SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XVIII. DE CAUSA PROXIMA EFFICIENTI EIUSQUE CAUSALITATE, ET OMNIBUS QUAE AD CAUSANDUM REQUIRIT
SECTIO PRIMA. UTRUM RES CREATAE ALIQUID VERE EFFICIANT

SECTIO PRIMA. UTRUM RES CREATAE ALIQUID VERE EFFICIANT

1. Variae opiniones.— Aliacensis a praecedenti sententia alienus .— In hac re fuit vetus sententia asserens res creatas nihil operari, sed Deum ad praesentiam earum omnia efficere, tribui autem actionem igni, aquae, etc., propter apparentiam, et quia Deus veluti pepigit non efficere tales effectus nisi ad talium rerum praesentiam. Hanc opinionem referunt Averroes, IX Metaph., comm. 7, et lib. XII, comm. 18; et Albertus, II Phys., tract. II, c. 3; et D. Thom., III cont. Gent., c. 69, et I, q. 105, a. 5, et In II, dist. 1, q. 1, a. 4; nullum tamen certum auctorem pro ea referunt; in eam vero inclinare videtur Philo, lib. II Allegor., dum ait Deum esse unicam causam efficientem; et lib. de Cherub. et flam. glad., dum ait proprium esse Dei efficere, creaturae autem pati. Sed haec facile possent per antonomasiam intelligi, sicut et aliae philosophorum locutiones, quas postea referemus, agentes de actione Dei. Solet etiam haec opinio tribui Petro Aliacensi, In IV, dist. 1, a. 1, in fine; ibi tamen aperte fatetur causas secundas vere ac proprie agere virtute propria et ex natura rei, ac non sola voluntate Dei; addit tamen simul verum esse creaturam nihil facere nisi ex voluntate Dei, et ipso etiam faciente, immo et faciente ut ipsa faciat, et consequenter plus etiam Deo faciente quam si solus faceret, quae pertinent ad necessitatem divini concursus et possunt verum et falsum sensum habere, ut postea in propria disputatione videbimus; magis autem favet huic opinioni Gabr., In IV, dist. 1, q. 1, a. 3, dub. 3, ubi hanc sententiam reputat probabilem et in favorem eius affert illa verba I Cor., 13: Deus operatur omnia in omnibus ; et II Cor., 3: Non quod simus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est . Ipse tamen non audet illam sententiam asserere.

2. Rationes praecedentis sententiae . — Fundamentum pro hac sententia nullum video quod sit alicuius momenti; praecipuum tamen fuisse videtur, quia quantum efficientiae tribuitur creaturae, tantum adimitur divinae potentiae creatoris; nam vel Deus operatur omnia, vel non; hoc posterius derogat divinae efficaciae; unde infra ostendemus esse omnino falsum et erroneum, quia implicat aliquid esse et non pendere a Deo. Si autem Deus omnia efficit, interrogo rursus an immediate et sufficienti virtute, an mediate tantum et insufficienti virtute. Hoc posterius derogat divinae perfectioni. Si autem primum verum est, superflua est omnis alia efficientia, quia una causa sufficiens et efficax satis est ad effectum. Unde, cum natura nihil faciat frustra, nullam virtutem operandi contulit rebus creatis. Et confirmo, nam quidquid ponatur Deus facere cum causa secunda, poterit facere se solo, nam hoc saltem spectat ad infinitam virtutem eius, ut infra patebit; ergo de facto ita facit. Patet consequentia, tum quia hoc magis decet divinam virtutem et efficaciam, tum maxime quia hoc videtur necessarium ut creatura fiat. Quod ita probo, nam creatura a solo Deo habet essentialem dcpendentiam, cum sine illo fieri non possit et sine quocumque alio fieri possit; ergo non potest esse creatura sine hac essentiali dependentia, quam a solo Deo habet, quia non potest esse sine his quae essentialia sunt; ergo omnis creatura est per dependentiam a solo Deo; ergo est per efficientiam solius Dei, nam efficientia et dependentia vel sunt idem, vel sunt correlativa; ergo nulla creatura habet efficientiam in aliam, et consequenter nulla est causa secunda quae aliquid efficiat.

