SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXI. DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI ET ALTERA EIUS ACTIONE, QUAE EST CONSERVATIO
SECTIO III. UTRUM RES OMNES A SOLO DEO PENDEANT IN CONSERVARI

SECTIO III. UTRUM RES OMNES A SOLO DEO PENDEANT IN CONSERVARI

1. Diximus pertinere ad efficacitatem primae causae ut res omnes in esse conservet; sequitur ut declaremus an hoc sit proprium eius, et consequenter explicabimus communem divisionem causarum in eas a quibus effectus pendent tantum in fieri, vel etiam in conservari. Et investigabimus radicem huius diversitatis, an scilicet sufficiens sit quod causa sit univoca, vel aequivoca, vel, si haec non est satis, quaenam illa sit.

Sensus quaestionis exponitur

2. Variis titulis una res ab alia in sui conservatione dependere potest .— Primum autem omnium advertendum est ex D. Thoma, I, q. 104, a. 1 et 2, variis modis intelligi posse unam rem conservari ab alia, scilicet, per se vel per accidens. Per accidens dicuntur conservare rem ea quae illam protegunt a contrariis, vel eis resistendo vel ea removendo. Et hoc modo certum est Deum conservare unam creaturam mediante alia; angelus enim potest facile conservare hominem avertendo lapidem, ignem, etc.; de quo non est quaestio, quia haec non tam est conservatio quam alia mutatio localis, vel alterationis, ad quam ex accidente sequitur ut res, quae iam erat, non corrumpatur, et ita conservetur. Conservatio autem per se potest subdistingui; nam una est directa et immediata, quae consistit in perseverante influxu ipsiusmet esse quod per productionem communicatum fuit; alia vero est conservatio solum mediata aut remota, quae consistit in influxu aliquarum dispositionum vel formarum quae necessariae sunt ut res conservetur in esse. Et priorem videtur D. Thom., supra, ad 1, vocare conservationem principalem, posteriorem vero secundariam. De hoc igitur posteriori modo conservationis nulla est quaestio, quia certum est hoc modo quasdam creaturas conservari per alias; sic enim dixit Arist., XII Metaph., text. 34, caelum et solem divino motu suo conservare haec inferiora. Et ratio est quia hic modus conservationis solum consistit in productione aliquarum qualitatum vel formarum. Unde, sicut una creatura agit in aliam, ita etiam potest agere in qualitates consentaneas naturae eius, quibus commode conservetur.

3. Ubi duo sunt consideranda: unum est, conservationem proprie dici de illa quae est per efficientiam, quomodo nunc de illa loquimur, extendi tamen ad alia genera causarum, praesertim materialis et formalis, quomodo forma conservatur per materiam, et materia suo modo per formam, et compositum per dispositiones materiales. Hac ergo ratione dici potest materia conservari mediis causis secundis, quia, licet mediate non influant esse in illam, tamen inducunt in eam formas quibus mediantibus conservatur. Et simili ratione, qui producit connaturales dispositiones, dicetur conservare subiectum, quo modo sol conservat viventia fovendo naturalem calorem eorum. Alterum observandum est, conservationem interdum tribui individuo, interdum vero speciei, quomodo dicitur conservari species per continuam generationem individuorum, quae est etiam impropria conservatio, nam potius est generationum successio. Unde neque de hac est sermo, quia constat generationes has fieri mediis causis secundis. Est ergo sermo de propriissima conservatione per directum et immediatum influxum continuum ipsius esse in eadem singulari re.

Quaestionis resolutio

4. Dico igitur primo: nulla substantia creata pendet in conservari quoad suum esse substantiale a causa creata. Notavit hoc Capreolus, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad 4 contra tertiam conclusionem, ex D. Thom., q. 5 de Potent., a. 1, ad 7. Potestque inductione et ratione ita ostendi; nam in rebus incorruptibilibus quae per creationem fiunt, res est clarissima, ut notavit D. Thom., III, q. 13, a. 2, quia conservatio harum rerum fit per eamdem actionem perseverantem qua creantur. Item, quia illa actio qua conservantur non est ex materia, quia vel res quae per illam conservantur non habent materiam, sed sunt simplices, vel si habent, talis influxus simul terminatur immediate ad esse ipsius materiae; et ideo, qua ratione creatio harum rerum est propria ipsius Dei, eadem etiam conservatio. Quod etiam est verum de materia prima rerum generabilium; nam de conservatione quae est per formam iam diximus esse mediatam et impropriam. Maxime si verum est formam non concurrere proprie et a priori ad conservationem materiae, sed tantum a posteriori et quasi dispositive, ut in superioribus tactum est.

