SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO VIII. DE TERMINO PRAEDICAMENTALIS RELATIONIS.

SECTIO VIII. DE TERMINO PRAEDICAMENTALIS RELATIONIS.

1. Relatio realis terminum exigit realem . - Dicendum imprimis est, ad relationem praedicamentalem necessarium esse aliquem terminum realem. Haec assertio in communi sumpta fere est communis omnium, et facile colligi potest ex intrinseca ratione relationis. Cum enim essentia ejus sit ad aliud se habere secundum suum esse essentiale, in hoc ipso includitur terminus; cumque relatio haec praedicamentalis et realis sit, terminum ejus realem esse necesse est. Sed in expli- /p. 815/ candis conditionibus requisitis ex parte termini ad esse relationis, et quomodo huiusmodi terminus ad essentiam relationis concurrat, multa tractari solent, quae a nobis breviter indicanda et expedienda sunt.

An requiratur terminus actu existens .

2. Dubitandi ratio . - Primum est, an terminus relationis realis praedicamentalis requirat terminum realem actu existentem. Et ratio difficultatis est, quia ordo realis transcendentalis potest esse ad rem quae non existit, imo et ad id quod non est verum ens, sed ens rationis, ut supra dictum est; quid ergo habet relatio praedicamentalis, cur non possit similem terminum respicere? Et confirmatur ac declaratur, nam scientia perinde respicit scibile, quando illud non existit, ac quando existit, quia scientia abstrahit a singularibus et ab existentia. Item productivum refertur ad producibile, teste Aristotele, 5 Metaph; producibile autem ut sic non requirit existentiam. Item imago, et phantasma, et similia, aeque repraesentant rem existentem, et non existentem, et albedo existens tam est similis in essentia alteri albedini possibili, sicut existenti, nam eamdem convenientiam habet cum illa, in natura et essentia. Similiter effectus causae finalis aeque pendet a fine existente et non existente. Ratio denique a priori esse potest, quia nec ex parte relationis, nec ex parte termini, seu ex munere terminandi, videtur necessaria haec actualis existentia termini. Primum patet, quia relatio habet entitatem suam a fundamento; ergo ex parte ejus illud sufficit ad existentiam relationis. Secundum patet, quia terminare actu, solum dicit denominationem extrinsecam ex habitudine alterius ad rem quae terminare dicitur; ergo talis denominatio potest cadere in rem non existentem, quantum est ex parte ejus.

3. Aliquorum opinio . - Atque hanc opinionem sequitur Gregor., in 1, dist. 28, quaest. 23, qui etiam addit, etiam e converso non ens posse referri realiter ad ens; putat enim relativa realia semper esse mutua, quod fundamentum falsum est, ut infra videbimus. Et ipsum consequens, quod infert, valde est improbabile; qui enim intelligi potest, ut quod nihil est actu, referatur relatione reali, aut quomodo potest accidens existere sine subjecto reali? Denique nihil est reale actu , nisi actu existat; ergo nec relatio potest esse realis actu, nisi sit rei actu exis- /col. b/ tentis, quia non potest aliter existere, nisi etiam subsistat. Itaque de correlativo reali, quod possit esse non ens, improbabilis est illa opinio, ut patet etiam ex duabus sectionibus praecedentibus; de termino vero minus improbabilis est.

Terminum actu existentem requiri ostenditur .

4. Nihilominus dicendum est, ad relationem praedicamentalem necessarium esse terminum realem et realiter existentem. Haec est sententia communis, tam philosophorum, et interpretum Aristotelis in Praedicamentis, c. Ad aliquid, et in 5 Metaph., c. 15, quam Theologorum, ut patet ex D. Thoma, 1 p., quaest. 13,, art. 1, ubi ait, relationes omnes, quae sunt inter ens et non ens, esse rationis, quia eas format ratio apprehendens non ens tanquam quoddam extremum. Idem q. 28, art. 1, ad 2, et 2 contra Gent., c. 42, rat. 3, et quaest. 3 de Potentia, art. 3, ad 5, ubi adducit Avicennam, 3 suae Metaph., cap. ult. Et idem sentiunt omnes Thomistae, Cajet. et Ferrar., citatis locis; Soncin., 5 Metaph., q. 27; Capreol., in 4, d. 7, quaest. 2, et latius d. 13 et 20; Scot. et alii, in 1 d. 13; et Mairon., d. 29, q. 6, et 8, qui tamen quadam distinctione utitur; ait enim relationem fundamentalem posse esse ad non ens, non vero relationem formalem. Per hanc vero posteriorem intelligit relationem praedicamentalem, atque ita ipse se explicat, in quo aperte consentit assertioni positae. Quid vero per relationem fundamentalem intelligat, non declarat; si autem (ut apparet) respectum aliquem transcendentalem intelligit, mihi non displicet ejus sententia. Jam enim supra ostendimus, relationes reales transcendentales, esse posse ad terminos non solum non existentes, verum etiam qui non sint entia realia secundum essentiam. Et hoc etiam satis probant argumenta Gregorii, nam potentia, quae per se primo ordinata est ad actum, sine dubio habet transcendentalem ordinem ad illum, etiam possibilem et nondum existentem. Scientia etiam habet relationem ad scibile, quod, per se loquendo, non solum non necessario existit, verum etiam est quid universale abstrahens a singularibus, quod eo modo existere non potest.