3. Secunda sententia .— Secunda sententia negat creaturas corporales posse quidquam efficere, sed de spiritualibus id concedit. Hanc refert D. Thomas citatis locis ex Avicebron, in lib. Fontis vitae, qui dicebat nullum corpus esse activum, sed quamdam virtutem spiritualis substantiae intime existentem in corporibus efficere omnes actiones quae per corpora fieri videntur. Fundamentum eius fuisse videtur quia agens esse debet intime praesens passo; corpora autem non possunt ita sibi esse praesentia, nam quantitas impedit illum intimum illapsum unius rei in aliam, quem actio requirit. Unde aiebat quantitatem non solum non esse activam, verum etiam actionem impedire; et confirmatur, quia substantia corporea est infima omnium et dissimillima primo agenti, et ideo nec inferiorem habet substantiam sibi subiectum, in quam possit agere, nec similitudinem potest habere ad Deum in agendo. Quare August., V de Civitat., c. 9, expresse dicit corporales causas non esse inter causas efficientes numerandas.

4. Tertia sententia .— Tertia sententia fuit res corporeas posse efficere accidentia, non tamen substantias, spirituales autem substantias creatas posse efficere aliquas inferiores substantias. Hanc refert ibidem D. Thomas, ex Avicenna, lib. I Sufficient., c. 10, et lib. IX suae Metaph., c. 4 et 5, qui in ea re videtur duos errores habuisse. Unus est quod una substantia creata spiritualis potest creare aliam, nam prima causa increata solam unam intelligentiam eamque perfectissimam immediate efficit, illa vero creat secundam, et secunda tertiam, et sic usque ad infimam. Alter error asserit hanc infimam substantiam spiritualem infundere substantiales formas in materiam dispositam a proximis agentibus corporalibus, quae substantiales formas efficere non sufficiunt. Fundamentum eius quoad priorem partem fuit quia ab uno non est nisi unum proxime et immediate. Quoad posteriorem vero, quae ad rem praesentem magis spectat, quia haec agentia corporalia nihil agunt nisi mediis accidentibus, quae sunt insufficientia principia ad efficiendas formas substantiales. Et confirmat hoc quia experimento constat multas substantias generari, quae non habent proximas causas sufficientes ad introducendas tales formas, ut cum generantur animalia ex putrefactione ob dispositiones accidentales, quae casu seu fortuito concurrunt; ergo signum est esse quasi paratam aliquam spiritualem virtutem superiorem ad inducendas formas substantiales, quoties dispositiones accidentales sufficienter concurrunt; ergo ab illa virtute fiunt omnes generationes substantiales.

Prima assertio de efficientia causarum creatarum

5. Dicendum tamen est primo agentia creata vere ac proprie efficere effectus sibi connaturales et proportionatos. Quam veritatem non tantum sensu et ratione existimo esse evidentissimam, sed etiam iuxta doctrinam Catholicam certissimam. Unde, sicut ob priorem causam oppositam sententiam D. Thomas stultam appellavit, ob posteriorem vocare possumus temerariam et erroneam; ideoque merito reiicitur ab omnibus philosophis et theologis; Aristoteles enim, quamvis nunquam oppositam sententiam expresse retulerit aut refutaverit, tamen ubique ut evidentissimum supponit naturales causas aliquid facere. Immo omnes antiqui philosophi, quorum opiniones ipse refert I Phys. et I Metaph., et alibi, saepe supponunt causas naturales aliquid efficere; et ideo laborarunt in explicando quid et ex quo facere possint, cum ex nihilo nihil fiat. Plato etiam, quem superiori disputatione ex Damasceno citavi, hoc sensu vocat causas naturales instrumenta primae causae, quia virtutem habent agendi ab illa derivatam et dependentem. Quo sensu dixit etiam Trismegistus mundum esse instrumentum Dei et ab eo semina accepisse ut omnia producat. Et eodem modo Philo, lib. de Congress. quaerendae eruditionis causa, dixit Deum huic infimo generi rerum permisisse seminare atque gignere. Quos philosophos secuti sunt Commentator et alii posteriores. Ex Patribus vero, Augustinus, lib. III de Trinit., c. 7, 8 et 9, videtur in modo loquendi dictos philosophos imitatus dum ait indidisse Deum elementis et aliis causis creatis seminales rerum rationes. Quae nihil aliud sunt quam principia activa et passiva generationum et motuum naturalium, quae Deus posuit in rebus creatis, ut eleganter exposuit D. Thomas, I, q. 115, a. 2, et In 86 II, dist. 18, q. 1, a. 2; ubi Durandus, Hervaeus, Aegid. et alii; et Capreol., In I, dist. 42, a. 3. Rursus idem Augustinus, VII de Civ., c. 30, de Deo loquens, ait: Sic omnia, quae creavit, administrat ut etiam ipse proprios exercere et agere motus sinat . Quam sententiam confirmant et celebrant scholastici omnes, ubicumque vel de causarum efficientia vel de hominis libertate disputant, qui videri possunt citatis locis, et In II, dist. 1, ubi praesertim Durand., q. 5.