5. Praeterea substantiae corruptibiles imprimis non pendent in conservari a substantiis creatis immaterialibus; nam hae non possunt per se efficere eductionem formarum de potentia materiae; ergo nec conservationem: est enim eadem ratio de conservatione. Item non pendent in conservari a generantibus univocis, ut experientia constat. Et ratio est quia recipiunt perfecte eorum formas secundum speciem. Item, quia alias unum individuum unius speciei secundum suum esse diceret essentialem vel saltem connaturalem habitudinem dependentiae in ipso esse ab alio individuo eiusdem speciei, et sic, vel procedendum esset in infinitum, vel necessario sistendum esset in aliquo vel aliquibus quae non connaturali modo conservarentur; utrumque autem est plane falsum, ut constat. Rursus neque a generante aequivoco, si illud etiam sit substantia genita, ut etiam constat experientia; nam, licet equus generet mulum, genitum non pendet in conservari a generante. Et in his et similibus fortasse ratio est quia hae generationes sunt aliquo modo per accidens, et ideo effectus ratione sui esse non dicit intrinsecam dependentiam a tali causa, sed solum ratione talis fieri. Aliam generalem rationem statim tractabimus.

6. Ratio D. Thomae pro conclusione explicatur .— Tandem possunt hae substantiae generabiles comparari ad caelestes et incorruptibiles substantias compositas. Et sic aliqui existimant substantias inferiores pendere in conservari a caelo, quod sine probatione verisimile indicat Fonseca, c. 2, q. 9, sect. 2, lib. V Metaph. Sed id negat D. Thomas supra. Reddit autem rationem satis obscuram his verbis: Actio agentis corporalis non se extendit ultra motum, et ideo est instrumentum primi agentis in eductione formarum de potentia in actum, quae est per motum; non autem in conservatione earum, nisi quatenus ex aliquo motu dispositiones in materia retinentur, quibus materia fit propria formae. Sic enim per motum corporum caelestium inferiora conservantur in esse. Quae ratio duobus modis explicari potest: primo, quod agentia corporalia non, attingant eductionem formarum immediate, sed tantum dispositive, et ideo non possint esse propria causa conservationis. Sed hic sensus est contra principia D. Thom. et contra mentem eius in illo loco. Nam, iuxta illum sensum, eodem modo penderet forma in conservatione sicut in eductione a corpore caelesti, quod tamen D. Thom. negat. Tunc autem difficile relinquitur cur eo instrumentali modo, quo agens corporale mediante motu est causa eductionis formae substantialis, non possit etiam esse causa conservationis eius. Secundus ergo sensus esse videtur quod caelum, quia non agit in inferiori nisi mediis accidentibus, solum instrumentaliter attingit effectionem formae substantialis, et ideo solum habet hanc efficientiam quamdiu durat alteratio praevia, quia instrumentum solum agit ad effectum principalis agentis praevia propria actione; cessante ergo motu alterationis cessat actio caeli circa ipsam substantiam. Conservantur autem huiusmodi res cessante alteratione, quamvis non generentur nisi mediante illa; et ideo non pendent in conservari a caelo, sicut pendent in fieri.

7. Estque in hoc sensu ratio haec probabilis, quae potest ita declarari amplius et confirmari, quia substantia creata non efficit aliam nisi mediis accidentibus ut instrumentis; sed nulla substantia ex natura sua pendet in suo esse et conservari ab efficientia accidentium; immo in universum nullus effectus nobilior instrumento videtur per se pendere in conservari ab actione instrumenti, esto interdum pendeat in fieri, quia tale agens non est aptum ad efficiendum talem effectum nisi medio instrumento; ut, licet species intelligibilis fiat medio phantasmate ut instrumento, non pendet ab illo in conservari, et sic de aliis. Et ratio esse videtur quia habitudo ad instrumentum ignobilius non potest fundari in intrinseca natura et indigentia ipsius effectus, sed ad summum in natura vel voluntate agentis, quia vel non est sufficiens vel non vult agere sine tali instrumento. Unde hic optime quadrat distinctio D. Thom., prout a nobis supra explicata est de causa solius fieri, vel etiam ipsius esse. Nam quandocumque causa medio instrumento imperfecto agit perfectum effectum, est causa ipsius fieri, non vero ipsius esse, quia non est verisimile talem effectum ex vi sui esse absolute considerati postulare talem causam ut sit, sed ad summum ut fiat tali genere productionis. Et ideo talis effectus nunquam pendet a tali causa in conservari. Quia ergo caelum nullam substantiam inferiorem efficit nisi hoc modo, scilicet, per accidentia, quae sunt ignobiliora instrumenta quam effectus substantiales, ideo, licet hae substantiae interdum a caelis fiant, non tamen ab iis in conservari pendent.