5. Nonnullae rationes, quibus probari solet assertio, expenduntur . - Quapropter non est facile rationes convincentes adducere, quae /p. 816/ assertionem positam probent in relationibus praedicamentalibus; nam quae communiter afferri solent, videntur aeque procedere de transcendentalibus, ut, videlicet, quod nullum ens reale potest esse ordinatum ad non ens. Item quia alias etiam posset esse ordinatum ad ens rationis, quod repugnat, cum ens rationis pendeat ex fictione intellectus. Item quia relatio est quasi nexus inter extrema; ergo non potest esse realis nisi inter extrema realia. Quae rationes, et similes, si efficaces sunt, locum habent in respectibus transcendentalibus. Constat autem in eis non habere vim, quia non repugnat ens reale habere transcendentalem ordinem ad non ens actu. Primum, quia potentia potest habere ordinem ad ens possibile, quamvis non respiciat illud secundum solam possibilatem ejus, sed in ordine ad actum, ita tamen ut habitudo ipsa potentiae prior sit et independens ab actuali existentia actus vel objecti. Similiter non ens, quatenus cogitari potest, terminare etiam potest habitudinem transcendentalem cogitationis, vel scientiae ad ipsum; atque ita non ens, quamvis ex se videatur ineptum, ut sit terminus realis habitudinis, tamen quatenus aliqua actio circa illum exerceri potest, etiam actio ipsa, vel habitus aut potentia, quae sunt principia ordinata ad illam actionem, possunt dicere habitudinem transcendentalem ad rem quae non est. Atque ob similem rationem potest actus aliquis intellectus respectum transcendentalem dicere ad aliquod ens rationis, quia, nimirum, illud potest esse sufficiens objectum talis actus. Et ideo ad hujusmodi habitudinem non solum non obstat quod ens rationis sit quid fictum ab intellectu, verum etiam in hoc ipso fundatur illa transcendentalis habitudo.

6. Recte vero probatur illa ratione, nullas alias res posse habere transcendentales habitudines ad entia rationis, praeter ipsosmet actus mentis, quibus ipsa entia rationis cogitantur aut finguntur, sub quibus comprehendo actus aliquos imaginationis quatenus per illos fingi possunt et repraesentari entia imaginaria et impossibilia. Et idem erit de actibus voluntatis, quatenus versari possunt circa entia rationis; aut, si vera est opinio Scoti, quod per eos fieri possunt entia rationis. Denique id etiam suo modo extendi potest ad habitus proportionatos his actibus quatenus dicunt per se ordinem ad eadem objecta. In his ergo omnibus reperitur haec /col. b/ habitudo, propter transcendentalem ordinem ad objectum; aliae vero res, quae non possunt habere pro objectis entia rationis, non possunt habere habitudinem realem et transcendentalem ad illa. Quia, ut supra ostendimus, habitudo transcendentalis semper est secundum aliquod munus reale, quod active vel passive ad aliquod genus causae reducatur; circa ens autem rationis nullum munus reale exerceri potest, nisi in quantum sumitur in ratione objecti. Denique relatio praedicamentalis non est proprie nexus aut unio, sed solum velut tendentia quaedam, quae potest solum extrinsece terminari ad aliud, et ideo ex hac parte non repugnat esse entis ad non ens. Sicut ergo hae rationes solvantur in relationibus transcendentalibus, ita videntur solvi posse in praedicamentalibus.

