SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVII. DE COMPARATIONE CAUSARUM INTER SE
SECTIO PRIMA. QUAENAM EX QUATUOR CAUSIS PERFECTIOR SIT

SECTIO PRIMA. QUAENAM EX QUATUOR CAUSIS PERFECTIOR SIT

1. Possunt hae causae comparari vel in ratione et perfectione entis, vel in ratione causandi et perfectione quam in illa habent; estque haec posterior comparatio formalis (ut ita dicam), et per se ad praesens pertinens; tamen, quia causalitas consequitur rationem entis et est proprietas seu attributum eius, ideo maior perfectio in causando consequi solet ex maiori perfectione in essendo; et ideo non possumus ita posteriorem comparationem facere ut priorem omnino omittamus.

Comparantur intrinsecae ad extrinsecas

2. Primo igitur certum est, comparando materiam et formam ad efficiens et finem, illas esse causas minus perfectas ex suo genere, tam in esse quam in causalitate. Probatur, quia cum fit comparatio inter genera, illud est praeferendum alteri in quo forma et perfectissima species excedit perfectissimam alterius generis, ut colligitur ex doctrina Aristotelis, lib. I de Caelo, c. 11, text. 115 et 116, ubi docet metiri perfectiones potentiarum ex eo quod in unaquaque maximum est; sed supremum efficiens et supremus finis superant quamcumque materiam vel formam, ut per se notum est; ergo. Item in genere entis, materia et forma sunt entia incompleta et aliquo modo imperfecta, et hoc intrinsece includunt ex vi suarum rationum et in tota sua latitudine; efficiens autem et finis minime, sed quo ens fuerit magis completum, actualius et perfectius, eo, per se loquendo, aptius erit ad perfectam rationem efficientis vel finis exercendam. Item materia et forma in ipso modo causandi imperfectionem includunt, quia non causant nisi componendo; efficiens autem et finis, quae sunt causae extrinsecae, per se loquendo nullam involvunt imperfectionem in causalitate sua.

Comparantur inter se forma et materia

3. Secundo, comparando materiam ad formam, dicendum est formam praestare materiae tam in ratione entis quam in ratione causae. Haec assertio praecipue habet locum in materia et forma substantiali; de quibus satis tractatum est supra, cum de his causis ageremus, ubi utramque partem ostendimus ex eo quod forma plus actualitatis habet quam materia; unde ipsa est quae complet rei essentiam et quae est principium omnium operationum et perfectionum compositi. Ex quo intelligitur comparationem hanc in ratione causae debere intelligi respectu compositi, nimirum, quatenus hae duae sunt causae illius; nam si comparatio fiat inter materiam et formam, praesertim materialem, ad invicem, sic magis proprie videtur causalitas materiae in formam quam formae in materiam, quia dependentia talis formae a materia est magis a priori, ut a proprio sustentante; dependentia vero materiae a forma magis est a posteriori ut a conditione seu actualitate requisita ad connaturalem et debitum statum materiae, ut in superioribus dictum est. Neque hoc obstat quominus materia in genere entis simpliciter sit minus perfecta, licet secundum quid in aliqua conditione excedat.

4. Accidentalisne forma perfectior sit suo subiecto, an imperfectior .— Quocirca, si haec comparatio extendatur ad formam accidentalem et subiectum eius, intelligenda proportionaliter est respectu concreti, ut formaliter constituti in tali ratione; sic enim perfectius causatur a forma accidentali quam a subiecto, et sub eadem consideratione forma accidentalis excedit subiectum, quatenus comparatur ad illam ut actus ad potentiam; tamen ille excessus tantum est secundum quid; nam absolute in perfectione entis subiectum primarium accidentis est substantia, quae simpliciter perfectior est. Et in ratione etiam causandi, subiectum magis est causa accidentis quam e converso, quia subiectum simpliciter sustentat accidens in suo esse, accidens vero ut sic solum accidentaliter perficit subiectum, et ad summum aliquando est conditio vel dispositio necessaria ad sui subiecti conservationem. Atque ex his duabus comparationibus colligere licet, absolute loquendo de generibus causarum, materiam esse in primo et infimo gradu, in secundo esse formam; solum ergo superest ut finem et efficiens inter se comparemus.

Finis et efficiens inter se comparantur.