8. Quod potest tertio in hunc modum ostendi, quia elementa secundum suas substantias, non pendent in conservari a caelis; ergo nec mixta pendere possunt; ergo nullae substantiae corruptibiles ita pendent a caelo, quia hae non sunt nisi aut simplices aut mixtae. Antecedens probatur, tum experientia, nam ignis aut aqua, per se loquendo, aeque conservatur in absentia vel praesentia solis, et quomodocumque mutetur influentia caeli; tum ab origine, quia caeli et elementa aeque primo creata sunt; unde elementa per se et natura sua non pendent in fieri a caelo, sed vel primo fiunt per creationem, vel postea unum aptum est generare sibi simile; ergo neque in conservari pendent. Prima vero consequentia probatur a paritate rationis, vel etiam afortiori, quia formae mixtorum sunt perfectiores et ex se aeque permanentes. Quod etiam experientia confirmat, quia, licet aurum generetur a sole, conservatur sine praesentia vel actuali influentia solis, et sic de aliis. Nulla ergo substantia reperitur quae immediate et directe pendeat in suo esse ab alia substantia creata. Neque invenio rationem quae vel probabiliter oppositum suadeat, cui respondere necesse sit.

9. Quae accidentia pendeant in conservari a suis causis, quae non .— Dico secundo: accidentia non semper pendent in conservari a suis causis etiam aequivocis. In causis enim univocis est res manifesta, et experientia et ratione supra facta, quae in universum probat effectum nunquam pendere a causa univoca seu eiusdem rationis in esse, sed in fieri tantum. De effectu autem facto a causa aequivoca, patet in calore facto a sole; permanet enim cessante influxu eius, et idem est de aliis primis qualitatibus quae a luna et aliis astris fiunt. Rationem vero statim inquiremus.

10. Dico tertio: aliqua accidentia pendent in fieri et conservari a causis aequivocis creatis. Haec etiam conclusio constat experientia; sic enim pendet lumen a sole vel alio lucido, species intentionales sensuum externorum ab obiectis, actus vitales a potentiis, et in universum motus ab aliquo actualiter movente. Atque ita fit ut tantum hi effectus non dependeant a solo Deo in conservari. Dico autem a solo, quia etiam ab ipso pendent immediate in conservari; nam, eo modo quo omnis operatio creaturae est etiam immediate a Deo, ut infra dicemus, haec etiam conservatio quae per creaturam fit est etiam immediate a Deo; est enim eadem ratio, cum haec conservatio sit quaedam operatio seu efficientia. Et ita in hoc nulla est difficultas.

11. Sed magna est in reddenda ratione huius dependentiae; non enim sufficienter redditur ex eo quod causa est aequivoca et effectus imperfecte participat virtutem causae; nam constat ex praecedenti assertione hanc rationem non sufficere in aliis effectibus aequivocis. Unde etiam difficile est rationem assignare ob quam quidam effectus aequivoci causarum creatarum non pendeant ab aliis in conservare, alii vero pendeant. Quam difficultatem attigit D. Thomas, I, q. 84, a. 1, ubi tacite quaerit cur aqua calefacta retineat calorem cessante actione ignis, aer vero non retineat lumen cessante actione solis. Et solum respondet: Quia materia aquae est susceptiva caloris ignis secundum eamdem rationem qua est in igne; aer vero non est susceptivus luminis secundum eamdem rationem qua est in,sole . Haec vero ratio non videtur sufficiens, quia potest argumentum commutari; nam lumen causatum ab igne in aere non conservatur, cessante actione ignis, calor vero causatus a sole conservatur; et tamen aer est susceptivus luminis secundum eamdem rationem qua est in igne, et non est susceptivus caloris secundum eamdem rationem qua est in sole. Deinde inquiro quid sit qualitatem aliquam recipi in passo secundum eamdem rationem qua est in agente; duos enim potest habere sensus: Prior est ut idem sit recipi secundum eamdem rationem quod esse eiusdem speciei; et sic non concludit ratio, tum quia calor factus a sole non est eiusdem speciei, tum etiam quia probabile est aerem esse susceptivum luminis secundum eamdem rationem qua est in sole; maxime secundum eumdem D. Thom., qui I, q. 67, a. 3, ex eo probat lucem solis non esse formam substantialem quia in aere est accidens. Quae ratio non esset efficax, nisi supponeret lumen aeris et lumen solis esse eiusdem rationis.

