SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO XVIII. QUAENAM PROPRIETATES COMMUNES SINT OMNIBUS RELATIVIS.

SECTIO XVIII. QUAENAM PROPRIETATES COMMUNES SINT OMNIBUS RELATIVIS.

1. De hac re nihil Aristoteles dicit in Metaphysica; in Dialectica vero nonnullas posuit relativorum proprietates, quas breviter exponere oportet, quanquam earum aliquae jam explicatae sint. Possemus autem sermonem extendere ad communia entis attributa, praesertim unum et bonum; nam peculiarem habent difficultatem in modo quo relationi- /col. b/ bus conveniunt. Sed de unitate jam satis multa dicta sunt. Circa bonitatem vero occurrebat illa quaestio, an relatio dicat perfectionem, quam supra tractavimus, disp. l0, et ostendimus ita dicere perfectionem, sicut habet entitatem. Unde si est res distincta a fundamento, vel etiam modus realis ex natura rei distinctus, necesse est ut perfectionem aliquam realem illi addat; si vero nihil rei addit, sed sola ratione distinguitur, perfectionem quidem realem dicet, non tamen in re distinctam; et consequenter, simpliciter loquendo, non addet perfectionem suo fundamento, sed dicet eamdem, sub diversa ratione. Caetera in dicto loco satis tractata sunt.

An relatio contrarium habeat.

2. Deveniendo ergo ad proprietates relativorum a Philosopho assignatas, prima est, quod relatio habeat contrarium; nam virtus vitio contraria est. Sed haec non assignatur ab Aristotele ex propria sententia, sed tanquam consequens ex prima definitione relativorum, quae omnia relativa secundum dici complectebatur. Potius ergo contrarium numerari potest inter proprietates relationis, quod illi, quatenus talis est, nihil est contrarium, ut idem Philosophus dixerat in c. de Qualit. Sed habet relatio suum proprium oppositionis genus, quod jam explicatum est.

An relatio magis aut minus suscipiat.

3. Secunda proprietas est, quod relatio suscipit magis et minus, quam dicit Aristoteles convenire quibusdam relationibus, non omnibus; nam duplum non est magis et minus duplum, simile autem vel aequale dicitur magis et minus. Sed est advertendum, aliter tribui hanc proprietatem relationi quam qualitati; huic enim convenit, quia vere est intensibilis et remissibilis, ut praecedenti disputatione tractatum est. Relatio vero non est ita intensibilis, quia nec per se, cum per se non fiat, nec augeatur; nec ratione fundamenti; nam, licet fundamentum intendatur, non necesse est intendi relationem; non sunt enim magis similia duo alba intensa ut octo, quam antea cum erant ut quatuor; e contrario vero interdum fiunt magis similia per remissionem fundamenti, aut termini, aliquando vero minuitur similitudo.

4. Hoc vero magis aut minus in relationibus non est propter intensionem earum, sed propter variationem, ut bene notavit Fonsec., /p. 867/ lib. 5 Met., c. 15, q, 5, sect. 2. Relatio enim aequalitatis, verbi gratia, proprie dictae (et idem est de perfecta similitudine) non suscipit magis et minus, quia in indivisibili consistit; nam si ex duobus aequalibus alterum crescat, non fiunt minus aequalia, sed perit aequalitas; inaequalitas vero esse potest major et minor, propter majorem et minorem recessum a perfecta aequalitate; et eodem modo aequalitas vel similitudo late et vulgari modo dicta dicitur major et minor; tamen illae relationes majoris vel minoris inaequalitatis revera sunt diversae, et non eadem, quae augeatur vel minuatur, quia termini et fundamenta earum sunt diversa, et proportiones in quibus consistunt sunt etiam diversae, atque ita unaquaeque in suo gradu inaequalitatis in indivisibili consistit. Sic ergo dicuntur quaedam relativa suscipere magis et minus, id est, denominari magis et minus talia per accessum vel recessum ab uno perfecto termino, non per intensionem aut remissionem.

Quomodo relativa ad convertentiam dicantur.

5. Tertia proprietas est, quod relativa dicuntur ad convertentiam, quam aliqui ita exponunt, ut idem sit quod mutuo referri, seu quod uni relationi semper correspondeat alia. Sed, ut constat ex dictis, in hoc sensu non conveniet haec proprietas omnibus relationibus, nisi extendatur ad relationem rationis. Unde non est hic sensus Aristotelis, sed solum quod secundum aliquam denominationem unum denominetur cum adjunctione alterius, et e converso, ut scientia dicitur scibilis scientia, et scibile dicitur scientia scibile; et ideo ait Aristoteles, hanc convertentiam interdum in eodem, interdum in diverso casu fieri. Unde haec proprietas magis pertinet ad modum loquendi de relationibus quam ad rem, quanquam ille modus loquendi in re habeat fundamentum. Non est autem haec proprietas peculiaris relationum praedicamentalium; nam etiam convenit relativis transcendentalibus, imo et relativis rationis.

6. Quarta proprietas est, quod relativa sunt simul natura. Quinta, quod sint simul cognitione et definitione, quae jam sunt a nobis expositae; et ideo de praesenti disputatione haec sufficiant.