SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVIII. DE ACTIONE

DISPUTATIO XLVIII. DE ACTIONE †*

1. De sex ultimis generibus accidentium perpauca docuit Aristoteles, tam in Dialectica quam in Metaphysica; sola enim eorum numeratione contentus fuit. Immo in V Metaph., c. 7, ita ea numerat, ut habitum et situm omittat; ubi Comm., com. 14, ait: Tacuit praedicamenta situs et habitus, propter abbreviationem sermonis, vel quia latent . De aliis vero quatuor multa sumi possunt ex Aristotele in libris Phys.; nam de actione et passione agit in III; de tempore et loco, in IV. Hic vero a nobis tractanda sunt latius et abstractius, prout ratio metaphysica postulat. Et quamvis de his praedicamentis generatim tractari soleat an sint absolutum quid, vel respectivum, aut mixtum ex utroque, et en sint res vel modi distincti a reliquis, tamen haec melius explicabuntur in singulis horum praedicamentorum, quia existimamus nullam esse realem rationem communem his omnibus praedicamentis et illis solis, de qua possint illae communes quaestiones tractari; est autem res valde confusa et operosa de rebus distinctis ut distinctae sunt aliquid communiter disputare propter hanc solam extrinsecam denominationem, qua haec genera dicta sunt sex ultima praedicamenta.

2. Cur de actione ante alia sermo sit .— Actio unum entis genus .— Igitur de actione, quam semper Aristoteles primo loco numerat inter haec, multa dieta sunt a nobis in superioribus, cum de causa efficiente ageremus. Nam cum actio sit causalitas causae efficientis, ut ibi diximus, necessarium fuit de actione dicere quidquid ad intelligendam causalitatem illius causae fuit necessarium. Sumendum ergo hic est ex ibi dictis actionem esse aliquid in rerum natura contentum in latitudine entis et ex natura rei distinctum a re quae per illam fit, quae cum ibi sint satis probata, hic repetere non est necesse, quamquam necessarium saepe erit haec iterum atque iterum inculcare. Ex his etiam supponimus ut certum actionem esse quid distinctum a caeteris praedicamentis, praeterquam a passione, de qua et de distinctione inter illas dicemus disputatione sequenti; et a quando, de quo est peculiaris difficultas communis omnibus praedicamentis, quomodo distinguatur ab illis, quam in suum locum reservamus; et a relatione, quod infra tractandum est, quia aliqua declaratione indiget. De caeteris vero res est clara; nam ad substantiam, quantitatem, qualitatem et ubi comparatur actio ut †1 ad terminos suos; et ideo, probata distinctione actionis a termino, probata est distinctio ab his praedicamentis; cum habitu vero et situ nullam habet similitudinem, nedum identitatem; quod si illa considerentur quatenus per actionem aliquo modo fieri possunt, erit eadem distinctio actionis ab his, quae est ab aliis terminis. His ergo suppositis, superest ut distinctius explicemus communem essentiam actionis et causas ac principia eius, ac deinde divisiones eius tradamus, singula membra declarando, quantum intra limites obiecti metaphysicae continentur.

SECTIO PRIMA. UTRUM ACTIO ESSENTIALITER DICAT RESPECTUM AD PRINCIPIUM AGENDI

1. Quae ratio dubium possit ingerere .— Ratio dubitandi est quia actio essentialiter videtur dicere respectum ad agens, sine quo nec intelligi potest, nec a passione distingui. In contrarium autem est, quia si relatio constituit speciale genus praedicamentale, non potest in essentia alterius praedicamenti includi.

Divisio relationis in extrinsecus et intrinsecus advenientem expenditur

2. Utriusque relationis descriptio secundum Scotum .— Hoc loco tractanda nobis ex professo est opinio Scoti distinguentis relationem in extrinsecus et intrinsecus advenientem, quam supra in hunc locum remisimus. Illas relationes vocat intrinsecus advenientes, quae necessario consurgunt positis fundamento et termino; et ideo vocat intrinsecus advenientes, quia quasi intrinsece pullulant positis fundamento et termino. Et hos respectus dicit esse posse proprias relationes, quae constituunt praedicamentum ad aliquid. Respectus autem extrinsecus advenientes appellat eos qui non neccesario sequuntur ex positione alicuius fundamenti et termini, ut est actio, in qua versamur; nam posito igne et ligno non statim insurgit intrinsece respectus actionis, quia possunt non esse applicata, vel potest esse interiectum obstaculum quod actionem impediat. Immo, etiam positis omnibus requisitis et ablatis omnibus impedimentis, stat non sequi actionem, ut patet in agente libero; et in agente etiam naturali posset id accidere de potentia absoluta, secluso solo Dei concursu. Hoc autem non potest accidere in relationibus intrinsecus advenientibus, et ideo merito vocantur respectus extrinsecus advenientes, tum ut a prioribus distinguantur, tum etiam quia si non pullulant intime ex fundamento, necesse est ut extrinsecus adveniant. Et de his respectibus ait Scotus nec pertinere ad praedicamentum ad aliquid , nec constituere unum aliquod praedicamentum, sed plura; cuius rei nullam reddit rationem, sed solum auctoritatem eorum qui decem praedicamenta distinxerunt. Potest autem reddi, quia priores relationes sicut conveniunt in modo resultandi ex fundamento et termino, ita habent communem quamdam et univocam rationem relationis et non habent aliud munus nisi referre, et ideo illae constituunt speciale praedicamentum relationis. At vero posteriores relationes, sicut adveniunt extrinsecus, ita variis modis et ad varia munera conferuntur; ideoque et habent modum omnino diversum a prioribus relationibus et inter eas sunt etiam varia genera primo diversa.

3. Hanc sententiam ex professo tractat Scot., In IV, dist. 13, q. 1, § Ad cuius autem, et eamdem tetigit dist. 6, q. 10, et In III, dist. 11, q. 1. Iuxta quam docet actionem esse quemdam respectum extrinsecus advenientem. Et fundamentum eius esse potest quia actio dicit respectum realem ad agens, ut prima ratio dubitandi ostendit; et non dicit relationem praedicamentalem, ut probat posterior ratio dubitandi: ergo dicit respectum alterius rationis, qui optime declaratur illa voce extrinsecus advenientis , ut supra declaratum est. Nec satisfaciet qui dixerit actionem dicere respectum secundum dici, quia actio et passio non tantum distinguuntur secundum dici aut significari, sed in ipsa ratione formali significata; et non distinguuntur nisi in respectu: ergo ille respectus non est tantum secundum dici, quia, ut supra dictum est, esse respectum secundum dici non est esse respectum, sed significari ad modum respectus; est ergo respectus secundum esse. Et confirmatur, nam de intrinseca ratione actionis est ut sit emanatio et causalitas agentis; unde essentialiter est quid medians inter agens et effectum, ab utroque pendens et constituens inter illa veluti oppositionem quamdam; sed hoc solum est de ratione respectus secundum esse; ergo.

Quomodo Scoti sententia ab aliis impugnetur

4. Hanc vero Scoti sententiam primum impugnant thomistae quoad illam generalem distinctionem relationum in intrinsecus et extrinsecus advenientes, ut videre licet in Hervaeo, Quodl. VII, q. 14; Soncin., V Metaph., q. 39; et Soto, in Praedic., c. de ad aliquid, et V Phys., q. 2, a. 2. Et praecipua ratio impugnationis est quia si isti respectus extrinsecus advenientes sunt veri respectus secundum esse, ut Scotus supponere videtur, essentialiter univoce conveniunt in ratione respectus ad aliud; nam sola differentia in modo originis seu productionis aut resultantiae, quamquam indicet aliquam diversitatem essentialem, non tamen impedit, immo supponit convenientiam aliquam communem et essentialem, quam oportet esse univocam, quia nulla est ibi ratio analogiae; erunt ergo omnes hae relationes eiusdem generis et consequenter eiusdem praedicamenti. Neque enim reddi potest ratio cur illae differentiae, cum essentiales sint, non sint verae differentiae, cum ipsae non sint relationes; alioqui etiam posset quis dicere relationem mutuam et non mutuam et similes distingui praedicamento.

5. In qua impugnatione statim occurrit difficultas, quia simili ratione probabitur relationes transcendentales non esse veros respectus secundum esse, aut pertinere ad praedicamentum relationis, cum tamen in superioribus ostenderimus non posse negari hos respectus transcendentales esse veros et secundum esse. Et quidem, si Scotus per relationes extrinsecus advenientes non intellexisset nisi respectus transcendentales, non esset cum eo multum contendendum de nomine relationis extrinsecus advenientis, etiamsi ab illo merito cavendum sit, ut statim dicam; nam quod ad rem attinet, non possumus negare respectus transcendentales, tum in aliis rebus, ut in discursu praecedentis disputationis et totius metaphysicae visum est, tum etiam in actione, ut iam ostendam. Neque contra hoc vim habet dicta impugnatio, quia conceptus ipse respectus transcendentalis transcendentalis est et omnia entia percurrit, praesertim creata, quod magis indubitatum est de entibus incompletis ac imperfectis; ergo multo magis conceptus abstractior, scilicet, respectus in communi, ut abstrahit a transcendentali et praedicamentali, non potest esse genericus, sed (ut ita dicam) supertranscendentalis. Separantur ergo haec tamquam primo diversa, ut constat ex dictis in praedic. ad aliquid .

Qua ratione reiicienda sit dicta opinio Scoti

6 At vero, si Scotus per relationem intrinsecus et extrinsecus advenientem aliquid aliud praeter respectum transcendentalem et praedicamentalem intelligit, non possumus illi consentire, et tunc argumentatio facta non est parum efficax, quia, cum relatio extrinsecus adveniens non sit respectus transcendens, dicet determinatum modum relationum; cur ergo non dicet speciale genus relationis realis, et commune univoce ac per modum naturae determinatae et contentum sub genere universaliori? Deinde, non est cur Scotus has relationes, quas extrinsecus advenientes vocat, ad sola sex ultima praedicamenta limitet. Nam unio, ex eius sententia, est relatio extrinsecus adveniens, et tamen non est in aliquo sex praedicamentorum, sed reducitur ad praedicamentum formae quae unitur, ut supra ostensum est. Quod si forte dicat omnia haec praedicamenta dicere vel includere hunc respectum, non tamen e converso omnem respectum extrinsecus advenientem pertinere ad sex ultima praedicamenta, primum oportuisset huius rei rationem reddere. Deinde facilius dicere posset haec praedicamenta includere respectus transcendentales et primo diversos a praedicamentalibus.

7. Ulterius autem inquiro de appellationc ipsa, cur, scilicet, vocet hunc respectum extrinsecus advenientem. Nam certe ratio supra data et exemplum de actione non videtur sufficere, quia relatio propinquitatis inter Petrum et Paulum praedicamentalis censetur, et tamen non statim sequitur posito Petro et Paulo in rerum natura; nam in illis tantum est fundamentum quasi remotum et oportet aliud adiungere, quod sit proxima ratio fundandi et quasi excitandi relationem. Hoc autem ipsum invenitur inter rem quae agit et quae patitur, quia non consurgit respectus inter illas, nisi interveniente aliqua mutatione et aliquo novo modo in aliqua illarum, quae mutatio non est ipsa relatio, sed est aliquis modus rei, etiamsi includat respectum transcendentalem, vel ad illum consequatur respectus praedicamentalis. At vero sicut in aliis rebus, posito motu vel mutatione necessaria, statim consurgit relatio, ita etiam hic posita actione, nec amplius est necessarium, nisi ut ipsa actio fiat. Quod non satis est ut ille respectus dicatur extrinsecus adveniens, nam fere in omnibus relationibus praedicamentalibus hoc reperitur; ut, verbi gratia, non solum actio, sed etiam ipsa potentia non potest referri ad suum obiectum, nec scientia ad scibile, nisi prius fiat in rerum natura, et cum fit, non fit sine respectu transcendentali.

8. Quod ultimo sic declaro, nam vel Scotus loquitur de relatione agentis ad passum vel effectum, vel de respectu ipsiusmet actionis ad principium agendi. Si primum, falsum est illum respectum includi in actione, nam potius resultat ex actione; falso etiam dicetur extrinsecus adveniens, nam posito fundamento, cum sua proxima ratione fundandi, et termino, necessario surgit illa relatio, quae omnia constant ex dictis de praedicamento ad aliquid . Si vero loquitur de respectu ipsiusmet actionis, cui, quaeso, extrinsecus advenit? num ipsi actioni? at est intrinsecus et essentialis illi; num subiecto in quo inest actio, quodcumque illud sit? at hoc modo plures relationes praedicamentales dici possunt extrinsecus advenientes, quia subiecto cui tribuuntur, extrinsecus seu accidentaliter adveniunt. Ut relatio scientiae ad scibile potest dici extrinsecus advenire respectu subiecti cui accidit scientia, et maxime si extrinsecus infusa est; nam posita potentia et obiecto non est in ea talis relatio; posita autem scientia, necessario convenit talis relatio. Quod si tandem dicatur esse discrimen, quia per actionem qua fit scientia non fit relatio, sed illa deinde resultat; per actionem autem ut sic non additur nisi respectus, quia ita per se fit, sicut ipsa actio per se fit; et in universum id convenire relationi extrinsecus advenienti, ut sola ipsa per se fiat; si hoc (inquam) dicatur, id commune est relationibus transcendentalibus, quamquam non sit necessarium in omnibus; de qua re in superioribus dictum est. Et similiter non potest illud esse verum in omnibus sex ultimis praedicamentis, ut ex eorum tractatione constabit. Et specialiter in actione gratis id dicitur, quia sicut scientia non est solus respectus, sed qualitas includens respectum transcendentalem ad obiectum, ita actio non est solus respectus, sed est quidam modus includens respectum intrinsece et essentialiter; quod si ex scientia ut includente respectum transcendentalem, deinde resultat alius praedicamentalis, idem dici poterit de actione; nulla est ergo specialis ratio ob quam talis respectus vere dicatur extrinsecus adveniens.

Secunda sententia, negans includi respectum in actione, reiicitur

9. Est ergo secunda sententia dicens actionem non includere essentialiter respectum alium ad agens, praeter extrinsecam denominationem sumptam ab ipsamet forma vel effectu facto. Ita tenet Hervaeus supra, et Quodl. I, q. 9; et Iavel., V Metaph., q. 23; qui dicunt actionem calefaciendi, verbi gratia, nihil aliud esse quam calorem productum ab igne, a quo ignis agens denominatur, quae denominatio non consistit in respectu, sed in quadam veluti informatione extrinseca, ad quam potest deinde consequi respectus. Fundamentum huius sententiae est quia hoc sufficit ut agens constituatur actu agens; ergo sufficit etiam ad rationem actionis; ergo quidquid aliud fingitur est superfluum et vix potest intelligi; non est ergo admittendum.

10. Sed haec sententia vel falsa est vel non satis declarat proprium respectum actionis. Si enim intelligat actionem in re nullam rem vel modum realem dicere distinctum ex natura rei a forma facta, sed esse ipsammet formam ut denominantem extrinsece causam agentem, improbata sufficienter est haec sententia in superioribus, dum ostendimus actionem debere esse aliquid medium inter agens et effectum et ex natura rei distinctum ab utroque. Iuxta praedictam autem sententiam nullum est tale medium, quia ipsemet effectus dicitur denominare extrinsece causam agentem et ut sic vocari actionem, sicut superficies rei continentis denominat extrinsece rem contentam et ut sic dicitur locus. Non potest autem haec sententia rationem reddere cur forma facta extrinsece denomines causam facientem, quia sola existentia utriusque rei, scilicet, quae facta dicitur et quae dicitur faciens, non sufficit ad illam denominationem, quia possent illae duae res existere in rerum natura, ita ut neutra aliam faceret, sed utraque facta esset a Deo vel alia causa; tunc ergo ex illarum duarum rerum existentia non sumeretur talis denominatio; ergo aliquid aliud in rebus ipsis intercedere necesse est, quia illa denominatio ex rebus ipsis oritur. Quod si dicatur, ut necessario dici debet, hoc solum intercedere, quod una procedat ab alia, interrogo quid sit hoc procedere; nam aliquid est in rebus ipsis existens et non potest non esse distinctum ex natura rei a re quae est efficiens et a re quae est effectus, quandoquidem possent illae duae res existere sine processione unius ab alia; ergo illa denominatio non sumitur ab ipsa re quae est effectus, sed ab hoc procedere seu producere, quidquid illud sit.

11. Et confirmatur ac declaratur hoc, quia sicut ad genericam denominationem agentis necessaria est processio absolute, ita ad determinatam denominationem determinatus modus processionis, etiamsi alias eadem res sit facta ab eadem re; ergo signum est denominationem non sumi ex coexistentia harum rerum, sed ex illa processione quae mediat ínter eas. Assumptum declaratur exemplo: nam, si Petrus efficiat Paulum naturali modo, vere dicitur genitor et pater eius; si autem illum produxisset divina virtute, verbi gratia, per actum voluntatis, quamvis esset effector eius, non tamen genitor neque pater; ergo actio non potest esse res ipsa facta ut denominans, sed aliquid aliud quod inter ipsam et rem efficientem intercedat, siquidem existente eadem re facta, effectio et denominatio inde sumpta diversa est.

