SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO VI. QUAE DISTINCTIO POSSIT INTER ESSENTIAM ET EXISTENTIAM CREATAM INTERVENIRE AUT INTELLIGI

SECTIO VI. QUAE DISTINCTIO POSSIT INTER ESSENTIAM ET EXISTENTIAM CREATAM INTERVENIRE AUT INTELLIGI

Excluditur distinctio realis inter actualem essentiam et existentiam

1. Si ea quae diximus satis a nobis probata sunt, non est difficile ex eis colligere quid sit in proposita quaestione et de opinionibus sectione prima relatis sentiendum. Dicendum est enim primo essentiam creatam in actu extra causas constitutam non distingui realiter ab existentia, ita ut sint duae res seu entitates distinctae. In hac conclusione suppono significationem terminorum et distinctionem iam declaratam de essentia in potentia vel in actu. Suppono etiam non esse sermonem de subsistentia vel inhaerentia, sed de proprio esse existentiae. Probari igitur potest conclusio sic exposita ex Aristotele, qui ubique ait ens adiunctum rebus nihil eis addere; nam idem est ens homo, quod homo; hoc autem, cum eadem proportione, verum est de re in potentia et in actu; ens ergo actu, quod est proprie ens idemque quod existens, nihil addit rei seu essentiae actuali, ex sententia Aristotelis, qui ita loquitur, III Metaph., c. 2, lib. V, c. 7, lib. X, c. 4. Quem imitatur Averroes, eisdem locis, reprehendens Avicennam.

2. Sed praecipue demonstratur ratione, quia talis entitas, addita actuali essentiae, nec potest formaliter conferre primam (ut ita dicam) actualitatem seu primam rationem entis in actu, qua separatur et distinguitur ab ente in potentia, neque etiam potest esse necessaria sub aliqua ratione causae, proprie vel reductive, ut essentia habeat suam entitatem actualem essentiae; ergo nulla ratione fingi potest talis entitas distincta. Consequentia est evidens a sufficienti partium enumeratione, quia neque hactenus excogitatum est, nec excogitari certe potest aliud munus talis entitatis. Primum autem membrum partitionis positae, et admittitur ab omnibus auctoribus, etiam ab illis qui existentiam ab essentia realiter distinguunt; et est plane evidens ex ipsa fere terminorum declaratione, iam satis tradita in suppositionibus positis; repugnat enim entitatem constitui in esse entitatis per aliquid a se condistinctum.

3. Quod amplius in hunc modum demonstro: nam omnis forma realiter distincta a potentia quam actuat, componit cum illa unum compositum. Unde talis actus potest dici causa formalis, vel respectu compositi, vel respectu potentiae seu alterius quasi partis componentis, si absque tali actu vel forma esse non possit. Respectu igitur compositi optime et verissime dicitur talis actus formaliter et intrinsece constituere illud, non tamen potest omnino condistingui ab illo, sed necessario includitur in illo, et distinguitur ut pars a toto, quia talis actus non potest esse tota entitas compositi, quod necessario includit aliam compartem seu aliud componens. At vero si comparetur actus ad aliam rem vel potentiam cuius est actus, non potest intrinsece et formaliter constituere propriam entitatem eius, quia illa entitas non est composita, sed simplex; alioqui non esset altera pars componens, sed totum compositum, quod in reali compositione ex rebus distinctis prorsus repugnat. Item alioqui constaret illa entitas seu pars quae recipit †4 actum, ex illo actu et aliqua alia re, de qua rursus inquiram an constituatur intrinsece et formaliter per illum actum; nam, si hoc affirmetur, procedemus ulterius in infinitum; si vero negetur, concluditur intentum, nimirum, potentiam proprie componentem cum actu realiter distincto, non posse intrinsece et formaliter constitui per ipsummet actum cum quo componit. Atque ita, cum fit ultima resolutio ad prima seu simplicissima componentia, necesse est ut illa entitas quae ad alteram comparatur ut potentia, non constituatur intrinsece et formaliter in sua entitate per alteram, quae est actus, licet fortasse illam postulet ut sit, sicut materia postulat formam. Sic ergo philosophandum esset de entitate essentiae et entitate existentiae, si essent distinctae; componerent enim unum, verbi gratia, hoc existens, respectu cuius existentia se haberet ut actus intrinsecus et formalis; tamen respectu entitatis essentiae nullo modo posset intrinsece illam constituere aut componere, quia una ab alia condistingueretur, ut entitas simplex ab entitate simplici. Nec dici potest quod entitas essentiae sic concepta et distincta non sit actualis, quia alias non componeret realiter, quia entitas in potentia obiectiva non facit realem compositionem cum actu. Sic ergo aperte constat entitatem existentiae distinctam ab entitate essentiae non posse requiri ut intrinsece constituat ipsam entitatem essentiae in sua propria actualitate.