5. Finis et efficiens in perfectione entitativa non necessario se excedunt .— Dico tertio: si finis et efficiens in perfectione entitativa comparentur, neutrum est perfectius alio, sed eiusdem sunt perfectionis, quamvis in ratione finis formalius illa perfectio exprimatur quam in ratione efficientis. Probatur prior pars, quia finis et efficiens sumpta in tota latitudine sua non necessario distinguuntur in ratione entis; saepe enim in idem coincidunt, quod maxime contingit in perfectissimo efficienti et in perfectissimo fine; hae namque duae rationes in una et eadem re coniunguntur, nempe in Deo; ergo comparando has duas causas in suo genere et in summo utriusque, neutra excedit alteram. Et ratio propria esse videtur quia utraque harum causarum ex suo genere dicit perfectionem sine imperfectione, et utraque, ut habeat summam perfectionem possibilem in suo genere, requirit infinitam perfectionem simpliciter in genere entis, et ideo neutra ex suo genere alteram necessario excedit.

6. Posterior vero pars declaratur, nam in fine propria et formalis ratio causandi est bonitas et perfectio eius, ut supra dictum est, efficiens vero causat per suam formam seu naturam ut sic; et ideo dicitur causa finalis formalius exprimere perfectionem et bonitatem quam causa efficiens, quod magis pertinet ad distinctionem ex conceptibus nostris quam ex ipsa re. Hinc vero proportionaliter intelligitur in aliis agentibus et finibus saepe etiam has duas causas esse eiusdem perfectionis, quatenus quodlibet agens aliquo modo propter seipsum operatur, vel quatenus operatur propter finem univocum seu sibi similem vel aequalem; aliquando vero causam efficientem superare in perfectione finalem, quando finis est proximus et non ultimus; saepius vero et connaturalius finem excedere in perfectione causam agentem, nam quando causa agens non est summe perfecta, ut optimo modo operetur, propter aliquod excellentius bonum operatur.

7. Dico quarto: si finis et efficiens comparentur in ratione causandi, in multis etiam habent aequalitatem, in aliis vero se mutuo excedunt secundum proprias ac praecisas rationes formales, simpliciter autem causa finalis censetur prima ac praecipua in causando. Ut brevius agamus, totam conclusionem hanc in Deo, qui suprema causa finalis et efficiens est, declaremus. Quamquam enim omnia quae in Deo sunt, prout in eo sunt, sint aeque perfecta vel potius una perfectio, tamen prout a nobis varia attributa secundum proprias ac praecisas rationes concipiuntur, intelligimus unum ex suo genere esse eminentius alio, vel munus aut opus unius, munere alterius, quomodo dicunt theologi misericordiam esse maximam virtutem in Deo. Sic ergo comparando rationem causae efficientis et finalis, invenientur aequales primo in effectibus, quia non potest causa efficiens perfectissima habere plures vel nobiliores effectus quam possit finalis causa etiam summe perfecta, et e converso; nullus enim effectus est a Deo ut efficiente, qui non sit propter eum ut ultimum finem, et e contrario. Immo ulterius addi potest in hoc etiam esse aequalitatem, quod, sicut omnes effectus omnium causarum efficientium sunt a primo efficienti, ita omnes effectus omnium causarum finalium sunt a supremo fine; et mutata proportione, sicut omnes effectus omnium causarum finalium sunt in suo genere a primo efficienti, ita omnes effectus omnium causarum efficientium sunt in suo genere a supremo fine. Tertio est in hoc etiam quaedam aequalitas, quod utraque ex his causis ex suo genere dicit perfectionem simpliciter, unde neutra includit imperfectionem, ut limitationem aut dependentiam, vel aliquid simile, et sicut una est connexa (ut ita dicam) cum altera in causando, ita etiam vicissim altera cum illa; neutra tamen dici potest proprie dependens ab altera, sed effectus ipsi sunt dependentes necessario ab utraque, seu a Deo sub utraque ratione. Et ita patet prima pars assertionis.