12. Quod si illa sententia per formam factam non intelligat rem ipsam quae est terminus effectionis, quasi materialiter sumptam, sed modum aliquem existentem in ipsa re facta et extrinsece denominantem ipsum agens, qui modus etiam potest inter effectus agentis numerari, quia ab illo etiam procedit immediate et per se ipsum, quamvis non tam procedat ut effectus quam ut via ad effectum; si hoc (inquam) sensu loquitur illa sententia, dicit quidem quippiam verum, ut ex superioribus constat et magis explicabitur in sect. 3, ubi agemus de subiecto actionis; tamen et non satis rem declarat et praeterea miscet dictam quaestionem de subiecto actionis, quae ad praesens non refert. Et praeterea sine causa negat actionem dicere respectum ad causam agentem, tum quia illamet denominatio non aliunde sumitur, nisi ex tali †2 respectu; cur enim calefactio quae in hoc ligno fit, denominat hunc ignem agentem et non alium, nisi quia ad hunc dicit respectum et non ad alium? Tum etiam quia hoc ipsum quod est emanare ab hoc, ita intrinsece dicit respectum, ut non possit aliter concipi; sed ostensum est id quod denominat causam actu agentem ut sic, non esse rem ipsam factam ut absolute existentem, sed aliquid medium, quod non potest esse nisi emanatio ipsa; ergo necessario includitur in illa respectus ad rem agentem.

Tertia sententia

13. Tertia sententia est actionem dicere absolutum cum respectu. Haec sumitur ex Commentatore, III Phys., com. 9, et ex D. Thoma, ibidem; eamque sequuntur Capreolus, In II, dist. 2, q. 1, a. 1 et 3; et Sonc., V Metaph., q. 38. Verumtamen haec sententia in duobus displicet. Primo, quia putant auctores eius relationem illam quam dicit actio esse eam quae resultat in agente adpassum vel ad effectum, quod est impossibile, quia actio secundum integram rationem suam est prior natura quam illa relatio. Nam, effectu iam producto, ordine naturae consurgit dicta relatio, effectus autem est per actionem; ergo actio ut actio non potest intrinsece constitui illa relatione. Et confirmatur, nam quamvis in causa agente nulla resultaret realis relatio praedicamentalis, sicut in Deo creante contingit, nihilominus maneret integra ratio actionis realis, quia esset vera causa agens, [sicut et verus effectus ab illa manans; unde causa agens] †3 ut sic prior natura est et independens ab illa relatione; ergo talis relatio in causa resultans non est intrinseca et essentialis actioni. Secundo displicet illa opinio, quia existimat respectum quem includit actio esse relationem praedicamentalem, cum tatuen non possit res unius praedicamenti per aliud essentialiter constitui, alias nec praedicamenta essent impermixta, nec actio esset res per se una, sed aggregatum plurium. Sed aiunt actionem non dicere per se primo et, ut ita dicam, in recto absolutum et respectum, quia alias non esset unum quid; sed directe et per se aiunt significare absolutum quid, verbi gratia, motum ipsum qui fit in passo, connotare autem relationem inde resultantem in agente. Verumtamen argumenta facta ostendunt hoc verum esse non posse, tum quia actio ut actio supponitur ad illam relationem, tum etiam quia hic inquirimus intrinsecum constitutivum actionis; non potest autem fieri ut res unius praedicamenti constituatur per solam connotationem rei alterius praedicamenti; nam res connotata extrinseca est, connotatio autem non est aliquid rei, sed est denominatio sumpta ex modo concipiendi aut denominandi nostro; quod si nomine connotationis intelligatur habitudo aliqua realis ipsiusmet motus ad relationem quae resultat in agente, iam haec non erit connotata, sed per se primo et directe inclusa in actione, et non erit habitudo ad relationem quae quasi per accidens resultat, sed ad principium ipsum efficiendi, quod per se respicit actio.

14. Alio ergo modo intelligenda est sententia Commentatoris, ut vera sit, nimirum actionem in re quidem esse modum quemdam realem et absolutum, intrinsece tamen et essentialiter includentem respectum ad principium agens a quo manat, et praecise sub hoc respectu habere rationem actionis. Ut vero haec sententia exactius intelligatur, per partes declaranda et probanda est.

Prima assertio ad resolutionem quaestionis

15. Actio est dependentia qua effectus pendet a causa agente .— Dico ergo primo: actio nihil aliud est in re quam specialis illa dependentia quam effectus habet a sua causa efficienti. Haec assertio satis probata est disputando de causalitate causae efficientis. Et ex hic dictis contra alias sententias facile suadetur, quia actio non est res faciens, neque res facta seu terminus causalitatis effectivae, neque est illae duae res simul sumptae, neque denominatio orta est coexistentia illarum, sed est aliquid aliud medium inter illas; hoc autem nihil aliud excogitari potest, nisi dependentia unius ab alio; ergo. Probatur minor, quia sine hac dependentia impossibile est intelligere in una istarum rerum rationem effectus, et in alia rationem causae agentis. Posita autem hac dependentia et praecisa omni alia re aut modo reali, necessario res dependens est effecta, et illa a qua pendet est actu agens; ergo actio nihil esse potest ab hac dependentia distinctum. Et confirmatur, nam omnis effectus pendet a sua causa per causalitatem ipsius causae; ergo effectus causae efficientis dependet ab illa per causalitatem efficientis; sed causalitas huius causae non est aliud quam actio, ut supra ostensum est; ergo. Dixi autem hoc intelligendum esse de speciali dependentia effectus a causa agente, quia in omni genere causae est suus modus dependentiae, et tamen dependentia a forma non est actio, sed est unio; specialis ergo dependentia quae est a causa extrinseca et realiter influente esse, quam efficientem vocamus, illa est in re ipsa actio agentis.

16. Dices: dependentia oritur ex actione; ideo enim effectus pendes quia fit; ergo non potest actio esse ipsa dependentia, sed aliquid prius illa. Respondetur negando dependentiam oriri ex actione, sed potius esse ipsammet actionem. Unde illa causalis non est reducenda ad efficientem causam, sed potius ad formalem, id est, cum dicitur res dependere quia fit, non est sensus quia dependentia manat ab actione, sed quia per ipsam actionem constituitur ratio agentis. Deinde admitto per has duas voces, dependentia et actio, et per conceptus praecisos illis correspondentes non significara modum illum qui est dependentia, sub eodem respectu, ut statim declarabo; et hoc satis est ad illam causalem locutionem, quae saepe non indicat veram causam, sed rationem, ad quam sufficit distinctio per inadaequatos conceptus, quo modo dicimus Deum esse volentem quia est intelligens. Et ideo in conclusione non dixi actionem formaliter esse dependentiam, ne id etiam intelligeretur de formalitate ut praecise concepta, sed dixi in re actionem non esse aliud a dependentia, quod certissimum mihi est ex rationibus factis.

Assertio secunda

17. Actio res picit essentialiter agens .—Dico secundo: actio ut actio dicit intrinsece et essentialiter respectum transcendentalem ad agens seu ad principium agendi. Hanc conclusionem probat sufficienter ratio dubitandi in principio posita. Cui non obstat ratio in oppositum facta, quia procedit tantum de relationibus praedicamentalibus ut sic. Eamdem probant omnia quae circa alias sententias dicta sunt. Item, cum actio ut actio dicat egressum vel processionem ab agente, concipi non potest sine respectu ad agens; ergo signum est intrinsece dicere respectum ad agens. Praeterea actio ut actio denominat agens actu tale denominatione reali orta ex ipsis rebus, et non propter realem unionem ad ipsum agens, ut infra ostendemus, quia alias non esset illa denominatio extrinseca, sed intrinseca; ergo saltem propter habitudinem realem actionis ad agens. Denique infra ostendemus actionem habere realem et essentialem dependentiam a principio agente; et non per aliam dependentiam a se distinctam, alias procederetur in infinitum, ut saepe dictum est; ergo per seipsam intrinsece; sed non potest tam intrínseca dependentia consistere sine reali habitudine actionis ad agens; ergo includitur hic respectus transcendentalis in essentiali respectu actionis ut sic.

Tertia assertio

18. Respectu imbibito in actione non refertur agens .— Dico tertio: per hunc respectum actionis ad agens, praecise sumptum, non refertur ipsum agens ad aliud, sed potius ipsa actio respicit agens a quo egreditur. Haec conclusio partim probata est argumentis factis contra Capreolum et alios citatos in tertia sententia. Et praeterea potest breviter suaderi, quia ipsum agens potius est terminus huius respectus, nam ipsum respicit actio, quatenus talem respectum includit. Ut vero amplius declaretur, advertendum est duobus modis intelligi posse agens ut agens referri ad aliud, seu ad terminum vel effectum suum: primo, respectu transcendentali, quatenus causa est in actu; secundo, relatione praedicamentali inde resultante. De hac posteriori relatione est evidens conclusio posita et eam maxime probant argumenta facta. De transcendentali vero respectu est ulterius animadvertendum posse concipi talem respectum ipsius agentis ad actionem suam; nam haec vere ac realiter ab ipso egreditur et potest aliquo modo computari inter effectus eius; tamen hoc modo revera nullus est novus respectus transcendentalis in ipso agente ad suam actionem, praeter eum (si quis est) qui in ipsamet potentia agendi essentialiter imbibitur, quia inter ipsam potentiam et actionem eius non interponitur aliqua alia res vel realis modus, in cuius intrinseca ratione talis respectus includatur. Non ergo est in agente novus aliquis respectus transcendentalis ad suam actionem, sed actio potius refertur ad ipsum et inde denominatur agens in actu.

19. Alio vero modo intelligi potest agens ut agens referri transcendentaliter ad suum effectum; neque enim potest intelligi agens nisi aliquid agat, ut sequenti sectione latius dicemus. Nihilominus tamen, si proprie loquamur, potius dicendum est agens denominari ac si referretur transcendentaliter in terminum quam referri in illum, quia nihil refertur nisi per respectum quem in se habet; agens vero ut agens non habet in se illum respectum, sed denominatur ab actione ouae illum respectum habet. Unde in hoc ipso est ulterius considerandum actionem non respicere agens sine respectu ad terminum, ut sequenti sectione ostendetur, nihilominus tamen abstractione praecisiva posse nos unum respectum praescindere ab alio, sicut nunc in ipsamet explicatione illos praescindimus; et ideo considerate dixi in assertione, per hunc respectum praecise sumptum, quem actio habet ad agens, non referre illud, sed quasi informare vel denominare, quamquam actio, secundum totum quod includit, dici possit referre et quasi ordinare agens ad effectum, quamvis, ut dixi, illud sit magis denominare ut relatum, quam referre. Maxime in actione transeunte, ut sectione tertia declarabimus, ex qua magis constabit qualis sit hic respectus actionis ad agens.

Quarta assertio

20. Actio est ultimus actus potentiae activae. — Ultimo dicitur et colligitur ex dictis actionem, ut actio est, recte dici posse ultmum actum potentiae activae et exercitium eius, dummodo non intelligatur de actu intrinseco et informante, sed absolute de actu dimanante a potentia, sive illam informet, sive non. Eo enim modo quo potentia activa dicitur potentia, quamvis potius sit quidam actus, actio ab illa manans potest dici actus eius, non ut subiecti, sed ut principia quo est; hic enim est essentialis respectus actionis ut sic. Unde ex ipso respectu quem dixi habere actionem ad suum principium, sequitur comparari ad illud ut actum ab eo egredientem. Item quia actio est id quod proxime egreditur a potentia activa, recte dicitur exercitium eius, et eodem sensu dicitur veluti extrinseca quaedam actuatio eius. Item actio est ipsa causalitas causae efficientis per quam constituitur actu causans; causalitas autem constituit causam in actu; ergo sub hac ratione potest dici actus eius saltem extrinsecus. Neque huic obstat quod supra diximus, actionem in re non esse aliud quam dependentiam effectus a causa, quia ipsamet dependentia essentialiter respicit suum principium, et ratione huius respectus dicitur esse exercitium et actualitas quaedam extrinseca ipsius potentiae activae.

SECTIO II. UTRUM ACTIO UT ACTIO ESSENTIALITER RESPICIAT ALIQUEM TERMINUM, ETIAMSI IMMANENS SIT, IDEOQUE ETIAM ILLA IN HOC PRAEDICAMENTO COLLOCETUR

1. In hac sectione declaranda est amplius essentia actionis et simul attingenda prima ac praecipua divisio eius in actionem immanentem et transeuntem. Vocamus autem hoc loco actionem transeuntem illam quae habet effectum extra ipsum agens, sive ipsamet sit etiam extra illud, sive non; hoc enim postea videndum est. E contrario vero actionem immanentem vocamus, quae nullum effectum extra agens habet, de qua extra controversiam est esse in agente ipso.

Prima sententia de termino actionis

2. Est igitur multorum sententia de ratione actionis, quae proprie est genus quoddam accidentis ab aliis distinctum, esse ut tendat in aliquem terminum, quem proinde transcendentaliter respiciat, id tamen non esse de ratione omnis actionis, id est, omnis causalitatis activae quae sit actualitas seu exercitium potentiae activae. Hanc opinionem tenent multi thomistae, praesertim Soncin., V Metaph., q. 26. Cuius fundamentum est quia in praedicamento actionis sunt actiones transeuntes, quas necesse est habere aliquem terminum seu effectum ad quem tendant, quia in hoc consistit earum ratio ob quam transeuntes dicuntur; actiones vero immanentes non ponuntur in genere actionis, sed sunt qualitates quaedam, ut idem auctor latius probat lib. IX Metaph., q. 21; et ideo necesse non est ut talis actio habeat terminum a se distinctum. Et quia in priori parte non est controversia, posterior probatur primo ex Arist., IX Metaph., c. 9, text. 16, ubi hoc discrimen constituit inter actionem transeuntem et immanentem, quod per illam aliquid fit, non vero per hanc, quod est dicere actionem immanentem non esse propriam actionem quae sit de genere actionis.

3. Secundo argumentatur Soncin., quia omnis actio de genere actionis est successiva; nam omnis actio est motus, ut dicitur III Phys., text. 19, et constat ex libro de Anim., et supra etiam tactum est, cum de intensione qualitatum ageremus; ergo talis actio non est vera actio de genere actionis. Quod si instes quia hinc sequitur illuminationem non esse veram actionem, concedit Soncinas sequelam, unde multo magis idem diceret de generatione substantiali.

4. Tertio, quia omnis actio infert ex se passionem, ut etiam constat ex III Phys.; sed actiones immanentes non inferunt passiones in id circa quod versantur; nam visio non immutat visibile circa quod versatur. Et hinc etiam fit ut talis actio non possit respicere terminum qui per illam fiat, quia nunquam actio habet talem terminum, nisi quatenus transmutat id circa quod versatur, ut talem terminum respiciat; sed per actionem immanentem non transmutatur propria materia eius, quae est obiectum eius; ergo per talem actionem nihil fit. Et confirmatur, quia potentia activa est principium transmutandi aliud in quantum aliud; ergo actio propria est qua aliud transmutatur; per actum autem immanentem non transmutatur aliud, ut ostensum est. Quarto argumentatur, quia actio immanens est perfectio agentis, cum in tali actione interdum consistat beatitudo operantis; sed nulla propria actio praedicamentalis est perfectio agentis, quia ignis calefaciendo non perficitur per actionem suam; ergo.

Secunda sententia collocans actiones itnmanentes in praedicamento actionis, etiamsi termino careant

5. Secunda sententia negat esse de intrinseca essentia actionis ut sic habere terminum qui per eam fiat, ad quem dicat respectum, de essentia (inquam) actionis quatenus est proprium quoddam genus summum ab aliis distinctum, quia sub eo genere quaedam sunt actiones habentes terminum, aliae non habentes. Habentes terminum sunt actiones transeuntes, in quo haec sententia convenit cum praecedenti. Quae vero non habent terminum sunt actiones immanentes, de quibus longe diverso modo sentit haec sententia, quam praecedens; existimat enim has actiones immanentes esse propriissimas actiones de genere et praedicamento actionis, esse tamen puras actiones, quae nullum terminum intrinsecum, per se loquendo, producunt, sed immediate per se attingunt sua obiecta. Ita sentiunt de actionibus immanentibus multi ex discipulis D. Thomae; nam, licet peculiariter tribuant intellectioni quod producat verbum tamquam intrinsecum effectum, tamen nec similem aut proportionalem effectum tribuunt omni actioni immanenti, nam in actionibus sensuum et utriusque appetitus id fere omnes negant. Neque inter se conveniunt attribuendo illo effectu omni intellectioni, nam quidam solum propter absentiam obiecti in quibusdam intellectionibus illum effectum requirunt. Nec denique videntur ponere illud verbum per modum proprii termini intellectionis ut actionis producentis, quia docent verbum et intellectionem esse res omnino distinctas, quod repugnat actioni et proprio termino intrinseco, quia actio solum potest esse modus illius rei quae est terminus, non res realiter distincta, ut supra probatum est disputando de causalitate effectiva. Est ergo eorum sententia actionem immanentem ut sic per se nihil producere quod sit proprius terminus eius, sed esse puram actionem, quarnvis interdum ex illa aliquis effectus resultet. Ita sentiunt citati thomistae et alii moderni interpretes D. Thomae, in I, q. 27, a. 1; et Iavel., IX Metaph., q. 16, ubi non numerat alios effectus actionum immanentium nisi habitus, ad quos potius comparantur ut principia agendi quam ut actiones, in quo satis declarat illas actiones non habere terminos intrinsecos proprie dictos.