4. Alterum autem membrum, scilicet, talem entitatem distinctam non requiri in aliquo alio genere causae ut ipsa entitas essentiae possit esse in rerum natura, satis (ut existimo) probatum est in superioribus, cum ostendimus, praeter esse essentiae actualis et modum subsistentiae vel inhaerentiae, nullam esse necessitatem alterius existentiae. Vel certe ostendatur nobis aut declaretur quae sit ista causalitas et ad quod genus revocetur. Dicunt aliqui illam entitatem esse conditionem necessariam, sine qua entitas essentiae in rerum natura permanere non potest. Sed imprimis haec responsio, quae facile dicitur, non solum in hac, sed etiam in aliis multis quaestionibus, non est admittenda, nisi et sufficiens ratio necessitatis reddatur, et modus vel causalitas talis conditionis declaretur, alioqui posset aliquis plures conditiones huiusmodi ad effectum aliquem gratis postulare, eo quod non possit maior ratio de una quam de pluribus tribui. Cum ergo in superioribus ostensum sit nullam esse utilitatem, nedum necessitatem, ob quam haec entitas multiplicetur, gratis dicitur esse conditionem necessariam; et, qua facilitate dicitur, reiici debet. Addo ulterius ex superius dictis quod, licet illa entitas esset conditio necessaria, non posset propterea appellari proprium esse existentiae ipsius essentiae actualis, quia non constitueret illam in ratione entis in actu. Alioqui omnis alia conditio aut res sine qua non posset in rerum natura permanere ipsa essentia, dicenda esset existentia eius, quia non est maior ratio de hac quam de caeteris. Ad haec, esto illa entitas sit conditio necessaria ex natura rei, cum non sit causa formalis actualis entitatis essentiae, cur non poterit saltem de potentia absoluta permanere et conservari in rerum natura entitas essentiae in actualitate sua, ita ut sit vere ens actu, absque illa entitate vel conditione necessaria, quam vocant existentiam? seclusa enim causalitate formali intrinseca, nulla implicatio afferri potest. Quod si hoc potest facere Deus, ergo tunc actualis entitas essentiae habet proprium et intrinsecum esse actuale, quo est in rerum natura et extra causas suas. Quid autem aliud est existere quam ita esse? Illa ergo alia entitas non est simpliciter necessaria ad existendum; ergo revera non est existentia.

5. Dici vero tandem potest duplicem esse respectum causae formalis: unus est ad compositum quod constituit; et hoc modo esse verum entitatem existentiae non esse causam formalem entitatis actualis essentiae; et haec potest dici causa formalis intrinseca, quia intrinsece componit suum effectum. Habet autem alium respectum causa formalis ad subiectum quod informat, quia si informando vel actuando illud confert ad esse eius, recte dici potest formalis causa illius, et ad hunc modum in rebus naturalibus forma non tantum est causa compositi, sed etiam materiae. Atque eodem modo dici potest entitas existentiae esse causa formalis entitatis essentiae, quia constituendo cum illa ens existens actuat illam, et ita formaliter facit illam permanere in esse. Et reddi potest ratio proportionalis, quia, sicut materia est pura potentia in ordine ad actum formalem, ita essentia creaturae est pura potentia in ordine ad existendum, et ideo, sicut materia requirit formam ut sit, quamvis non componat illam, sed cum illa, ita essentia requirit entitatem existentiae ut sit, quamvis non componat illam, sed cum illa.

6. Atque hic modus respondendi et declarandi hanc sententiam est minus improbabilis quam caeteri. Sed revera habet easdem difficultates, et nullam sufficientem rationem reddere potest cur sit necessarius ille actus formalis, si necessarius non est ut intrinsece constituat ens actu et extra causas. Itaque facillime admittimus illam distinctionem causae formalis in bono sensu, iuxta superius dicta de causis. Verissimum etiam est existentiam non posse esse causam formalem intrinsece constituentem actualem entitatem essentiae. Hinc tamen concludimus nullum posse assignari constitutum propter quod talis entitas necessaria sit; et consequenter inferimus non posse esse necessariam ut actum formalem, quasi advenientem essentiae et componentem cum illa quidpiam aliud. Prior illatio probata est in superioribus; nam constitutum intrinsece per existentiam non posset esse nisi existens; existens autem et ens actu, id est, non in potentia, idem omnino sunt. Si ergo illa entitas non est necessaria ad constituendum intrinsece ens actu, non est etiam necessaria ad constituendum intrinsece ens existens; nullum ergo proximum constitutum assignari potest, propter quod necessaria sit. Atque hinc etiam patet posterior illatio; nam forma per se primo est propter compositum, et hinc consequenter esse potest necessaria propter alteram partem componentem, si illa talis sit ut extra compositum esse non possit. Si ergo nullum est compositum propter quod formalis actus distinctus necessarius sit, non potest esse necessarius propter alteram partem componentem.

7. Praeterea hinc constat falsum assumi in proportione assumpta in superiori ratione; nam, licet essentia creaturae priusquam fiat, dici possit esse in pura potentia obiectiva ex parte sui, tamen essentia illa ut iam est actualis entitas per effectionem suae causae, non est in se et ex parte sua pura potentia in ordine ad esse, sed intrinsece et omnino identice habet aliquod esse reale et actuale, quod esse est vera existentia, cum constituat formaliter et intrinsece entitatem extra suam causam, quae omnia in superioribus probata sunt; ergo sine ullo fundamento dicitur illam entitatem pendere ab alio actu formali et distincto ut sit. Maxime quia rationes quibus probari solet necessitas existentiae distinctae, omnes fundantur in hoc quod esse actu non est de essentia creaturae, cum possit illa essentia intelligi in sola potentia obiectiva ex parte eius, et effectiva ex parte creatoris; ergo, si iam supponitur aliquod esse actuale et entitativum quo illa essentia est extra potentiam obiectivam, nulla superest ratio ob quam alius actus formalis requiratur distinctus a priori esse, cum etiam illud esse actuale non possit esse de essentia creaturae. Cumque ipsamet entitas existentiae possit esse interdum in potentia, interdum in actu, et consequenter etiam de illa necesse sit fateri non esse de essentia eius actu existere, neque actu constituere rem existentem, quam rationem latius urgebimus solvendo argumenta et illa in contrarium retorquendo.