12. Alter sensus est ut qualitatem recipi secundum eamdem rationem idem sit quod produci coniunctam in passo eidem radicali principio, id est, eidem formae substantiali prout erat in agente, quem sensum magis D. Thomas indicat, dum ait: Aer natus non est recipere lumen secundum eamdem rationem secundum quam est in sole , et exponit: Ut scilicet recipiat formam solis, quae est principium luminis ; unde concludit: Et ideo, quia non habet radicem in aere, statim cessat lumen cessante actione solis . Et eumdem sensum magis explicat dicta q. 67, a. 3, ad 1, ubi ait qualitatem sequi formam substantialem, et ideo, sicut se habet subiectum ad receptionem formae substantialis, ita se habere ad receptionem et tetentionem qualitatis. Unde concludit, si cum qualitate recipiatur forma substantialis, tunc firmiter recipi et sine dependentia in conservari ab agente creato; si vero recipiatur imperfecte, id est, disponendo et praeparando materiam ad talem formam, tunc etiam conservari aliquamdiu cessante actione agentis, facile tamen abiici; si autem qualitas nec recipiatur cum forma nec disponat ad formam, omnino non manere cessante actione extrinseci agentis. Ex hoc ergo sensu talis concluditur ratio; nam quia calor, sive ab igne sive a sole productus, semper disponit ad formam ignis, ideo non omnino pendet in conservari a tali agente; lumen vero aeris formaliter ac per sese non disponit ad aliquam formam substantialem, sive fiat a sole sive fiat ab igne; aer enim illuminatus a quocumque, si non calefieret, non disponeretur ad formam ignis, et ideo omnino pendet in conservari.

13. Sed neque hoc modo explicatus ille discursus videtur efficax. Primo, quia non est universalis; actus enim scientiae pendet in fieri et conservari ab agente, habitus autem non ita pendet; neuter autem disponit ad formam substantialem. Deinde species intelligibiles factae ab intellectu agente non pendent in conservari ab illo, et tamen non disponunt ad formam substantialem. Praeterea figura, calor, et aliae qualitates similes non disponunt ad formam substantialem et sunt qualitates permanentes, quae non dependent ab aliqua causa conservante effective. Denique, quod qualitas disponant ad formam vel non disponat, videtur impertinens ut in conservari pendeat a suo agente.

14. Motus quare ab agente in conservari pendeat .— Alii ergo putant rationem esse reddendam solum ex intrinseca natura talium qualitatum vel effectuum, quia nimirum tales sunt ut essentialiter vel connaturaliter includant dependentiam a tali causa. Quae ratio explicatione indiget, ne videatur tota res ad occultam rei naturam revocari, quod non tam est rationem reddere quam eius ignorantiam fateri. Verum est enim hanc dependentiam fundari in aliqua speciali conditione vel natura talium effectuum; existimoque non in omnibus provenire ex eadem radice, sed iuxta uniuscuiusque effectus naturam quaerendam esse in illo rationem talis dependentiae. Itaque in motu facile redditur ratio cur semper pendeat ab actuali agente, quia nimirum eius esse non tam est esse quam fieri; quia ergo fieri non potest esse sine agere, ideo nec motus sine movente. Et haec ratio probat de omni dependentia quatenus talis est; nam illa vel est quoddam fieri vel est ipsa conservatio. Et ideo per seipsam essentialiter vel intrinsece pendet ab agente, et talis dependentia a tali agente.

15. Quare actus immanentes .— Atque hinc etiam facile redditur ratio de actibus immanentibus, si, ut multi volunt, sunt tantum actiones et non qualitates; nam omnis actio per seipsam est essentialis dependentia ab agente. Sed, quia omnis actio habet suum terminum, et omnis dependentia est alicuius dependentia, ideo ut verius suponimus hos actus esse quasdam qualitates dependentes a suis potentiis. Et ratio optime redditur ex natura talium qualitatum; sunt enim essentialiter actus vitales, qui ad informandum postulant facultatem influentem in ipsos, unde, quia naturaliter esse non possunt nisi actu informando suum proximum et intrinsecum principium, ideo etiam naturaliter esse non possunt nisi actualiter sint ab ipso. Quae ratio cessat in habitibus, et alioqui habitus imitantur potentias: sunt enim cum illis principia agendi, et dantur ad disponendas et iuvandas ipsas potentias; et ideo natura sua sunt permanentes et independentes ab actuali efficientia ipsarum potentiarum.

