SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XL. DE QUANTITATE CONTINUA
SECTIO VIII. UTRUM MOTUS AUT EXTENSIO EIUS PROPRII EIUS SPECIEM QUANTITATIS CONTINUAE CONSTITUAT

SECTIO VIII. UTRUM MOTUS AUT EXTENSIO EIUS PROPRII EIUS SPECIEM QUANTITATIS CONTINUAE CONSTITUAT

1. Utrinque ratio dubitandi .— Ratio difficultatis est quia motus est de genere continuorum, teste Aristotele, III Phys., in princip.; ergo motus est quoddam quantum continuum; ergo habet quantitatem qua sit quantum et continuum; illa autem non est corpus, nec superficies, nec linea; ergo est distincta species quantitatis. In contrarium vero est, quia Aristoteles hoc loco V Metaph., c. 13, numerat motum inter quanta per accidens, quia solum est quantitas ratione magnitudinis supra quam fit motus, ubi peculiariter videtur loqui de motu locali; proportione autem servata, intelligendus est de omnibus. Species autem quantitatis non multiplicantur propter ea quae sunt quanta per accidens; alias quot essent in substantia accidentia quanta, tot multiplicandae essent species quantitatis.

Opinio affirmans

2. Suppono sermonem esse de motu proprie dicto, id est, successivo et continuo; nam de mutatione quae in instanti fit, clarum est non esse quantam, cum divisibilis non sit; de successione autem discreta nunc non agimus; spectat enim ad disputationem sequentem, ubi de quantitate discreta disseremus. De motu igitur sic sumpto est multorum opinio, licet essentialiter non sit quantus aut quantitas, in eo tamen esse propriam quamdam quantitatem, quae est proprietas eius, per se secundo illi conveniens, constituens autem sub genere quantitatis peculiarem quamdam speciem distinctam a tribus enumeratis, atque etiam a tempore. Ita tenet Fonseca, lib. V Metaph., c. 13, q. 8. Et omissa priori parte negativa, de qua postea nonnihil dicemus, quia ad praesens institutum fere nihil pertinet, posterior probatur. Quia in motu est peculiaris modus continuitatis, quae in successione distinguitur ab omni continuitate permanente. A successiva vero continuitate temporis distinguitur, quia continuitas motus solet esse magna, cum temporis est parva, et e converso; nam in celeri motu est magna continuitas motus, et parva temporis, quod contra accidit in tardo motu. Item quia continuitas temporis est mensura continuitatis motus, teste Commentat., IV Phys., com. 119. Cuius ratio est quia temporis successio seu continuitas invariabilis est. Et potest haec pars posterior confirmara ex priori; nam continuitas motus est quaedam proprietas eius extra essentiam ipsius existens, et haec univoce convenit omni motui; ergo pertinet per se ad aliquod praedicamentum; sed non pertinet nisi ad praedicamentum quantitatis, et in illo non potest reduci ad alias enumeratas species; ergo per se constituit propriam speciem. Tandem, motus habet proprias partes extensionis, nimirum mutationes partiales; habet etiam propria continuativa, quae a philosophis vocantur mutata esse; ergo habet propriam continuitatem, et compositionem quantitativam distinctam a reliquis.

Contraria sententia probatur, et queestio resolvitur

3. Nihilominus dicendum censeo motum non esse ita per se quantum, ut ratione illius necesse sit quartam speciem quantitatis continuac adiungere; hanc existimo esse sententiam Aristotelis, qui tam in dialectica, quam in metaphysica motum dicit esse quantum per accidens. Atque ita sentiunt frequentius expositores eius, praesertim D. Thom., V Metaph. Ut autem eam probem, suppono in motu duplicem intelligi posse extensionem et continuitatem: una est ex parte subiecti, quae est propria corporalium motuum; alia est ex parte termini seu latitudinis eius, quae communis est omni motui successivo, sive corporali, sive spirituali. De priori extensione et continuitate nulla est controversia, quin secundum illam motus dicatur quantus per accidens, et ideo ad eam non requirat peculiarem speciem quantitatis, sed eam sufficienter habeat ex quantitate subiecti corporei in quo existit. Quomodo dixit Philosophus, II de Generat., text. 2, motum esse continuum, propter id quod movetur; et VI Phys., text. 33, ait motum dividi secundum divisionem mobilis; totumque motum esse totius mobilis, et partem partis. Quo fit ut, sicut alia accidentia quae extenduntur per corpus sunt quanta per accidens ex quantitate subiecti, ita etiam motus secundum hanc extensionem sit quantus per accidens, nam extenditur ad extensionem subiecti.