6. Fundamentum primum ac praecipuum huius sententiae est testimonium Philosophi, IX Metaph., text. 16, dicentis quasdam esse actiones quarum non est aliquod aliud opus praeter ipsam actionem, qua omnes intelligunt esse actiones immanentes, ut patet ex Comment., D. Thoma et aliis. Ergo non est de ratione actionis ut sic habere terminum intrinsecum ad quem ut ad proprium finem et perfectionem tendat. Secundo fieri potest inductio, nam visio corporalis nihil producit in obiecto neque in ipsomet vidente praeter seipsam; nulla enim est ratio fingendi vel multiplicandi aliquid aliud per illam actionem productum, et idem est de actibus aliorum sensuum et de actu amandi et similibus. Tertio, potest adiungi haec ratio, quia hae actiones non sunt a natura institutae ad aliquid producendum, neque ut agens per illas communicet suum esse, sed ut per eas potentiae sese uniant obiectis suis; ergo sine causa tribuitur his actionibus quod aliquid producant. Ubi etiam applicari potest illud axioma: non esse multiplicandas res absque necessitate.

Tertia sententia, in omni actione terminum requirens

7. Tertia sententia est de ratione actionis ut sic esse quod habeat terminum quem intrinsece respiciat idque proinde commune esse omni actioni quae a vera causa efficienti proficiscatur. Haec est communior sententia theologorum In I, dist. 27, praesertim Darandi et Gabriel., q. 2; sumiturque ex Scoto, q. 3, et Quodl., 8; et ex Bonaventura, In I, dist. 3, a. 1, q. 1, ad ultim., et ex Anton. Andr., IX Metaph., q. 4, et aliis circa citatum textum Aristotelis. Et hanc sententiam existimo omnino veram. Et quoniam, ut dixi, de actione transeunte nulla est controversia, declaranda prius est veritas huius sententiae in actione immanenti, et deinde confirmabitur absolute de actione ut sic.

Refellitur quaedam distinctio Hervaei de actione

8. Ante omnia vero cavenda est aequivocatio de actione immanente et transeunte quam introduxit Hervaeus, Quodl. II, q. 8, referuntque et impugnant Soncinas et Iavellus locis citatis. Dixit enim Hervaeus operationem immanentem non esse effectionem, neque esse ullam causalitatem causae efficientis quae esse possit actio immanens, quia putat hoc repugnare definitioni potentiae activae, scilicet, quod est principium transmutandi aliud in quantum aliud. Ait ergo actionem vel operationem immanentem solum dici posse de causalitate formae vel materiae, fortasse quia hae causae ita causant ut maneant in ipso effectu. Verumtamen merito improbantur duo in hac sententia. Primum, quod causalitates materiae et formae actiones immanentes vocet, cum revera actiones non sint; alioqui, si ita licet abuti terminis, vix possumus auctores et philosophos intelligere. Philosophi autem et theologi omnes, cum loquuntur de actione immanenti, nunquam intelligunt causalitatem materiae et formae, sed actus potentiarum vitalium, qui ab ipsis effective fiunt. Secundum est, quod falso negat aliquam propriam effectionem esse vere immanentem, cum id omnes doceant de actibus vitalibus, et non repugnet aliquam potentiam agere in seipsam, sive illa sit partiale principium agendi, sive totale proximum, aut virtuale, de quo in superioribus late disputatum est. Hic ergo per actionem immanentem intelligimus veram ac propriam efficientiam quorumdam actuum qui manent in ipsis potentiis a quibus fiunt easque informant.

Dependentia actuum immanentium a suis potentiis exponitur

9. Secundo suppono hos actus immanentes et esse veras qualitates, et effective fieri a suis potentiis. Prior pars communis est, ut supra visum est, cum de speciebus qualitatis ageremus. Posterior vero pars certissima est; nam, licet sit controversia an de potentia absoluta possint hi actus immanentes et vitales constituere potentias animae in actu secundo, si ab eis effective non fiant, tamen saltem est certum ex natura rei non posse hominem cognoscere vel amare his actibus, nisi eos efficiendo eisdem potentiis quibus cognoscit vel amat. Et de actibus liberis censeo etiam certum nec de potentia absoluta posse liberos esse, nisi effective fiant a potentia libera cuius sunt actus, ut in superioribus tactum est. Atque hinc sequitur in his actibus non solum esse qualitates ipsas, sed etiam dependentiam effectivam earum a suis potentiis et causalitatem effectivam potentiarum in ipsas, quia hae potentiae vere efficiunt has qualitates; ergo sunt verae causae efficientes earum; ergo habent veram causalitatem effectivam in ipsas; ergo et ipsae vere pendent effective a potentiis tamquam proprii effectus earum. Omnes enim hae consequentiae sunt evidentes ex illo antecedente; immo vix ei aliquid addunt, praeter maiorem eorumdem terminorum vel correlativorum explicationem.

10. Posset autem aliquis dubitare an dependentia huius qualitatis a sua potentia sit aliquid ex natura rei distinctum a tali qualitate. Et quidem si auctores primae opinionis in aliquo sensu probabili loqui potuerunt, nullus alius videtur esse nisi quod hae qualitates per seipsas immediate, absque actione media ex natura rei ab eis distincta, egrediantur a suis potentiis. Hoc enim supposito, probabiliter negatur in effectione earum intervenire proprias actiones de praedicamento actionis, quia in eis efficiendis non medias actio propria. Et eadem ratione dicuntur esse purae qualitates et non actiones, nisi aequivocae, vel, ut alii loquuntur, grammaticales, quia significantur per modum actionis tendentis in obiectum ut in terminum, cum tamen in illud nihil producant. Vel certe dici possunt eminenter actiones, quia vere efficiuntur non per actionem formalem, sed per aliquid eminentius actione. Ac denique iuxta hanc sententiam optime salvatur dependentia essentialis horum actuum a suis potentiis; nam si sunt ita purae qualitates, ut per seipsas formalissime tales qualitates sint et pendeant active a suis potentiis, impossibile est illas qualitates esse in rerum natura sine tali dependentia. Nam si sint in rerum natura sine tali dependentia, illud erit sufficiens argumentum quod dependentia illa non sit essentialis, sed sit aliquid ex natura rei distinctum ab ipsis qualitatibus, ut qualitates sunt.

11. Atque illa sententia, in hunc modum explicata, non est omnino improbabilis; tamen ex illa non potest colligi dari actionem sine termino, sed potius colligendum esset dari terminum sine actione (si ita loqui licet), nam datur qualitas vere producta et facta sine actione media. Mihi tamen probari non potest haec sententia. Primo, quia dicit aliquid singulare vel novum in his actibus sine sufficienti fundamento. Nam efficientia horum actuum non est impropria per aliquam resultantiam, sed est maxime propria et per se; nam, sicut aliae virtutes activae, dum proprie agunt, se explicant in suis actionibus, ita hae potentiae in suis actibus. Neque etiam efficiunt hae potentiae hos actus per alios priores actus immanentes, ut dicamus priores esse veluti eminentes actiones posteriorum, sicut philosophantur multi de actionibus Dei ad extra; sed hi actus, per se loquendo, manant a suis potentiis sine interventu aliorum actuum immanentium qui sint qualitates distinctae; esset enim processus in infinitum. Nunquam enim invenitur propria efficientia virtutis activae in effectum sine media actione; id ergo tribuere his actibus singulare est, cum tamen in eis nihil sit singulare ob quod id asseratur. Quia quod tales actus continue pendeant ab influxu potentiae, nullum argumentum est; nam etiam lumen pendet illo modo ab illuminante, et multo magis omnes creaturae a Deo, et nihilominus in his efficientiis intercedit vera actio. Illa vero essentialis dependentia, quae tanta sit ut hae qualitates nullo alio modo fieri possint, gratis et sine fundamento asseritur.

In actibus immanentibus proprias actiones praedicamentales intervenire ostenditur

12. Quapropter ex opposito principio longe probabilius esse censeo, etiam in his qualitatibus distingui ex natura rei dependentiam et dimanationem activam, ab ipsis qualitatibus, et consequenter intercedere in effectione horum actuum veras et praedicamentales actiones habentes proprios et intrinsecos terminos per ipsas productos, qui sunt ipsimet actus ut sunt qualitates quaedam informantes suas potentias. Probo singula, et primo, quod hi actus non habeant dictam essentialem et immutabilem dependentiam a suis potentiis, quia nulla res creata habens propriam entitatem et proprium esse realiter distinctum ab aliis, habet tantam dependentiam ab alia creatura, ut non possit a solo Deo fieri sine adminiculo vel consortio creaturae cum ipso efficientis; hoc enim pertinet ad omnipotentiam Dei et in hoc fundatur illud principium: Quidquid potest facere cum causa secunda, potest facere se solo. Et ratio a priori est quia cum Deus solus sit ipsum esse per essentiam, eminenter continens omne esse participabile, per se solus est sufficiens principium activum cuiuslibet esse. Potest ergo Deus efficere hos actus, quatenus sunt quaedam qualitates, sine concursu activo potentiarum, sive illos efficiat informantes potentias, sive non; hoc enim est alterius speculationis; ergo dependentia harum qualitatum a potentiis non est de essentia et entitate harum qualitatum; ergo est aliquis modus ex natura rei distinctus ab ipsis. Unde mihi sane non videtur consequenter loqui Soncin., V Metaph., q. 20, ad 4, dum ex professo probat non esse de ratione actus immanentis effective esse a potentia in qua est, quia potest Deus se solo, non concurrente alio principio activo, causare in intellectu intellectionem, et statim, q. 21, negat actiones immanentes esse veras actiones; quia negare non potest has qualitates, quas dicit esse actus immanentes, de facto fieri a suis potentiis; ergo si fiunt et hoc non est de ratione earum, est aliquid medians inter ipsas et potentias a quibus fiunt, quod non potest esse nisi dependentia et actio.

13. Praeterea, quamvis daretur has qualitates essentialiter pendere a suis potentiis, non tamen probari potest neque est verum quod pendeant per suasmet entitates, eadem immutabili dependentia, quia unusmet actus immanens potest fieri a sua potentia diversis modis, ut, verbi gratia, cum concursu habitus aut sine illo, vel media hac specie intelligibili aut alia, et cum hoc auxilio Dei vel cum alio, maxime in supernaturalibus actibus; et iuxta hos diversos modos efficiendi necesse est variari actionem et dependentiam, etiamsi non varietur qualitas ipsa, quia quacumque ratione varietur agens, variatur actio, etiamsi non varietur effectus, ut constat ex dictis de causa efficienti, et in sequenti sectione aliquid etiam attingemus. Quacumque autem ratione possit in re ipsa variari dependentia in eadem qualitate, est signum certissimum illam dependentiam esse in re distinctam a tali qualitate et habere veram et propriam rationem actionis. Igitur etiam in qualitatibus illis distinguenda est ex natura rei vera actio, quae sit causalitas potentiae efficientis talem qualitatem. Unde etiam constat illam actionem, ut actio est, non esse de genere qualitatis, quia est tendentia ad qualitatem, ex natura rei distincta ab illa, et est vera causalitas activa constituens suo modo causam agentem in actu secundo respectu effectus, qui effectus formalis non pertinet ad qualitatem. Erit ergo illa propria actio de praedicamento actionis, quia ad hoc sufficientem convenientiam habet cum aliis actionibus, et quia non est aliud praedicamentum in quo ut sic collocetur.

14. Adde nihil obstare quominus talis emanatio ab agente non pertineat ad hoc praedicamentum, nam quod sit momentanea, vel quod semper duret cum termino, non obstat, ut patet in illuminatione, et quia haec non diminuunt, sed perficiunt potius rationem actionis. Quod vero taus actio immanens sit, minus potest obstare, cum ostensum sit habere verum terminum et esse verum fluxum ab agente in passum. At vero, quod agens et passum sint distincta necne, impertinens est, ut inde tollatur ratio actionis praedicamentalis, ut suo etiam modo patet in nutritione, motu progressivo et similibus, licet non tam perfecte. Et haec sententia est magis consentanea Aristoteli, IX Metaph., c. 6, et VI Eth., c. 4, et I Magn. Moral., c. ult., ubi distinguit actionem in immanentem et transeuntem, et ubique hac ratione actus immanentes vocat actiones vel operationes, ut patet etiam ex X Ethic., c. 3, 4, 5 et 6, quibus locis eodem modo loquuntur veteres eius interpretes. Item in Praedicamentis, c. de Actione, inter res illius praedicamenti ponit affici dolore et voluptate, quae sunt actiones immanentes. Unde etiam Simplicius, in tract. de Sex princip., ait ex Archita Tarentino, in praedicamento actionis collocari tam actiones rerum inanimatarum quam viventium, atque etiam ipsius hominis; quam sententiam habet etiam Albert. ibi. Non est autem dubium quin inter actiones animalium et hominis comprehendantur immanentes. Quapropter cum aliqui auctores dicunt actus immanentes non esse actiones nisi in modo significandi, vel loquuntur de actibus immanentibus ut sunt qualitates quaedam, quia etiam ut sic solent significari per modum actionum propter tendentiam in obiectum, et ita actus intelligendi dicitur intellectio, et volendi volitio; vel certe aliqui auctores non satis considerarunt propriam actionem quae in effectione harum qualitatum intervenit.

15. Tandem constat ex his omnibus, si actiones immanentes sumantur ut verae actiones sunt, non carere termino intrinseco ad quem tendant ut ad proprium finem et perfectionem suam. Probatur ex dictis, quia tendunt in ipsosmet actus ut qualitates sunt, sicut illuminatio tendit in lumen et calefactio in calorem.

Quaestionis resolutio: non esse actionem sine termino

16. Ultimo ex his quae dicta sunt de actione immanente, facile constat quid de tota quaestione et de actione ut sic respondendum sit. Dico enim de ratione intrinseca actionis ut sic et omnis actionis esse ut habeat intrinsecum terminum ad quem tendat, ut producendum per ipsam, et consequenter in essentiali et completo conceptu actionis includi transcendentalem respectum ad huiusmodi terminum. Prior pars probatur primo inductione, nam omnis actio transiens habet huiusmodi terminum, ut est extra controversiam; et omnis etiam actio immanens illum habet, ut ostensum est; et praeter haec non est aliud genus actionis; ergo omnis actio habet huiusmodi terminum; ergo signum est hoc esse de ratione actionis ut actio est. Secundo, est ratio a priori, quia actio ut actio, si sit vera ac propria, nihil aliud est quam productio aut effectio aut causalitas efficientis causae; sed impossibile est vel mente concipere veram productionem, quin per eam aliquid sit productum, vel causalitatem actualem sine re aliqua causata; ergo impossibile est etiam intelligere actionem sine termino.

17. Tertio, si quae essent actiones sine termino, maxime immanentes: sed hae non, tum quia ostensum est illas esse qualitates quae habere possint propriam rationem termini producti per propriam actionem, etiamsi talis actio in agente maneat et inde immanens vocetur. Tum etiam quia si actus immanens esset pura actio, esset immutabilis et invariabilis nec posset fieri nisi a tali agente, quod ostendimus non esse verum de toto actu inmanente, etiamsi de actione ut sic verificari possit; ergo in tota illa entitate quae est actus immanens,;nvenitur aliquid quod per varias actiones fieri potest; ergo illud habet rationem termini, etiam respectu actionis immanentis. Tum praeterea quia nihil est in his actionibus propter quod censendae sint carere terminis, ut patebit ex solutionibus argumentorum, et nunc solum declaratur ex generali ac praecisa ratione actionis immanentis. Nam vel explicatur eius ratio per hoc quod maneat in agente, et hinc non excluditur terminus; nam si ipse terminus etiam manet in agente, tota actio erit immanens; vel explicatur per hoc quod sit actio vitalis, quae requirit actualem et permanentem efficientiam; et hinc etiam non excluditur terminus, nam potest esse taus, ut natura sua postulet actualem et permanentem efficientiam seu influxum sui principii. Sicut lumen etiam postulat perpetuo conservari a suo agente, et nihilominus est terminus propriae actionis; et actiones animae vegetativae sunt etiam vitales et requirunt actualem influxum principii, et nihilominus proprios habent terminos. Vel denique explicatur per hoc quod actio immanens versatur circa extrinsecum obiectum, quod non immutat, et hoc non excludit etiam terminum internum, nam obiectum tantum est materia circa quam, quae non pertinet ad propriam materialem causam; materia autem ex qua, quae propriam rationem causae habet circa talem actionem, est subiectum ipsum in quo talis actio recipitur et illud vere immutat, et ita in illo potest habere proprium et intrinsecum terminum; nihil ergo est cur negemus his actionibus proprios terminos. Est ergo de ratione actionis ut sic habere terminum.

