamdam substantiam, ut constitutam per differentiam subalternam corporis; substantia vero, ut coniuncta differentiae corporis, nec dicit substantiam cum totali indifferentia, nec formale illud constitutum per differentiam corporis, sed ipsam rationem genericam, ut in tali specie existentem. Aliud est enim considerare animal in homine, et aliud considerare hominem ut sic, vel animal absolute. Sed, licet in communi verum sit posse rationem genericam et specificam illis omnibus modis concipi, tamen in praesenti falsum videtur substantiam materialem ut sic significare solam communem rationem substantiae illa media ratione conceptam. Primo quidem, quia genus, quando illo modo concipitur, non concipitur ut totum aliquod universale aut actuale, sed solum ut pars materialis metaphysica substans tali differentiae et illi actu coniuncta. Substantia autem materialis non dicit solam communem rationem substantiae hoc modo conceptam, sed dicit quoddam totum seu actuale constitutum sub substantia in communi, per differentiam illam, scilicet materialis, vel etiam dicit totum universale complectens sub se omnes substantias materiales et confuse dicens totam essentiam earum; ergo. Secundo, quia ratio generica in specie aliqua considerata non includit intrinsece aliquam diiferentiam essentialem, quam non includat eadem ratio generica absolute sumpta, sed connotat tantum coniunctionem ad talem differentiam; at vero substantia materialis addit intrinsece differentiam essentialem supra substantiam in communi; ergo non tantum dicit communem rationem substantiae, quatenus est in corpore. Minor probatur, quia substantia materialis intrinsece et essentialiter constituitur per differentiam materialis et per illam etiam differt a substantia immateriali.

5. Obiectio .— Obiiciet aliquis, quia corpus methaphysice componitur ex substantia et corporeo; ergo necesse est ut substantia, quatenus est in corpore et metaphysice componit illud, dicat aliquod compositum ex materia et forma; ergo substantia materialis nihil aliud significare potest nisi substantiam in communi secundum esse quod habet in corpore. Prima consequentia probatur, quia substantia in communi, quatenus est in corpore, est substantia completa, quia hoc est de ratione substantiae in communi; ergo est substantia composita, quia in corpore nulla est substantia vel ratio substantiae completae quae sit simplex, id est, non composita ex actu et potentia realiter distinctis, quia omnis entitas hoc modo simplex, quae est in corpore, est substantia incompleta; ergo corpus ipsum, etiam quatenus est substantia, vel e converso substantia ipsa, prout hanc communem rationem habet in corpore, habet illam compositam ex materia et forma; ergo recte dicebatur substantiam materialem ut sic in hoc differre a substantia corporea ut sic, quod non dicit intrinsecum gradum corporeitatis, sed gradum substantiae, prout est in corpore. Et confirmatur, nam corpus de praedicamento substantiae physice dicit compositum ex materia et forma substantialibus in communi, et illamet essentia metaphysice componitur ex substantia et corporea, quae ratio substantiae nec soli materiae convenit nec soli formae, quia sunt substantiae incompletae, illa vero ratio dicit substantiam completam; ergo illa ratio substantiae completae, prout est in corpore, est composita ex materia et forma; ergo haec ratio substantiae est quae importatur nomine et conceptu substantiae materialis.

6. Respondetur committi quamdam aequivocationem in argumentis transeundo ab ipsa re, prout in re existit, ad rem prout conceptam seu praecisam per intellectum. Nam in re concludit argumentum in substantia composita non reperiri rationem substantiae completae ut sic, nisi per compositionem materiae et formae. Quo sensu verum est ipsam communem rationem substantiae completae, prout est in corpore, consurgere ex substantiis incompletis materiae et formae. Nihilominus tamen verum est rationem substantiae completae ut sic abstrahere ab huiusmodi compositione, ita ut, si praecise hanc rationem substantiae consideremus, etiam in corpore non habeat ex hac communi ratione, quod per compositionem consurgat. Unde hoc sensu negandum est rationem substantiae in conununi includere in conceptu suo metaphysico compositionem materiae et formae. Quod patet, quia ex vi huius conceptus nihil amplius intrinsece includit, quam includat angelus quatenus substantia est; alias corpus et angelus non convenirent univoce in ratione substantiae.

7. Unde ad argumentum in forma respondetur distinguendo consequens primae consequentiae, scilicet, aut secundum rem, aut secundum praecisum conceptum; secundum rem verum est ipsam rationem substantiae completae quae est in corpore esse compositam ex materia et forma, quod bene ostendunt probationes ibi factae. At vero secundum praecisionem nostri conceptus, non est verum rationem substantiae completae, etiam in corpore, includere in suo praeciso conceptu compositionem materiae et formae; alias non esset similitudo univoca inter corpus et spiritum secundum talem rationem. Neque contra hanc partem urgent probationes adductae; nam aperte procedunt de re ipsa secundum se, non vero ut sic praecise concepta. Unde de illa sic loquendo, etiam concedimus talem rationem substantiae, proutest in corpore, non esse simplicem, negamus tamen ut sic esse compositam; ratione enim praecisionis nostri intellectus abstrahit ab utroque et solum dicit rationem entis per se completi, quod ex se nec compositionem habet, nec simplicitatem, licet in re semper habeat alterum horum, iuxta differentiam cui adiungitur.