4. Unde etiam fit, ut haec extensio non solum in motu proprie dicto, sed etiam in mutatione instantanea reperiatur, ut cum illuminatio subito fit in toto corpore, vel visio in oculo, in quo habet extensionem aliquam; nam sicut lumen ipsum, vel actus videndi, ut est qualitas corporea, sunt extensa in subiecto et quanta per accidens, ita actiones vel mutationes quae in illis qualitatibus efficiendis interveniunt, habent similem extensionem in subiecto, et sunt etiam quantae per accidens. Ex quo etiam intelligitur, licet interdum contingat hanc extensionem motus in subiecto successive fieri, nihilominus extensionem et continuitatem eius non pertinere ad distinctam vel peculiarem speciem quantitatis; nam etiam tunc provenit illa extensio ex quantitate subiecti, adiuncta (quoad successionem) imperfectione vel voluntate agentis, quod vel non valet, vel non vult totum subiectum simul immutare, sed prius unam partem quam aliam, quia modus seu ordo agendi non potest variare intrinsecam et propriam rationem quantitatis. Cuius etiam signum est quod si mutatio talis sit ut effectus qui per eam fit, pendeat ab agente in fieri et conservari, etiamsi actio ipsa vel mutatio in prima effectione successive extendatur per subiectum, nihilominus tota simul sic extensa conservari possit aliquo tempore in subiecto, ut manifeste patet in illuminatione; nam licet lucerna, quae per motum applicatur, successive extendat actionem suam ad remotas partes aeris, postea simul conservat illuminationem extensam per easdem aeris partes; quod ergo inter partes illius mutationis sit ille ordo successionis vel simultatis quoad inceptionem vel durationem, per accidens est et non oritur ex aliqua quantitate illis intrinseca, sed ex imperfectione, ut dixi, vel voluntate agentis.

5. Motus locatis, augmentatio et alteratio, in quo conveniant et in quo differant .—Venio ad alium extensionis modum, de quo est proprie controversia et difficultas, et ut clarius procedat demonstratio, distinguamus tres motus quos Aristot., VII Phys., distinxit, alterationem, scilicet, augmentationem et motum localem; nam inter eos est aliqua convenientia quoad radicem vel capacitatem continuationis et successionis, et aliqua etiam diversitas. Conveniunt siquidem, quia in omnibus radix successionis et continuationis est aliqua latitudo termini formalis; differunt vero, quia in augmentatione per se etiam est necessaria extensio subiecti, in alteratione vero minime; loquor enim late de alteratione pro quacumque intensione qualitatis, quae etiam in actibus vel habitibus animae invenitur. Motio item localis, licet physice seu materialiter sumpta requirat mobilis extensionem ad successionem suam, tamen absolute potest in rebus incorporeis reperiri. Et secundum totam hanc latitudinem oportet nos considerare successionem motuum, cum metaphysice et abstracte illam contemplemur. Deinde oportet accurate distinguere inter continuationem successionemque alicuius mutationis; haec enim duo non sunt omnino idem nec convertuntur; potest enim mutatio aliqua esse continua, etiamsi successiva non sit, quod patet, tum in continuatione extensionis, tum etiam intensionis; nam si in momento tota superficies calefiat, sicut illa calefactio habet extensionem in superficie illa, ita etiam habet continuationem suarum partium, etiamsi non habeat successionem. Et idem est, si calefactio ut octo (quod non repugnat) in instanti fiat in aliquo subiecto; nam sicut forma illa habet gradus intensionis inter se unitos, quam unionem per proportionem ad quantitatem continuationem appellamus, ita in illa mutatione sunt partes correspondentes gradibus formae et habentes inter se proportionalem unionem; sic igitur est in illa mutatione continuitas sine successione; differt ergo continuatio mutationis a successione, et ratio est clara, quia successio requirit prius et posterius in duratione; continuitas vero solum requirit unionem partium habentium terminum communem, etiamsi simul fiant.