18. Quod potest ultimo ita declarari: nam actio ut actio non dicit formam quae habeat propriam entitatem, sed modum alicuius formae vel entitatis, nimirum dependentiam eius ab agente; de ratione autem modi est ut sit alicuius rei modus, neque aliter reperiri possit; ergo in praesenti, dependentia non potest esse nisi alicuius quod pendeat, et illud vocamus terminum actionis seu dependentiae, prout est ab agente. Dices ipsam dependentiam pendere per seipsam, et ideo non semper egere termino qui per illam pendeat. Respondeo nullum modum, immo neque formam simplicem esse posse propter seipsam tantum aut primario, id est, ut aliquo modo participet suum quasi effectum vel denominationem; sed per se ac directe est ut aliud informet vel quasi tendat inaliud; quod si ipsa aliquo modo participat illam denominationem, est quasi consequenter seu concomitanter. Exemplis res declaratur: nam intellectio et volitio, quia est actus per se tendens in obiectum, non potest sistere (ut ita dicam) in se, quomodo dixit D. Thom., I-II, q. 1, a. 1, ad 2, impossibile esse ut primum amabile sit ipse amor aut primum visibile ipsa visio, quia omnis visio est alicuius obiecti visibilis; unde, licet unus actus immanens possit versari circa alium ut obiectum, non tamen circa se; et licet fortasse idem actus intellectus et voluntatis aliquo modo reflectatur in sese, non tamen potest ita in se sistere, quin in aliquod obiectum directe tendat. Similiter quantitas, licet aliquo modo seipsa sit quanta, non tamen potest in se sistere, sed ad aliquid praeter ipsam ordinatur ut illud quantum reddat, nimirum substantiam. Item, una relatio, si, ut multi volunt, non refertur ad aliam per alteram relationem, sed per seipsam, non potest ad hoc solum esse ut referatur per seipsam ad aliam, sed necesse est ut aliquid aliud referat ad suum proprium terminum. Sic ergo, licet dependentia seipsa pendeat et actio seipsa fiat, non potest dari dependentia quae in hec tantum sistat, ut ipsa pendeat, neque actio quae in hoc tantum sistat, ut actio ipsa fiat, quia tota necessitas actionis et productionis est ut per eam aliud fiat.

19. Atque hinc manet satis probata posterior pars assertionis, nimirum, actionem essentisliter includere transcendentalem ordinem ad suum terminum, quia natura sua non est ad aliud instituta nisi ut in illum tendat eumque in rerum natura constituat. Quod etiam probari potest ex generali ratione modi; nam omnis modus dicit transcendentalem habitudinem ad id cuius est modus; sed actio non est nisi quidam modus ipsius termini, illum constituens dependentem a sua causa; ergo intrinsece includit praedictam habitudinem ad illum. Sed quaeres qualis sit haec habitudo, an sit permodum accidentis ad subiectum, vel per modum causae ad effectum. Respondetur neutro modo esse, si proprie loquamur. Non quidem accidentis, quia accidens supponit subiectum esse et ab eo causatur, saltem materialiter; actio vero nec supponit terminum neque ab eo causatur, proprie loquendo, et praecipue materialiter. Non est etiam habitudo causae; nam maxime efficientis; actio vero nora est proprie causa efficiens, sed est causalitas efficientis. Unde reductive quidem reduci potest ad hoc genus causae, ratione cuius et actio dicitur esse prior natura termino et verificatur haec causalis locutio: Quia res producitur, est . Proprie tamen illa habitudo est viae ad terminum seu causalitatis ad effectum; quomodo, servata proportione, unio respicit unitum seu compositum quod ex unione resultat.

Solvuntur argumenta primae opinionis

20. Aristoteles quid in hoc senserit .— Ad argumenta primae opinionis respondetur. Ad primum ex testimonio Aristotelis dicitur Aristotelis sententiam non esse per has actiones immanentes nihil fieri, sed vel nihil fieri extra ipsum operantem, vel (quod magis existimo) nihil fieri quod maneat transacta actione; et hoc modo ait huiusmodi actionem consistere in ipso usu. Quomodo I Ethic., c. 1, ait in nonnullis artibus operationes esse fines et non aliquid per eas factum, ut in arte cytharizandi, quod necessario intelligendum est de termino facto et permanente qui manet post actionem, ut supra declaravimus tractando de causa finali. Sic ergo dicitur per actiones immanentes nihil factum relinqui, quia per illas nihil fit quod illis finitis maneat.

21. Quae sint quoad hoc differentiae inter immanentes actiones et transeuntes. Dices: ergo nulla est differentia in hoc inter actiones immanentes et transeuntes; nam etiam inter actiones transeuntes dantur aliquae quibus nihil per eas factum respondet quod, eis finitis, maneat, ut patet in exemplo posito de actione cytharizandi vel cantandi; et e converso, per aliquos actus immanentes producitur aliquid permanens transacto actu, ut habitus, qui per actum interdum producitur. Respondetur, ab hac ultima parte incipiendo, nullam esse actionem immanentem per quam proprie et per se fiat aliquid permanens post illam; nam habitus non fit per actionem ut actio est, sed fit per intrinsecum terminum actionis immanentis, id est, per qualitatem illam quae est actus secundus et ultimus potentiae. Unde non fit habitus per actum immanentem illo modo sumptum, tamquam per actionem, sed tamquam per principium agendi, ut supra declaratum est: nam actio illa qua finmediate fit habitus et ad illum proxime terminatur cum ipsomet habitu identificatur et est modus eius, sicut in universum omnis actio est in suo proprio termino. Differentia ergo consistit in hoc quod actio immanens non habet unquam terminum permanentem post ipsam; actio vero transiens regulariter illum habet, quamquam interdum ac raro aliter eveniat. In quo etiam est differentia, nam quando id quod fit per actionem tranneuntem non permanet, solum est ob imperfectionem vel imperfectam participationem, ratione cuius non potest permanere nisi actu conservetur; sic sonus, qui est terminus factus per actionem cytharizandi aut cantandi, non permanet ob imperfectionem suam; et lumen, et similia. At vero in actibus immanentibus et vitalibus id provenit ex peculiari quadam natura pertinente ad perfectionem; sunt enim ultimi actus vitae, et ideo permanere non possunt sine actuali influxu principii vitalis.

22. Actiones instantaneae sunt in praedicamento actionis .— Ad secundum respondetur omnino falsam esse assumptionem; nam sub genere actionis non tantum successivae actiones, sed etiam instantaneae collocantur. Quod satis probat argumentum illud factum de illuminatione, quam mirum est quomodo Soncinas neget sub hoc genere collocari, cum negare non possit esse veram accidentalem actionem productivam proprii termini; quia si in hoc genere non collocatur, in quo praedicamento erit? Nam si fortasse Soncinas dicat illuminationem reduci ad praedicamentum qualitatis ubi est lumen, cur non dicit idem de calefactione? Aut cur potius actio successiva suum praedicamentum per se constituit, quam actio instantanea? Nullam sane probabilem rationem reddere potest; maxime, quod multi censent actiones, ex hoc praecise quod una sit successiva et alia tota simul, non necessario habere essentialem et specificam distinctionem, si aliunde maiorem differentiam non habeant; nam, sicut calefactio ut octo, ex eo quod longiori aut breviori tempore fiat, non est diversa actio in specie, immo neque in re una est maior actio quam alia, id est, plus aut minus entitatis habens in ratione actionis, quia aequalem terminum faciunt, licet tardius vel celerius faciant, quod accidentale est, ita, licet tota illa calefactio fiat in instanti (ut fieri potest, si passum nullam habeat resistentiam), non erit actio essentialiter diversa, sed erit tantum (ut sic dicam) celerrima seu velocissima actio illius speciei et ad illum terminum. De qua re nonnulla addemus sectione sequenti; quidquid enim de hoc ultimo puncto sit, non est dubium quin actio instantanea vera actio sit de praedicamento actionis.

23. Actio omnis an sit motus .— Ad argumentum autem in contrarium, scilicet, quia omnis actio est motus, respondetur negando illam propositionem metaphysice sumptam; deficit enim ut minimum in actione creativa, ut supra visum est et attingemus hic iterum sect. 4. At vero sumendo illam physice, id est, de actione physica, est vera cum proportione, et loquendo identice magis quam formaliter secundum conceptus praecisos mentis; nam actio successiva est motus successivus, actio vero instantanea est mutatio instantanea, quae late loquendo etiam solet motus appellari; et ita fortasse locutus est Aristoteles, In III Phys., c. 3, quamvis ex eo loco potius sumendum sit omnem motum esse actionem, quam e converso omnem actionem esse motum.

24. Num omnis actio inferat passionem .— Ad tertium idem dicendum est de illa propositione: Actio infert de se passionem ; est enim vera de actione physica, non de actione absoluta. Et quamvis actio immanens metaphysica potius dicenda sit quam physica, quia ex vi sui generis abstrahit a materia secundum esse, tamen ex ea parte qua convenit cum actione physica, in eo quod fit ex subiecto, verum habet illud principium, etiam in actione immanenti. Male autem comparatur haec actio ad obiectum in quod nullam infert passionem, quia tantum est de ratione actionis ut inferat passionem in subiectum in quo ipsa est, vel, ut formalius loquamur, in subiectum in quo est terminus eius; hoc autem modo actio immanens infert passionem in ipsum operans. Male item committitur aequivocatio de materia circa quam et ex qua; non enim oportet ut actio inferat passionem in materiam circa quam, ut in subiectum, sed in materiam in qua vel ex qua, ut est subiectum. Ad confirmationem autem ex definitione potentiae activae, si argumentum quidquam valeret, probaret potentias a quibus manant actus inmanentes non esse potentias activas, quia non transmutant aliud; necessario ergo exponenda est illa definitio, vel de potentiis quae agunt actione transeunte et physica, vel, si in universum intelligenda est de potentia transmutandi subiectum, illa particula, aliud in quantum aliud , non est intelligenda secundum realem distinctionem, sed sufficit secundum rationem formalem potentiae agentis et patientis, ut tractando de causa efficienti dictum est.

25. Quartum argumentum ideo proponitur quia non consideratur distinctio inter actionem immanentem quatenus actio est, vel quatenus est qualitas facta; item quia nonconsideratur aliud esse loqui de actione ut actio est, vel ut talis actio est. Actio ergo, secundum communem ac praecisam rationem actionis, non postulat ut sit perfectio agentis, quod solum probat exemplum ibi adductum de calefactione ignis; non vero repugnat rationi actionis ut aliqua actio ex sua propria et specifica ratione sit perfectio agentis. Rursus cum dicitur beatitudo consistere in actione immanente, si proprie loquamur, intelligendum est consistere in ipso actu immanente, ut est qualitas informans ac ultimo perficiens ipsum operans; nam in actione ut actio est non consistit nisi praesuppositive et ut in via ad talem perfectionem.

Argumentis secundae sententiae satisfit

26. Argumenta secundae sententiae soluta sunt in superioribus, praesertim primum et secundum. Ad tertium vero dicitur, satis metaphorice dici potentias uniri obiectis per actiones immanentes; eo tamen modo quo uniuntur, id proxime fieri per qualitates productas in ipsis potentiis per proprias actiones immanentes. Et in universum actio unitiva nunquam fit sine productione alicuius termini, qui vel formaliter sit ipse modus unionis, vel complete et adaequate sit ipsum compositum ex unitione resultans, ut alibi latius tractatum est.

SECTIO III. QUIS RESPECTUS, AD PRINCIPIUM VEL AD TERMINUM, SIT MAGIS ESSENTIALIS ACTIONI, ET UNDE SUMAT SPECIFICATIONEM SUAM

1. Cum ostensum sit actionem duplicem respectum includere intrinsece et essentialiter, videndum consequenter est quomodo illi duo respectus in unam et eamdem rem simplicem ac per se unam conveniant. Nam videntur inter se specie diversi, cum res plusquam specie diversas respiciant; ergo vel non possunt rationem essentialem actionis per se unam componere, vel dicere oportet ab altero sumi rationem generis, ab altero rationem differentiae, ut ita possint rationem per se unam componere. At vero nulla ratione potest uni respectui tribui differentia generica vel specifica potius quam alteri, quia actio in genere utrumque respectum includit, ad agens in communi et ad terminum in communi; actio vero in specie variari potest, tum variato termino, tum etiam variato principio agendi.

2. Haec quaestio in propriis terminis fere est ab auctoribus praetermissa, sed illam includunt vel sub communi quaestione de specificatione motus ex termino, quam attingemus disputatione sequenti, vel sub alia quaestione de specificatione actuum immanentium ex obiectis, quam supra insinuavimus, cum de qualitate ageremus. Nihilominus tatuen specialem habet difficultatem propter peculiarem respectum quem actio ut actio dicit ad agens et propter varia dicta doctorum, praesertim D. Thomae. Supponimus autem ex dictis in superioribus, et ex doctrina D. Thomae, I-II, q. 54, a. 2, has entitates vel modos qui in sua essentia includunt respectum ad aliquid, ab illo etiam sumere speciem; non quod ipse terminus aut res extrinseca sit propria differentia, cum haec debeat esse interne ac formalissime in ipsa re, sed quod, iuxta diversitatem rei ad quam est habitudo, varietur habitudo ipsa et consequenter essentia rei.

Variae sententiae proponuntur

3. Hoc supposito, varii possunt esse modi dicendi in praesenti difficultate. Primus est actionem sumere speciem ex principio agendi et non ex termino, per se loquendo. Haec videtur esse sententia D. Thomae, I-II, q. 1, a. 3, cuius haec sunt verba: Cummotus distinguatur per actionem et passionern, utrumque eorum ab actu speciem sortitur: actio quidem ab actu qui est principium agendi, passio vero ab actu qui est terminus motus. rinde calefactio actio nihil aliud est quam motio quaedam a calore procedens; calefactio vero passio nihil aliud est quam motus ad calorem; definitio autem manifestat rationem speciei. Et ratione probatur haec sententia, quia actio habet tam essentialem habitudinem ad principium efficiens, ut, illo variato, necesse sit variari actionem; ergo necesse est ut ab illo sumat speciem; e contrario vero non ita pendet ex termino, ut hoc essentialiter variato necesse sit actionem essentialiter variari; creatio enim caeli et terrae eiusdem speciei est, etiamsi res ipsae creatae specie differant. Et confirmatur primo: nam actiones vitales differunt a non vitalibus ex principio activo, scilicet, quia procedunt a principio intrinseco et vitali. Et rursus actiones vitales differunt inter se ex obiectis, quatenus sunt principia activa earum, ut supra dixit D. Thomas; ergo in universum actiones distinguuntur ex principio. Confirmatur secundo, quia motus ut motus vel ut passio seu mutatio generatim sumpta sumit speciem a termino; ergo actio ut actio non potest inde sumere speciem; nam cum sint res diversorum praedicamentorum, non possunt habere idem specificationis principium.

4. Secundus modus dicendi est actionem sumere speciem ex termino et non ex principio agendi. Sumiturque ex D. Thoma, q. 6 de Potent., a. 8, ubi ait: Proprie actio sicut et motus a termino speciem habet, a principio autem habet proprie quod sit naturales. Idemque videntur sentire omnes philosophi, cum loquuntur de specificatione motus ex termino; nam sub motu actionem et passionem includunt. Ratione etiam probatur, quia si actio non sumeret specificationem suam a termino, sed a principio agendi, omnes actiones procedentes ab eodem principio essent eiusdem speciei, etiamsi ad diversissimas res tenderent, quia haberent idem principium specificans. Consequens autem incredibile est, alias calefactio et illuminatio solis essent actiones eiusdem speciei, quia procedunt ab eadem luce solis; et similiter omnes actiones voluntatis, praesertim illae quae ab illa sola fiunt ut a principio proximo activo, essent eiusdem speciei. Confirmatur primo, quia actio, licet ab agente procedat, tamen essentialiter est communicatio alicuius esse et sub ea ratione est via ad suum terminum; via autem essentialiter respicit terminum et variatur variato termino; ergo ab illo speciem sumit. Confirmatur secundo, nam cum motus duos habeat terminos, nimirum a quo et ad quem, iuxta veram philosophiam non accipit motus speciem a termino a quo, sed ad quem; at vero ad eumdem modum videntur comparari ad actionem principium agendi et forma facta; nam agens est a quo egreditur actio, forma vero est ad quam tendit, quam semper hic nomine termini intelligimus; ergo non sumit actio speciem a principio a quo egreditur, sed a termino ad quem tendit.

