SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVI. DE COMPARATIONE CAUSARUM AD SUA EFFECTA
SECTIO III. UTRUM EIUSDEM EFFECTUS ESSE POSSINT AUT DEBEANT PLURES CAUSAE

SECTIO III. UTRUM EIUSDEM EFFECTUS ESSE POSSINT AUT DEBEANT PLURES CAUSAE

1. Exponitur quaestionis titulus .— Sub hoc titulo multa

comprehenduntur quae oportet distinguere et breviter expedire. Potest enim esse sermo vel de causis diversorum generum, vel de causis diversi ordinis seu speciei in eodem genere, vel de causis eiusdem rationis et speciei in eodem genere. Rursus potest esse quaestio de causis totalibus in suo ordine, vel de partialibus; est autem causa totalis quae praebet totum concursum necessarium ad effectum in illo ordine; partialis vero e contrario dicitur quae per se sola non confert sufficientem totumque necessarium concursum. Praeterea, aliud est quaerere an plures causae sint necessariae ad effectum, in quo simul inquiritur tam connexio effectus cum causis, quam connexio ipsarum causarum inter se in ordine ad causandum effectum; aliud vero est quaerere an possint plures causae ad eumdem effectum causandum convenire, esto necessarium non sit. Illud denique est considerandum, quando inquiritur de influxu plurium causarum in unum et eumdem effectum, non inquiri de unitate effectus quoad relationem effectus, id est, an talis effectus uno et eodem respectu referatur ad plures causas; haec enim quaestio parvi momenti est et proprium locum habet in praedicamento relationis. Neque etiam inquiritur de unitate seu identitate causalitatis plurium causarum in eumdem effectum, sed inquiritur de ipso esse seu absoluta entitate effectus, an in illam possint vel debeant plures causae influere, sive unaquaeque influat distincto influxu, sive non; id enim iudicandum erit ex modo causarum et ex principiis supra positis de causalitatibus singularum causarum, ut ex dicendis etiam facile constabit.

Expeditur quaestio in causis genere diversis

2. Principio, igitur, de causis diversorum generum, certum est aliquos esse effectus, ad quos causae omnium generum concurrere necessario debent, si sint proprie et per se effectus. Huiusmodi sunt imprimis omnes substantiae naturales, de quarum ratione est ut ex forma et materia componantur, et ita iam ibi duae causae concurrunt; materia autem non potest per se esse, nisi ab aliquo fiat; neque etiam habet formam, nisi aliquod agens illam inducat; agens autem non inducit illam, nisi aliquem finem intendat, et ita necesse est ut aliae etiam duae causae concurrant. Quo fit ut idem causarum concursus necessarius sit, tam ad materiam quam ad formam materialem seu materiam informantem, non tamen eodem modo, tum quia nec materia causat seipsam, nec etiam forma; tum etiam quia aliter concurrit materia ad formam quam ad compositum, et e converso, et sic de aliis, ut ex superioribus satis constat. Idem causarum concursus proportionaliter necessarius est ut quodlibet accidens connaturali modo per se causetur, quia non fit nisi cx subiecto, ab aliquo efficiente, propter finem. Dixi autem si sit proprie et per se effectus, quia in effectu contingenti et per accidens, ut talis est, neque est causa finalis neque proprie et per se efficiens; tamen ille, ut sic, nec est effectus per se, nec proprie est unus effectus, sed aggregatio plurium in quorum singulis praedictae causae inveniuntur. At vero in solis substantiis simplicibus seu immaterialibus duae tantum causae concurrunt, scilicet, efficiens et finalis, eo quod materialem non habeant, nec formalem habere possint, nisi fortasse formam metaphysicam quis causam appellet; illam autem non esse proprie et physice causam supra ostendimus.

