SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VI. DE UNITATE FORMALI ET UNIVERSALI
SECTIO V. AN UNITAS UNIVERSALIS CONSURGAT EX OPERATIONE INTELLECTUS. ET QUOMODO DIFFICULTATIBUS IN CONTRARIUM POSITIS SATISFACIENDUM SIT

SECTIO V. AN UNITAS UNIVERSALIS CONSURGAT EX OPERATIONE INTELLECTUS. ET QUOMODO DIFFICULTATIBUS IN CONTRARIUM POSITIS SATISFACIENDUM SIT

1. Universalitas est per intellectum cum fundamento in re. — Ex dictis omnibus facile colligitur vera resolutio de unitate universali et argumentorum responsio quae in sect. 2 proposita sunt. Dicendum itaque est unitatem universalem per intellectus functionem insurgere, sumpto ex ipsis rebus singularibus fundamento seu occasione. Atque ita esse quamdam unitatem rationis, convenientem naturis prout obiiciuntur menti, et per denominationem inde insurgentem. Hanc existimo esse sententiam Aristotelis locis citatis, qui hac ratione dixit, I de Anima, text. 8, universale aut nihil esse aut posterius esse, id est, post intellectus operationem, ut ibi D. Thomas, Albertus Magnus, et omnes alii intelligunt; et propterea dixit ibi Comment., intellectum facere in rebus universalitatem. Et XII Metaph., comm. 4, ait universalia apud Aristotelem esse collecta ex particularibus in intellectu qui accipit inter ea consimilitudinem, et facit ea unam intentionem; et comm. 27 ait: universalia non habere esse extra animam; et com. 28, ait: de particulari non fit demonstratio, quamvis illud tantum sit res in rei veritate. Eadem est sententia D. Thomae, de Ente et essent., c. 4, et aliis locis supra citatis, quos citat Avicen., V Metaph., c. 1. Conveniunt etiam in hoc omnes Thomistae, Capr., Caiet., Soncin., et alii supra citati. Idem tenet Durand., In I, dist. 3, q. 5, et In II, dist. 3, q. 7; Aegid., In I, q. 2, Prolog., et dist. 19, p. 1; et Scotus posset in eamdem sententiam trahi, nam verba eius non repugnant, cum dicat solum esse in rebus universale in potentia, non in actu; et ita videntur eum exponere discipuli eius, ut late refert et tractat Fonseca, dict. c. 28, q. 5, sect. 2; sed non est quod in eo immoremur; nostra enim non multum refert quid Scotus senserit, praesertim cum verba eius valde sint aequivoca. Et pro hac sententia citatur Damasc., lib. III de Fide, c. 11, ubi ait. naturam aut sola cogitatione contemplari, aut in omnibus eiusdem speciei hypostasibus, quas coniungit, aut in uno individuo tantum. Ubi per naturam sola cogitatione contemplatam intelligit naturam ut universalem; quomodo ait non existere, sed cogitari tantum; in individuis autem dixit existere, vel in omnibus secundum totam latitudinem suam specificam ut realiter existentem, vel in uno tantum.