5. Tertia sententia esse potest ad specificationem actionis concurrere simul principium et terminum, ita tamen ut variatio utriusque et singulorum ad diversitatem actionis sufficiat; nam si actio sit ab eodem agente ad eumdem terminum, actio erit eiusdem speciei; si vero terminus sit idem et agens diversum, actio erit diversa; et e converso, si agens sit idem et terminus distinctus, actio erit distincta ab utraque praecedentium. Haec etiam sententia sumi potest ex D. Thoma, citato loco de Potentia, et clarius I, q. 77, a. 3, ubi ait: Ex his duobus actio speciem recipit, scilicet ex principio vel ex fine seu termino; ubi notanda est illa distinctio val; indicat enim diversitatem in quocumque illorum sufficere ad diversitatem actionis. Ratione autem probari potest haec sententia, primo ex illo principio D. Thomae, dicta q. 54, I-II, a. 2: Omnia quae dicuntur secundum ordinem ad aliquid, distinguuntur secundum distinctionem eorum ad quae dicuntur; ergo quod dicitur secundum ordinem ad plura, distinguetur secundum distinctionem eorum. Et quia, sicut bonum ex integra causa et malum ex quocumque defectu, ita unitas requirit convenientiam omnium principiorum, ad diversitatem autem sufficit diversitas singulorum; ergo in praesenti, cum actio essentialiter respiciat tum principium, tum etiam terminum, ex convenientia et unitate eorum sumet unitatem, et ex distinctione cuiuscumque illorum sumet diversitatem. Quod secundo ostenditur inductione; nam imprimis productio eiusdem hominis facta ab homine generante, vel a Deo creante, est actio specie diversa ex diversitate principiorum, quamvis terminus sit idem; idem videtur certius de eiusdem hominis generatione et resurrectione et de productione naturali et miraculosa eiusdem visus. Rursus e contrario multo certius est actiones calefaciendi et illuminandi esse diversas specie ex terminis, etiamsi ab eodem principio procedant, ut paulo ante dicebamus. Unde tertio potest haec sententia confirmari rationibus primae et secundae; nam illa probant diversitatem in quocumque illorum respectuum sufficere ad diversitatem actionis; ex quo plane fit utrumque simul concurrere ad specificationem actionis.

6. Addunt vero aliqui etiam illa duo simul sumpta non sufficere ad unitatem actionis, sed oportere praeterea attendere ad modum actionis, quia fieri potest ut principium et terminus sint eadem, et nihilominus actio sit diversa ex modo, ut in nonnullis exemplis supra positis videre licet: creatio enim et generatio eiusdem rei, etiamsi utraque actio a Deo immediate fiat, sunt actiones specie diversae, non ex termino vel principio, sed ex modo. Similiter dicunt philosophi motionem circularem et rectam distingui specie, etiamsi ad eumdem terminum tendant et ab eodem principio procedant. Et simile est de auctione et diminutione. Et confirmari potest a simili, nam habitus saepe distinguuntur ex modo tendendi, etiamsi alias in obiectis conveniant. Sicut etiam duae viae materiales, licet ad eumdem terminum tendant, solent distingui, quia diversis modis seu per diversa spatia tendunt.

Actionem speciem ac diversitatem sumere a termino

7. In hac diversitate opinionum dicendum imprimis censeo ad unitatem specificam actionis requiri termini unitatem, et consequenter ad terminos specie diversos semper esse actiones specie diversas; atque adeo speciem actionis semper sumi aliquo modo ex termino. Haec sumitur ex Aristotele, V Phys., c. 4, textu 31, nam quoad hoc eadem est ratio de motu et de actione, ubi reliqui philosophi idem sentiunt. Idem Aegid., In 1, dist. 17, a. 2. Et ratio est quia terminus comparatur ad actionem per modum formae et actus ultimi, propter quem primo ac per se fit; ergo inde sumit primariam rationem suam. Item, quia actio in re non est nisi ipsa forma vel res quae fit, prout egreditur et pendet ab agente; ergo si forma quae fit est specie diversa, etiam actio erit specie diversa; tandem actiones ex terminis ad quos tendunt habent contrarietatem et repugnantiam; ideo enim frigefactio et calefactio contraria sunt, quia termini ad quos tendunt sunt contrarii; similiter ex terminis habent communem denominationem, ut dicitur calefactio a calore, quod est signum inde etiam habere speciem et naturam. Quo argumento usus est in simili Philosophus, V Phys., textu 4 et 48; argumenta etiam facta in secunda opinione hanc assertionem sufficienter persuadent.

8. Sed quaeri hic potest quanta vel qualis terminorum distinctio vel unitas sufficiat vel requiratur ad distinctionem vel unitatemactionis. Quidam enim putant non sufficere specificam distinctionem terminorum in suo esse naturali et reali, sed requiri etiam quod distinguantur in ratione formali terminandi; et e converso, ad unitatem specificam actionis non existimant requiri unitatem specificam termini in suo esse reali, sed in esse formali termini. Sicut enim in obiectis habituum distingui solet obiectum materiale et formale, ut unitas vel distinctio habitus non ex materiali sed ex formali obiecto sumenda intelligatur, ita censent in terminis actionum distinguendum esse, et materialem terminum appellant rem quae fit secundum suum esse reale; formalem vero eamdem rem secundum modum quo efficitur ab agente. Quae sententia sumi potest ex Alberto, VII Phys., tract. III, c. 1. Nihilominus tamen conclusio posita intelligenda est de terminis productis per actionem secundum esse eorum, nisi enim ita intelligatur, nihil certum de unitate vel distinctione actionum ex terminis affirmari potest. Nam ala formalitas termini unde sumenda est? Si enim dicatur sumenda ex modo agendi, de ipso modo agendi inquiri poterit an sit unus genere vel specie ultima. Primum non semper dici potest, ut patet de modo agendi per alterationem, vel per eductionem de potentia materiae et aliis; si autem sub hoc modo agendi sunt varii modi seu variae actiones specie distinctae, non potest distinctio nisi ex terminis designari, qui termini sumendi necessario erunt secundum esse rei, quia in modo quo attinguntur non differunt. Et hac ratione dicebamus superius actionem creativam non esse unius speciei respectu rerum omnium, sed pro diversitate specifica creaturarum, actiones etiam creandi specie differre; idque a paritate rationis confirmabamus ex diversitate specifica generationum vel alterationum tendentium ad diversos terminos.

9. Quod argumentum etiam praesentem sententiam confirmat; nam, quod generationes equi, leonis, etc., specie differant, communis est philosophorum sensus; nam Aristoteles calefactionem et frigefactionem aperte dicit specie differre, V Phys., c. 3, et videtur per se manifestum: nam illae actiones natura sua contrariae sunt. Et fere eadem ratio est de eductione formarum substantialium specie distinctarum, natura sua in eadem materia repugnantium. Idem praeterea argumentum fieri potest de omnibus actionibus intellectus aut voluntatis, quae in modo quo fiunt ab his potentiis conveniunt, et non propterea possunt existimari eiusdem speciei, cum ad diversos terminos seu obiecta tendant. Ratio denique a priori est, quia actio, ut actio, est productio et communicatio alicuius esse; non potest autem magis formalis terminus productionis assignari quam ipsa res producibilis secundum proprium esse specificum quo producibilis est. Quapropter non fit recte comparatio inter terminos actionum et obiecta habituum vel actuum, quia obiecta non comparantur ad habitus ut producibilia ab ipsis, sed ut attingibilia (ut sic dicam) per aliquod medium vel sub aliqua ratione formali, et ideo ex diversitate mediorum aut rationum attingendi obiecta possunt habitus diversificari; actio vero respicit terminum ut producibilem, id est, ut potest esse recipere aut tale esse, et haec est maxime formalis ratio, et ideo ex eius diversitate semper diversificatur actio.

Actiones non distingui absque terminis

10. Dico secundo: probabile est nunquam actionem esse diversam in specie ob solum principium agendi, si terminus idem sit et eiusdem rationis, quamquam oppositum etiam defendi possit. Probatur prior pars inductione, quae inductio cum negativa sit, solum fieri debet in illis exemplis in quibus maxime videntur actiones specie diversae ad eumdem terminum tendere; nam si in eis recte consideratis non ita est, sufficiens argumentum erit nunquam id accidere. Sic ergo fit inductio primo in generatione et creatione eiusdem hominis; nam in tantum illae actiones differunt, in quantum creatio includit effectionem materiae et formae ex nihilo, generatio vero illas non includit, sed supponit et dicit tantum unionem formae cum materia; at vero si in productione hominis per creationem accurate distinguamus effectionem materiae et formae et consideremus solam actionem qua uniuntur, ala actio praecise sumpta non invenietur distincta ab actione quae in generatione intercedit, quemadmodum in superioribus, tractando de formali causa, dicebamus actionem per quam in materia elementari introducta fuit prima forma ignis vel terrae, etc., fuisse veram eductionem, etiamsi in eodem instanti materia fuerit creata. Unde, licet creatio ignis absolute sit diversa actio a generatione, tamen si subtiliter praescindatur eductio quae in illa creatione includitur, non erit actio specie distincta a generatione. Et propter eamdem causam dixi in II tom. III part., disp. XXXIV, sect. 5, cum multis auctoribus, resurrectionem hominis, si praecise consideretur quantum ad unitionem animae cum corpore, nullo alio adiuncto supernaturali dono vel miraculo, esse eiusdem rationis specificae cum substantiali actione qua primo anima unitur corpori in generatione. Ergo idem dicendum erit de omni simili actione, vel restitutione formae amissae. Similiter, si Deus annihilaret aliquem angelum et eumdem postea iterum crearet, quamvis illa dici possit quasi resurrectio quaedam, id est, iterata productio rei quae iam prius fuerat et esse desierat, tamen illa actio eiusdem rationis esset cum prima creatione, quia sola iteratio aut durationis interruptio non potest sufficere ad specificam diversitatem actionum; idem ergo erit in actione unitiva aut eductiva, si aliunde in termino non sit maior diversitas.

11. Potest vero ulterius comparari actio creandi cum actione educendi formam de potentia materiae, et invenietur specie distincta etiam respectu eiusdem termini. Nam, si Deus crearet quantitatem sine subiecto,actio esset specie diversa ab ea qua educit quantitatem ex materia. Sed licet hoc verum sit, non tamen est sine aliqua diversitate terminorum; nam per creationem fit ipsa quantitas, per eductionem vero non fit quantitas, sed quantum, quae differentia in omni simili actione reperitur, et non est posita in solo modo loquendi, sed in re ipsa habet fundamentum, quia per creationem fit quantitas praecise et abstracte vel cum modo per se essendi, per eductionem vero formaliter fit quantitas ut unita, ita ut terminetur actio etiam ad modum unionis natura rei distinctum ab ipsa forma. Et ex hac diversitate in termino actionis oritur etiam diversitas in modo, quia per creationem fit forma sola virtute efficientis causae, per eductionem vero non fit, nisi concausante, cum illa, materiali causa. Sic igitur nunquam creatio eiusdem rei est actio specie diversa ab alia eius productione, sine aliqua distinctione in ipsis terminis. Atque hinc potest fiera generale argumentum; nam si in his actionibus quae maxime videntur per sese diversae vel ex principiis vel ex modo, nihilominus earum distinctio nunquam salvatur sine distinctione in terminis, multo minus in aliis actionibus poterit id reperiri.

12. Unde alia exempla facilius possunt expediri, quale est de calefactione facta vel ab igne vel a sole, vel item ab igne cum concursu Dei vel a solo Deo; in his enim omnibus facillime negari poterit actiones esse specie diversas propter solam illam principiorum diversitatem, quia, licet illa principia sint realiter seu formaliter diversa, tamen non agunt idem ut diversa sunt, sed quatenus unum eminenter continet aliud, vel ambo eamdem formam. Quod autem hoc sufficiat ad specificam unitatem actionis respectu eiusdem termini, satis probabiliter suaderi potest, quia virtus eminenter continens aliam, sicut eminenter continet formam eius, ita et actionem eius; ergo virtus eminens non solum potest facere eamdem formam in specie quam virtus inferior, sed etiam eamdem actionem in specie; sic ergo Deus non solum potest se solo facere eumdem specie calorem quem facit ignis, sed etiam eamdem specie calefactionem; ergo calefactio quae fit a Deo solo et quae fit ab igne cum concursu Dei, ex hoc capite non differunt specie. Quod eodem modo procedit de omnibus similibus agentibus.

13. Et inde etiam potest formari generalis ratio; nam diversa principia eiusdem termini, vel sunt causae univocae, vel aequivocae, vel una univoca et alia aequivoca. Si sint univocae causae, erunt eiusdem rationis cum effectu et consequenter etiam inter se; si vero una causa sit univoca et altera aequivoca, etiam actio erit eiusdem rationis ob rationem tactam, quia causa aequivoca agit ut eminenter continens effectum et actionem causae univocae. Atque eadem ratione si ambae causae sint aequivocae, etiamsi sint in se diversarum naturarum, si efficiunt effectum eiusdem rationis, facient etiam per actionem eiusdem rationis, quia facient quatenus eminenter continent idem; ergo actio si ad terminum omnino similem tendat, non potest esse diversa essentialiter ex parte agentium, quia non potest alia esse diversitas in agentibus praeter dictam. Nisi quis fortasse addat quod interdum effectus est simul a causa univoca et aequivoca, ut a causa secunda et prima, interdum ab aequivoca tantum, aut certe quod interdum effectus est a causa principali medio instrumento, interdum sine illo. Sed certe, si priores varietates agentium non sufficiunt ad diversitatem actionum, neque istae sufficient, quia neque sunt maiores neque est in illis specialis ratio; immo hae in illis continentur. Nam quod causa aequivoca operetur sola, vel cum univoca, perinde est; nam semper causa aequivoca operatur ut eminenter continens effectum. Causa vero instrumentalis, praesertim si connaturalis sit, non ponit in numerum (ut ita dicam) cum causa principali, sed ad eamdem actionem sibi et effectui maxime connaturalem assumitur.

14. Et confirmatur haec inductio, nam per se incredibile videtur actionem movendi caelum, verbi gratia, esse diversam specie, eo quod fiat ab angelis specie diversis, aut a Deo immediate, vel ab angelo. Idem ergo est de aliis similibus, quoties terminus est omnino eiusdem speciei. Tandem adiungi potest ratio quae videtur a priori, quia principium agendi, si sit univocum, ex sua specie determinatum est ad talem actionem tendentem ad talem terminum; si autem sit aequivocum, cum ex se sit universale et indifferens, non potest ab illo sumi determinata species actionis; determinatur ergo ex termino, quia in illum non influit secundum totam virtutem quam habet, sed prout illum eminenter continet; ergo semper species actionis ultimate est spectanda ex termino.

Argumentis primae sententiae satisfit

15. Est itaque haec pars probabilissima et mihi, absolute loquendo, vera videtur, iuxta quam facile solvuntur rationes factae in prima sententia. Nam D. Thom. ibi citatus exponendus est iuxta alia dicta eius in locis, quod actio sumit speciem ex principio agendi, non sistendo in illo, sed ut relato ad terminum seu ut determinato ratione illius ad talem modum actionis. Haec enim est ratio ob quam, licet ordo ad principium et terminum sit de essentia actionis, determinatio speciei actionis magis est ex termino quam ex principio, quia terminus in universum est magis determinatus et limitat (ut ita dicam) actionem causae, si alioqui ipsa determinata non sit. Ad primam autem rationem respondetur negando utramque partem in ea sumptam. Diximus enim creationes rerum specie diversarum esse specie diversas, etiamsi ab eodem agente procedant, et e contrario actiones ad eumdem terminum esse eiusdem rationis, etiamsi fluant a diversis agentibus. Ad primam confirmationem concedo actiones vitales differre a non vitalibus ex principiis diversarum rationum, non tamen sine ordine ad diversos terminos. Unde, si interdum idem omnino terminus fieri potest per actionem vitalem et non vitalem, tunc actiones ipsae non erunt differentes in specie secundum rem, sed tantum secundum extrinsecam denominationem, sicut differunt saepe actio libera et non libera, et motio naturalis vel violenta. Ut locutio aut comestio angeli in corpore assumpto non est vitalis, sicut est locutio vel comestio hominis; et tamen, si actiones illae exteriores in sua reali essentia considerentur, non sunt specie diversae, sed denominatione tantum.

16. Concedo rursus actiones vitales inter se differre ex obiectis ut ex principiis, non tamen sine ordine ad terminum. In qua re considerandum est quod supra diximus, in ipsis actibus vitalibus immanentibus distinguendam esse rationem actionis a termino eius intrinseco et qualitate facta, quae est propria forma et actus ultimus potentiae vitalis; de quo actu ut sic praecipue verum est sumere speciem ex obiecto in quod immediate tendit. Tamen, loquendo de actione ut actio est, etiam illa sumit speciem ex proprio intrinseco termino, quamvis etiam sumat ex obiecto, vel quatenus est principium aliquo modo illius actionis, vel quatenus ipsemet terminus actionis ab obiecto speciem sumit. Ad secundam confirmationem respondetur tam passionem quam actionem respicere terminum modo sibi accommodato, et ideo posse ab illo sumere diversam speciem, maxime cum distinctio inter actionem et passionem solum sit rationis per inadaequatos conceptus, ut sequenti disputatione latius dicturi sumus.

17. Dixi nihilominus in conclusione posse oppositam partem defendi, quia qui mordicus asserere voluerit actiones totales causae univocae et aequivocae tendentes ad terminos omnino similes, ut calefactionem igniset solis, esse specie diversas in ratione actionum seu dependentiarum, non poterit facile convinci manifesta aut evidenti demonstratione; tamen pro re philosophica rationes factae sufficientes videntur. Solum posset illa opinio habere aliquam verisimilitudinem, quando cum diversitate agentium coniungeretur supernaturalis modus agendi, ut iam dicam.