16. Species intentionales quae pendeant in conservari ab agentibus, quae non .— De speciebus autem intentionalibus non potest ratio reddi ex generali natura earum, cum videamus quasdam pendere in conservari a suis proximis agentibus, alias vero minime. Et ideo reddi potest ratio vel ex finali causa, quia quaedam institutae sunt ad cognoscendum tantum in praesentia obiectorum, aliae vero ut retineantur in memoria, vel ulterius ex his diversis finibus intelligi potest species sensuum externorum esse valde imperfectas, et esse quasi instrumenta coniuncta suorum obiectorum, ideoque natura sua pendere ex actione eorum in esse et conservari; alias vero species vel sensibiles vel intelligibiles, esse perfectioris rationis, et ideo magis esse independentes.

17. De qualitatibus physicis eadem quaestio tractatur .— De aliis vero qualitatibus physicis, de quibus solis videtur D. Thomas locutus citatis locis, probabiles sunt eius rationes; nam hae qualitates vel disponunt ad formam vel consequuntur illam. Quae disponunt, quia ex natura sua antecedunt formam, ideo possunt saltem in esse remisso praecedere talem formam, et consequenter etiam possunt manere sine illa; quae vero formam consequuntur, non possunt esse nisi vel intrinsece ab illa manent vel ab agente habente talem formam actualiter pendeant. Addere praeterea possumus aliam rationem generalem, quod qualitates unius speciei nunquam pendent in conservari a qualitatibus eiusdem speciei, propter rationem superius factam de causis univocis. Et ideo valde probabile est lumen et lucem solis specie differre. Qualitas autem quae aliquando fit ab alia superiori et specie distincta, talis interdum est ut, per se loquendo, fieri possit ab alia eiusdem speciei. Et tunc, licet interdum fiat a superiori qualitate, non pendet ab illa in conservari. Quia cum ex natura sua non petat dimanationem ab illa superiori causa ut sit, non est cur ab illa pendeat in conservari, licet ab illa fiat, iuxta doctrinam datam in sect. 1, explicando rationem dubitandi. Et hinc est quod calor, licet fiat per actionem solis, conservetur sine actione eius, quia natus est fieri ab alio calore. Quando vero qualitas talis est ut in extraneo subiecto nunquam possit naturaliter fieri, nisi a superiori qualitate connaturali modo existente in superiori agente, tunc signum est pendere ab agente in conservari, quia, sicut absolute indiget illa emanatione ut sit, ita similem influxum requirit ut in esse permaneat; et ideo lumen in aere non conservatur sine praesentia solis vel alterius quod in natura lucis cum sole conveniat. Et hanc rationem, licet sub aliis verbis, indicavit Caietanus defendens rationem D. Thom., I, q. 104, a. 1, dub. ult., et applicari potest ad omnes effectus, tam substantiales quam accidentales.

Dubium primum incidens

18. Sed adhuc supersunt duae difficultates: Prior est quia omnis qualitas pendet ab aliquo agente proximo in fieri et conservari; unde etiam in calore, cessante actione ignis, adhibet Deus aliam actionem qua se solo conservat talem calorem, ut supra diximus, quae actio talis est ut aequivaleat actioni quam habebat ignis cum communi concursu Dei; unde per se esset sufficiens illa actio ad producendum illum calorem, si non esset productus, quia per illam solam dat Deus esse tali calori tamquam sufficiens causa illius esse. Quotiescumque ergo cessat actio proximae causae, effectus conservari non potest, nisi supplente Deo activitatem talis causae; ergo vel omnis effectus pendet in conservari a sua causa proxima, vel nullus, quia si in omni causa proxima Deus velit supplere absentiam eius, nunquam effectus pendebit in conservari a tali causa. Vel denique reddenda est ratio cur Deus in quibusdam effectibus ita se habeat ut cessantibus causis proximis ipse continuet (ut ita dicam) conservationem eorum, in aliis vero non item. Vel cur hoc postulet natura rei ut unus effectus pendere dicatur a sua causa proxima in conservari, et non alius.