6. At vero e contrario successio proprie sumpta, prout de illa loquimur, intrinsece includit aliquam continuationem; nam licet aliqua successio dicatur esse discreta, illa tamen proprie non est in una et eadem mutatione, sed in diversis, ex quibus una non efficitur, nisi per accidens aut consideratione nostra, ut latius dicemus disputatione sequenti, et infra, explicantes praedicamentum quando ; successio autem de qua hic agimus, est illa quae in uno et eodem motu reperiri potest, et haec requirit sine dubio continuationem. Nam unitas motus, teste Aristotele, V Phys., ex continuatione temporis maxime pendet. Consistit autem haec continuitas in hoc, quod partes mutationis, quae simul non fiunt, immediate et sine interruptione sibi succedant et aliquo indivisibili termino copulentur, ita ut ante illum immediate una pars motus praecedat, et post illum alia pars immediate subsequatur; haec ergo continuitas est de intrinseca ratione talis succesionis.

7. Unde, mea sententia, valde errant qui dicunt successionem esse de essentia motus, non vero continuationem, cum in propria successione intrinsece includatur continuatio, ut declaratum est. Item, quia non potest esse successio in communi de essentia motus, quin determinata successio sit de essentia determinati motus; est autem omnis successio aut continua, aut discreta, sicut et motus; ergo si successio est de essentia motus, successio continua erit de essentia motus continui, qui solus est proprie unus per se. Et ideo illum tantum intelligimus nomine motus proprie sumpti, ut dictum est; eadem ergo proportione loquendum est de successione et continuitate successionis. An vero talis successio sit de essentia motus, dicemus inferius, explicantes praedicamentum passionis, et ex parte etiam constabit ex his quae nunc subiiciemus.

In continuitate intensionis nullam esse veram quantitatem

8. His ergo positis, sigillatim probandum est in nullo motu esse continuitatem seu extensionem quae propriam et distinctam speciem quantitatis requirat. Et imprimis hoc clarius liquet in mutatione intensiva; nam in ea potest considerari continuitas partium, aut simul existentium si simul fiant, aut sibi continenter succedentium, si fiant successive. Priori modo illa continuitas non pertinet ad cxtensionem quantitatis, sed ad intensionem qualitatis. Unde, sicut latitudo intensiva diversi generis est ab extensiva et non pertinet iid genus quantitatis, sed reducitur ad praedicamentum et ad genus vel speciem talis qualitatis, tamquam modus eius, vel tamquam entitativa integritas et compositio eius, in prorsus et eadem proportione dicendum est de mutatione tendente ad intensionem illius qualitatis, et de continuatione partium eius; nam solum est modus intrinsecus eius, et compositio ac integritas entitativa illius, pertinens ad idem genus. Nam si mutatio consideretur praecise ut via quae reducitur ad praedicamentum sui termini, ad illud etiam reducetur dicta continuitas; si vero consideretur illa mutatio in ratione actionis vel passionis, ad haec eadem praedicamenta pertinebit dicta continuitas; nam, sicut qualitas intensa, et eius intensio et unio, seu continuitas graduum intensionis, ad idem genus qualitatis pertinent, ita actio vel passio intensa et eius intrinseca compositio et unio, seu continuitas in sus ratione, ad proprium uniuscuiusque genus spectant.

9. Posteriori etiam modo sumpta haec continuitas, etiam cum successione, non potest ad praedicamentum quantitatis pertinere; nam imprimis haec successio non fundatur in aliqua quantitate, sed in latitudine intensiva formae, quae est terminus mutationis; sicut ergo illa latitudo intensiva non spectat ad genus quantitatis, ita nec successio, quae in illa fundatur. Deinde sola latitudo intensiva formae, licet sufficiat (ut ita dicam) ad capacitatem successionis in eius intensione, non tamen per se ac necessario illam successionem requirit, quia, sicut plures gradus qualitatis intensae possunt simul esse, ita etiam possent simul fieri, quantum est ex parte ipsius qualitatis. Quod ergo non simul, sed successive fiant, provenit ex conditionc agentis comparati ad tale passum, id est, aut ex voluntate agentis, si liberum sit, aut ex impotentia, quia non potest simul vincere totam resistentiam passi, aut ex applicatione, quia successive magis ac magis ad passum applicatur; ergo illa successio non provenit ex aliqua intrinseca quantitate tales mutationis. Patet consequentia, quia extensio proprie quantitativa includit aliquam impenetrabilitatem, vel necessariam extensionem ex vi talis quantitatis; in partibus autem huius mutationis nulla est intrinseca quantitas, quae reddat illas inter se impenetrabiles, aut loco, cum in eadem parte subiecti fiant, aut duratione, cum possint sitnul fieri quantum est ex se, et quod non ita fiant proveniat ex conditione agentis. Unde quoad hoc eadem est ratio de successione quae est in mutatione ad qualitatem secundum intensionem, aut secundum extensionem partium subiecti; nam utraque accedit qualitati secundum se spectatae, et provenit ex conditione agentis aut passi. Sicut ergo successio extensionis non provenit ex aliqua specie quantitatis, ita nec successio intensionis. Accedit tandem, quod extensio successionis non est omnino positiva, sed privationem includens; nam in hoc consistit, quod actio non simul tota fiat, sed pars post partem; in quo haec negatio includitur, scilicet, quod quando unum fit, aliud nondum fiat, sed deinceps; haec autem negatio non provenit ex aliqua positiva quantitate, sed ex imperfectione aut applicatione agentis, ut declaratum est. Quae ratio generalis esse potest ad omnes successiones motuum, et ideo inferius amplius illam expendemus.