8. Praeterea hic etiam habet locum ratio facta, quod saltem per divinam potentiam posset conservari actualis entitas essentiae, sine illo ulteriori alio actu formali, quia, licet Deus non possit supplere causam formalem intrinsece componentem, potest tamen supplere dependentiam unius partis componentis ab altera, etiamsi illa actus formalis sit. Sicut, licet non possit supplere causam materialem ut intrinsece componentem, potest tamen supplere dependentiam formae vel accidentis a causa materiali, ut latius in superioribus dictum est. Si autem Deus conservet essentiam actualem sine ulteriori actu existentiae distinctae, illa entitas sic conservata, est vere existens, et consequenter, quidquid addi fingitur, non potest veram rationem existentiae habere, et sine causa dicitur esse naturaliter necessarium ad formalem effectum existendi. Atque ad vim huius rationis, sola praecisio per nostros conceptus sufficit; nam, hoc ipso quod intelligimus entitatem essentiae actualis factam a Deo, etiamsi non intelligamus illi esse additam aliam entitatem, sufficienter concipimus illam existentem, neque in hoc conceptu obiectivo aliquid falsum aut sibi repugnans includimus; hinc autem recte inferimus nullam entitatem distinctam et supperadditam posse esse necessariam ad formalem effectum existendi, quia effectus formalis nec mente praescindi potest a causa formali. Quod si propter hunc formalem effectum constituendum illa entitas non est necessaria, nec vere appellari potest existentia, nec probabilis causa reddi propter quam necessaria sit ut conditio, vel causa posterior e aliquo modo extrinseca.

Excluditur distinctio modalis inter essentiam actualem et existentiam

9. Secundo dicendum est existentiam non distingui ab entitate actuali essentiae tamquam modum ex natura rei distinctum ab illa. Haec conclusio sequitur, meo iudicio, evidenter ex praecedenti; et ideo existimo non loqui consequenter qui, priorem distinctionem negando, hanc admittunt in praesenti materia. Nam, licet in communi loquendo, haec distinctio, quae minor est, possit intervenire ubi prior, quae maior est, non intercedit, tamen in praesenti rationes quae probant existentiam non esse entitatem distinctam ab essentia actuali, simpliciter probant talem existentiam nihil omnino esse, seu (quod idem est) praeter actualem entitatem essentiae nihil ultra posse formaliter requiri ad existendum ut sic, sed solum ad subsistendum vel inhaerendum, aut aliquid simile. Quod facile constabit applicando omnes rationes factas; ostendimus enim illud esse reale quo actualis essentia immediate ac intrinsece constituitur ens actu non posse distingui ex natura rei ab ipsa essentia prout est entitas in actu. Et praeter rationes supra factas, sect. 3, facile declaratur in hunc modum: nam distinctio ex natura rei positiva ex parte utriusque extremi non potest intercedere nisi inter duo extrema, quorum unum sit modus alterius, ita ut res ut praecisa a modo sit ens in actu positivum et reale, alioqui distinctio erit vel rationis, vel qualis esse potest inter ens et non ens; si ergo essentia, ut est ens actu, distingueretur ex natura rei ab illo esse quo primo et intrinsece in tali actualitate constituitur, tamquam res a modo suo, ipsa essentia praecise concepta et condistincta ab illo modo esset verum ens actu; ergo ut talis entitas est, non posset intrinsece constitui in tali entitate actuali per illum modum, seu per esse distinctum, sed potius cum illo componeret tertium quoddam compositum. Nam ex his quae ex natura rei distinguuntur tamquam ens et modus fit vera compositio realis; ipsa vero extrema ex quibus fit reale compositum et in quae resolvitur, ita necessario comparantur, ut unum non componat nec intrinsece constituat aliud, ut in principio superioris assertionis declaratum est; ergo non potest talis modus, ex natura rei distinctus, esse primum et intrinsecum esse reale constituens actualem entitatem ipsius essentiae; ergo illud esse quo sic constituitur, quodcumque illud sit, non potest esse ex natura rei distinctum ab ipsa entitate essentiae actualis.

10. Et confirmo, nam entitas essentiae in angelo, verbi gratia, praecise concepta absque ullo modo reali ex natura rei distincto ab illa, adhuc concipitur ut actualis entitas; nam concipitur ut aliquid temporale et extra nihil, et ut sufficiens ad componendum realiter cum alia re vel modo ei addito, quod non potest intelligi nisi in entitate reali; ergo essentia in sua entitate non constituitur intrinsece per modum a se distinctum ex natura rei; alioqui resolvi posset in aliam entitatem et illum modum; et ita procedetur in infinitum donec sistamus in simplici entitate actuali non composita ex re et modo distincto ex natura rei, et illam vocamus entitatem essentiae. Quae in angelo de quo loquimur est simplex entitas, et similiter in materia et forma, licet in his sit partialis in ordine essentiae vel naturae, et ideo ex eis componitur integra essentia rei materialis, quae eadem proportione et ratione non includit in sua entitate [essentiae] †5 aliquod esse distinctum a seipsa tota, seu a materia, forma et unione earum simul sumptis.