19. Enodatur .— Ad hanc difficultatem, responderi potest negando ad conservandum sine igne calorem productum ab igne tantam efficacitatem adhibere Deum quanta sufficeret ad producendum calorem sine igne, si a principio adhiberetur, sed eam solum vim quam Deus adhibet ad concurrendum cum igne sufficere postea ad conservandum calorem per ignem productum. Et quia similis efficacia non sufficeret ad conservandum sine sole lumen productum a sole, ideo optima ratio redditur cur remoto igne Deus continuet (ut ita dicam) concursum conservativum caloris, remoto autem sole non continuet concursum conservativum luminis. Nam, si remoto proximo agente neccessarium semper esset Deum maiorem vim adhibere, non posset ratio reddi cur illa maior activitas debita sit effectui, vel certe cur potius magis uni quam alteri debeatur; sicut recte intelligimus cur anima rationalis conservetur a Deo separata a corpore, non autem anima equi, quia nimirum eadem activitas Dei, quae sufficit ad conservandam animam rationalem unitam corpori, sufficit ad conservandam separatam, quod non ita est in anima equi. At vero, si ad conservandam animam rationalem extra corpus necessarium esset Deum adhibere maiorem concursum quo suppleret carentiam coniuncti corporis, non posset ratio reddi cur talis maior concursus debitus esset animae rationali, vel cur non etiam esset debitus animae equi; nam etiam illam posset Deus conservare extra corpus adhibendo maiorem concursum.

20. Haec vero responsio nec sumit verum fundamentum neque etiam ex illo satisfacit. Primum enim impossibile videtur quod Deus sola sua virtute conservet formam in materia, sive illa sit calor sive quaecumque alia materialis, et tamen quod ibi non intercedat dependentia seu actio totalis per se sufficiens ad dandum esse tali formae, si a principio et caeteris paribus esset in talem materiam inducenda. Nam, ut ostensum est, actio conservativa non est per se distincta a productiva; sed illa actio in ratione conservationis est totalis et integra, et a virtute sufficienti; ergo est per se sufficiens ad productionem illius formae, si non supponeretur producta. Item, quia calor, verbi gratia, non potest habere vel retinere esse nisi datum ab intrinseca causa sufficienti ad dandum tale esse et ut sic operante. Et quoad hoc eadem est ratio de primo instanti in quo recipitur esse et de quocumque alio in quo conservatur, ut patet ex discursu facto sect. 1. Sed quamdiu forma conservatur, retinet totum suum esse; ergo recipit illud ab aliqua causa, ut per se sufficiente ad dandum tale esse; recipit autem illud pro eo instanti a solo Deo in ratione efficientis nam supponimus a solo illo effective conservari; ergo agit tunc Deus ut causa per se sufficiens et totalis, non iam solum in genere causae primae, sicut quando concurrebat cum igne calefaciente, sed simpliciter in genere causae efficientis etiam proximae; ergo maiorem efficacitatem adhibet ad talem conservationem quam ad productionem quae fiebat medio igne.

21. Adde quod prior concursus et actio, saltem in productione totius caloris, fiebat successive, conservatio autem tota simul perseverat per modum indivisibilis actionis; fit ergo alio modo et ex maiori efficacitate. Denique, si in calore admitteremus conservari a Deo solo sine maiori concursu quam adhibebat cum igne, cur non posset lumen eodem modo conservari in absentia solis per aequalem concursum? Vel, si potest, cur non est hoc ei debitum sicut calori? Eadem ergo restat difficultas, etiam admisso altero principio. Et ratio quae in ea sententia reddita fuerit habebit locum etiam si supponamus (quod verum est) Deum conservare unamquamque rem per integram et totalem activitatem eius, in sensu exposito, quando illam se solo conservat.

