SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIX. DE PASSIONE
SECTIO PRIMA. UTRUM PASSIO IN RE IPSA DIFFERAT AB ACTIONE

SECTIO PRIMA. UTRUM PASSIO IN RE IPSA DIFFERAT AB ACTIONE

1. Aliquorum sententia improbatur .— De actione et passione aliqui opinati sunt esse res realiter distinctas, quod necesse est sentiant illi qui existimant actionem nihil aliud esse quam relationem agentis ad patiens; passionem vero relationem patientis ad agens. Quod sensit Scotus, In IV, dist. 13, q. 1, et Quodl., 11, quem sequitur Anton. Andr., in libro de Sex princ., q. 9. Haec tamen sententia reiecta est in superioribus in actione, et eadem vel maiori ratione reiicienda est in passione, quia per passionem ut sic non refertur patiens ad agens, sed solum passum ipsum afficitur passione in ordine ad terminum aliquem; est enim passio receptio alicuius formae. Et quamvis omnis passio sit ab aliquo agente, tamen solum est ab eo ut a causa extrínseca; unde non solum non dicit formaliter relationem ad agens, verum etiam non includit in suo formali ac praeciso conceptu respectum transcendentalem ad agens; alioqui in sua ratione includeret id quod est de ratione actionis. Si qua ergo est relatio patientis ad agens, illa resultat ex passione, et in ea fundatur; ideo enim ad illud refertur, quia ab illo patitur; non possunt ergo actio et passio illo modo distingui. Omitto alia quae de relationibus extrinsecus advenientibus superius dicta sunt, quae etiam hic applicari possunt.

2. Aliorum sententia refutatur .— Alii dixerunt actionem et passionem interdum distingui realiter, aliquando vero minime; nam quando actio est in agente et infert passionem in passum, realiter distinguuntur; quando vero actio cum passione ipsa transfertur in passum, aut utraque manet in ipso agente, quod simul etiam patiens sit, tunc non habere realem distinctionem. Verumtamen, cum supra reiecerimus primum membrum huius partitionis et ostenderimus nullam esse actionem proprie dictam quae passionem inferat in aliud subiectum, praeter illud in quo ipsa est, pro constanti relinquimus nec partitionem illam esse necessariam, neque ex illo capite, nimirum ex distinctione subiectorum, actionem et passionem realiter aliquando distingui. Ut autem formalis et propria sit comparatio, facienda est inter passionem et actionem quae illam inferat; nam si disparate (ut ita dicam) comparentur, saepe poterunt distingui realiter; sic enim passiva generatio realiter distinguitur a creatione, et in universum actio creandi dici poterit realiter distingui a passione, vel negative, quia nullam habet passionem sibi intrinsece coniunctam; vel positive respectu aliarum passionum, quas ipsa non infert. Sed haec comparatio est extrinseca et accidentaria. Conferenda ergo est passio cum actione illativa passionis, et proportionate unaquaeque passio cum actione cui correspondet.

Actio et passio non distinguuntur realiter

3. Sic igitur explicato sensu huius comparationis, est communis et vera sententia actionem et passionem non distingui realiter proprie et rigorose. Haec est sententia Arist., III Phys., c. 3, ubi ait actionem et passionem in re esse eumdem actum seu motum differreque paenes diversos respectus. Quod idem docent auctores supra citati, [qui tenent actionem esse in passo. Et probatur,] †1 quia vel actio et passio distinguuntur realiter ut duae res, vel ut duo modi reales et realiter distincti. Primum dici non potest, quia, ut supra visum est, actio non est res proprie sumpta, sed modus rei; ergo nec passio potest esse res habens ex se propriam entitatem, sed modus rei. Est enim eiusdem modi et ordinis cum actione, et secundum propriam formalitatem minorem importat perfectionem. Item motus non est res proprie, sed modus rei, ergo nec passio; sunt enim eiusdem rationis, vel potius idem, ut infra dicam. Secundum etiam non potest esse verum, quia modi reales, ut supra, in disp. VII, dictum est, ex se non habent distinctionem realem, sed iuxta eas res quarum sunt modi; sed passio et actio quae illam infert, sunt modi eiusdem rei, nimirum eiusdem motus aut eiusdem termini; ergo non possunt esse modi realiter distincti. Probatur minor, tum ex doctrina Aristotelis et communi supra citata, tum ex re ipsa, quia passio nihil aliud est quam fieri formae seu formalis termini actionis prout recipitur in subiecto, et illud immediate reducit de potentia in actum; sed fieri termini vel formae nihil aliud est quam quidam modus eius; ergo passio est modus termini actionis. At supra etiam ostensum est actionem nihil aliud esse quam modum quemdam eiusdem termini, scilicet, dependentiam eius ab agente; ergo actio et passio sunt modi eiusdem rei; ergo non possunt inter se habere realem distinctionem. Et confirmatur, nam actio non distinguitur realiter a termino, ut supra dictum est; sed hoc ipsum ostendemus statim de passione respectu termini; ergo neque inter se possunt realiter distingui. Confirmatur tandem illa vulgari ratione, quod distinctio non est introducenda sine necessitate; hic autem nulla est necessitas, ut a fortiori ex dicendis constabit.