8. Efficiens in quo excedat finem .— Secunda declaratur, quia ratio causae efficientis in hoc multum videtur excedere, quod influxus eius est maxime proprius et realis per essentialem dependentiam et emanationem effectus ab illa, unde efficiens propriissime dicitur dare esse effectui, et Aristoteles illud definivit esse principium unde incipit motus seu productio vel factio rei. Et hinc etiam ortum habuit ut effectus, cum sit adaequatum correlativum causae, per antonomasiam ab efficiendo nominetur, propter quod stoici solam causam efficientem nomine causae dignam censuerunt, ut patet ex Seneca, epist. 66, et Laertio, in vita Zenonis. Finis autem excedit primum in hoc, quod est veluti ultimus terminus in quem omnis actio efficientis dirigitur, ita ut, si ita fas est loqui, dicere possimus efficiens fini deservire, et Deum ipsum sibi quodammodo ministrare, dum quidquid agit propter se operatur. Et ob hanc rationem, cum effectus aliquo modo sit propter suam causam (particula enim propter generatim potest causalitatem indicare), tamen per antonomasiam de solo fine dicitur esse propter quem res fit, et hinc etiam Socrates solam causam finalem causam appellavit, apud Platonem in Phaedone. Deinde ac praecipue videtur superare finis in hoc, quod ipse est primum initium et principium omnis actionis; quia ipsummet efficiens excitat et allicit ad efficiendum; quod, quamvis in primo efficienti inveniatur absque causalitate finis in ipsum efficiens, sed tantum in externam actionem eius, nihilominus secundum eam rationem intelligimus primum motorem vel (ut ita dicam) primum procuratorem omnis causalitatis esse finem. Qui propterea appellari solet prima et causa causarum, ut notavit Albertus, lib. II Phys., tract. 2, c. 5, ubi quosdam alios ordines inter has causas considerat; sed quos explicuimus videntur esse praecipui.

9. Causa dicitur analogice de quatuor generibus .— Sed quaeri tandem hic potest, quod supra huc remisimus, an haec inaequalitas causarum tanta sit ut analogiam inter eas constituat in ratione causae. Ad quod breviter dicendum est cum communi sententia rationem causae non esse univocam, sed analogam, primo quidem propter rationem supra tractatam, quod causa accidentium et substantiarum non est univoce causa. Secundo, quia ratio causae dicta de Deo et de materia et forma non potest esse univoca propter eamdem rationem, qua nec ratio entis aut cuiusvis alterius praedicati realis communis Deo et creaturis potest esse univoca. Quae duae rationes non solum probant rationem causae in communi, sed etiam rationem causae efficientis (et idem est de fine) non esse univocam, sive ut communis est causae efficienti accidentium et substantiae, sive ut communis est primae causae et secundis, propter essentialem dependentiam secundarum a prima. Quod maxime verum est si comparentur in virtute causandi; nam si comparentur in actione ipsa, non est tam propria analogia, eo quod et actio ipsa quid creatum sit, et saepe unamet actio sit ab utraque causa, quod in superioribus tactum est.

10. Praeterea, comparando materiam et formam inter se, nulla apparet inter eas analogia in ratione causae; tamen, si conferantur cum fine, videtur sane alia ratio analogiae hic intercedere. Nam efficiens propriissime influit esse; materia autem et forma non tam proprie influunt esse quam componunt illud per seipsas, et ideo secundum hanc rationem videtur nomen causae primo dictum de efficienti; ad materiam autem vel formam esse translatum per quamdam proportionalitatem. Unde, licet illae duae causae sint proprie partes essentiales et principia intrinseca rei naturalis, causae vero dictae videntur per dictam analogiam, licet iam secundum communem usum simpliciter sit illis tribuendum nomen causae.

11. At vero comparando inter se causam efficientem et finalem, mihi quidem videtur, si nominis impositionem et vim attendamus, primo et maxime dictum esse de causa efficienti, cuius influxus et notior est et maxime realis et propriissime attingens ipsum esse quod communicat effectui. Quoad rem tamen significatam, iam dictum est proprie et aliquo modo primario convenire causae finali. Non video autem quae sit necessitas constituendi propriam analogiam inter has duas causas modo a nobis propositas, finem, scilicet ac efficientem, si per se comparentur et caeteris paribus ex parte effectus et secundum totam perfectionem quam unaquaeque potest habere in suo ordine, quod est comparare rationem finis et efficientis, prout in Deo sunt. Nam utrique convenit proprie et intrinsece ratio causae, et in ea possunt concipi ut habentes aliquam convenientiam veram ac propriam, et non habent inter se dependentiam essentialem in ea ratione, quamvis habeant connexionem, ut declaravimus; nulla est ergo ratio analogiae inter ipsas; erit ergo sub ea ratione nomen univocum. Nec enim repugnat nomen alioqui analogum ad plura, univoce aliquibus convenire, ut inferius dicemus tractando de analogia entis et accidentis. Et haec de hac comparatione sint satis.