7. Ratio assertionem convincens . - Quaerenda est ergo aliqua propria ratio, quae specialiter procedat de relationibus praedicamentalibus. Et primo quidem argumentari possumus ex principiis receptis de his relationibus, nimirum, quod relatio et terminus sunt simul tempore, et quod ablato correlativo seu termino aufertur relatio, et quod posito termino, si jam supponitur fundamentum, consurgit relatio; haec enim omnia sumpta sunt ex Aristotele et communi sententia; omnia vero illa supponunt realem existentiam termini, nam includunt coexistentiam extremorum, quae supponit utriusque existentiam. Ratio vero propria sumenda est ex iis quae superius dicta sunt de esse, et essentia hujus relationis, nimirum, quod consistit in puro respectu, neque aliud munus habet in natura, et ideo non est per se intenta, sed mere resultans, tanquam quid accidens rebus praeter omne id quod ex se est, et ex intentione naturae illis convenit. Ex natura enim hujus relationis sic explicata, plane colligitur illum ut sic non esse, nisi supponatur fundamenti et termini coexistentia, ex qua ipsa resultat: tum quia non habet rerum naturalium modum productionis; tum etiam quia solum hac ratione potest habere rationem accidentis, nam alii respectus qui possunt esse ad non entia, sunt essentiales, et pertinent ad praedicamenta earum rerum quarum sunt essentiales differentiae. Quae ratio habet aliquam efficaciam, etiam in eorum sententia, qui putant hanc relationem esse aliquem modum in re distinctum a fundamento et termino; hi enim facile sibi accommodant hanc discursum factum; solum illis difficile est ratio- /p. 817/ nem talis entitatis aut modi distincti reddere. In nostra vero sententia magis urgeri potest, quia si relatio praedicamentalis in re non est aliud nisi ipsummet fundamentum, ut accidentaliter dans denominationem relativam, ergo non potest in re ipsa dare illam, nisi coexistente termino; nam omnis alia denominatio aut erit omnino absoluta et essentialis, et consequenter ad summum erit respectiva transcendentaliter, aut non erit denominatio ex solis ipsis rebus sumpta, sed ex comparatione nostrae rationis. Ob hanc ergo causam, ad relationem praedicamentalem necessarius semper est terminus realis, et realiter existens.

Rationes contrariae sententiae dissolvuntur .

8. Argumenta vero oppositae sententiae, si attente considerentur, solum procedunt de respectu transcendentali; jam vero est sufficienter declarata differentia inter illum et relationem praedicamentalem. Unde ad ultimam rationem respondetur, terminum realem requiri ad relationem praedicamentalem ex natura et modo talis relationis, quae solum consistit in puro respectu orto ex coexistentia extremorum. Unde, licet verum sit ipsam actualem terminationem nihil ponere in termino, tamen necessario supponet entitatem in illo, accommodatam ut ex positione ejus cum termino possit insurgere relatio, et ut ipsa relatio habeat quasi objectum in quod possit respicere. Unde, sicut de fundamento diximus posse in eo secundum rationem distingui rem quae fundat relationem et rationem seu aptitudinem fundandi, ita ex parte termini distingui potest res seu forma termini, et ratio terminandi, quae est in tali forma. Jam vero sese hoc loco insinuabat quaestio, qualisnam esse debet haec forma et ratio terminandi, et praesertim an sit absoluta vel respectiva. Sed quia haec quaestio prolixior est, et multa supponit tractanda sectione sequenti, ideo post illam disputabitur.

Quomodo terminus sit de essentia relationis, ex dictis educitur .

9. Aliquorum opinio. - Aliorum sententia .– Ex praedicta vero resolutione et ejus ratione intelligi potest primo, hujusmodi terminum realem esse aliquo modo de essentia relationis, quanquam in hoc sit nonnulla diversitas inter auctores, quae magis est in modo loquendi, quam in re. Quidam enim absolute negant terminum esse de essentia re- /col. b/ lationis, ut Francisc. Maironis, in 1, dist. 49, q. 5; quod ex parte etiam sentit Soncin., 5 Metaph., q. 33; et Cajet., in Praedicabil., c. de Specie. Et ratio esse potest, quia terminus est omnino extra ipsam relationem, et res ab illa condistincta; ergo non potest esse de essentia ejus, nam quod est de essentia, est omnino intrinsecum, et idem cum re, de cujus essentia existit. Alii vero dicunt terminum esse de essentia relationis. Quae est communis Peripateticorum sententia, ut supra Cajetanus refert, et Niphus, lib. 5 Metaph., disputat. 16. Et ratio est, quia totum esse relationis est esse ad terminum; ergo terminus est de essentia relationis.

10. Sententia auctoris .- Verumtamen vix potest esse dissensio in re, ut dixi, nam terminus non est intrinseca pars, nec genus aut differentia intrinseca relationis; unde non potest esse de essentia ejus in dicto sensu, et in hoc omnes conveniunt. Certum deinde est relationem praedicamentalem, ut talis est, non esse nisi respiciendo et tendendo ad terminum, et in hoc consistere essentiam ejus. Unde sub ea ratione dici potest includere aliquo modo terminum in sua essentia, quia non potest absolvi ab illo, neque secundum propriam rationem concipi, quin in tali conceptu terminus includatur. Et hoc sensu locuti sunt omnes antiqui, qui propterea non tam dicunt terminum esse de essentia, quam esse de conceptu quidditativo relationis; quod etiam admittunt Cajetanus et Soncinas.