22. Ratio ergo differentiae, quae in illa difficultate postulatur, sumenda est ex principio posito sect. 1, quod interdum effectus manat a sua causa ratione sui esse absolute ac praecise considerati, aliquando vero solum ratione talis fieri, quod tamen fieri non est adaequatum tali esse, vel simpliciter vel secundum ordinem connaturalem. Quando ergo effectus manat a sua causa secunda priori modo, tunc non postulat conservari a Deo in absentia suae causae. Quando vero manat posteriori modo, debetur conservatio ratione ipsius esse iam recepti, quia cum tale esse per se non dicat ordinem ad aliam causam, connaturaliter postulat conservari a quacumque, etiam a prima, ad quam spectat conservare quidquid factum est iuxta modum connaturalem. Secus vero est quando ordo ad causam proximam est omnino per se ex vi talis esse; nam tunc immutare illum ordinem non esset connaturale, nec posset esse debitum rei habenti tale esse. Unde calor (et idem est de quavis simili forma) non postulat fieri et recipere esse ab alio calore, aut alio simili agente proximo, ratione sui esse praecise considerati, quia nulla forma quae per se fieri potest ab agente univoco dicit per se dependentiam ab alio ex vi sui esse, ut supra etiam probatum est; sed solum quoad fieri intercedit haec dependentia ex ordine naturalium causarum, qui non extenditur ad omnium rerum conservationem. Et ideo calor de se indifferens est ut conservetur a quocumque agente universali; estque hoc ei debitum ex vi sui esse, postquam illud semel recepit. Lumen autem talis est forma, quae ex vi sui esse postulat dimanationem a luce ut sibi connaturali, unde non potest ab univoco agente produci; et ideo absque ulla dimanatione non est ei debitum naturaliter ut a sola superiori causa conservetur. Et in omni alia simili qualitate dependente in conservari ab agente proximo, invenietur aliqua naturalis proprietas ex qua coniectare liceat talem formam ex vi sui esse postulare dimanationem a tali causa proxima, ut supra declaratum est et maxime patet in actibus vitalibus. Et in omni forma materiali (ut per hoc respondeamus ad quoddam exemplum in contrarium supra positum) talis modus entitatis invenitur ut ex natura sua postulet efficientem causam ut operantem ex praesupposito subiecto, et ideo non postulat conservari a Deo extra subiectum. Quod secus accidit in anima rationali, quae ad recipiendum esse non postulat actionem ex subiecto, et ideo separatio a corpore non obstat quominus naturaliter postulet conservari; non est ergo illud exemplum simile, et ita videtur satisfactum toti difficultati propositae.

Aliud dubium notandum

23. Secunda difficultas est an inter dependentiam effectus in fieri tantum, vel in conservari simpliciter, detur dependentia quaedam media, secundum quam forma manet quidem aliquamdiu cessante actione

agentis, paulatim tamen deficit ac tandem omnino perit, si actio agentis non iteretur. Nam D. Thom., citatis locis, ita videtur sentire de formis accidentalibus quae disponunt ad formas substantiales et antequam perveniant ad gradum perfectum, in quo suis formis coniunguntur, actio agentis desistit: Nam tunc (ait D. Thom.) manet qualitas aliquamdiu, sed non semper, sicut patet in aqua calefacta, quae redit ad suam naturam . Et rationem reddit iuxta principia supra declarata, quia huiusmodi forma accidentalis conservatur ratione formae substantialis; si ergo actio perveniat usque ad formae substantialis productionem, dispositio conservabitur simpliciter ac semper; si vero maneat actio inchoata tantum, conservari poterit dispositio aliquamdiu, non tamen semper. Secundum exemplum esse potest de habitibus, qui non ita pendent in conservari ab actibus ut statim pereant cessante actu; iuxta aliquorum vero opinionem, ita pendent ut per solam cessationem ab actibus paulatim minuantur, et si magna sit, omnino corrumpantur. Tertium et mihi difficilius exemplum est de impetu impresso lapidi sursum proiecto; non enim statim ac cessat activitas proiicientis esse desinit, ut per se constat; nam ad hoc imprimitur ut maneat aliquamdiu post contactum impellentis; et tamen postea paulatim per sese desinit esse absque ulla actione contraria agentis, ac tandem consumitur.

24. Explicatur .— Nihilominus hic modus dependentiae mihi est ad intelligendum difficillimus, quia cessante actione agentis cessat dependentia effectus ab ipso, quia actio et dependentia idem sunt, solumque differunt in respectibus connotatis, ut saepe dictum est; ergo si ablata dependentia adhuc res facta manet in suo esse, vel per unum instans, quantum est ex vi carentiae talis dependentiae, perpetuo manebit, si aliunde non destruatur. Patet consequentia, quia non est maior ratio de uno instanti, quam de quolibet tempore. Quod secundo ita declaro; nam si cessante actione agentis forma facta aliquamdiu conservatur, ergo pro illo tempore iam illa forma non recipit esse ab illo agente a quo facta fuerat; ergo necesse est ut conservetur illo tempore per aliam actionem superioris agentis per se sufficientem ad influendum illud esse, iuxta nuper dicta in proxima difficultate; ergo ex vi illius actionis, per se loquendo, quocumque tempore conservabitur, nec potest reddi ratio cur illa actio superioris agentis per sese cessare debeat. Tertio, etiamsi quis fingat illam aliam actionem conservativam, per se loquendo, cessare debuisse, nulla ratio reddi potest cur debeat cessare per partes seu paulatim, quia hoc nihil aliud est quam formam illam successive corrumpi; huius autem successionis nulla causa naturalis reddi potest. Nam sicut forma non fit successive quoad intensionem, nisi quando fit ab uno contrario cum resistentia alterius, ita non desinit successive, nisi quando corrumpitur per actionem contrarii agentis, ipsa resistente; quando vero corrumpitur per cessationem causae agentis, desinit pro ratione talis cessationis; si ergo agens omnino cessavit a sua actione circa totam formam et omnes gradus eius, qui potest successive desinere? Aut cur unus gradus prius desinet quam alius, cum actio agentis aeque in omnibus cessaverit? Quod si aliqua successio est futura, deberent prius desinere priores gradus, quia prius desierat actio agentis circa illos, si successive eos produxerat; id autem fieri non potest, cum priores sint fundamentum posteriorum.