2. Ratione probatur, quia unitas et aptitudo essendi in multis quatenus ad rationem universalis necessaria sunt, non conveniunt realiter naturae ipsi, sed per intellectum; ergo et universalitas eodem modo convenit. Confirmatur ac declaratur, quia, si natura habet ante intellectum universalitatem, ergo vel in individuis vel in se; non in individuis, quia nec ut in uno tantum, cum in illo sit individua et determinata ad unum; neque in multis seu omnibus simul, tum quia natura potest esse universalis etiamsi in uno tantum individuo reperiatur; tum etiam, quia nulla proprietas realis convenit naturae ut existenti in multis individuis, quae non convenit ei in singulis vel in aliquo eorum, praeter ipsam multitudinem individuationum seu singularitatum, in qua universalitas non consistit, ut per se constat. Neque etiam potest universalitas convenire naturae in se praescindendo ab individuis nisi per intellectum, quia, si talis natura sumatur ut existens in re ipsa, non praescindit ex natura rei ab individuis cum ab eis natura rei non distinguatur, ut ostensum est; si autem natura in se non est existens, concipi non potest quis vel qualis sit ille status eius nisi illum habeat obiective in intellectu, quia realiter illum non habet nec habere potest, neque etiam secundum esse essentiae seu possibile distinguitur ex natura rei ab individuis in eodem statu consideratis, ut saepe dictum est. Tandem si esse universalem convenit naturae realiter, aut convenit per se aut ex accidente: neutrum dici potest; ergo non convenit realiter; ergo per rationem tantum. Minor quoad primam partem patet, quia, si per se conveniret homini esse universalem, conveniret etiam omnibus individuis; nam quidquid per se primo vel secundo convenit superiori, convenit etiam inferiori; et quia nulla proprietas potest adiungi naturae superiori ratione inferioris, quae repugnet essentiae vel proprietatibus per se convenientibus ei, cum neque haec possint ab illa separari, neque cum proprietatibus repugnantibus simul manere. Quoad posteriorem autem partem probatur minor, quia, si universalitas realiter convenit et contingenter seu accidentaliter, erit accidens aliquod naturae; ergo, si est accidens reale, conveniet illi ratione alicuius singularis ut supra de unitate et de aptitudine essendi in multis argumentabamur. Item conveniet illi hoc accidens per aliquam actionem extrinseci agentis, vel per carentiam actionis, si fingatur esse accidens privativum; omnis autem huiusmodi actio respicit per se individua. Denique, nec fingi nec explicari potest quale sit hoc accidens reale; est ergo rationis et per rationem.

3. Solvuntur oppositae rationes. — Ad fundamenta contraria, posita in secunda sectione, iam declaratum est quomodo natura in re sit communicabilis multis, non per aliquam aptitudinem seu indifferentiam quae ipsi naturae secundum se conveniat, sed solum per non repugnantiam ipsarum rerum singularium ut habere possint alia sibi similia, quae non repugnantia non satis est ad rationem universalis, ut declaratum est. Unde ad primum negatur illa consequentia: natura humana non est de se incommunicabilis; ergo de se est communicabilis, nam in rigore est a negativa ad affirmativam ex parte illius modi seu termini de se; et fieri potest ut neutrum illorum de se ei conveniat, quamvis in re semper alterum eorum insit. Quod si non in eo rigore sumatur particula illa de se, ut scilicet, idem sit quod per se et ab intrinseco, sed solum ut idem significet natura de se quod natura ex ratione formali sua et praecisa ab omni differentia inferiori, sic concedi potest consequentia potius ratione materiae quam ratione formae. Potest enim dici natura communicabilis de se in sensu superius explicato, quia non repugnat illi habere plura individua inter se similia in essentia et natura, neque uni individuo repugnat habere aliud sibi simile, quae tamen non repugnantia non sufficit ad rationem universalis, ut dictum est. Atque eadem responsio accommodanda est ad secundum argumentum; in ipsa enim natura reali nulla est aptitudo positiva et realis ad plures differentias individuales, sed solum est non repugnantia in ipsis etiam individuis ut habere possint alia sibi similia. Et inde provenit et quod natura dicatur communicabilis seu apta ut sit in multis et quod talis natura non possit adaequate contrahi per unam differentiam individualem, ut satis expositum est. Ad tertium respondetur omnia illa attributa dicere aliquo modo ordinem ad intellectum; fundantur autem in rebus ipsis, non quatenus in ipsis natura habet aliquam universalitatem, sed quatenus in ipsis individuis est convenientia et similitudo in essentia et proprietatibus eius et in intrinseca connexione quam inter se habent essentia et proprietates, ratione cuius abstrahuntur conceptus communes obiectivi ex quibus fiunt universales praedicationes, necessariae ac perpetuae veritatis, prout a tempore abstrahuntur. Et hoc modo dicitur esse scientia de universalibus et non de singularibus, non quia sit de nominibus communibus †2 , sed quia est de conceptibus obiectivis communibus, qui, licet in re ipsa non distinguantur a singularibus, distinguuntur tamen ratione et hoc satis est ad omnes locutiones praedictas. Quod non satis adverterunt nominales et ideo aliter locuti sunt, quamvis in re non multum a nobis differant, ut diximus. Per quod responsum est ad ultimam confirmationem. Ad alia fundamenta nihil respondendum superest, nam ex dictis satisfactum est omnibus.