6. Experimento probatur assertio.— Absurda ex opposita conclusione .— Et probatur primo experientia; quid enim sensu notius quam quod sol illuminet, ignis calefaciat, aqua refrigeret? Quod si dicant experiri quidem nos fieri hos effectus praesentibus his rebus, non tamen fieri ab illis, plane destruunt omnem vim philosophicae argumentationis, quia nos non possumus aliter experiri dimanationem effectuum ex causis aut ex effectibus causas colligere. Et huic experientiae attestatur communis consensus et vox omnium, qui ita de rebus his sentiunt. Secundo, argumentor ab incommodis, nam iuxta illam sententiam non possunt viventia a non viventibus distingui, quia non magis haberent res quaedam principium suarum actionum quam aliae. Deinde frustra natura dedisset diversis rebus varias qualitates et virtutes quas in eis experimur. Immo neque ex actione possemus huiusmodi qualitatum varietatem in elementis colligere, et consequenter neque in aliis rebus. Nam, si ignis non calefacit, sed Deus ad praesentiam ignis, aeque naturaliter posset calefacere ad praesentiam aquae; ergo ex illa actione non possumus magis colligere ignem esse calidum quam aquam. Si enim Deus aeque consentanee ad rerum naturas potuit pacisci de calefaciendo ad praesentiam aquae, ponamus id fecisse, tunc non liceret ex calefactione colligere aquam esse calidam; ergo nec nunc possumus inferre esse frigidam aut ignem calidum.

7. Dicere potest aliquis pactum illud non fuisse omnino arbitrarium, sed fundatum aliquo modo in naturis rerum, non quia illae activae sint, sed quia habent qualitates similes producendis; et ita colligimus ignem esse calidum, eo quod Deus calefacit ad praesentiam eius, quia hoc pactum fundatum fuit in tali qualitate ignis. Sed hoc non potest philosophice dici, tum quia eadem ratione iuxta naturas rerum debuisset Deus producere albedinem ad praesentiam albedinis, quia si ex se non est magis activa qualitas calor quam albedo, ergo ex natura rei non est magis debitum pactum illud calori quam albedini. Et idem argumentum fieri potest de quacumque alia qualitate, immo et de quantitate, et de substantia, et de quacumque re. Tum etiam quia illud non habet locum in causis aequivocis, in quibus non est similis forma vel qualitas, neque est necessario eminentior, si illae nihil sunt acturae. Praeterea, iuxta illam sententiam superfluae sunt terrae dispositiones, pluviae, orationes, caelorum motus, etc., si haec omnia nihil agunt; sed sufficeret adesse triticum, ut Deus ad praesentiam eius triticum generaret, et sic de rebus aliis. Praeterea fit simile argumentum ex variis organis et instrumentis quibus Deus composuit corpora, praesertim viventia; nam, sicut quaedam ex ipsa dispositione apparent apta ad recipiendum, ita etiam alia sunt ad agendum, quae omnia essent superflua, si hae res nihil agerent. Denique hac de causa optime dixit Aristoteles, II de Caelo, c. 3, et I Ethic., c. 7, omnia esse propter suam operationem, quare nihil magis repugnat institutioni rerum et fini earum quam omni efficientia carere. Praeterea, si res creatae nihil agerent inter se, ex natura rei omnes essent aeque incorruptibiles, quia ab agente creato nihil pati possent; frustra ergo Deus tot motus caelorum tantamque causarum multitudinem ordinasset ut hae rerum inferiorum species per generationum et corruptionum successionem diu conservarentur; facilius enim permanerent perpetuo eaedem res a principio creatae si Deus ipse nihil corrumperet, quia res ipsae inter se non secum pugnarent nec se corrumperent. Similia multa incommoda possunt facile excogitari, ex quibus intelligitur totum naturae ordinem contra illam sententiam pugnare.