Quomodo distinguatur actio ex modo

18. Dico tertio: verisimilius est actiones nunquam esse specie diversas ex solo modo agendi, si termini actionum sint omnino iidem, seu similes sint, dummodo modi agendi sint connaturales rebus seu terminis ipsis. Cur hanc ultimam partem addam, dicam inferius. Nunc probatur assertio primo inductione, quae facienda est modo in probatione praecedentis conclusionis indicato. Nam de creatione et generatione imprimis ostensum est illos modos esse generales et non specificos; deinde illas actiones non differre tantum in modo, sed etiam in termino, non tantum a quo, sed ad quem; terminus enim a quo, nisi redundet in diversitatem termini ad quem, non specificat aut diversificat actionem, ut sumitur ex D. Thom., I, q. 25, a. 1, et q. 45, a. 1, quia actio non ordinatur ad terminum a quo, sed ad quem, et ab alio potius recedit, sicut de motu etiam traditur in V Phys. Rursus, motio localis per lineam rectam aut circularem ad eumdem terminum ultimum non esset actio diversa, nisi termini proximi ad quos tendunt illae actiones essent diversi. Ut omittam sub quaestionem cadere an motus circularis et rectus essentialiter differant etiam in ratione motus, vel solum in modo accidentali et quasi in figura, sicut linea recta et circularis, quod ad physicam spectat. Aliud vero exemplum, quod supra adducebatur de auctione et diminutione, non est ad rem, nam eo modo quo auctio et diminutio distinguuntur, non ex modo tendendi, sed ex terminis distinguuntur. An vero distinguantur specie quatenus actiones sunt, vel solum in ratione mutationis, quatenus una habet rationem privationis, altera acquisitionis, et quia denominantur singula ab eo quod in eis accidit, non ad praesentem, sed ad philosophicam disputationem pertinet; hic enim satis est in genere dicere in ratione actionum non habere maiorem distinctionem specificam quam distinctio terminorum postulet. Itaque in naturalibus actionibus nullum exemplum afferri poterit, in quo, stante eodem termino et principio agendi, actiones distinguantur specie ex modo.

19. Ratio autem videtur esse eadem quae supra tacta est, nimirum, quia terminus, secundum proprium esse suum, est quasi formale obiectum actionis, et ideo non potest reperiri modus qui mutet (ut ita dicam) formalitatem illius obiecti ad specificandam actionem, maxime loquendo de modo actionis connaturalis tali termino, nam modus effectionis connaturalis est proportionatus rei seu illi esse quod per actionem communicatur; nam est intrinsecus modus eius, connaturalis illi, et ideo si terminus sit omnino idem, non potest actio esse diversa tantum ex modo. Neque explicari facile potest in quo consistat talis modus; nam si qui alii praeter supra numeratos excogitari possunt, revera sunt accidentales; ut, verbi gratia, quod una actio sit per resultantiam, alia ab agente extrinseco, quod non variat rationem actionis, si terminus sit eiusdem rationis. Ut patet de frigefactione aquae se reducentis ad pristinam frigiditatem, et de frigefactione aeris ab extrinseco; non enim sunt illae actiones specie diversae quantum ad realem et physicam essentiam, sed solum quoad denominationem quamdam. Sicut etiam quod actio sit modo violento vel connaturali subiecto, per se non variat actionem, si non variat terminum, quia illi modi, vel potius denominationes, solum sumuntur ex quadam relatione et proportione aut improportione ad naturam, quae non solum non variat actionem, sed requirit potius identitatem vel similitudinem eius, ut possit uni subiecto esse proportionata et alteri violenta aut non naturalis.

20. Addo etiam neque modum actionis, quod sit successiva vel instantanea, variare speciem actionis, per se loquendo, si terminus omnino sit idem, quia etiam illi duo modi sunt valde accidentales, cum solum consistant in maiori vel minori velocitate †4 actionis, ut supra dicebamus. Unde saepe variantur illi modi ex accidentalibus conditionibus ad agendum requisitis, ut intensio luminis fit successive, quia agens successive magis et magis applicatur; et intensio caloris, quia passum resistit vel non resistit; et intensio visionis vel actus immanentis, ex applicatione libera agentis.

21. Actiones an speciem diversam sumant ex naturali vel miraculoso modo quo fit idem terminus.— Dixi autem in postrema parte assertionis dummodo actiones sint connaturales, quia per potentiam Dei absolutam fortasse fieri potest ut eadem res fiat actionibus specie distinctis, etiam si in terminis earum nulla sit diversitas, si una actio sit naturalis, altera vero supernaturalis, vel si utraque supernaturalis sis. Duobus autem modis potest hoc accidere. Primo, si aliquo modo varietur principium agendi, ut quando Deus operatur per creaturam ut per instrumentum, ultra virtutem naturalem eius, per potentiam obedientialem. De huiusmodi enim modo agendi, probabile satis est sufficere ad variandam speciem actionis, ut dixi in I tom. III partis, disp. XXXI, sect. 6, in solut. sexti argumenti, ubi nonnulla diximus de differentiis actionum, quae interpretanda sunt iuxta praesentem doctrinam. Alter modus multiplicandi illas actiones esse potest per solam divinam voluntatem et potestatem, ut si Deus vellet sola sua virtute eamdem omnino rem variis actionibus et specie distinctis, vel simul vel successive producere aut conservare. Qui modus difficilior videri potest, quia repugnare videtur res vel modos multiplicare, ubi nullum est principium distinctionis. Sed ad hoc dicitur posse Deum efficere actiones seipsis distinctas et non ex terminis vel aliunde, quod quidem de omnibus actionibus affirmant multi, et sumitur ex Scoto, In I, dist 13, q. unic., § Ad quaestionem; et licet non sit adeo probabile de actionibus omnibus connaturalibus ipsis rebus seu terminis, tamen de actionibus supernaturalibus, quae non ita coaptantur rebus ipsis, non videtur improbabile. Cum ergo in hoc non appareat implicatio contradictionis, non videtur facile negandum, quamquam oppositum etiam probabilitate non careat.

Propria quaestionis resolutio

22. Ultimo dicendum est, ut quaestioni propositae in forma respondeamus, actionem secundum quamdam rationem pendere aeque essentialiter atque etiam individualiter a principio et a termino, quoad specificationem vero magis pendere a termino. Prior pars declaratur, quia in duobus est aequalitas. Primo, quia tam est impossibile actionem esse sine respectu ad agens, sicut sine respectu ad terminum, et e converso, quod satis probatum est in sectionibus praecedentibus. Secundo (quod ad individuationem spectat), nam quaelibet actio quoad modum suae entitatis in individuo et in particulari ita pendet ab hoc agente et ab hoc termino, ut impossibile sit, quocumque eorum variato, eamdem actionem manere. Ratio ex parte termini est quia cum actio sit in termino tamquam modus eius, non potest manere illo mutato seu sine illo, quia in universum modus non potest manere sine re cuius est modus. Ex parte vero agentis ratio est quia actio non fluit ab agente per actionem aliam, sed seipsa; unde per se et per suam modalem entitatem pendet omnino haec actio ab hoc agente, et ideo non potest variari agens, quin sit variatio in ipsa actione, quia non est aliud in quo per se et necessario variatio fiat. Nam cum dicitur variari agens, non est necesse variari quoad absolutam entitatem eius, sed solum quoad hoc ut nunc agat et postea non agat, etiamsi idem effectus perseveret in rerum natura; illa ergo varietas non potest fieri, nisi propter varietatem actionis; ergo in universum quotiescumque variatur agens, actionem etiam variari necesse est; nam sicut, variato effectu formali, necesse est variari formam, et, ablato subiecto, tolli accidens, et, destructo termino, destrui respectum, ita, variato agente in ratione agentis, necesse est variari actionem quae est forma eius ut sic, ad quam etiam comparatur per modum subiecti illius denominationis et per modum termini illius respectus. Igitur quoad illa duo est aequalitas inter hos respectus et tam intrinseca necessitas, ut implicet contradictionem aliter actionem fieri. Altera vero pars conclusionis satis patet in superioribus; nam terminus est veluti forma ultima extrinseca actionis, et ab illa determinatur agens ut sic ut actionem in tali specie efficiat, per se loquendo, iuxta naturas rerum, quidquid sit de supernaturalibus miraculis.

Responsio prima ad dubitandi rationem

23. Hinc facilis est responsio ad rationem dubitandi in principio positam. Negamus enim respectum actionis ad agens et terminum esse duplicem secundum rem, sed solum secundum inadaequatos conceptus nostros. Nec refert quod agens vel terminus sint res valde diversae, quia non respiciuntur illo respectu, nisi cum subordinatione inter se, atque ita per modum unius; actio enim non egreditur ab agente, nisi ut tendat in terminum; ubi est autem unum propter aliud, ibi est unum tantum. Quod frequens est in his respectibus: habitus enim respicit potentiam, non in ea sistendo, sed transeundo (ut ita dicam) ad obiectum, et inuniversum relatio refert subiectum ad terminum.

Argumentis aliarum opinionum satisfit

24. Argumenta primae opinionis, quatenus repugnare possent nostrae sententiae, soluta iam sunt. Argumenta vero secundae directe nostram confirmant sententiam, et ideo non est quod illis respondeamus. Quamquam illa comparatio quae ibi fit inter terminum a quo et principium actionis non sit omnino similis; nam actio non proprie pendet a termino a quo, nec dicit positivum respectum transcendentalem ad illum, cum ille tantum sit aut privatio quaedam aut terminus contrarius; ab agente autem positive et essentialiter pendet actio per seipsum, et ideo ad illud dicit proprium et positivum respectum transcendentalem, non minus quam ad terminum.

25. Ad argumenta vero posita in tertia sententia partim responsum est probando nostram sententiam. Nam exempla quae ibi adducuntur de diversitate actionum ex principiis agendi, non sunt vera, nisi ubi diversitas illa principiorum redundat in diversitatem terminorum, saltem loquendo ex natura rei et seclusis miraculis. Ad rationem autem ibi factam dicendum est, quando unum ens dicit respectum ad duo cum subordinatione eorum inter se, specificationem esse sumendam ex eo quod est quasi ultimum in illa habitudine, et ex illo capite, per se loquendo, variari speciem, non vero ex alio, nisi in quantum mediante illo vel ratione illius variatur etiam respectus ad ultimum terminum.

26. Denique etiam alia argumenta quae in quarto dicendi modo insinuata sunt, ínter probandam tertiam assertionem sunt expedita. Exempla vero quae ibi adducebantur ex distinctione habituum aut materialium viarum potius confirmant quae diximus. Nam modus procedendi in scientia vel operandi per habitum non distinguit habitus, nisi in quantum in ipso obiecto variat aut medium assentiendi aut motivum operandi, quae variatio est in ipso obiecto et quasi in termino formali ipsius habitus. Materiales etiam viae tendentes ad eumdem terminum remotum, ideo distinctae sunt, quia si sumantur ut res absolutae, sunt spatia suis quantitatibus distincta; si autem sumantur quasi respective in ordine ad terminum, in terminis proximis et intrinsecis illarum est distinctio, sicut supra dicebamus de motu ad eumdem terminum per lineam rectam et circularem.

SECTIO IV. UTRUM ACTIO UT ACTIO DICAT ESSENTIALITER RESPECTUM AD SUBIECTUM INHAESIONIS, ET QUODNAM ILLUD SIT

1. In hac sectione amplius declaranda est dicta divisio actionis in immanentem et transeuntem, et alia praeterea subdivisio actionis transeuntis indicabitur, simulque expedienda erit illa vulgaris dubitatio an actio transiens sit in agente, necne.

De subiecto actionis transeuntis prima sententia

2. Primum igitur inquirendum est an actio ut actio necessario respiciat ipsum agens ut subiectum cui inhaeret. Omnes enim auctores qui affirmant actionem transeuntem esse in agente in hoc nituntur principio, quod actio ut actio in aliquo debet inhaerere subiecto, quod non potest esse nisi agens quatenus actu agens. Tenent autem hanc opinionem ex discipulis D. Thomae Caietanus, I, q. 25; et Hispalens., In I, dist. 27, q. 1, notab. 3; Flandr., V Metaph., q. 22, a. 2. Tenet etiam Scotus, In IV, dist. 13, q. 1; et Ant. Andreas, in lib. de Sex principiis, c. de Actione; et communiter scotistae, et Paul. Venet., in Summ. physic., c. 18; Avicen., II Sufficient., c. 5. Differunt autem multum quoad rem ipsam: nam scotistae per actionem solum intelligunt relationem agentis ad effectum vel passum; putant enim ante hanc relationem quae resultat in agente, iam producto effectu, nihil mediare inter agens et effectum distinctum ex natura rei a forma quae est principium agendi, et ab ea quae est terminus actionis, quod sit proprie actio praedicamentalis. Sed nos non in hoc sensu de actione loquimur, nec putamus respectum illum posse proprie actionem vocari. Supponimusque contrarium fundamentum, nimirum, esse inter effectum et efficiens actionem mediam distinctam ex natura rei ab eis, quae est prior natura illo respectu, et fundamentum vel conditio vel ratio fundandi illum.

3. Caietanus ergo et qui eum sequuntur, in hoc posteriori sensu intelligunt actionem dicere intrinsecum respectum ad aliquod subiectum cui inhaereat, et hoc esse debere iosumment agens. Quod si instes quia actio Dei non potest hoc modo Deo inhaerere, respondent etiam actionem Dei esse in Deo, non tamen per propriam inhaerentiam, sed per identitatem et simplicitatem suam, quia illa actio non est de genere actionis, neque accidens, sed ipsamet substantia Dei. Hic autem loquimur de actione praedicamentali, quae est accidens. Hoc autem videtur esse praecipuum fundamentum huius sententiae; nam cum actio sit accidens, necessario debet esse in aliquo subiecto cui inhaereat; cum autem sit forma et actus agentis, ex III Phys., c. 2, non potest habere aliud magis proprium inhaesionis subiectum. Praeterea, quia illud est subiectum formae, quod per eam actuatur et reducitur de potentia in actum. Quam rationem his verbis attigisse videtur D. Thomas, II cont. Gent., c. 9: Actio, quae non est substantia agentis, inest ei sicut accidens subiecto, et ideo inter novem praedicamenta computatur; et q. 7 de Potent., a. 9, ad 7, ait: Actio ut actio consideratur ut ab agente; in quantum vero est accidens, consideratur ut in subiecto agente.

4. Secundo argumentor, quia si actio non est in agente ut in subiecto, in nullo subiecto erit; at vero hoc repugnat, quia est contra rationem accidentis; ergo. Probatur maior, tum quia si in aliquo subiecto esset actio extra agens, denominaret illud; nam omnis forma denominat subiectum in quo est; sed non potest denominare; quam enim denominationem tribueret? Non agentis, quia hanc soli agenti tribuit; non aliam, quia aedo ut actio non potest aliter denominare, nec fingi facile potest talis denominatio. Tum etiam quia, si in alio subiecto esset, maxime in passo; sed hoc non, quia in passo est passio; actio autem et passio cum dicant respectus oppositos et formas praedicamentaliter diversas, non possunt esse in eodem subiecto. Unde D. Thom., In II, dist. 40, q. 2, a. 4, inde probat actionem et passionem esse diversa accidentia, quia actio est in agente et passio in passo.

5. Tertio, quia actio creata est perfectio agentis; ergo est in illo, quia forma non perficit nisi subiectum in quo est. Antecedens probari potest, primum ex illo Philosophi, II de Caelo, c. 3: Unumquodque est propter suam operationem; est autem unaquaeque res propter suam perfectionem; ergo omnis operatio est operantis perfectio. Deinde ex D. Thoma, q. 7 de Potent., a. 10, ad 1, ubi ait quod actio quae est media inter agens et passum est proprie perfectio agentis; et ideo dicit ibidem quod agens, in quantum est agens, non est extraneum a genere patientis. Et idem sentit in solutione ad 7, et III cont. Gent., c. 19; et sumitur ex Comment., XII Metaph., com. 36.

Secunda sententia

6. Secunda sententia affirmat etiam de ratione actionis creatae ut sic esse ut habeat aliquod subiectum inhaesionis, propter illam communem rationem accidentis, tamen subiectum hoc non semper esse agens, sed distinctione utendum esse; nam actiones immanentes sunt in ipso agente, transeuntes vero in passo. Et quia in prioribus partibus convenit haec sententia cum praecedente, solum quoad postremam probanda est. Est ergo illa sententia, ut videtur, expresse Aristotelis, III Phys., c. 3, ubi eumdem motum †5 ait esse actionem et passionem esseque actum agentis et patientis, illius ut a quo, huius ut in quo. Clare ergo sentit actionem esse in passo. Idem constat ex IX Metaph., c. 9, ubi ait actionem esse in re facta, ut aedificationem in re aedificata; idem sumitur ex II de Anima, c. 2, text. 24 et 25, ubi sic ait: Actio agentium in eo quod patitur atque disponitur inesse videtur . Et lib. III, c. 2, text. 139, expresse ait actionem et passionem in eo esse quod patitur, et inde infert necessarium non esse ut quod movet moveatur; et text. 140: Actio (inquit) et passio non in agente est, sed in eo quod patitur . De sententia ergo Aristotelis in hac parte dubitari non potest, ut observarunt omnes graeci interpretes, et Commentator, et latini etiam expositores citatis locis. Quare dubium non est quin haec etiam fuerit D. Thomae sententia; nunquam enim solet Aristotelem deserere in iis quae pure philosophica sunt et fidei non contradicunt. Idem etiam constare potest ex Commentariis eius in praedicta loca; et expresse in lib. II cont, Gent., c. 1, dictam differentiam constituit inter actiones immanentes et transeuntes, ut Ferrariensis ibi et inferius c. 9 advertit et alia loca congerit. Et Capr., In II, dist. 1, q. 2, a. 3, et In IV, dist. 49, q. 1, a. 3; Hervaeus, Quodl. IV, sect. 4; Soncinas, V Metaph., q. 37; Iavel., lib. IX, q. 15; et est receptissima sententia inter recentiores, cum III Phys., tum V et IX Metaph.