25. Hae igitur rationes videntur convincere non esse medium inter causam in fieri tantum vel omnino in esse; nam si causa est talis ut cessante illius actione effectus non possit nec per momentum subsistere, illa est propria causa effectus in esse et conservari; si autem causa est talis ut cessante actione effectus possit per momentum subsistere, potest et semper, quantum est ex vi talis causae; et ideo illa solum est causa ipsius fieri. Atque ita distinguuntur illa duo membra per immediatam oppositionem contradictoriam, in qua non potest medium inveniri.

26. Calor relictus in aqua post ignis actionem a quo corrumpatur.— Habitus an minuatur per cessationem actus.— Ex exemplis autem in contrarium adductis, duo prima facillima sunt. Calor enim in aqua, cessante actione ignis, corrumpitur per actionem positivam a suo contrario, ipso renitente, et ideo paulatim perit. Si autem fingeremus vel in aqua impediri naturalem dimanationem frigoris a forma eius, vel calorem ut sex, verbi gratia, produci in subiecto neutro, a quo nulla esset actio contraria, cessante actione ignis, tunc ille calor semper maneret in eodem subiecto, neque ex se desineret esse; nam, licet sit dispositio imperfecta ad formam ignis, tamen, quia simpliciter non pendet ab ea in conservari, posset ita semper manere, si aliunde non corrumperetur. Secundum etiam exemplum assumit falsum; nam per solam cessationem actus per se non corrumpitur nec diminuitur habitus, sed solum a causis contrariis quae ea occasione interveniunt, ut D. Thom. declaravit, I-II, q. 54, a. 3, ubi in solutione ad 1 declarat non aliter desinere calorem per cessationem calefacientis, et tacite exponit quod ex I citavimus.

27. Quae sit causa diminutionis impetus in proiectis .— Tertium exemplum est sane difficile, nam experientia ipsa videtur docere impulsum illum paulatim minui, quia inde provenit ut motus proiecti paulatim etiam remittatur et langueat. Aliunde vero non apparet actio agentis contrarii, a quo corrumpatur. Aut enim illud esset intrinseca forma aut gravitas proiecti, et hoc non, quia nec gravitas est activa alterius qualitatis, neque ipsa intenditur per emanationem, sicut frigus in aqua, quia gravitas non fuerat remissa per impressionem impetus. Vel remitteretur a medio resistente et in contrarium impellente, et hoc etiam dici non potest, tum quia prius quam proiectum incipiat in contrarium impelli, incipit impetus remitti, tum etiam quia si unus impetus non corrumperetur nisi a contrario, non posset lapis a se abiicere omnem impetum; necesse est ergo ut per puram privationem auferatur. Quare multi negant quod haec difficultas supponit, scilicet impetum esse qualitatem impressam proiecto, sed solum contactum proiicientis quasi continuatum per partes medii, prout Aristoteles docuisse videtur in fine Physicorum. Nec desunt alii qui putent ipsammet proiecti gravitatem esse instrumentum quo proiiciens utitur medio contactu ad impellendum quo vult. Sed mihi haec etiam incerta sunt, quia vix intelligo motum illum sine impressa qualitate, prout iam docent frequentius philosophi. De modo autem corruptionis illius qualitatis ipsimet philosophi qui illam ponunt nihil dicunt neque ego invenio quod mihi satisfaciat. Solum dicere possumus, quamvis impetus non corrumpatur per propriam actionem contrarii, tamen desinere ad modum earum qualitatum quae sic corrumpuntur, quia desinit resistente seu renitente contrario. Itaque, quia illa qualitas est in subiecto contrario et resistente activitati eius, propter quam solam illa qualitas imprimitur per modum instrumenti, ideo non postulat semper ibi conservari, et quia alias subiectum semper illi resistit et actioni eius, natura talis rei postulat ut paulatim ab eius conservatione cessetur. Tamen hoc non est propter dependentiam mediam a suo agente, sed propter peculiarem naturam et institutum talis qualitatis.