Successio augmentationis non requirit peculiarem speciem quantitatis

10. Deinde idem facile probari potest de successione augmentationis, quatenus continua esse potest, ut nunc suppono; illa enim successio tota provenit ex subiecti extensione. Unde si praecise ac per se consideremus terminum illius mutationis, quamvis ex parte illius sit capacitas aut non repugnantia ut successive fiat, tamen id non est per se ac simpliciter necessarium ex vi talis termini; nam sicut partes quantitatis simul sunt, ita ex parte earum non repugnat simul acquiri. Quomodo dixerunt aliqui augmentationem fieri discrete per mutationes instantaneas, ita ut per singulas aliqua portiuncula quantitatis simul tota acquiratur. Quod quidem non repugnaret, si aut ex parte agentis esset sufficiens virtus ad adaequate agendum in partem distantem ac in proximam, aut si ex parte passi seu alimenti esset inaequalis dispositio, aut resistentia in partibus distantibus ac propinquis; ita ut ratione illius inaequalitatis, compensando nimirum maiorem distantiam cum minori resistentia, possint eodem tempore aequaliter disponi. Sic enim conversio alicuius certae partis alimenti posset in instanti consummari, et tunc aggeneratio et accretio aliqua in instanti fieret, et ita in ea non esset extensio successiva, sed solum esset extensio continua ex parte subiecti, de qua iam ostendimus non provenire ex nova specie quantitatis, sed esse quantam per accidens ad extensionem subiecti; nam si hoc verum habet etiam in mutationibus ad qualitatem, multo magis in mutatione ad quantitatem ipsam. Igitur successiva extensio huius mutationis etiam provenit ex conditionibus agentis et passi praeter latitudinem termini, et ita eadem est ratio de tati successione et de successione tendente ad qualitatem, sive in extensione subiecti, sive in intensione termini. Non ergo fit per se haec extensio per propriam quantitatem, sed est per accidens, seu per aliud ex quantitate subiecti inaequaliter applicati ad finitam virtutem naturalis agentis. Unde etiam fit ut taiis extensio non proprie positiva sit, sed per admixtionem privationis, quia nimirutn agens, dum unum agit, non agit aliud, sed deinceps unum post aliud.

Successio motus localis non requirit peculiarem speciem quantitatis

11. Venio ad localem motum, in quo necesse est distinguere inter motum corporum et spirituum; nam, licet in utroque possit esse extensio et continuatio successiva, longe tamen diverso modo, et ideo de illis est sigillatim dicendum. In motu enim angeli potest esse successio continua, non ex necessitate mobilis, cum in eo non sit partium extensio, sed ex voluntate; nam cum possit esse praesens divisibili spatio, existens totus in toto et in singulis partibus eius, potest vel simul et unico momento adesse toti loco sibi adaequato, vel paulatim et successione continua illum acquirere. Hinc ergo facile intelligitur illam extensionem et continuitatem successivam quae in illo motu esse potest, non provenire ab aliqua vera quantitate seu quantitatis specie. Primo quidem, quia in partibus illius mutationis nihil est quod necessario illas reddat tempore impenetrabiles (ut sic declaro), seu quod ex necessitate postulet ut non simul fiant, sed successive continue; utroque enim modo fieri possunt pro angeli arbitrio; ergo illa successio, quando fit, non provenit formaliter ab aliqua intrinseca quantitate successiva, sed ab extensione aliqua alterius rationis, ut statim declarabo. Sicut dicebamus supra, substantiam materialem privatam quantitate posse Deo conservari praesentem spatio divisibili et extenso, ita ut diversae partes eius sint in diversis partibus spatii; quae extensio non esset quantitativa, quia non esset per impenetrabilitatem partium, sed esset vel substantialis, seu entitativa, vel secundum solam praesentiam localem provenientem non ex intrinseca repugnantia partium, sed ex capacitate proveniente ex earum distinctione, adiuncta causa agente. Sic ergo proportionaliter intelligendum est de successione illius angelici motus.