8. Ratio a priori conclusionis .— Tertio est ratio a priori, quia habere vim agendi non repugnat rebus creatis, sed potius est maxime consentaneum perfectioni earum; ergo, cum Deus condiderit unamquamque rem in natura sua perfectam, negandum non est tales creasse res quae habeant connaturalem virtutem agendi. Antecedens probatur, quia non omnis virtus agendi requirit perfectionem infinitam; ergo sufficiet virtus finita creaturae ut efficacitatem aliquam habere possit. Antecedens patet, quia nulla probabilis ratio persuadet necessitatem infinitae perfectionis ad omnem actionem. Quin potius, ut infra videbimus, multum laborarunt theologi ut rationem invenirent quae probet ad creandum requiri infinitam virtutem; ad alias ergo actiones et mutationes non requiritur talis virtus, praesertim in his agentibus quae non agunt absque dependentia a superiori.

9. Occurritur obiectioni .— Dices in hoc ipso reperiri repugnantiam, scilicet, quod sit agens et dependens in agendo a superiori agente, et ideo requiri infinitam virtutem in omni agente, quia, si agit, sola sua virtute agit et absque dependentia ab alio. Quae obiectio tangit fundamentum contrariae sententiae, de quo dicendum est late infra tractando de necessitate divini concursus; nunc respondetur breviter negando assumptum; sicut enim non repugnat esse et dependenter ab alio esse, ita non repugnat agere et dependenter ab alio agere. Cur enim? An quia repugnat eamdem actionem simul esse a pluribus causis totalibus? At hoc falsum est, si illae causae sint diversorum ordinum et essentialiter subordinatae. Quocirca, tantum abest ut haec efficientia causarum secundarum deroget divinae efficacitati vel auctoritati ut potius illam maxime commendet et declaret. Nam, ut D. Thomas supra argumentatur, ita communicavit Deus suam creatis rebus bonitatem ut eis etiam dederit inclinationem et vim ad communicandum aliis id quod de bonitate ipsius Dei participant, unicuique impertiendo iuxta capacitatem suam. Quia, ut ad hoc propositum dixit Plato, in dialog. de Natur., bonus est Deus et livore non tangitur neque ulli invidet ; et ideo omnia fecit bona sibique similia in appetitu se communicandi iuxta captum suum. Unde quaedam se materialiter communicant, alia formaliter; non ergo repugnat quod etiam efficienter se communicent.