7. Solet autem haec sententia multis rationibus confirmari, sed apud me duae sunt praecipuae. Prima est quod actio non potest res †6 esse realiter distincta a termino formali qui per eam fit, sed modus eius; ergo ubi fuerit terminus actionis, ibi necesse est esse actionem ipsam, quia modus necessario comitatur rem cuius modus est; sed terminus actionis transeuntis est in passo, ex omnium sententia, et est per se evidens; nam calor qui fit ab igne calefaciente lignum, in ligno est; ergo in eodem est actio ipsa. Primum antecedens (reliqua enim omnia manifesta sunt) saepe inculcatum est et probatum supra, cum de causa efficienti ageremus, et praecipue tractando de creatione activa. Item in hac disputatione, sect. 1, ostendimus actionem nihil aliud esse quam dependentiam effectus a causa efficienti: at vero dependentia non potest esse res distincta a re quae pendet, sed solum modus eius; ergo. Praeterea, quia posito principio agendi et effectu eius et dependentia effectus a suo principio, sublata per intellectum quacumque alia entitate, sufficienter intelligitur et effectus in actu et causa efficiens in actu; ergo impertinens est fingere quamdam aliam rem distinctam realiter ab effectu et priorem natura illo, quae sit actio illius. Nam actio solum ponitur ob causalitatem agentis et dependentiam effectus; sed haec intelliguntur optime sine illa entitate; est ergo gratis conficta, quod magis confirmabitur ex sequenti ratione.

8. Secunda ergo ratio est, quia non solum effectus, sed etiam actio ipsa fluit active ab agente, non per aliam actionem, sed per seipsam, ut in superioribus declaratum est; sed in agente actione transeunte, ex eo quod agit nulla res vel modus realis fluit active ab ipso ut in ipso maneat; ergo actio huius agentis ita fluit ab ipso, ut in passo recipiatur. Minor probatur primo ratione illa Aristotelis quod agens ex eo praecise quod agit non movetur; dico ex eo praecise quod agit , quia antecedenter potest moveri, ut si applicetur de novo ad agendum; vel concomitanter seu consequenter, si in agendo repatiatur; tamen, praecise ac per se, ex eoquod agens est, non movetur, quia agenti, ut agens est, per accidens est mutari. Secundo, quia nullus terminus actionis transeuntis manet in agente, ut omnes fatentur; nam haec est potissima differentia actionis immanentis et transeuntis; ergo neque aliqua actio potest fluere ab huiusmodi agente, quae in ipso maneat. Patet consecuentia, tum ex priori ratione, tum ex dictis sect. 2, quia non potest intelligi res aliqua quae ita sit pura actio, ut per eam nihil intrinsece factum intelligatur; res enim facta in extrinseco subiecto non potest esse intrinsecus terminus actionis manentis in alio subiecto. Tertio, quia per se est incredibile quod, ut sol illuminet aerem, prius necessario fluat a luce solis alia res vel modus qui in ipso sole maneat ipsumque aliter afficiat; quorsum enim fingitur talis entitas? aut quod est indicium illius? aut in qua potentia ipsius solis talis actus recipitur? Sicut enim actio solis, quae est illuminatio, fluit a luce solis, ita, si ab ipso flueret in ipsum, deberet proxime recipi in ipsamet luce; nam, sicut sol †7 illuminat quatenus lucidus est, et ideo illuminatio procedit formaliter a luce, ita sol constituitur actu illuminans quatenus lucidus est; ergo si illuminatio constituit actu illuminans, manendo in illuminante, proxime et immediate manebit in luce eius, illam constituendo in actu secundo, sicut visio manet in visu; ergo lux, calor et similes virtutes activae non solum sunt potentiae activae, sed etiam passivae, quod inauditum est et incredibile.

9. Denique de dependentia creaturarum a Deo probatum supra est fluere immediate ab ipsa potentia Dei et non ab aliqua alia actione quam in Deo fingere necesse sit, et ab illa, ut manante a Deo, sufficienter denominari Deum actu agentem; ergo similiter dependentia luminis a luce solis intelligi optime potest ut immediate fluens a virtute illuminativa solis, quae est lux, absque fluxu alterius rei ab eadem luce, quae in illa maneat et quasi mediet inter lucem et dependentiam luminis a luce. Si enim intelligamus Deum impedire illum fluxum manentem in luce, nihil repugnabit manere lumen pendens a luce; potuit ergo Deus hoc facere; signum ergo est illum alium fluxum impertinentem esse. Unde, quando nulla alia ratio superesset, illa multiplicatio rerum inintelligibilis et non necessaria vitanda esset.

Secunda sententia priori praeferturet declaratur

10. Haec igitur posterior sententia, quatenus negat actionem transeuntem ponere in agente aliquid praevium ad effectum, verissima est; nihilominus tamen quoad modum tribuendi subiectum actioni, ut actio est, et quoad differentiam quae in hoc est inter actionem immanentem et transeuntem, aliqua declaratione indiget.

11. Dico ergo primo: aliqua est actio realis quae nullum habet subiectum inhaesionis. Probatur ex dictis supra de actione creandi; ostendimus enim creationem esse vere actionem transeuntem et nullum habere subiectum, quia de ratione creationis est ut non fiat ex praesupposito subiecto. Idemque censent theologi de actione transubstantiandi, ut sumitur ex D. Thoma, III, q. 75, a. 8. Nam, iuxta sententiam eius, cum actio transubstantiandi sit active a verbis consecrationis, necessario dicendum est illam esse actionem transeuntem et non immanentem. Convenit autem illa actio cum creatione in hoc quod non supponit subiectum in quo recipi possit, quia nullum est commune subiectum termino a quo et ad quem. Datur ergo aliqua actio quae non habet subiectum inhaesionis, quamquam non solum inveniatur in aliqua actione supernaturali aut propria Dei, quia creata agentia virtute naturali solum possunt operari ex praesupposito subiecto.

12. Quo etiam fit ut talis modus actionis infra latitudinem transeuntium actionum, non vero immanentium reperiri possit, quia actiones immanentes, si sint propriae Dei, non sunt actiones accidentales, immo neque actiones proprie et in rigore sumptae. Nam, si metaphysice tantum consideremus actus immanentes Dei, qui sunt intelligere et amare, non solum non sunt accidentia, sed ipsamet substantia Dei, verum etiam milla in eis intelligitur origo realis, ut possint actiones vocari. Si vero theologice actus considerentur, quatenus per eos realiter procedunt ad intra duae personae divinae, adhuc non possunt actiones proprie nominari, vel quia actio ut actio includit quod ipsamet realiter emanet a principio agente; ibi autem actiones non emanant, licet emanent personae; vel certe quia actio ut actio includit dependentiam, nam actio dicit habitudinem ad rem actam seu factam; at vero in his processionibus personarum nulla est dependentia, ut supra, disp. XII de causis, dictum est. Itaque inter immanentes nulla est actio propria quae non sit actio agentis creati, et ideo nulla est quae non sit ex subiecto et in subiecto, quin agens creatum nihil potest efficere nisi ex praesupposito subiecto et per actionem receptam in illud.

13. Dico secundo: non est de ratione actionis ut sic quod habeat subiectum proprium inhaesionis, sed hoc convenit ei ratione sui formalis termini. Probatur prior pars ex praecedenti conclusione, nam quod est de essentiali ratione superioris ut sic, necessario convenit omnibus inferioribus; ergo, e converso, quod non convenit alicui inferiori, non potest esse de formali et essentiali ratione superioris; sed datur aliqua actio quae non habet subiectum inhaesionis, ut in prima assertione dictum est; ergo non potest esse de formali ratione actionis ut sic habere subiectum vel respectum ad illud. Hinc ergo colligimus de ratione actionis ut sic solum esse ut sit modus quidam adhaerens termino et per se immediate fluens ab efficiente: ille enim respectus ad terminumnon est sicut ad subiectum, ut supra diximus, neque illa intima coniunctio est propria inhaesio aut informatio, sed peculiaris modus constituendi ipsum terminum in rerum natura, dependentem et fluentem a suo principio. Ex quo ulterius colligimus posteriorem conclusionis partem; nam actio est accommodata termino et ab illo sumit rationem suam; ergo cum actio ut actio per se non postulet subiectum, determinata actio solum ex peculiari ratione quam ex suo termino habet potest illud postulare; ergo iuxta exigentiam termini postulat actio subiectum, et non aliter. Quinimmo, quamvis illa res vel modus, qui est actio, per se requirat interdum subiectum ratione termini, tamen sub praeciso conceptu actionis non explicatur ordo ad subiectum, sed ad principium et terminum, ut amplius declarabitur in solutionibus argumentorum, et magis disputatione sequenti, declarando distinctionem inter actionem et passionem.

14. Actio et terminus idem subiectum postulant .— Dico tertio: omnis actio quae est in subiecto, in illo est in quo est terminus eius; et hoc est quod formaliter convenit omni actioni, sive immanenti sive transeunti, quae ex subiecto fit. Probatur inductione: nam actio immanens in ea potentia inhaeret in qua est terminus intrinsecus eius; ut in intellectu manet actio intelligendi, quia in eodem manet verbum mentis, et sic de aliis; agimus enim de terminis productis per has actiones, non de obiectis, quae etiam dici solent termini actuum immanentium, quia terminant respectus eorum. Nec reperitur unquam quod terminus actionis immanentis sit extra potentiam in qua manet ipsa actio; nam, licet interdum actus immanens habeat effectum extra suam potentiam, tamen ad illum non comparatur ut actio, sed ut principium agendi, ut comparatur voluntas Dei ad effectus ad extra, et voluntas hominis suo modo efficit motum brachii. Idem reperitur in actionibus transeuntibus, ut per se constat. Unde si aliquando terminus actionis transeuntis manet aliquo modo in ipso agente, tunc eodem modo ipsamet actio manet, ut quando aqua se reducit ad pristinum frigus, quia frigus manet in ipsa, etiam actio frigefaciendi in ipsa manet. Ratio autem sumitur facile ex praecedenti conclusione, nam actio non postulat subiectum, nisi ratione sui termini; ergo nec postulare aliud subiectum potest quam petat terminus eius. Item creatio materiae vel angeli ideo non habet subiectum, quia materia vel angelus, qui est terminus illius actionis, non habet subiectum; ergo, in universum, subiectum actionis est iuxta exigentiam termini. Denique ostensum est actionem identificari termino ut modum eius; ergo in quo subiecto fuerit terminus, erit etiam actio.

15. Actio ut actio nulli inhaeret .— Dico quarto: nulla actio ut actio, et praecise concepta sub ea ratione qua a passione distinguitur, habet subiectum inhaesionis, sed denominationis tantum, unde, quae est in subiecto, solum inhaeret mediante passione. Probatur, quia actio ut actio solum differt a passione ratione formali concepta, ut disputatione sequenti latius dicemus; sed in hoc tantum differunt actio et passio, quia passio dicit motum vel mutationem ut afficientem passum et inhaerentem illi; ergo actio ut actio praescindit ab hac habitudine; non ergo includit formaliter esse in, sed esse ab agente; et ideo valde analogice est accidens, ut supra in divisione accidentium adnotavimus. Et confirmatur, nam huiusmodi actio dicitur inferre passionem quasi active, ergo ipsa secundum praecisam rationem formalem suam non afficit passum, sed infert passionem quae illud afficiat, atque ita media passione inest. Quocirca in hoc non est formalis differentia inter actionem immanentem et transeuntem; nam si formaliter loquamur, neutra inest agenti ut agens est, sed utraque inest passo ut passum est et mediante passione. Differentia vero est, quod in actione immanente agens et patiens in idem coincidunt, et ideo dum actio est in patiente, est etiam in agente; in actione vero transeunte distinguitur agens a patiente; et ideo, quia actio est in patiente, in agente manere non potest.

Aliaruin opinionum argumenta solvuntur

16. Ad argumenta primae sententiae respondetur. Ad primum, actionem ut sic dici analogice accidens, et ideo non oportere ut dicat propriam habitudinem inhaerendi alicui, sed emanandi ab aliquo. Cum vero dicitur esse actus agentis, similiter intelligendum est non de actu inhaerente, sed emanante et quantum est ex se extrinsece denominante.

17. Ad secundum iam ostensum est non esse inconveniens aliquam actionem transeuntem in aliquo subiecto non esse, sed tantum in termino. Deinde de omni actione ut actio est diximus non habere per se ac formaliter proprium subiectum inhaesionis. Et hinc fit ut, licet media passione alicui subiecto inhaereat, non tamen illud denominet quatenus actio est, sed quatenus passio. Unde etiam actio immanens, quatenus denominat hominem agentem vel operantem, formaliter non concipitur ut inhaerens illi, sed ut est ab illo. Neque oportet ut omnis res quae est in aliquo inhaerenter, denominet illud secundum omnem rationem quae in illa considerari potest, ut patet in loco et in aliis formis extrinsecis. Ad alteram vero illius argumenti partem concedo omnem actionem quae in subiecto inest esse in passo, neque obstat quod in eodem sit passio, quia actio et passio non dicunt formas oppositas, sed diversas habitudines ad res quodammodo relative oppositas, ut sunt agens et patiens, vel certe ad potentias diversarum rationum, ut sunt activa et passiva. Tamen respectu eiusdem formae vel entitatis non sunt oppositae, sed se consequuntur, ut dare et accipere, seu emanare ab uno et recipi in alio, vel emanare ab uno secundum unam rationem et recipi secundum aliam.

18. Actio an sit agentis perfectio .— D. Thomas an actionem transeuntem in agente locarit .— Ad tertium negatur actionem esse proprie perfectionem agentis, quatenus perfectio est a forma intrinsece perficiente. Solet autem dici actio agentis creati perfectio extrinseca eius, quatenus eius perfectio quodammodo ad alia extenditur, quod in rebus habentibus limitatam perfectionem censetur pertinere ad quamdam perfectionem extrinsecam earum; sed revera agens ut agens magis declarat perfectionem suam quam perficiatur, nisi ex actione sua aliquod cornmodum reportet, vel recipiendo in se terminum actionis, ut in iis quae agunt actione immanente, vel mediante sua actione se conservando aut tuendo a contrariis. Ad testimonia D. Thomae quae in illis rationibus afferuntur, fateor nonnulla esse difficilia. Thomistae vero communiter intelligunt, quotiescumque D. Thomas indicat actionem transeuntem esse in agente, loqui vel de actione ratione relationis resultantis, vel de actione transeunte quoad efficaciam tantum, ut sunt, ex illius sententia, actus divinae voluntatis vel etiam angelicae; vel certe, cum dicit actionem esse in agente, non loquitur de propria inhaerentia, sed late, prout quaecumque forma extrinseca dici potest esse in eo quod denominat. Quae expositiones, vel aliqua earum pro uniuscuiusque loci commoditate acceptanda est et accommodanda; non enim oportet in his amplius immorari, cum de D. Thomae sententia ex aliis locis satis constet.

SECTIO V. QUAE TANDEM SIT ACTIONIS NATURA, QUAEVE CAUSAE AUT PROPRIETATES

1. Actionis descriptio .— Ex his quae hactenus tractata sunt de actione, explicata fere sunt omnia quae de illa dicenda proposuimus. Primum enim constat quae sit communis ratio vel essentia eius, quam Gilbertus Porretan., in suo lib. de Sex principiis, sic definit: Actio est forma per quam in materiam subiectam denominamur agere . Quae descriptio videtur cum proportione sumpta ex illa qua Aristoteles qualitatem definivit dicens qualitatem esse qua quales esse dicimur. Sed videtur aeque obscura illa definitio ac definitum ipsum; id enim est quod inquirimus, quid, nimirum, in rebus sit illa forma vel quasi forma per quam agere denominamur. Et ideo in superioribus explicuimus esse modum quemdam seu dependentiam ex natura rei distinctam a termino facto; atque hunc modum sub nomine formae intelligendo, recte dicere possumus actionem esse formam qua principium activum primo in actum reducitur, seu esse formam quae primo ac per seipsam fluit et per quam id quod proprie fit ab agente, manat ac pendet. Quae omnes particulae ex hactenus disputatis satis constant.

De causis actionis

2. Rursus hinc etiam notum est quae sint causae vel essentialia principia actionis. Nam causa efficiens eius est principium illud a quo ipsa manat. Ubi insinuabat se statim quaestio, quodnam sit illud principium, ut explicaremus illud axioma: Actiones sunt suppositorum . Sed haec res etiam est supra declarata, cum de supposito ageremus. Causa vero finalis actionis intrinseca et immediata est terminus eius; mediata autem vel ultima esse potest aut ipsummet agens, aut quilibet alius finis ad quem ipse terminus eius referatur. Materialis autem causa interdum nulla est respectu alicuius actionis, ut de actione creativa dictum est; quando vero intercedit materialis causa, illa est ipsum passum, quod, licet immediate recipiat rem illam quae est actio, tamen, secundum distinctionem rationis, non recipit illam nisi mediante passione. Cum autem actio sit forma simplex, non babes aliam propriam formalem causam, neque alia principia essentialia, praeter principium a quo fluit et terminum ad quem tendit, quatenus ea essentialiter respicit, ut declaratum est. Et haec sunt satis de causis actionis.