12. Quod declaratur secundo, quia illa successio non fundatur in aliqua vera quantitate, sed in sola illa extensione quae est in praesentia locali angeli, quam supra, sect. 1, diximus non esse vere quantam, quia licet aliquo modo sit divisibilis quoad designationem, per comparationem ad spatium divisibile, tamen neque in spatio, neque in mobili seu locato, requirit aliquam veram et realem quantitatem, neque est materiali modo divisibilis in ea quae insunt, etc.; ergo neque successio motus tendentis ad talem praesentiam localem potest provenire ab aliqua intrinseca et vera quantitate. Quo fit ut, si proprie ac in rigore loquamur, talis modus non solum non sit quantus per se, verum etiam neque per accidens, quia eius extensio nullo modo provenit ab aliquo per se quanto. Sicut etiam praesentia localis angeli non est quanta per se nec per accidens, etiamsi sit aliquo modo divisibilis, ut supra declaratum est. Possunt vero lato modo haec vocari quanta per accidens, quia eorum extensio, vel non est, vel non intelligitur a nobis sine aliqua habitudine ad quantitatem corpoream, vel saltem ad spatium aptum repleri quantitate corporea

13. Restat dicendum de successione motus localis corporum; in eo enim apparet quaedam maior necessitas huius quantitatis sucessivae quae motui attribuitur, quia partes huius motus ex intrinseca sua ratione habent successionem, et quasi impenetrabilitatem in duratione, eo quod ita fiunt successive, ut repugnet saltem naturaliter alio modo fieri; illa ergo intrinseca repugnantia et impenetrabilitas provenire videtur ex intrinseca et speciali quantitate successiva. Verumtamen etiam in hoc motu non est necessaria tali quantitas, quia tota illa extensio provenit a quantitate mobilis et spatii. Unde respectu motus non excedit latitudinem quanti per accidens. Quod declaratur primo ex Aristotele, locis supra citatis, dicente motum esse quantum per accidens, ratione magnitudinis circa quam fit; unde constat specialiter loqui de motu locali corporum. Secundo, nam motus localis corporis ideo successivus est quia partes corporis quod movetur non possunt simul esse in loco proximo et remoto; sed haec repugnantia intrinsece provenit ex quantitate corporis et inde derivatur ad partes ipsius motus, quae partibus mobilis adhaerent et ab eis participant illam extensionem; ergo sunt extensae per accidens, et non per se per propriam quantitatem ad modum aliorum accidentium materialium. Tertio declaratur idem quia intrinsecus terminus huius motus, qui est praesentia corporis in spatio, solum est quantus per accidens, etiamsi habeat suam extensionem et quasi impenetrabilitatem suarum partium, quia totum id habet ratione quantitatis subiecti; sed motus tendens ad hunc terminum non habet dictam extensionem successivam nisi ratione extensionis sui termini et magnitudinis sui subiecti; ergo illa successio non provenit ex aliqua speciali quantitate successiva ipsius motus. Tandem confirmatur hoc argumento supra facto quia haec successio non est vera aliqua extensio positiva, sed consistit in quadam negatione simultaneae existentiae partium motus; nam de essentia successionis, ut sic, est ut una pars sit prior et alia posterior duratione, et quod una post aliam sequatur; in hoc autem intrinsece includitur haec negatio, scilicet, quod dum una pars fit, altera nondum sit facta, vel quae praecessit iam non sit. Hic ergo modus extensionis non provenit per se ab aliqua intrinseca quantitate quae sit species distincta a reliquis, sed provenit quasi per accidens ab ipsa magnitudine mobilis et extensione spatii, quatenus in causa est, vel potius impedit ne actio seu transitus mobilis per ppatium simul fiat.