8. Quia vero negare non possumus quin communis ille gradus metaphysicus substantiae adiunctus tali differentiae, scilicet corporea, non solum ex physica compositione in re consurgat, sed etiam concipi possit secundum id quod in se habet, licet non ex se, sed quasi ex consortio talis differentiae, idcirco addendum videtur in gradu illo ut sic concepto in corpore includi quidem materiam et formam, non tamen ut materia et forma sunt, sed ut substantiae incompletae. Possunt enim hi duo gradus in materia et forma ipsa praescindi; conveniunt enim inter se in ratione substantiae incompletae, distinguuntur tamen in propriis rationibus. Cum ergo substantia, prout est in corpore, solum dicat rationem substantiae completae coniunctam differentiae corporis, etiamsi intelligamus ibi non esse sine compositione materiae et formae, tamen in illa praecisa ratione nondum concipimus compositionem materiae et formae ut sic, sed ad summum quod illa substantia coalescit ex substantiis incompletis quae in illa sunt. Atque ita etiam fit ut substantia materialis non possit dicere solana illam rationem substantiae, secundum quod est in corpore, quia substantia materialis expresse et intrinsece dicit substantiam compositam ex materia et forma ut tales sunt, quas non dicit ratio substantiae sub illa ratione concepta, ut declaratum est.

9. Sed urgebit aliquis: nam saltem sequitur ex hac ultima responsione, inter substantiam in communi et substantiam materialem seu corpoream dari conceptum medium, inferiorem substantia in communi et condistinctum a substantia spirituali, et diversu.m etiam a conceptu corporis vel substantiae materialis, quod est falsum, quia nullus talis conceptus fingi potest, qui non convertatur cum corpore. Sequela patet, quia substantia completa consurgens ex substantiis incompletis realiter distinctis dicitur esse conceptus magis praecisus et abstractus, quam conceptus substantiae materialis, tamen in illo conceptu vere contrahitur e determinatur ratio substantiae completae in communi ad peculiarem modum substantiae completae, qui in angelis non reperitur; ergo ille erit conceptus medius.

10. Respondetur, dupliciter dici posse aliquem conceptum magis praecisum. Uno modo, quia absolute sumptus sit universalior et hoc modo neganda est sequela, quia re vera conceptus substantiae completae constantis ex incompletis realiter distinctis non est universalior quam conceptus corporis au substantiae materialis. Alio modo dici potest conceptus magis praecisus, quia per re tiones magis abstractas, vel de se magis communes, concipitur et constituitur, quamvis conceptus ipse ex omnibus illis constitutus universalior non sit, et hoc modo conceptus ille substantiae completae consurgentis e incompletis potest dici magis praecisus quam conceptus substantiae materialis, quia ratio substantiae incompletae universalior est quam ratio materiae, et ratio compositionis ut sic ex se universalior est quam sit compositio materiae et formae ut sic, et ideo potest dici ille conceptus magis praecisus, licet non universalior; et, ut propriis terminis utamur, potest dici magis praecisus in modo, non in re. Est autem considerandum dupliciter posse concipi substantiam, ut realiter compositam ex actu et potentia substantialibus. Uno modo, ut haec sit differentia constitutiva talis substantiae, et sic quacumque ratione intelligatur talis substantia, ut vere et realiter composita in essentia ex vi propriae differentiae constituentis, sive illa compositio intelligatur per habitudinem ad substantias incompletas in communi, sive ad partes substantiales in communi, sive ad materiam et formam substantialem, iam non concipitur substantia in communi, etiam prout est in corpore, sed concipitur substantia essentialiter inferior quam substantia in communi, et essentialiter condistincta a substantia spirituali; nam differentia quae indicatur, hoc ipso quod dicitur substantia realiter composita ex rebus distinctis, sufficit ad contrahendam rationem substantiae et distinguendam illam a substantia spirituali, quae simplex est, id est, essentialiter excludens illam compositionem, quia non agimus de compositione substantiae quoad suppositum, sed quoad naturam, nec de compositione rationis, sed rei et ex rebus distinctis. Alio vero modo intelligi potest compositio in ratione substantiae, non ex vi differentiae constituentis, sed solum ex coniunctione ad differentiam contrahentem; quomodo non concipitur inferior directe aliquis gradus substantiae, sed concipitur ipsamet ratio substantiae connotando coniunctionem ad inferiorem differentiam.