Variae sententiae de distinctione modali inter actionem et passionem

4. Dubitari etiam ulterius potest an saltem admittenda sit distinctio modalis, quae actualis sit et ex natura rei, inter actionem et passionem: sic enim saepe contingit modos eiusdem rei et ab illa sic distinctos, inter se etiam eodem modo distingui. Hanc ergo distinctionem putant multi admittendam esse inter actionem et passionem. Alii vero lubrice loquuntur, vocantes illam distinctionem formalem. Potestque haec sententia fundari vel in praedicamentali distinctione actionis et passionis, vel in distinctione inter potentiam activam et passivam. Cum enim actio sit actus potentiae activae, et passio passivae, et potentiae istae in re distinctae sint aliquo modo, necessarium videtur ut etiam actio et passio in re ipsa et ex natura rei aliquo modo distinguantur.

5. Aliter Hervaeus, Quodl. VII, q. 14, ait actionem et passionem differre, quia agens est de ratione actionis, et passum de ratione passionis, extrinsece (inquit) et per additionem, sicut causa est de ratione effectus. Vix tamen intelligitur quid sibi velit, nisi dicat idem quod alii aiunt, et nos etiam statim dicemus, actionem et passionem differre secundum diversos respectus ad agens vel patiens, quem tamen sensum non videtur Hervaeus intendere, nam ex professo contendit relationes ad agens et passum non esse de ratione actionis et passionis. Unde significat motum existentem in passo esse actionem quatenus per denominationem extrinsecam denominat agens actu; passionem vero esse quatenus subiectum denominat patiens actu, etiam sine ulla relatione ad ipsa; quod plane est inintelligibile, si non intercedat saltem respectus transcendentalis.

6. Et ideo clarius Capreolus, In II, dist. 1, q. 2, a. 1, concl. 2, dicit actionem et passionem differre per diversas relationes; vult tamen has relationes non in recto, sed in obliquo pertinere ad actionem et passionem. Unde sentit in re et intrinsece nullo modo differre actionem et passionem, sed esse eamdem mutationem vel motum; extrinsece vero differre per relationes quas connotant. Eam vero relationem in actione ait esse relationem agentis ad effectum, quae est in ipso agente: in passo vero esse relationem effectus ad causam. Sed hanc sententiam falsam esse in actione supra ostendimus; est autem eadem proportionalis ratio de passione. Primo, quia relatio effectus ad causam consequitur ex passione in ipso passionis termino; ergo non potest per illam constitui passio in ratione passionis. Secundo, quia passio ut sic proxime respicit passum, quatenus est forma quaedam actuans illud et illud denominans actu patiens; ergo respectus quem includit passio ut sic, non est respectus ipsius patientis ad aliud, sed est respectus ipsiusmet passionis ad subiectum quatenus est proprie et speciali quodam modo actus illius. Unde si passum ipsum in concreto consideretur, formaliter non dicit effectum ut relatum ad agens, sed dicit tantum subiectum ut affectum passione tendente in aliquem terminum; ergo nullo modo illa relatio pertinet ad rationem passionis. Immo, si relatio ad agens alicui harum tribuenda est, potius actioni quam passioni est adscribenda, quia relatio ad causam non est nisi relatio originis ab illa; haec autem relatio primo convenit actioni, et si non praedicamentaliter, sed transcendentaliter sumatur, intrinsece ingreditur rationem illius, ut supra ostendi.

7. Denique vix intelligitur quomodo actio et passio distinguantur per extrinsecas relationes in obliquo connotatas, nam eo modo quo distinguuntur per illas, constituentur etiam per illas; ergo vel constituentur per illas ut per formas a quibus idem motus extrinsece denominatur actio et passio, et sic tantum erunt hae duae denominationes pertinentes ad duas species relationum, et ita non egredientur praedicamentum ad aliquid. Vel constituentur per habitudines ad illas relationes, et ita actio constituetur per respectum ad relationem agentis, passio vero per respectum ad relationem patientis, quod est plane falsum. Tum quia ratio fundandi non dicit alium respectum ad relationem quae ex ea consurgit; tum etiam quia passio (sicut supra etiam dicebam ad actionem) non dicit respectum ad relationem, sed ad potentiam patientem.