10. An Deus plus agat efficiens cum causis secundis quam si solus.— Igitur, quod Aliacus supra dicebat, plus, scilicet, agere Deum efficiendo cum causis secundis quam si se solo omnia efficeret, praesuppositive (ut ita dicam) verum est, formaliter autem falsum; id est, si causa secunda aliquid efficit, supponitur Deus et effecisse ipsam causam secundam et communicasse illi perfectionem activam, in quo suam potentiam magis ostendit, et deinde agit cum causa secunda quidquid ipsa agit; et ita praesuppositive plus agit. At vero per ipsammet actionem, qua cum ipsa causa secunda agit, non plus neque aequaliter agit quam si se solo ageret, quia non applicat totam efficaciam necessariam ut solus agat. Unde in tali modo agendi, quamvis agat sufficienti virtute in ratione causae primae, non tamen sufficienti in omni genere. Neque hoc est imperfectionis in Deo, quia non est ex indigentia aut impotentia eius, sed ex voluntaria et prudentissima applicatione virtutis suae. Quo sensu verum est etiam quod Aliacus aiebat, nempe causas secundas nihil agere nisi ex voluntate Dei; requirunt enim, ut infra dicemus, concursum Dei, quem Deus non necessitate, sed voluntate praebet; illa tamen voluntas non est omnino absoluta (seclusis miraculis), sed est accommodata naturis rerum et quasi ex quodam debito iustae distributionis; et ideo hoc voluntarium non impedit quominus huiusmodi efficientia sit simpliciter naturalis rebus creatis. Sicut etiam ex voluntate Dei habent ipsam virtutem agendi, non tamen ex voluntate omnino superaddita et quasi mere gratis adiuncta voluntati qua vult tales creaturas esse, sed sunt connexae hae voluntates iuxta naturale debitum et connexionem ipsarum rerum. Unde, quod voluerit Deus ignem calefacere et aquam frigefacere non est mere voluntarium, sed suo modo debitum, ex suppositione quod voluerit tales res creare. Loquimur autem de vi agendi connaturali, nam de supernaturali et infusa alia est ratio, quae ad nos non spectat. Atque ita simul probata est conclusio posita et solutum fundamentum prioris sententiae.

11. Quod vero in confirmatione tangitur de essentiali dependentia infra in disputatione de creatione ex professo tractandum est; nunc solum dico committi aequivocationem in illa propositione: creatura essentialiter pendet a solo Deo ; potest enim intelligi illa propositio positive et negative; positive intellecta reddit hunc sensum: creatura essentialiter postulat pendere a solo Deo ; et hoc non est verum, in universum loquendo, licet fortasse de aliqua actione vel de aliqua re ob specialem conditionem id possit verificari, quod spectat ad speciales quaestiones de creatione, vel de gratia, etc. Negative autem intellecta, sensus illius est quod ratio creaturae, ut sic, non postulat essentialiter dependentiam nisi a Deo. Et hoc est verum, quia ex vi huius non excluditur quin de facto vel secundum aliquem modum productionis possit habere dependentiam a Deo et ab aliqua creatura, ut per se constat.

Ex principiis supernaturalibus eadem assertio tractatur

12. Hactenus tractata est philosophice conclusio posita; quia vero diximus etiam habere certitudinem iuxta fidei doctrinam, pauca de hac parte adiungere necesse est. Colligitur ergo haec certitudo, primo ex modo loquendi divinae Scripturae, Gen., 1: Germinet terra herbam virentem; et producat terra animam viventem ; ubi Basil., homil. 9, annotat ex vi horum et similium verborum accepisse res naturales efficaciam continuo efficiendi rerum generationes et corruptiones; quod latius prosequitur Ambros., lib. III Hexam., a c. 8, et lib. V et VI, fere per totos. Unde, Marci 4, ait Christus: Aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum, etc .; et infra: Ultro terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum ; et Lucae 21: Arbores cum producunt iam ex se fructum, etc .; et Sap. 16 miraculo tribuitur quod ignis, suae virtutis oblitus, iustos et indumenta eorum non consumpserit; et ibi tribuitur aquae quod omnia extinguat, et draconibus quod venenatos habeant dentes ad occidendum, et divinae potestati tribuitur, si interdum ab his actionibus impediuntur. Praeterea sunt aliae veritates fidei quae sine hoc principio subsistere non possunt. Prima ac praecipua est veritas liberi arbitrii, quod nonnisi in vi et modo agendi consistere potest, ut infra ostendemus. Unde Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 4, damnat dicentes liberum arbitrium creatum nihil omnino agere, mereque passive se habere. Qua definitione plane damnat primam sententiam supra relatam et nostram conclusionem definit. Et (quod a fortiori rem convincit) non solum in naturalibus operationibus, sed etiam in supernaturalibus, seu gratiae operibus liberis, vult Concilium habere efficientiam humanam voluntatem. Ex quo obiter intelliguntur illa testimonia quae Gabriel in contrarium afferebat, in quibus specialiter sermo est de operibus gratiae, quae ita tribuuntur Deo ut primariae causae, ut non excludatur cooperatio nostra. Nam in eodem loco ait Paulus, et nos non esse sufficientes ex nobis, et sufficientiam nostram ex Deo esse. Et qui in uno loco ait Deum operari in nobis, in aliis ait cooperari nobiscum et nos esse cooperatores gratiae Dei.