11. Oportet enim advertere rationem genericam non solum ita contrahi per specificam differentiam ut cum flla componat specfem subalternam, vel ultimam, sed etiam in sese participare quodammodo film perfectionem et elevari vel deprimi ad ordinem ad quem talis differentia spectat. Sic genus animalis, contractum per differentiam rationalis, in ipso gradu sentiendi et in facultatibus eius quemdam singularem modum perfectionis participat; et genus qualitatis contractum per differentiam gratiae elevatur ad ordinem supernaturalem, ita ut ipsamet ratio qualitatis in tali qualitate supernaturalis effecta sit; et similiter contracta per differentias spirituales est spiritualis et indivisibilis, contracta vero per differentias materiales habet divisibilitatem quamdam et partium extensionem. Et ita in universum ratio generica, ex coniunctione ad specificam, in se participat nobiliorem modum essendi vel minus nobiliorem, quod provenit ex omnimoda identitate quam in re habet differentia contrahens cum genere per illam contracto, et quia in eisdem principiis realibus fundantur, saltem secundum realem identitatem. Et propterea etiam ille modus essendi, quem genus participat ex coniunctione ad differentiam, non constituit aliam peculiarem differentiam, sed ex eadem differentia provenit et cum ea convertitur, et suo modo pertinet ad effectum formalem eius, propter dictam identitatem, ut probatum est. Hoc ergo posteriori modo intelligi potest rationem substantiae, prout est in corpore, esse compositam et includere materiam et formam, non quidem secundum speciales rationes materiae et formae ut sic, sed secundum gradus substantiae quos includunt; nam ratione illorum complent integram rationem substantiae quae est in substantia corporea. Dicitur autem illa ratio substantiae, prout est in corpore, includere praedicto modo materiam et formam, quia physice et secundum rem in his principiis fundatur, quam vis metaphysice ratio substantiae etiam ibi concepta non dicat expresse compositionem et unionem ex pluribus substantiis incompletis, sed absolute substantiam completara in his tamen omnibus eadem ratio est de substantia corporea ut sic et de substantia materiali ut sic, quia in utraque ratio sub stantiae potest accipi vel tantum ut communis ratio substantiae ibi existens, vel u propria ratio substantiae materialis et corporeae, ut in specie subalterna constituta nec magis sub una ratione significatur no mine substantiae materialis quam corporea, vel e converso.

Quaestionis resolutio

12. Dicendum ergo est rationem substantiae materialis et corporeae essentialiter eamdem esse, et in hoc consistere quod sit substantia composita ex materia et forma. In qua descriptione substantia habet rationem generis, et reliquum rationem differentiae, quae illis verbis modo physico potius quam metaphysico traditur. Tota varo illa essentialis differentia physica metaphysice comprehenditur per illam differentiam materialis, cum dicitur corpus esse substantiam materialem. Unde differentia illa radicaliter fundatur in illis principiis physicis, materia, scilicet, et forma, quatenus ex eis consurgit una substantia completa alterius rationis et modi a substantia simplici, qui modus substantiae vel compositionis significatur per differentiam illam materialis. Eademque significatur per alteram differentiam corporea, quae similiter partim in materia, partim in forma substantiali ut sic radicaliter fundatur; nam etiam de ratione corporis est ut sit substantia completa ex materia et forma composita. Solum videtur esse discrimen, quia differentia haec, ut concipitur et significatur per corporeum, includit habitudinem ad quantitatem, unde substantia corporea definiri deberet substantia quae est capax quantitatis; atque hinc fit ut, secundum modum concipiendi nostrum, illa differentia, scilicet, materialis, videatur prior magisque essentialis quam altera, scilicet, corporea, nam aptitudo illa ad recipiendam quantitatem, hoc ipso quod concipitur per modum cuiusdam capacitatis seu potentiae receptivae quantitatis, concipitur ut proprietas quaedam seu attributum supponens essentiam, quae est ratio illius aptitudinis, quae non est alia, nisi compositio ex ipsa forma et materia substantialibus, ut sic.

13. Atque ex his ultimo intelligitur quo modo essentialis ratio materialis substantiae sit omnino absoluta, non includens essentialiter habitudinem aliquam ad accidens, etiam ad quantitatem, quod pertinet ad absolutam perfectionem substantiae, ut infra dicemus. Unde, licet materia et forma substantialis inter se includant essentialiter transcendentales habitudines, quibus una ad alteram mutuo ordinantur, tamen hae habitudines et termini earum in ipsa substantia completa concluduntur; ipsa vero substantia tota non dicit essentialiter habitudinem ad formam accidentalem, quia non ad illam ordinatur per se primo, et, quamvis sit capax illius, id tamen est quasi concomitanter ex absoluta perfectione suae naturae, non quia ad hunc finem primario instituta sit, sicut declaravimus supra tractando de materiali causa accidentium.