3. Nullus effectus ab unica causa pendet .— Ex his intelligitur primo nullum esse effectum in rerum natura qui unicam tantum habeat causam formaliter loquendo. Nam imprimis necessarium est ut quidquid est causatum habeat causam efficientem, ut patet tum inductione facta, tum etiam quia quod est causatum non habeat esse a se: debet ergo habere datum ab alia causa extrinseca; causa autem quae realiter influit esse, ut causa extrinseca, est efficiens. Deinde, quia omne causatum habet causam finalem; nam haec est prima causarum; quidquid autem habet causam finalem habet etiam efficientem, ut docuit Averroes, lib. de Substantia Orbis, c. 2, quia finalis causa est cuius gratia agens operatur. Unde supra ostendimus causalitatem finis primo ac per se exerceri circa aliquam actionem agentis. Et e converso causa etiam efficiens per se nihil operatur, nisi concurrente etiam fine propter quem operatur; hae igitur duae causae ut minimum necessariae sunt habentque inter se necessariam connexionem, eo modo, quo supra declaravimus quomodo omne agens operetur propter finem. Dixi autem formaliter loquendo, quia ubi contigerit efficiens et finem in eamdem omnino rem coincidere, poterit quidem effectus realiter esse ab una sola causa, prout exercente tamen duplicem rationem causandi, secundum quam duae causae formaliter nuncupantur. Et eadem proportione, qui numerant exemplar ut causam distinctam dicent habere connexionem cum efficienti et fine, saltem ratione primi agentis, iuxta superius declarata.

4. Dices posse intelligi rem aliquam ex se esse propter alium finem, etiamsi non sit ab alio efficienti, ita ut adaequata ratio finis non sit esse id cuius gratia aliquid fit, sed cuius gratia vel fit vel est. Sicque Aristotelem sensisse de aliquibus rebus, quod habeant causam finalem et non efficientem, existimant Gregorius et alii, de qua re partim supra diximus, partim infra dicemus. Nunc quod ad rem praesentem spectat, impossibile imprimis est rem quae ex se est, esse propter aliud a se; nam quod a se est, propter se etiam est, quia tale ens est omnino perfectum, nec est cur habeat esse ordinatum ad aliud, si ex se illud habeat. Deinde, etiamsi fingeretur talis ordo, non esset per propriam causalitatem finis respectu ipsius esse talis entis, quia tale esse esset ex se simpliciter necessarium, cum supponatur non indigere causa efficienti; ergo non pendet ab alio etiam ut a finali causa, quia alias illa ablata amitteret suum esse, quod repugnat enti simpliciter necessario. Unde neque in operari posset pendere ab alio ut a fine, quia quale est esse, tale est et operari. Igitur hae duae causae ut minimum requiruntur ad quemlibet effectum.

5. Secundo sequitur ex dictis nullum effectum habere causam materialem intrinsecam, qui non habeat omnes alias, neque etiam habere causam formalem intrinsecam, qui non habeat caeteras, ac denique intrinsecam causam materialem et formalem habere necessariam connexionem, non solum inter se, sed etiam cum efficiente et fine. Haec omnia sunt clara et certa ex dictis, quia materia et forma sub praedicta ratione habent inter se relationem seu transcendentalem habitudinem mutuam, quia nec materia causat intrinsece nisi per complexum formae, nec forma nisi per informationem materiae, et ita non potest una causare intrinsece sine alia. Dico autem intrinsece, quia quatenus materia causat ipsam formam, non tam intrinsece causat, et ideo ut sic non requirit formam ut concausantem seipsam, sed solum ut causatam, et consequenter ut con causantem compositum. At vero quaelibet ex his causis, et ambae etiam simul habent connexionem cum efficienti, et consequenter etiam cum finali, quia tum materia, tum forma, tum etiam compositum ex ipsis est ens adeo imperfectum, ut non possit ex se habere esse, et ideo, sicut neutra ex his causis est sine efficienti, ita neque causat sine efficienti; efficiens autem, ut saepe dictum est, per se non efficit sine concursu finis.

6. Materialis et singulae aliae causae cur totales appellentur .— Ultimo intelligitur ex dictis quomodo hae causae dicantur totales, cum tamen nulla earum per se sola sufficiat ad effectum. Sunt enim totales in suis generibus, quia unaquaeque in suo genere sufficit et adhibet totam causalitatem in eo ordine necessariam, et quia unaquaeque habet suam causalitatem diversae rationis ab alia et non componunt unam integram causam, ideo unaquaeque absolute existit totalis causa. Dices: saltem sequitur quamlibet ex his causis esse imperfectam in absoluta et communi ratione causae, esto unaquaeque dicatur perfecta in suo genere. Patet sequela, quia quaelibet earum est absolute insufficiens ad effectum in rerum natura constituendum sine aliarum consortio. Consequens autem est falsum, alias etiam Deus in ratione causae esset quid imperfectum. Respondetur primo absolute negando sequelam propter instantiam de divina causalitate. Secundo additur: consequens est verum in omni alia causa praeter Deum; utriusque autem dicti rationem sic declaro. Nam imprimis causae materialis et formalis imperfectae simpliciter sunt, tum quia non causant nisi componendo, qui modus ex suo genere imperfectus est; tum etiam quia cum utraque causet veluti dando suammet entitatem ad entitatem effectus constituendam, neutra per se sola ad id satis est, quia unaquaeque habet entitatem imperfectam et incompletam, ut ex utriusque coniunctione completa entitas totius effectus consurgat. Denique unaquaeque dat aliquid proprium, quod altera nullo modo potest conferre. His ergo rationibus utraque est simpliciter imperfecta.