13. Nec minorem efficaciam habet ratio quae ex efficientia actus peccati desumitur; nam si causa secunda non efficit, sed Deus ad praesentiam eius, nos non facimus volitiones malas, sed Deus solus eas nobis infundit ad praesentiam obiectorum, quod est blasphemum et erroneum, non solum quia tunc non libere peccaremus, sed etiam quia tunc non a nobis, sed a Deo peccaremus. Praeterea sumitur optima ratio theologica ex definitionibus Conciliorum circa Incarnationis mysterium, quibus docent esse in Christo duas operationes duoque operandi principia seu operatrices virtutes, de quibus legi potest Damascen., III lib. de Fid., c. 15. Quae omnia et similia vera esse non possunt, si in natura creata nulla vis est agendi. Tandem ex creatione animae rationalis nascitur optimum argumentum, quia iuxta contrariam opinionem non minus verum est hominem generantem creare animam rationalem quam ignem generare ignem; quia, sicut Deus ad praesentiam ignis facit ignem et actio tribuitur igni solum quia est conditio sine qua non, et qua posita Deus infallibiliter facit, ita Deus ad praesentiam humani seminis creat animam infallibiliter, et non sine illa conditione. Consequens autem est error in fide.

Secunda assertio

14. Augustinus quam efficientiam neget corporibus .— Dico secundo: non solum substantiae incorporeae, sed etiam corporeae habere possunt physicam et veram efficientiam. Haec sequitur ex praecedenti, eadem fere demonstratione et certitudine; nam experientiae, rationes et testimonia adducta, tam de causis naturalibus et materialibus, quam de immaterialibus procedunt. Immo, si de efficientia per actionem transeuntem sermo sit, notius et evidentius nobis est corpora agere quam incorporeas substantias. Quare nihil in huius conclusionis confirmationem addere oportet. Neque fundamentum contrariae sententiae ullius est momenti, quia, ut unum corpus agat in aliud, non est necesse ut penetrative sit simul cum illo in eodem loco, sed satis est quod sint sufficienter propinqua, ut ipsa experientia ostendit et inferius latius declarandum est. Quocirca, quamvis quantitas non sit activa, non tamen omnino impedit actionem, sicut materia etiam non est activa, non tamen impedit actionem formae. Ita enim videtur quantitas ad qualitates comparari, sicut materia ad formam. Unde neutra impedit, sed potius confert suo modo ad actionem, si non agendo, saltem sustentando et connaturali modo applicando principium agendi. Ad confirmationem autem respondetur substantiam corpoream secundum se totam non esse in infimo ordine neque summe distare a Deo, sed solum secundum materiam primam, et ideo de illa fatemur nullam habere propriam vim agendi; at vero secundum formam habent corpora maiorem perfectionem et similitudinem ad Deum; et ideo secundum illam habere possunt vim efficiendi. Augustinus autem in citatis verbis loquitur de causis efficientibus quae se aliquo modo agunt, id est, quae dominium habent suarum actionum et sese possunt applicare ad agendum. Sic enim ait: Corporales causae, quae magis fiunt quam faciunt, non sunt inter causas efficientes numerandae, quoniam hoc possunt quod ex ipsis faciunt spirituum voluntates .