11. Relativum praedicamentale nequit nisi per ordinem ad terminum definiri . - Qui merito inferunt relationem secundum propriam rationem definiri non posse, quin terminus relationis in definitione ponatur, nam res sicut esse essentialiter, ita definiri debet; sed essentia relationis talis est ut non possit absolvi a termino; ergo nec definitio potest a termino absolvi; ergo debet necessario includere in se terminum. Et in hoc non recte sentit Maironis supra, nam videtur dicere posse relationem definiri sine additione termini, in quo etiam ab Scoto dissentit, ut patet ex eodem, in primo, distinctione trigesima. Sed est attente observandum, semper nos esse locutos de termino relationis, non de correlativo, ut abstrahamus ab illa quaestione, an ipsum correlativum sit terminus, quam infra tractabimus, et ibi etiam videbimus an hoc possit etiam extendi ad correlativum, ut sic, etiamsi non sit formalis termi- /p. 818/ nus; et ibi etiam solvemus difficultatem hic occurrentem, an terminus sit prius cognitione quam relatio, et quomodo correlativa possint esse simul cognitione et definitione non committendo circulum.

12. Transcendentales respectus, ut respiciant terminum . -- Ultimo observandum est, doctrinam hanc aliquo modo generalem esse ad respectus etiam transcendentales; nam etiam illi, et formae vel entitates de quarum essentia sunt, non possunt adaequate et essentialiter definiri absque additione illius rei, quam respiciunt, quae sub ea ratione terminus dici potest. Differentia vero est, quod relatio praedicamentalis ex peculiari et propria ratione sua requirit terminum actu existentem, tum ut ex illo in suo genere resultet, tum ut illum respiciat sub praecisa ratione termini; relatio vero transcendentalis nec resultat ex termino, proprie loquendo, nec illum respicit sub praecisa ratione termini, sed adjuncta semper aliqua alia ratione objecti, aut causae, vel alterius similis. Atque ita est aliquo modo magis intrinseca et formalis habitudo ad terminum, praesertim existentem, in relatione praedicamentali quam in respectu transcendentali.

Etiam de potentia absoluta non posse relationem manere sine termino.

13. Secundo resolvitur quaestio, an tanta sit dependentia relationis ab existentia sui termini, ut non solum ex natura rei illam requirat, verum etiam de potentia absoluta non possit conservari sine illa. Videtur enim hoc creditu difficile, nam cum illae sint res distinctae, ut supponimus, et fundamentum non componat intrinsece relationem, neque habeat realem influxum in illam, nulla reddi potest sufficiens ratio ob quam non possit Deus sine termino relationem conservare. Nihilominus tamen dicendum est non posse per ullam potentiam conservari relationem praedicamentalem ut sic sine suo actuali termino. Ita docent fere omnes scriptores. Ratio autem est, quia in ipso effectu formali relationis involvitur aliquo modo terminus realis et actualis. Ostensum est autem supra, non posse relationem conservari in rerum natura, quin actu exerceat suum effectum formalem; ergo non potest relatio actu conservari sine suo termino actuali. Patet consequentia, quia non potest effectus formalis conservari sine omnibus per se et essentialiter requisitis ad illum. /col. b/ Major vero patet, quia formalis effectus relationis est actu referre ad terminum; in hoc autem effectu includitur ipse terminus. Sicut motus aut actio non potest esse sine termino proprio, eo quod sit actualis via ad illum.

14. Estque hoc longe facilius ad intelligendum in nostra sententia, scilicet, quod relatio non sit res, aut modus realis distinctus a fundamento, et ei additus, sed sit ipsamet entitas fundamenti, ut sic denominans subjectum. Nam cum illa denominatio sit pure respectiva, tantum consistit in quadam habitudine orta ex coexistentia termini; ideo mirum non est quod talis entitas fundamenti conferre nullo modo possit denominationem illam, nisi posita coexistentia termini. Et ita facile solvitur ratio dubitandi in contrarium. Nulla enim hic intervenit entitas, quam Deus non possit conservare sine alia realiter distincta; nam totam entitatem fundamenti potest conservare sine termino; non tamen potest conservare illam entitatem sub tali ratione et denominatione quia secundum illam involvit ipsum terminum; non tamen potest conservare illam entitatem sub tali ratione et denominatione quia secundum illam involvit ipsum terminum; imo in re ipsa nihil distinctum addit praeter coexistentiam termini.