7. Finalis causa et efficiens ex suo genere pure perfectas .— Causa vero finalis et efficiens, ut sic, nullam dicunt imperfectionem neque in modo causandi, neque ex eo quod aliae causae cum illis interdum concurrant. In creaturis autem semper habent aliquas imperfectiones admixtas, quoad modum quidem, quia vel operantur cum mutatione seu mutabilitate, vel propter suum commodum, vel aliquid huiusmodi. Quoad indigentiam vero aliarum causarum (quod ad rem praesentem spectat), quia omnis causa efficiens creata indiget materiali causa ut efficere possit, quod imperfectionis est, tum propter limitatum modum agendi, tum etiam quia ipsa materia quam supponunt nullo modo est ab ipsis. Rursus indigent aliqua causa finali extra se; nam, licet propter se operentur, tamen necesse est ut etiam operentur propter aliud, saltem ut ultimum finem. Et praeterea indigent concursu superioris causae in ratione efficientis superioris rationis. Ac simili proportione omnis finis creatus habet imperfectionem in causando, ob quam et ob limitationem suam, indiget et alicuius efficientis distincti et alicuius materiae vel subiecti concursu, ut aliquem effectum habere possit.

8. At vero in Deo solo est causalitas sine imperfectione; nam imprimis absolute non indiget concursu materiae vel formae ad efficiendum. Deinde, quando hae causae sunt necessariae in aliquo effectu, etiam si fiat a Deo, non concurrit aliqua earum ut simpliciter supposita causalitati Dei, sed ut ab ipsomet facta et conservata. Et praeterea necessitas talium causarum non est ex defectu virtutis Dei, alioqui non daret Deus esse etiam ipsis causis, sed est ex intrinseca indigentia effectus, cuius natura est ut ex talibus causis constet. Quo etiam fit ut tales causae, quatenus concurrant ad effectum Dei, magis concurrant ut effectus eius quam ut concausae cum ipso, adeo ut ipsaemet causalitates talium causarum exerceri non possint, nisi Deus illas efficiat. Rursus Deus ad causandum effective ita indiget concomitantia causae finalis, ut non indigeat fine a se distincto, quia ipse est finis ultimus omnium suarum actionem. Quod si interdum vult actionem suam ad alium finem proximum ordinare, et illud non est ex indigentia, sed ex perfectione et voluntate sua, et praeterea talis finis proximus non posset esse finis nisi a Deo reciperet perfectionem et bonitatem qua posset illud munus subire. Et similiter e contrario, ut Deus causet per modum finis, non indiget consortio alterius agentis sed suae virtutis, ut omittam in illismet generibus finis et efficientis habere Deum summam independentiam. Ita ergo fit ut concursus plurium causarum ad unum effectum non minuat perfectionem Dei in absoluta ratione causandi, etiamsi in inferioribus causis illud sit indicium imperfectae virtutis.

Tractatur quaestio in causis eiusdem generis diversis in specie

9. Plures materiae eiusdem effectus esse non possunt.— Secundo loco dicendum est de pluribus causis eiusdem generis, diversae tamen rationis vel ordinis in tali genere. Et hoc poterit breviter expediri, quia res est facillima. Dicendum est enim in causa materiali et formali non posse hoc modo plures causas concurrere ad eumdem effectum; in efficienti autem et finali, posse. Prima pars de materia probatur, quia materia non concurrit, nisi recipiendo formam; duae autem materiae diversae rationis, vel in essendo vel in causando, non possunt ad eamdem formam recipiendam concurrere, quia neque eadem forma potest in pluribus materiis recipi; quod si plures materiae plures formas recipiant, iam non ad unum effectum concurrunt, sed ad plures.