11. Rursus ostendimus hoc ipsum esse reale quo essentia primo constituitur ens actu esse verum esse existentiae; ergo ex hac parte satis iam probatum est tale esse existentiae non distingui ex natura rei ab essentia actuali. Addimus vero ulterius, praeter hoc esse existentiae, nullum aliud esse necessarium ut res existat, quia ipsum esse intrinsecum et entitativum sufficit, eique solum addi potest modus vel subsistendi, vel inhaerendi, et omnis alia entitas vel modus realis institutus solum ad existendum est prorsus confictus. Atque ita relinquitur probatum non solum non dari existentiam quae sit entitas distincta ab entitate essentiae, sed neque etiam quae sit modus ex natura rei distinctus. Et confirmatur argumento supra etiam insinuato, quia, si quid cogeret ad hanc distinctionem modalem, maxime quod essentia creaturae potest existere et non existere; sed ille etiam modus, qui dicitur esse existentia distincta, potest actu esse et in sola potentia obiectiva, quod est posse existere et non existere; ergo etiam in illo modo erit distinctio ex natura rei inter ipsum et suum actuale esse, quod est impossibile; alias fiet idem argumentum de esse existentiae illius modi, et sic procedetur in infinitum. Si ergo in ipsa existentia intelligi potest quod interdum sit et interdum non sit, sine distinctione ex natura rei, cur non idem intelligi poterit in essentia actuali?

12. Scio quosdam thomistas negare actum essendi, quo essentia creata existit, esse suum esse. Sed non video quo sensu possit esse verum, loquendo de suo esse, solum quoad identitatem seu indistinctionem; nam, si non est suum esse, ergo habet esse a se distinctum, et tunc de illo oportebit inquirere an sit suum esse. Nam, si ita est, cur non idem dicitur de primo actu essendi? Si vero non est, procedetur ulterius in infinitum. Nisi fortasse dicant actum essendi essentiae [creatae] †6 neque esse suum esse, neque habere ullum esse, sed solum esse quo aliud est. Sed hoc potius est vocibus ludere quam difficultatem solvere; nam, licet existentia non dicatur esse vel existere tamquam suppositum, quod propriissime est, tamen non est dubium quin, generalius loquendo, ita vere existat sicut existunt accidentia, vel partes et alia entia incompleta. Nam, si haec existentia est ens ex natura rei distinctum ab essentia, ergo, eo modo quo est ens, habet esse; nam ens ab esse dictum est. Item tale ens ante creationem rerum erat tantum in potentia; et post creationem est ens actu; ergo est extra causas seu in rerum natura; ergo necesse est ut habeat esse proportionatum, vel ut sit suum esse. Deinde, etiamsi ita loquamur, existentiam, scilicet, non existere, sed esse quo essentia existit, in hoc ipso considerare licet differentiam positam, scilicet, quod interdum talis existentia actu constituit rem existentem, interdum solum in potentia obiectiva; unde etiam licet argumentari non esse de essentia existentiae actu constituere rem existentem, quia in existentia in potentia concipitur totum id quod est de essentia existentiae creatae, etiamsi non concipiatur actu exercere seu esse actum existendi aut constituere rem existentem; et nihilominus non distinguitur ex natura rei existentia secundum suam rationem essentialem a seipsa, ut exercet actu munus existentiae, ita ut concipiatur distinctio inter duo membra quae sint aliquid actu; ergo idem est de essentia existente vel non existente. Atque hoc modo omnes rationes quibus alii probare conantur distinctionem ex natura rei inter essentiam et existentiam creatam, plane enervantur et infirmae redduntur instantia seu exemplo existentiae creatae, ut ex dictis satis patet et in solutionibus argumentorum saepius inculcabimus. Atque hinc excluditur aliorum responsio, dicentium existentiam non indigere alia existentia qua existat; nam, cum sit ratio existendi alteri, consequenter potest per seipsam existere. Sicut actio per seipsam fit, hoc ipso quod per illam fit terminus, et duratio motus seipsa durat, et quantitas seipsa extenditur. Sed haec responsio procedit ac si vis rationis factae fundaretur in hoc quod principium formale alicuius effectus nunquam posset per seipsum participare aliquo modo illum effectum, quod nos non dicimus, neque est in universum verum, ut recte probat inductio facta. Non ergo in eo fundatur ratio, sed in eo quod ex hoc quod aliquid interdum sit et interdum non sit non potest colligi distinctio ex natura rei inter id quod existit et quo existit. Quod si ex hoc principio non colligitur, nullum est aliud unde colligi possit. In exemplis vero adductis, vel non semper est distinctio ex natura rei inter quo et quod , ut fortasse inter durationem et quod durat, vel si est, aliunde est colligenda; et nunquam est admittenda sine sufficienti indicio, ut supra tractatum est.

Quo modo essentia et existentia distinguantur

13. Dico tertio, in creaturis existentiam et essentiam distingui, aut tamquam ens in actu et in potentia, aut, si utraque actu sumatur, solum distingui ratione cum aliquo fundamento in re, quae distinctio satis erit ut absolute dicamus non esse de essentia creaturae actu existere. Ad intelligendam hanc distinctionem et locutiones quae in illa fundantur, oportet supponere (id quod certissimum est) nullum ens praeter Deum habere ex se entitatem suam, prout vera entitas est. Quod addo ut tollatur aequivocatio de entitate in potentia, quae revera non est entitas, sed nihil, et ex parte rei creabilis solum dicit non repugnantiam vel potentiam logicam. Loquimur ergo de vera entitate actuali, sive sit entitas essentiae, sive existentiae; nulla enim entitas extra Deum est nisi per efficientiam Dei. Quapropter nulla res extra Deum habet ex se entitatem suam; nam illud ex se includit negationem habendi ab alio, id est, dicit talem naturam quae absque alterius efficientia habeat actualem entitatem, seu potius sit actualis entitas.