Proprietates actionis

3. Actio num semper motui coniungatur.— Actio quomodo passionem inferat .— De proprietatibus item actionis ut sic nihil fere dicendum occurrit, quia nullee fere sunt quae per se ei conveniant et in essentiali ratione eius non contineantur. Gilbertus autem supra tres aut quatuor insinuat. Prima, quia proprium (inquit) actionis est esse in motu, id est, semper coniungi motui; quod ut sit verum, late sumendum est, quamcumque mutationem etiam perfectivam sub motu includendo. Potest autem dupliciter intelligi. Primo, quod semper mutationi adiuncta sit actio, et hoc sensu est semper vera, si intelligatur de mutatione positiva, quia haec fieri non potest nisi ab aliquo movente et consequenter agente per aliquam actionem. Si vero intelligatur de mutatione corruptiva, non semper est necessarium fieri per positivam actionem, ut si sit pura desitio; tunc autem proportionaliter interveniet carentia seu suspensio alicuius actionis. Alter sensus esse potest ut etiam e converso actio semper habeat coniunctam mutationem, et ita coincidit cum secunda proprietate quam idem auctor ponit, nimirum, actionem inferre passionem in materiam subiectam; quod habet verum in actionibus quae circa subiectum aliquod versantur; creatio enim proprie non infert passionem, ut superius visum est. Cum autem dicitur actio inferre passionem, illud inferre non debet intelligi per propriam efficientiam vel causalitatem; nam, cum actio et passio non distinguantur in re, ut videbimus, non potest ínter eas esse propria causalitas; neque etiam intelligendum est solum de illatione consequentiae, nam hoc modo etiam passio infert actionem. Intelligendum est ergo de illatione a priori, eo modo quo una proprietas dicitur esse ratio alterius, ad quod sufficit virtualis distinctio seu distinctio rationis cum fundamento in re.

4. Actio magis et minus ut suscipiat .— Tertia proprietas est, quam Aristoteles etiam posuit in Praedicamentis, quod actio potest habere contrarium, quae per se satis est clara; convenit autem illi ratione termini; unde non semper ei convenit, sed quando terminus eius habet contrarium. Denique, quoad hoc eadem est ratio de actione quae de motu, de cuius contrarietate physici copiosius disputant. Ultimam proprietatem addunt tam Aristoteles quam Gilbertus, quod actio suscipit magis et minus, quae duobus modis potest actioni tribui: uno modo, ratione termini tantum, quo modo illuminatio ut octo est maior et intensior actio quam illuminatio ut quatuor, etiamsi utraque in instanti fiat. Atque hoc sensu eadem est proportionalis ratio quoad hanc proprietatem in actione quae in formali termino eius; de quo supra dictum est, cum de qualitatibus ageremus. Alio modo potest intelligi illa proprietas ratione temporis, quo modo dici potest intensior actio quae velocius fit, etiamsi alia longiori tempore aequalem habeat effectum. Atque hoc modo haec proprietas tantum potest convenire actioni successivae et coincidit cum velocitate motus, de qua propria disputatio etiam est philosophica. Verum est velocitatem minus proprie dici intensionem actionis; nam potius est minor quaedam extensio partium ipsiusmet actionis secundum durationem seu successionem.

SECTIO VI. QUOT SINT GENERA ET SPECIES ACTIONUM, ET QUOMODO SUB UNO GENERE COLLOCENTUR

1. Hace etiam quaestio magna ex parte in superioribus tractata est. Ut tamen constet quomodo constituendum sit praedicamentum actionis et quod sit summum genus eius et consequenter quae actiones sub illo directe collocentur, breviter colligendae sunt praecipuae divisiones actionis, quae disperse sunt in superioribus traditae.

Prima divisio actionis in substantialem et accidentalem

2. Primo igitur dividi potest actio in substantialem et accidentalem. Substantialem appello quae ad substantiam terminatur; accidentalem, quae ad accidens. De qua divisione dubitari non potest quin merito tradatur et sit sufficiens; in rebus enim nihil fieri potest nisi substantia aut accidens, ut constat ex supra dictis de divisionibus entis; utrumque autem horum potest per se et per propriam actionem fieri, ut etiam constat ex dictis de causa efficienti et per se est satis notum. Recte ergo et sufficienter dividitur actio in illa duo membra.

3. An sit univoca an potius analoga .— Occurrit tamen dubitatio propter quam praecipue hanc sectionem proposui, utrum actio univoce in illa membra dividatur vel tantum analogice. Nam ex dictis supra de causis videtur manifeste inferri hanc divisionem esse analogam; diximus enim causam, praesertim efficientem, analogice dici de causa substantiarum et accidentium; ergo etiam causalitas analogice convenit his causis; sed causalitas harum causarum non est nisi actio; ergo etiam actio analogice dicitur de actionibus harum causarum. Et confirmatur primo, quia generatio, ex communi philosophorum sententia, dicitur analogice de generatione accidentali et substantiali; ergo. Patet consequentia, quia eadem est proportionalis ratio, sive loquamur de actione sub communi ratione actionis, sive sub particulari. Antecedens autem sumitur ex Aristotele, lib. I de Generat., qui hac ratione generationem substantiae vocat simpliciter generationem; accidentium vero secundum quid vocat alterationem aut actionem, etc. Denique ratio quae ex eodem sumitur, c. 3, et ex D. Thom., ibidem, et de Spiritualibus creas., a. 1, ad 9, et a. 3, et q. 21 de Veritate, a. 5, de actione ut sic locum habet, nimirum, quia generatio est via ad esse; esse autem substantiae est esse simpliciter; accidentis, autem, secundum quid. Sic enim etiam actio est suo modo via ad esse ex parte agentis, nam est activa communicatio ipsius esse; ergo si esse quod per eam communicatur analogice est esse, etiam ipsa analogice est actio. Tota enim ratio actionis ex termino praecipue sumitur, ut supra ostendimus; est autem formalis terminus actionis ipsa res producta quatenus in suo esse producitur; ergo si in ipso esse terminorum est analogia, erit etiam in actionibus in ratione actionum.

4. In contrarium autem est quia si divisum huius divisionis non est univocum, non poterit praedicamento actionis unum genus summum assignari; aut certe dicendum erit actionem quae est genus summum huius quinti praedicamenti esse solum eam quae accidentalis est. At si hoc dicatur, sequitur ulterius duo esse constituenda praedicamenta actionis; cur enim, si actiones accidentales suum praedicamentum constituunt, non constituent aliud substantiales actiones? Nam imprimis illae inter se inveniuntur primo diversae; deinde in actionibus substantialibus dantur specificae differentiae cum convenientiis genericis usque ad aliquam summam. Ac denique tanta est distinctio inter actiones substantiales et suos terminos, sicut inter accidentales et suos; ergo nulla est ratio cur actio †8 accidentalis unum genus praedicamenti constituat, et non actio substantialis.

5. Analogam esse concluditur .— In hac dubitatione probabile censen divisionem hancesse analogam, nam rationes priori loco factae, quae ex re ipsa sumptae sunt, valde sunt efficaces nec videntur habere convenientem responsionem. Quas vero posteriori loco fecimus, solum desumuntur ab auctoritete ex recepta divisione praedicamentorum, quac expediri possunt afferendo probabiles rationes ob quas actiones accidentales in unum praedicamentum directe collocatae sunt, substantiales vero ad praedicamentum substantiae revocantur. Nam imprimis creatio parum cognita fuit antiquis philosophis, et ideo mirum non est quod ei locum in praedicamentis non dederint. Deinde superius de illa diximus non esse accidens, sed modum quemdam substantialem, et ideo necesse non fuit illam in praedicamentis accidentium collocare, sed ad praedicamentum substantia, reducenda est. Generatio autem substantialis a multis non reputatur actio proprie, sed terminus quidam alterationis praecedentis, quia ex ea resultat. Quam quidem sententiam ego veram non existimo, sed potius generationem esse veram ac propriam actionem, ut supra dixi tractando de efficienti causa, et est communior philosophorum sententia, quam Aristoteles ex professo probat contra antiquos philosophos in libris de Generat. Tamen, quia semper est coniuncta haec actio cum alteratione, per modum unius reputatur, et ideo non oportet ratione illius peculiare praedicamentum constituere. Melior tamen ratio redditur, quod generatio substantialis, cum sit via ad substantiam, non habet propriam rationem accidentis, sed intrinsece est modus substantialis, et ideo convenienter ad praedicamentum substantiae revocatur.

6. Est ergo haec sententia valde probabilis; cui vero illa non placuerit, dicere poterit actionem dupliciter spectari posse: primo, ut est via ad terminum cui dat esse, et sub hac ratione procedere rationes factas et concludere esse analogum quid. Secundo, praecise ut est actus agentis, suo modo perducens illud de potentia in actum, et subhac ratione esse quid univocum, quod etiam ad passionem potest proportionaliter applicari. Illud tamen semper manet difficile in hac responsione, quia actio ut actio non potest praescindi a ratione viae et causalitatis seu dationis alicuius esse. Item, quia non aliter est actus agentis nisi quia ab eo fluit ad communicandum aliquod esse. Dici vero potest nihil horum considerari in illa prout in praedicamento collocatur, sed solum quod est veluti forma agentis illud sic denominans, et ut sic habere univocationem logicam, licet secundum completam rationem realem suam habeat metaphysicam analogiam.

Secunda divisio substantialis actionis

7. Secundo, subdividi potest actio substantialis in eam quae sine subiecto fit et quae fit ex subiecto, quae divisio iam satis constat ex dictis: prior enim est creatio et posterior generatio. Quae ulterius subdividi possunt in productionem et conservationem: de qua divisione late supra disputatum est et ostensum non esse secundum rem, sed secundum rationem. Ac rursus possunt illa membra in varias species dividi iuxta varietatem terminorum, ut superius etiam diximus. Potest autem etiam de hac divisione dubitari an sit univoca vel analoga. Videri enim potest analoga duplici ratione. Prima, quia Deus in ratione primae causae efficientis est primaria causa respectu omnium aliarum, ita ut analogice de illis causa efficiens dicatur, et Deus sit primarium analogatum; ergo, cum creatio sit quasi prima actio Dei ut efficientis, a qua omnes aliae essentialiter pendent, aliquo modo videtur actio analogice dici de illa et de aliis actionibus, et creationem esse primum analogatum. Secundo, quia creatio est quae dat simpliciter esse; per generationem autem non datur simpliciter esse ut sic, sed tale esse et (ut ita dicam) tantum ex parte, applicando, sicilicet, formam materiae.

8. Sed, licet hae rationes sint probabiles, nihilominus non videtur hic intercedere sufficiens ratio analogiae; nam per generationem vere ac proprie fit substantia, quae est simpliciter ens et univoce dicitur de omnibus creatis; ita, licet ex modo semper creatio sit excellentior actio, saepe tamen res facta per generationem perfectior est quam quae fit per creationem. Item, quod omnis generatio supponat aliquam creationem saltem materiae non sufficit ad analogiam constituendam, quia illa praesuppositio est tantum materialis, sicut etiam forma supponit materiam et non propterea est analogice substantia respectu illius. Accedit quod omnis actio generandi necessario est actio ipsius Dei, quamvis non solius, et ideo propter peculiarem habitudinem quam creatio habet ad Deum, non oportet ut ratio actionis per prius et cum analogia illi conveniat. Unde, licet ratio causae efficientis, quoad vim agendi, analogice dicatur et per prius de Deo, tamen, quoad actualem actionem, non oportet ut intercedat analogía, quia etiam Deus denominatur actu agens ab actione creata, et interdum ab eadem a qua creatura etiam agere dicitur, ut supra visum est.

Tertia divisio in transeuntem et immanentem actionem

9. Tertio subdividitur actio accidentalis in immanentem et transeuntem; de qua divisione satis multa diximus. Nec refert quod illa differentia transeuntis actionis etiam substantialibus actionibus convenire videatur, quia non possumus differentias magis proprias invenire, sed sumendae sunt prout accomodantur generi quod dividunt. Nam etiam aliae differentiae possunt esse communes his membris et secundum eas possent hae divisiones aliter ordinari, quia et accidentalis actio est ex praesupposito subiecto, et potest etiam aliqua sine subiecto fieri, ut creatio vel conservatio accidentis extra subiectum. Item in actionibus accidentalibus datur productio et conservatio. Posset etiam actio primo dividi in spiritualem et materialem, et deinde haec membra in alia. Nihilominus tamen ordo propositus videtur convenientior, et propter maius discrimen inter actiones substantiales et accidentales, et praesertim si ex his tantum posterioribus unum praedicamentum conficitur. Recte igitur divisa est actio accidentalis in immanentem et transeuntem. Immanens proprie tantum illa dicitur quae formaliter manet in eadem potentia proxima a qua elicitur quaeque ex suo genere taus est, ut nunquam in alio subiecto fieri possit, et hoc modo tantum actiones cognoscendi et amandi sunt immanentes, in quibus plura dantur genera et species actionum quas hic amplius tradere non est necesse, id enim spectat ad scientiam de anima et de angelis.

10. Aliquae vitales et connaturales actiones late vocantur immanentes .— Aliquando vero extenditur nomen actionis immanentis ad omnem illam quae in supposito operante manet, et hoc modo omnes motus vitales, et nutritionis et augmentationis, et motus etiam localis animantium, poterunt immanentes appellari; item motus naturalis terrae deorsum tendentis, aut aquae reducentis se ad pristinam frigiditatem. Sed hae omnes improprie sunt actiones immanentes, quia, licet sint in eodem supposito, non tamen secundum eamdem partem, vel non secundum eamdem potentiam aut vim agendi. Et motus illi naturales peculiariter excluduntur, quia aliquo modo tribuuntur extrinseco agenti, sicut generandi; et eadem ratione naturalis emanatio, verbi gratia, potentiarum ab anima, etiamsi sít suo modo actio, ut supra visum est, et in eadem anima maneat, tamen, quia extrinseco agenti proprie tribuitur, non est proprie actio immanens. Ita fit ut propria actio immanens solum in vitalibus actionibus inveniatur, quamvis non convertatur, quia non omnis actio vitalis immanens est in proprietate iam dicta.

11. An sit aliqua actio formaliter immanens et transiens vírtualiter .— Actío transiens subdividi ab aliquibus solet in formaliter transeuntem, vel tantum quoad efficientiam; immo, qui putant actionem omnem esse in agente existimant nullam actionem dictam esse transeuntem nisi ob efficaciam. Ego vero censeo nullam actionem ut actionem esse transeuntem quoad efficaciam tantum, quia actio ut actio non est efficax nisi ratione sui termini intrinseci; unde, si taus est actio quae in agente maneat, ideo est quia in eo manet terminas eius; ergo, ut est actio, non potest esse transiens quoad efficaciam. Quod si interdum per actum immanentem aliquid extra fit, non fit per íllum in ratione actionis, sed ut principium agendi, ut supra dictum est de scientia et voluntate divina; et ídem est de voluntate creata quatenus est operativa ad extra. Quocirca actio immanens tunc prout est actio, non per se, sed per suum intrinsecum terminum operatur ad extra. Ut si reductionem aquae ad pristinum frigus actionem immanentem vocemus, licet ex ea proveniat quod aqua facta frigida rem extrinsecam frigefaciat, actio illa reductionis non dicetur proprie transiens quoad efficaciam, quia illa sistit in suo termino; altera vero actio sequitur ex virtute termini prioris actionis, tamquam ex principio novae actionis. Ad hunc ergo modum intelligendum est quotiescumque actus immanens est principium alicuius effectus extra operantem; immo, si interdum in ipso operante aliquem alium effectum relinquit, eodem modo illum efficit. Omnis ergo actio transiens, si proprie et in ratione actionis transiens sit, ideo talis dicitur quia est formaliter transiens, id est, ab agente exiens et in passum recepta. Quae rursus dividi potest in plures species et modos actionum transeuntium, quarum tractatio et speculatio propria est physicorum; nam huiusmodi actio maxime concernit materiam sensibilem, ac proinde eadem fere ratio est de actione et de motu quoad has species.

12. Aliae item divisiones actionum inveniuntur in auctoribus, quae, quantum ad praesens spectat, satis sunt ex superioribus notae, ut quod distinguitur actio in vitalem et non vitalem, quam supra, sect. 3, tetigimus. Item, quod distingui posset in eam quae est per propriam efficientiam, vel per naturalem resultantiam; de qua dictum est tractando de efficiente causa. Aliam denique tradidimus supra, in actionem instantaneam et successivam, de qua plura dicemus disputatione sequenti. Haec igitur de actione dixisse sufficiat.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 ut aalit. vel.

†2 tali alit. om.

†3 sicut... agens alit. om.

†4 velocitate alit. diversitate.

†5 motum alit. modum.

†6 res alit. om.

†7 sol alit. om.

†8 actio alit. om.