Tertia assertio

15. Dico tertio: quamvis causae creatae non possint efficere substantiam secundum se totam seu per se primo, possunt tamen ex substantiali materia praesupposita substantiam generare educendo substantialem formam. Haec autem efficacitas corporalibus potius causis quam spiritibus creatis tribuenda est. Prima pars huius assertionis est certissima, quia causae creatae non possunt aliquid creare, ut agentes de creatione ostendemus; substantia autem per se primo ac secundum se totam, non potest fieri nisi per creationem; non enim potest fieri ex praesupposito subiecto, quia toti substantiae nullum subiectum supponitur, cum sit ens per se completum; ergo necessario fieri debet ex nihilo, atque adeo per creationem. Et hinc est quod substantia spiritualis creata non potest aliam sibi similem, vel in specie vel in gradu, procreare, quia talis substantia, cum sit simplex in essentia, non potest nisi per creationem fieri. Et eadem ratione materialis substantia quoad materiam non potest effici a causa creata, sive incorporea sive corporea; et hoc sensu dicimus substantiam secundum se totam ac per se primo, id est, quoad totam entitatem et nihil substantiae supponendo, non posse effici a causa creata; sed de hac re plura in sequentibus dicenda sunt.

16. Formae substantiales a corporeis suppositis fiunt .— Secunda vero pars conclusionis de eductione formae substantialis per propriam efficientiam causarum secundarum non est tam evidens et certa sicut sunt superiores de efficientia absolute, quia effectio huius formae minus sensibilis est, ideoque minus nota nobis quam efficientia accidentium, et quia in hac efficientia explicanda non parva est difficultas, ut sectione sequenti videbimus. Nihilominus est haec pars probabilior, praesertim absolute sumpta et non descendendo ad particulares modos explicandi hanc efficientiam. Et probatur primo, quia, sicut videmus ignem calefacere, ita et generare ignem, et solem producere mineralia, et terram actione etiam solis germinare herbam, etc. Secundo, quia cum hae res non fiant per creationem, sed per generationem, neque ex parte rei factae neque ex modo quo fit requiritur virtus infinita ad earum effectionem; ergo talis virtus non excedit capacitatem causarum creatarum; ergo est illis communicata a prima causa estque illis connaturalis. Sed de hac parte plura in sectione sequenti; non enim potest exacte probari et defendi nisi prius modus huius efficientiae declaretur.

17. Spirituales substantiae formas substantiales efficere nequeunt.— Tertia vero pars conclusionis, nimirum, quod haec efficientia non sit spiritibus creatis tribuenda, ex eo patet quod sunt improportionati ad huiusmodi actionem; causae autem corporales sunt magis proportionatae et accommodatae. Inter res autem creatas non satis est quod aliqua sit magis perfecta ut possit efficere minus perfectam, nisi aliunde constet eam eminenter continere; spiritus autem creati, licet sint perfectiores quam corpora, tamen cum sint limitati ad proprium gradum et singuli ad proprias significandas perfectiones, non continent eminenter res corporeas, et cum non sint formae in materia, sed omnino abstractae, improportionatae sunt ad formas in materiam inducendas; de qua item re dicemus plura infra, tractando de intelligentiis creatis, ubi ostendemus eas nec substantiales formas, nec qualitates posse in corporibus efficere; neque enim possunt ad nutum suae voluntatis corpora alterare. Quod si hoc non possunt, multo minus poterunt in materiam formam substantialem inducere; nam qui virtutem non habet disponendi materiam, multo minus habere potest vim eam informandi. Agentia vero corporalia, cum possint materiam alterare ac disponere, magis proportionata sunt ut eam possint informare, vel educendo ex ea vel in eam introducendo substantialem formam, iuxta formae capacitatem et qualitatem.

18. Ad fundamentum ergo Avicennae quoad priorem negamus a prima causa solam unam intelligentiam vel unum effectum potuisse prodire, quia prima causa non agit naturae necessitate ut ad unum effectum sit determinata, sed est intellectuale agens, habens in se infinitarum rerum exemplaria, quarum effectionem sua voluntate et arbitrio definit. Fundamentum autem secundi erroris postulat difficultatem ad sequentem sectionem pertinentem.