14. Atque hinc colligitur quo sensu verissime dicatur actu existere esse de essentia Dei et non de essentia creaturae. Quia, nimirum, solus Deus ex vi suae naturae habet [actu] †7 existere absque alterius efficientia; creatura vero ex vi suae naturae non habet actu existere absque efficientia alterius. In hoc tamen sensu etiam non est de essentia creaturae habere actualem entitatem essentiae, quia ex sola vi suae naturae non habet talem actualitatem sine efficientia alterius; atque ita omne esse actuale quo essentia in actu separatur ab essentia in potentia dicitur non esse de essentia creaturae, quia non convenit creaturae ex se sola, neque ipsa sibi sufficit ut habeat hoc esse, sed provenire debet ex efficientia alterius. Ex quo manifeste fit ut ad veritatem huius locutionis non sit necessaria distinctio ex natura rei inter esse et rem cuius dicitur esse, sed sufficere ut illa res non habeat entitatem suam, vel potius ut non sit neque esse possit illa entitas nisi ab alio fiat, quia per illam locutionem non significatur distinctio unius ab alio, sed solum conditio, limitatio et imperfectio talis entitatis, quae non habet ex se necessitatem ut sit id quod est, sed solum id habet ex influxu alterius.

15. Atque hinc ulterius fit ut intellectus noster, qui potest praescindere ea quae in re non sunt separata, possit etiam creaturas concipere abstrahendo illas ab actuali existentia, quia, cum non necessario existant, non repugnat concipere earum naturas praescindendo ab efficientia, et consequenter ab actuali existentia. Dum autem sic abstrahuntur, etiam praescinduntur ab actuali entitate essentiae, tum quia neque hanc habent sine efficientia, aut ex se, aut ex necessitate, tum etiam quia non potest actualis entitas ab existentia praescindi, ut supra probatum est. Ex hoc autem modo concipiendi nostro fit ut in re sic concepta, praescindendo ab actuali entitate, aliquid consideretur tamquam omnino intrinsecum et necessarium et quasi primum constitutivum illius rei quae tali conceptione obiicitur; et hoc vocamus essentiam rei, quia sine illa nec concipi potest; et praedicata quae inde sumuntur, dicuntur ei omnino necessario et essentialiter convenire, quia sine illis neque esse neque concipi potest, quamvis in re non semper conveniant, sed quando res existit. Atque ex opposita ratione, ipsum actu existere seu esse actualem entitatem negamus esse de essentia, quia praescindi potest a praedicto conceptu, et de facto potest non convenire creaturae prout tali conceptui obiicitur. Quae omnia secus contingunt in Deo, quia, cum sit ens ex se necessarium, concipi non potest per modum entis potentialis, sed actualis tantum, et ideo actu esse vere dicitur de essentia eius, quia actu esse illi necessario convenit et in re ipsa et in omni vero conceptu obiectivo divinitatis.

16. Qualiter distinctio rationis inter essentiam et existentiam explicetur ab aliquibus .— Ex his ergo breviter res fere tota explicata est, et ex eadem doctrina possunt singulae partes assertionis positae declarari et probari. Et imprimis nullus est theologorum qui distinctionem rationis inter essentiam et existentiam non admittat, quamvis non omnes eodem modo illam explicent. Quidam dicunt existentiam dicere naturam individuam, essentiam vero solum dicere naturam specificam ab individuis praecisam, et ideo aiunt esse inter ea distinctionem rationis, qualis est inter speciem et individua. Sed hi non attingunt neque assequuntur sensum quaestionis. Est enim haec quaestio diversa ab illa de distinctione naturae specificae ab individuo; nam essentia non tantum specifica, sed etiam individua et singularis esse potest, sicut fuit in Christo essentia hominis, de qua inquiritur quo modo a sua existentia distinguatur; et similiter ipsa existentia potest in communi concipi et singularis esse; alia enim est existentia Petri et alia Pauli; non ergo magis dicit existentia rem singularem quam essentia, neque distinguuntur essentia et existentia tamquam commune et particulare; non est ergo eadem distinctio existentiae ab essentia, quae est individui a natura specifica. Quamquam per modum exempli aut similitudinis possit illa distinctio deservire ad declarandum quo modo distinctio rationis inter existentiam et essentiam possit sufficere ut actu existere negetur esse de essentia creaturae; nam similis distinctio rationis inter individuum et speciem sufficit ut sola ratio specifica dicatur esse tota essentia rei, et non individuatio.