Argumentis oppositae sententiae satisfit

14. Ad argumenta prioris sententiae dicendum imprimis generatim est posse quidem in motu considerari continuitatem prcpriam et peculiarem ipsius motus, id est, pertinentem ad propriam compositionem entitatis eius ex propriis partibus et continuativis; inde autem non recte colligi esse in motu peculiarem aliquam speciem quantitatis; nam ut ex superioribus constat, etiam in substantia ipsa intelligitur propria continuatio substantialis, quae non est aliud quam unio substantialium partium integrantium, quam necesse est propriis substantialibui terminis fieri. Et in qualitate quatenus extensa est in superficie vel corpore, etiam intelligitur esse propria unio, seu continuatio partium per proprios terminos ad praedicamentum vel speciem talis qualitatis pertinentes. Et secundum intensionem etiam intelligitur qualitas habere suam latitudinem graduum quasi continuam propria continuitate seu unione suorum graduum, qui sunt veluti partes divisibiles illius latitudinis, quae suo indivisibili termino copulantur et terminantur. Hae vero continuitates omnes non constituunt propries species quantitatis, quia per se non habent extensionem quantitativam, aut aliquam impenetrabilitatem partium, sed tantum dicunt entitativam compositienem huiusmodi rerum; unde in unaquaque est modus qui pertinet vel reducitur ad speciem eius; nam in substantia est modus substantialis intrinsece pertinens ad compositionem vel integritatem substantiae corporeae, et in caeteris proportionali modo. Sic igitur motus, prout est aliquid ex natura rei distinctum ab aliis rebus, habet propriarum partium compositionem et unionem per propria continuativa; illa tamen continuitas non est quantitas per se, sed est entitativa compositio talis entis, pertinens ad genus vel speciem eius, qualiscumque illa sit.

15. Tempus unde habeat esse quantum per accidens .— Sicut autem aliae res materiales per unionem ad quantitatem habent impenetrabilitatem partium et extensionem quantitativam, ratione cuius dicuntur quantae per accidens, ita etiam materialis seu corporalis motus habere potest similem extensionem a quantitate, non tamen habet illam nisi a linea, superficie et corpore; et ideo non requirit propriam quantitatis speciem magis quam aliae res quantae et continuae. Nam si illa extensio sit per impenetrabilitatem partium, in ordine ad spatium, evidenter provenit ex adhaesione ad diversas partes quantitatis corporeae, inter se impenetrabiles naturaliter. Si vero illa extensio sit per impenetrabilitatem in ordine ad durationem, quae proprie est successio vel negatio simultaneae existentiae; sic talis extensio, et est impropriissima impenetrabilitas, et est imperfecta valde, magisque consistens in negatione quam in positivo modo extensionis, qui quantitatem requirat; ac denique qualiscumque illa sit, a quantitate tantum ipsius magnitudinis provenit. Et ideo quomodocumque motus praeter continuitatem entitativam intelligatur habere extensionem aliquam quantitativam, non minus est quantus per accidens quam reliqua accidentia quae media quantitate insunt materiali substantiae.

16. Sigillatim vero ad primam rationem respondetur negando consequentiam; nam successio motus, ut declaratum est, non requirit propriam aliquam quantitatem. Quod vero in illa ratione tangitur de distinctione temporis et motus, tractabitur sectione sequenti, et latius infra circa praedicamentum quando . Ad secundum respondetur continuitatem motus esse intrinsecum modum entitatis eius, qui, ut dictum est, ad illud praedicamentum reducitur ad quod motus pertinuerit. Quod vero ibi ut certum sumitur, continuitatem, scilicet, hanc univoce reperiri in omni motu, certum non est, neque fortase verum; nam, sicut unio vel continuitas, quae consideratur in qualitate intensa, et quae reperitur in quantitate continua, non habent univocam convenientiam, sed proportionalitatem quamdam, ita continuitas quae est in motu alterationis et in motu locali, non erit per univocam convenientiam, sed per proportionem. Deinde, etiamsi admittatur illa univoca convenientia, non oportet ut continuitas illa constituat proprium genus vel speciem alicuius praedicamenti; non enim repugnat res diversorum praedicamentorum habere aliquam convenientiam univocam in aliquo modo intrinseco vel essentiali, ut in superioribus tactum est. Ad tertium iam responsum est concedendo habere motum in latitudine suae entitatis propriam compositionem ex propriis partibus et continuativis, et tamen in eis non habere per se extensionem quantitativam, sed tantum per accidens ex quantitate mobilis vel spatii, ut declaratum est, et ideo non esse in motu aliquam quantitatem quae peculiarem speciem constituat.