10. Dices, quamvis ratio facta concludat respectu formarum substantialium quae a materia pendent, non tamen respectu animae rationalis, quia plures materiae concurrunt cum eadem anima ad eumdem hominem componendum, vel simul ratione diversarum partium, vel successive ob continuam mutationem materiae. Respondetur ob partium diversitatem non esse proprie plures materias, sed unam adaequatam, constantem ex pluribus partibus, praesertim cum neque illae partes possint eadem anima informari, nisi sint inter se aliquo modo unitae et coniunctae ad componendum unum adaequatum susceptivum. Addo praeterea, quatenus plures illae materiae partiales ad unum effectum concurrunt, eatenus ipsummet effectum esse multiplicem et varium secundum partes. Unde ad alteram partem de successiva mutatione materiae respondetur illum effectum esse quidem unum ratione animae, tamen ex ea parte qua variatur materia, etiam effectum aliquo modo variari, ut supra, disp. V, tractatum est.

11. Dices rursus, quamvis in substantiali effectu verum hoc sit, non tamen in accidentali. Et ratio differentiae est quia causa materialis proxima formae substantialis non habet aliam in qua fundetur, quia est ipsa primum subiectum, et ideo tantum potest esse unica causa materialis unius formae et unius compositi; at vero forma accidentalis potest immediate habere aliquam materialem causam quae indigeat alia materia in qua sustentetur, quia, ut supra diximus, potest accidens immediate inhaerere accidenti. Sic ergo poterit idem accidens habere duas causas materiales, unam proximam et aliam remotam, ut eadem intellectio, verbi gratia, causatur materialiter a subiecto in quo recipitur et a substantia animae. Respondetur primo illud remotum subiectum non proprie concurrere per se ad ultimum actum, sed solum sustentando illud accidens cui aliud inhaeret, et ita est supra posita assertio declaranda aut limitanda de causa materiali immediata ac per se. Quod si quis velit defendere idem accidens, verbi gratia, eumdem actum vitalem inmediate afficere utrumque subiectum, et proximum et radicale, necesse est ut dicat illa duo tunc concurrere per modum unius adaequati susceptivi, et singula tantum partialiter concurrere, conclusionem autem intelligendam esse de causis totalibus.

12. Plures formae eiusdem effectus, nec supernaturaliter esse possunt .— Iam de causa formali evidentior est assertio posita, quia plures formae non possunt ad eumdem effectum constituendum convenire. Nam quod ad formas substantiales attinet, supra ostensum est non posse esse plures simul in eadem materia; quamvis autem successive sint, non componunt cum illa eumdem effectum, sed diversos, quia diversa esse formaliter tribuunt. Unde, licet de potentia absoluta simul essent plures formae in eadem materia, non concurrerent ad unum effectum, sed unaquaeque suam speciem et suum effectum constitueret. Quod vero spectat ad formas accidentales, quamvis plures possint simul in eodem subiecto esse, non tamen ad eumdem effectum concurrere, sed unaquaeque suum proprium ac distinctum habet effectum. Nec refert quod interdum compositum ex talibus formis denominatur aliquo modo unum, ut unus artifex, etiamsi habeat plures artes specie distinctas, nam illa denominatio singularis sumitur ex unitate subiecti subsistentis in illis formis; unde formaliter non cadit in effectum talium formarum, ille enim revera non est unus, sed,cadit in ipsum suppositum, quatenus unum et idem omnibus illis formis seu accidentibus substat. Denique, si aliquando forte plures formae, vel accidentales, vel etiam substantiales, dicuntur concurrere ad unum quid constituendum, id non efficient ut formae totales, sed ut partiales, ut forma sanguinis, carnis et ossis ad constituendum animal, et color, figura, etc., ad constituendam rem pulchram, vel si quid est aliud simile. Semper itaque tales formae concurrunt ut componentes unam, neque est maior unitas in effectu quam sit proportionaliter in forma; nunquam ergo plures causae formales ad eumdem effectum concurrunt.

13. At vero in efficientibus et finibus, si sint diversarum rationum et inter se subordinata, res est manifesta ex iis quae de his causis disseruimus. Nam possunt plures causae huiusmodi ad eumdem effectum concurrere; et quando effectus est a causa creata, semper id est necessarium propter dependentiam causae particularis.