17. Aliorum expositio .— Alii dicunt essentiam et existentiam creaturae differre sola habitudine ad Deum, quia essentia ut sic non respicit Deum ut causam efficientem, sed ut exemplarem tantum; existentia vero addit essentiae respectum ad Deum ut causam efficientem a qua participatur. Verumtamen haec expositio vel rem non declarat, vel multa includit falsa. Nam imprimis, quod attinet ad esse essentiae, vel loquitur de essentia actuali seu quae includat veram realitatem essentiae, vel de essentia potentiali. Priori modo plusquam falsum esset dicere essentiam creaturae non esse a Deo ut a causa efficiente, ut supra probatum est. Posteriori autem modo gratis dicitur essentias creaturarum solum respicere Deum ut causam exemplarem, quia revera essentiae sic conceptae nullam causam habent in actu, cum nihil actu sint; in potentia vero seu in actu primo et virtuali non solum habent causam exemplarem, sed etiam effectricem. Immo, seclusa causalitate, vel ordine, vel applicatione ad causandum, potius dicitur Deus habere rationes rerum possibilium, quam exemplaria; nam illae solum indicant speculativam scientiam; haec vero magis denotant practicam habitudinem causae. Rursus essentiae creaturarum non ideo tales sunt, aut talem habent connexionem praedicatorum essentialium, quia respiciunt tales rationes vel exemplaria divina, sed potius ideo Deus cognoscit unamquamque rem possibilem in tali essentia et natura, quia talis est cognoscibilis et factibilis, et non alias; ergo essentia hoc modo sumpta, licet in Deo habeat rationem vel exemplar, non dicitur essentia ab hac habitudine sola ad exemplar ut sic. Adde etiam existentiam creatam vel possibilem habere in Deo exemplar, quamvis non distinctum ab exemplari ipsius essentiae. Nihil enim potest habere in Deo causam efficientem quod non habeat exemplarem, quia Deus nihil operatur nisi ut intellectuale agens.

18. Praeterea, quod spectat ad alteram partem de existentia, quam dicunt supra essentiam solum addere respectum ad Deum ut ad causam efficientem, aut sentiunt existentiam consistere in hoc respectu, aut secum afferre hunc respectum. Primum est plane falsum, quia existentia rei absolutae †8 non est respectus, sed absolutum quid. Item, quia ille respectus ut actu sit in rerum natura, fundatur seu adhaeret creaturae existenti. Et ea quidem, si intelligatur esse relatio realis praedicamentalis, supponit creaturam iam factam et existentem; si autem sit sermo de habitudine transcendentali dependentiae ad Deum, haec non est existentia creaturae, sed causalitas eius; unde non tantum ratione, sed natura rei distinguitur ab existentia creaturae, ut ostensum est in disp. XVIII, et infra, disp. XLVIII, iterum attingetur. Secundum autem est verum, scilicet, quod actualis existentia creaturae secum habeat coniunctum hunc respectum ad Deum, sed tamen eumdem habet secum coniunctum essentia actualis, quae talis esse non potest nisi per efficientiam Dei; non ergo recte distinguitur essentia ab existentia per hunc respectum. Et praeterea, si existentia habet coniunctum hunc respectum, ergo est quid distinctum ab ipso; de ipsa ergo existentia, ut distincta a tali respectu, explicandum superest quo modo distinguatur ratione ab essentia; immo illud obscurius est quod Henricus ait, nec distingui re, nec sola ratione, sed intentione. Quid enim est distingui intentione nisi mentis conceptione? Denique in illomet respectu creaturae ad Deum potest distingui essentia ab existentia, ut ratione distincta, et non per respectum, ut per se constat.

19. Aliorum explanatio .— Alii distinguunt ratione esse existentiae ab esse essentiae, quia unum concipitur per modum concreti, aliud per modum abstracti; ita sentit Lychetus, In II, dist. 1, q. 2, ubi imprimis ait, de mente Scoti, esse existentiae et esse essentiae idem esse et omnino inseparabilia, quamquam Scotus, ibi, § Quantum ad istum articulum, non dicat esse idem sed esse essentiae nunquam separan realiter ab esse existentiae. Tamen satis probabiliter hoc colligitur ex mente Scoti; nam, cum ibi dicat essentiam non esse separabilem ab existentia, et In III, dist. 6, ex professo doceat non potuisse humanitatem Christi esse vel assumi sine propria existentia, plane sentit non distingui in re ipsa. Unde Lychetus supra, in nota marginali, quae est glossa eius, addit: Esse essentiae et existentiae dicunt unam et eamdem realitatem, suntque idem realiter et formaliter distinguunturque sicut concretum et abstractum, quae tantum distinguuntur ratione . Verumtamen in hac sententia obscurum manet quomodo hic habeat locum distinctio concreti et abstracti. Nam, si loquamur de essentia et existentia, ut his nominibus significantur, utraque concipitur per modum abstracti, sicut materia et forma, vel sicut actus et potentia; concretum autem erit ens creatum constans ex esse et essentia. Si vero loquamur sub his nominibus esse essentiae et esse existentiae, utrumque habet eumdem significandi modum et subordinatur eidem modo concipiendi. Et interdum, iuxta philosophorum usum, haec vox esse sumi solet in vi nominis abstracti pro ipso actu essendi, quem existentiam etiam vocant, quae vox apud latinos non reperitur; interdum vero sumitur in vi infinitivi, qui est proprius et latinus usus illius vocis, et sic non est proprie concretum neque abstractum, magis tamen accedit ad significationem concreti, quia significat effectum formalem ipsius actus essendi, ipsum vero actum solum ut exercentem illum effectum, sicut currere, sapere, et similia.