Actio et passio non ex natura rei, sed ratione ratiocinata distinguuntur

8. Dicendum ergo censeo actionem et passionem in re non esse modos ex natura rei distinctos, sed eamdem dependentiam et emanationem formae ab agente, quatenus subiectum intrinsece afficit, vocari passionem, quatenus vero agens ipsum denominat actu agens, vocari actionem; atque ita haec duo ad summum distingui ratione ratiocinata, id est, fundata aliquo modo in rebus, quae interdum sufficit ad distinguenda praedicamenta, quando inde consurgunt modi denominandi aut praedicandi primo diversi, quod in praesenti contingit. Tota haec assertio est D. Thomae, XI Metaph., lect. 9, ubi expresse dicit actionem et passionem tantum ratione differre; et idem sumitur ex II cont. Gent., c. 9, et ex aliis locis supra citatis. Sumitur etiam ex Aristotele, loco supra citato ex III Phys., ubi ait eumdem motum esse actum agentis et patientis, et secundum eas diversas rationes actionem et passionem appellari.

9. Et ratione probatur quoad primam quidem partem, quia actio et passio ita coniunguntur realiter in uno motu seu mutatione, ut nec actio a passione, nec passio ab actione separabilis sit, etiam de potentia absoluta; ergo signum est non distingui actualiter ex natura rei. Patet consequentia ex supra dictis de distinctionibus rerum aut modorum; ostendimus enim, ubi tanta intercedit inseparabilitas, nullum relinqui sufficiens indicium actualis distinctionis et ex natura rei. Antecedens autem probatur, quia repugnat passionem fieri in aliquo subiecto, quin ab aliquo agente procedat, quia non potest esse effectus sine causa; hoc autem ipso quod ab agente procedit, invenitur in illa mutatione vera ratio actionis, ut constat ex dictis disputatione praecedenti, et supra cum de transeunte actione Dei ageremus. E converso etiam non potest esse actio ex subiecto (de hac enim est sermo), quin hoc ipso inferat passionem, nam si ex subiecto fit, in subiecto recipitur terminus eius, et in eodem fit; ergo est passio et receptio ex parte talis subiecti; sunt ergo omnino inseparabiles passio et talis actio. Neque oportet rationem hanc limitare ad actiones transeuntes aut ad successivas, ut quidam volunt; nam loquendo de passione in generalitate supra posita pro omni mutatione et receptione in fieri, et proportionaliter applicando actionem passioni, generalis est doctrina; nam in actione immanenti sicut est actio, ita etiam est passio perfectiva, et in actione instantanea est etiam mutatio et passio indivisibilis; atque ita semper actio et passio coniunctae sunt in eadem mutatione.

10. Altera vero conclusionis pars, suppositis praecedentibus et supposita communi doctrina ac distinctione praedicamentorum, necessario consequitur, quia necesse est admittere aliquam distinctionem inter actionem et passionem; cum ergo non sit realis nec ex natura rei, oportet esse rationis. Rursus non potest esse distinctio voluntaria et gratis conficta, quia distinctio praedicamentorum in rebus ipsis aliquo modo fundata est; ergo est haec distinctio fundata in ipsis rebus, non quod in rebus ipsis praecedat actualiter, sed virtualiter, et per intellectum vario modo concipientem et definientem perficiatur; †2 hoc ergo sensu recte dicitur illa distinctio rationis ratiocinatae; quod si haec eadem est quae ab aliis vocatur distinctio formalis, de voce non contendimus. Praeterea, hoc etiam probat ratio supra facta de distinctione potentiae activae et passivae, quae saepe in re distinguuntur; et licet aliquando in una re coniungantur, ut in potentiis animae, tamen ibi etiam saltem ratione ratiocinata distinguuntur, ut supra visum est; ergo actus harum potentiarum aliquo modo distinguuntur saltem ratione ratiocinata; nam ex parte ipsarum potentiarum et ex diverso modo quo reducuntur in actum, sumitur sufficiens fundamentum ad praedictam distinctionem rationis inter actionem et passionem. Nec vero intercedit maior distinctio quando potentia activa et passiva realiter et subiecto distinguuntur; nam actus potentiae activae non actuat illam, ut in qua fit, sed ut a qua fit; et e converso, actus potentiae passivae actuat illam ut in qua existit; unus autem et idem actus in re utrumque munus necessario exercet, etiamsi potentiae in re maxime distinguantur, et ideo tunc etiam intercedit distinctio rationis propter diversos respectus, nunquam vero invenitur maior distinctio. Atque ita satisfactum est fundamentis aliarum opinionum.