20. Hinc vero sumere posset aliquis occasionem dicendi essentiam et esse distingui ratione, ut illa sit abstractum per modum formae, hoc vero quasi concretum per modum effectus formalis exerciti; ens vero sit proprie concretum, quasi constitutum ex tali forma et effectu formali; sicut se habent cursus, currere et currens; sapientia, sapere et sapiens. Iuxta quem modum distinctionis, essentia est proprie abstractum; nam est quasi forma cuius effectus formalis est esse; constitutum autem per eam et esse est ipsum ens, quae constitutio non est per rei compositionem, sed per identitatem. Qui modus dicendi potest habere fundamentum in Augustino, lib. XII de Civitate, c. 1, dicente: Sicut ab eo quod est sapere vocatur sapientia, sic ab eo quod est esse vocatur essentia . Et lib. II de Morib. Manich., c. 2: Ipsa natura (inquit) nihil est aliud quam id quod intelligitur in suo genere aliquid esse . Itaque ut nos iam novo nomine ab eo quod est esse vocamus essentiam, quam plerumque etiam substantiam nominamus, ita veteres, qui haec nomina non habebant, pro essentia naturam nominabant. Unde Calepinus, citans Augustinum, ait vocem essentiae a philosophis usurpari pro ipso esse cuiusvis rei. Iuxta hanc autem verborum proprietatem, licet essentia et esse seu existere distinguantur ratione praedicto modo, tamen essentia et existentia nec ratione distinguentur inter se, sicut neque esse et existere inter se. Esse enim simpliciter et substantive dictum idem est quod existere, ut in superioribus dictum est et ex communi usu ipsorum verborumn constat, et quia exponi non potest diversitas in rebus per illa verba significatis et in conceptibus ultimis quibus subordinantur. Sic igitur etiam essentia et existentia idem erunt solumque nominibus different, quia, sicut a verbo sum et esse dicta est a latinis essentia, quia per illam res est, seu quia est id quo aliquid est, ita a verbo existo et existere sumptum est a philosophis nomen existentiae, qua res existit. Atque eadem ratione consequenter asserendum est esse essentiae et existentiae, si utrumque proprie sumatur pro vero esse reali, non differre etiam ratione, sed tantum in nomine, quia ita inter se comparantur esse essentiae et existentiae, sicut essentia et existentia inter se. Et in hunc modum sensisse videtur de his vocibus et conceptibus Gabriel, citato loco, ubi ait esse, ens et essentiam non differre secundum rem significatam, sed solum secundum modos grammaticales, sicut verbum, participium et nomen; et similiter esse et existere idem significare, ideoque etiam essentiam et existentiam idem esse. Et eumdem dicendi modum amplectuntur alii ex citatis auctoribus, et est sane probabilis. Solum necesse est declarare nonnullam maiorem differentiam seu distinctionem rationis inter essentiam et existentiam, prout his vocibus a multis philosophis significantur, ratione cuius vere negatur existentia esse de essentia creaturae, quod de ipsa essentia negari non potest.

21. Aliorum in hoc sententia .— Addunt ergo alii essentiam et existentiam in hoc differre, quod essentia non dicit rem extra causas, sed absolute; existentia vero dicit rem in se habentem esse et extra causas suas. Quem modum dicendi Fonseca improbat, quia non declarat quid sit rem esse extra causas; nam vel hoc est referri ad causas, et hoc non est existere, ut contra Henricum probatum est, vel est accepisse esse a causis et non amisisse, et hoc quidem est quasi praevium ad esse, non est tamen proprie et formaliter ipsum esse. Vel denique est rem non esse solum obiective in intellectu, vel in potestate causarum, et hoc quidem declarat quid non sit, non tamen quid sit ipsa existentia aut quo modo ab essentia distinguatur. Sed respondere potest rem esse extra causas nihil esse aliud quam esse in se ens actu; dicitur autem extra causas, ut declaretur non habere a se illam entitatem actualem, sed ab alio. Difficilius quidem est in ea sententia quod esse et non esse extra causas commune est essentiae et existentiae; nam et essentia extra causas est cum facta res est, sicut existentia; et existentia erat solum in potentia causae et obiective in intellectu, priusquam res fieret; ergo in hoc non potest constitui differentia inter essentiam et existentiam. Ad hoc tamen dicendum est, iuxta distinctionem positam, aliud esse loqui de essentia et existentia iuxta proprietatem et rigorem harum vocum, aliud vero extendendo praedictas voces ad eamdem seu similem significationem. Haec enim vox existentia in rigore non significat existentiam (ut aiunt) in actu signato seu ut conceptam et in potentia tantum, ut etiam Capreolus, loco citato, indicat, sed significat illam solum in actu exercito seu ut actualem; nihil enim repugnat hunc statum existentiae aliqua voce significari et ad hunc finem videtur inventa vox existentia . Unde, hoc ipso quod res abstrahatur ab existendo in actu exercito, iam non concipitur existentia prout hac voce significatur. Et quia hic status seu hoc exercitium existendi non est de conceptu essentiae creaturae ut hac voce significatur, ideo recte dicitur existentiam addere essentiae actum essendi extra causas suas; hic tamen status in re non differt ab ipsa entitate actuali essentiae. Si vero nomen existentiae extendatur ad eam quae est tantum in potentia seu obiective, fatendum est differentiam positam non habere locum, sed, proportione servata, idem omnino esse existentiam in potentia cum essentia in potentia, et existentiam in actu cum essentia in actu.

22. Iuxta hanc veram doctrinam et rationem distinguendi essentiam et existentiam, plane consequitur solum distingui essentiam ab existentia in eo rigore sumpta tamquam ens in potentia ab ente in actu; atque ita non solum distingui ratione, sed etiam realiter privative, tamquam ens et non ens, quia ens in potentia, ut supra dixi, simpliciter est non ens. Consequens autem videtur falsum, quia nos distinguimus saltem ratione inter essentiam et existentiam, tamquam inter duo extrema positiva et realia. Dices, concipi quidem illa extrema tamquam positiva et realia, non tamen ut actualia, sed abstrahendo in ea latitudine in qua ens abstrahit ab ente in actu et in potentia. Sed contra hoc est quia essentiam sub propria ratione essentiae, non tantum ut potentialem, sed etiam ut actualem concipimus, et sic etiam illam ratione distinguimus ab existentia. Cum enim dicimus rem habere in actu suam essentiam et suam existentiam, non idem bis dicimus; non ergo sunt illae voces synonymae; ergo significata earum saltem ratione distinguuntur; unde in Christo supponimus esse duas essentias, et quaerimus an sint duae existentiae; et in humanitate sunt duae essentiae partiales, scilicet, anima et corpus, et controversum est an sint duae existentiae; aliquid ergo addere oportet ad hanc distinctionem rationis declarandam.

23. Auctoris explicatio .— Dicendum ergo est eamdem rem esse essentiam et existentiam, concipi autem sub ratione essentiae, quatenus ratione eius constituitur res sub tali genere et specie. Est enim essentia, ut supra, disp. II, sect. 4, declaravimus, id quo primo aliquid constituitur intra latitudinem entis realis, ut distinguitur ab ente ficto, et in unoquoque particulari ente essentia eius dicitur id ratione cuius in tali gradu et ordine entium constituitur. Quomodo dixit Augustinus, XII de Civitate, c. 2: Auctor essentiarum omnium aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinavit . Atque hac ratione solet essentia quidditatis nomine significari, quia illa est quae per definitionem explicatur, vel aliqua descriptione, per quam declaramus quidnam res sit cuiusve naturae. At vero haec eadem res concipitur sub ratione existentiae, quatenus est ratio essendi in rerum natura et extra causas. Nam, quia essentia creaturae non hoc necessario habet ex vi sua ut sit actualis entitas, ideo, quando recipit entitatem suam, concipimus aliquid esse in ipsa quod sit formalis ratio essendi extra causas; et illud sub tali ratione appellamus existentiam quod, licet in re non sit aliud ab ipsamet entitate essentiae, sub diversa tamen ratione et descriptione a nobis concipitur, quod ad distinctionem rationis sufficit. Huius autem distinctionis fundamentum est, quod res creatae de se non habent esse et possunt interdum non esse. Ex hoc enim fit ut essentiam creaturae nos concipiamus ut indifferentem ad esse vel non esse actu, quae indifferentia non est per modum abstractionis negativae, sed praecisivae; et ideo, quamvis ratio essentiae absolute concipiatur a nobis etiam in ente in potentia, tamen multo magis intelligimus reperiri in ente in actu, licet in eo praescindamus totum id quod necessario et essentialiter ei convenit, ab ipsa actualitate essendi; et hoc modo concipimus essentiam sub ratione essentiae ut potentiam; existentiam vero ut actum eius. Hac ergo ratione dicimus hanc distinctionem rationis habere in re aliquod fundamentum, quod non est aliqua actualis distinctio quae in re intercedat, sed imperfectio creaturae, quae, hoc ipso quod ex se non habet esse et illud potest ab alio recipere, occasionem praebet huic nostrae conceptioni.

24. Et hinc etiam patet ultima conclusionis pars; nam in hac locutione nomine creaturae non est intelligenda realis entitas actualis seu actu creata; nam, si cum hac reduplicatione vel compositione fiat sermo, revera creatura essentialiter petit actu existere, ut sit creatura. Atque in hoc sensu, sicut albedo est de essentia albi ut album est, ita existentia est de essentia creaturae ut res actu creata est; nam aeque vel magis formaliter illam constituit quam albedo album. Unde, sicut est inseparabilis albedo ab albo quin destruatur album, ita est inseparabilis existentia a creatura quin destruatur creatura, et ideo non recte infertur, si existentia sit de essentia creaturae praedicto modo sumptae, non posse creaturam privari existentia, quia solum sequitur non posse illa privari quin destruatur et desinat esse creatura, quod verissimum esse constat ex dictis, et ex dicendis amplius confirmabitur. Cavenda tamen est aequivocatio in illa voce de essentia; nam, ut in principio huius sectionis dicebam, interdum habere esse de essentia sua significat habere illud ex se et non ab alio, quomodo nulla creatura, etiamsi actu sit, habet esse de essentia sua; tamen nunc non ita loquimur, sed prout dicitur esse de essentia id quod est primum et formale constitutivum rei; quomodo albedo est de essentia albi ut sic, quamvis non a se, sed ab alio illam habeat. Hoc ergo modo existentia vere dici potest de essentia creaturae in actu constitutae seu creatae, ut talis est. Cum autem negatur esse de essentia creaturae actu existere, sumenda est creatura ut abstrahit seu praescindit a creatura creata et creabili, cuius essentia obiective concepta abstrahit ab actuali esse aut entitate, et hoc modo negatur esse de essentia eius actu existere, quia non clauditur in conceptu eius essentiali sic praeciso. Ad quae omnia sufficit distinctio rationis, vel realis negativa, quae est inter essentiam potentialem et actualem.