SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO XII. DE SECUNDO GENERE RELATIONUM IN POTENTIA VEL ACTIONE FUNDATO.

SECTIO XII. DE SECUNDO GENERE RELATIONUM IN POTENTIA VEL ACTIONE FUNDATO.

1. Circa secundum genus relationum multa attinguntur in quarta difficultate superius posita. De quibus relationibus in communi loquendo, certum est esse reales et praedicamentales; ita enim sentiunt Doctores omnes, et ita exponunt Aristotelem. Nam si inter aliqua extrema concurrunt omnia necessaria ad hujusmodi relationem, maxime inter haec, ut ex dictis constare potest, et magis patebit ex dicendis. In particulari vero duo sunt quae hic habent difficultatem. Primum est, an omnes relationes, quas Aristoteles gratia exempli numerat in illo genere, sint vere reales et praedicamentales. Secundum est, quodnam sit proprium fundamentum talium relationum.

An omnes relationes secundi generis sint reales .

2. Circa priorem partem difficilis sane est prima objectio, quae in quarta difficultate fit contra membrum illud de relationibus fundatis in futura actione, quae dicuntur esse, inter id quod facturum est, et illud quod faciendum est ; haec enim sunt Aristotelis verba; objectio tamen facta, ut existimo, concludit talem relationem non posse esse realem, ex defectu termini, et proximae conditionis requisitae. Unde dicendum existimo, non omnia exempla, quae Aristoteles ibi posuit, esse in rigore de relationibus realibus et praedicamentalibus. Ipse enim non intendit illo loco tradere propriam et rigorosam coordinationem praedicamenti Ad aliquid, sed explicare omnes modos relativorum, et ad certa quaedam capita eos revocare, sive sint propria relativa realia, sive solum ea imitentur secundum nos- /p. 832/ trum loquendi modum. Et potest hoc confimari; nam ibidem ait, ad hoc secundum genus pertinere quaedam relativa, quae dicuntur secundum privationem potentiae, ut impossibile, et similia; constat autem haec non esse vera relativa realia, cum privatio potentiae non sit reale fundamentum. Solum ergo ponuntur in hoc genere per quamdam reductionem; idem ergo dicendum censeo de relationibus quae dicuntur fundari in actione futura.

3. At vero de relatione exorta ex praeterita actione, quae terminum actu existentem reliquit, aliter censendum est. Illa enim relatio realis est et praedicamentalis, duratque quamdiu effectus et causa actu existunt, ut habet communis sententia. Nam ibi interveniunt extrema realia, et apta ut inter sese habere possint realem ordinem (agimus enim nunc de causis creatis), et fuere jam in re posita omnia, quae ad illum ordinem seu relationem necessaria sunt, ut patebit solvendo difficultatem propositam.

4. In qua imprimis petitur quomodo relatio, quae manet, possit fundari in actione praeterita, quae jam non est. Dicendum vero est non fundari in illa ut in proprio fundamento in quo insit, aut a quo habeat suam entitatem, sed illam esse rationem fundandi talem relationem, vel, ut supra dicebamus, conditionem requisitam ut talis relatio resultet. Non est autem talis, ut ab illa relatio pendeat quasi in fieri et in esse, et ideo nihil mirum est quod, transacta actione, maneat relatio. Est autem illa conditio requisita, non solum quia per eam positus est terminus necessarius ad talem relationem, quantum ad solam ejus entitatem absolutam; potuit enim poni in rerum natura per aliam actionem, quod non satis fuisset ut insurgeret dicta relatio. Est ergo necessaria, quia per illam influit causa in talem effectum; ex quo influxu manet ordinata ad illum effectum, et respective denominata a relatione insurgente, vel a suamet potentia seu virtute agendi, quatenus peculiariter influxit in illum effectum.

De fundamento proximo paternitatis .

5. Unde controverti solet in quo principio proxime insit, et cum quo identificetur talis relatio, an, scilicet, in potentia proxima et accidentali, vel in principali et substantiali. Nam multi censent esse in principio proximo, seu in potentia generandi, quod posset apparentibus argumentis fieri verisimile. Alii /col. b/ vero existimant ipsummet principale principium et substantiale identificare sibi hanc relationem. Fortasse tamen verum est, ad unumquodque principium sequi relationem illi accommodatam, quia est par ratio de utroque; nam relatio potentiae absolute sumptae, et abstrahendo ab actu, utrique inest; ergo etiam in utroque, ut est sub actu suo, aliqua relatio consequitur. Relationem autem propriam paternitatis existimo esse illam quae proxime inest ipsi substantiae medio principio principali; nam in supposito genito, filiationis relatio sine dubio afficit immediate ipsam substantiam, vel etiam ipsum suppositum, ut multi volunt, de quo late tractavi in 2 tom. tertiae partis. Ergo cum hae relationes sibi proportionate respondeant, etiam relatio paternitatis proxime afficit substantiale principium, eique identificatur. Item, quia separato quolibet accidente realiter distincto, etiam per potentiam Dei, si maneat substantiale suppositum, quod genuit, et quod genitum est, durat relatio paternitatis, alioqui nulla superest ratio ad ponendam illam; nam ille homo vere ac propriissime dicetur pater; ergo signum est hanc relationem esse intime in ipsa substantia. Tandem est hoc maxime consentaneum modo denominandi ejus, nam solum denominat ipsum suppositum principaliter operans.

6. Qui genuit, si privetur filio, non remanet pater . - Non manebit autem haec relatio paternitatis mortuo filio, ut falso in illa quarta difficultate assumitur. Neque vere ac proprie dicetur pater esse, ille qui orbatus est filiis, sed fuisse, quod non solum in philosophico rigore verum est, sed etiam vulgari sermone observari videtur. Quapropter non est idem esse patrem, quod genuisse; nam haec est denominatio extrinseca ab actione praeterita, et ideo durat, etiamsi mortuum sit genitum; altera vero est denominatio relativa, quae includit coexistentiam extremorum.

An relatio agentis illi insit.

7. Atque hinc a fortiori constat (quod ulterius in ea quarta difficultate tangitur), relationem actualiter agentis seu generantis esse etiam realem; nam si hoc verum est post actionem praeteritam, cur non magis praesente et durante actione? Duo vero hic inquiri possunt. Unum est, an haec relatio sit intrinsece inhaerens ipsi agenti, vel solum extrinsece denominans, sicut ipsa actio. Videtur enim /p. 833/ hoc posterius sufficere ad relationem realem, et esse magis, consentaneum denominationi talis relationis. Actio enim ipsa realis est, et realiter denominat agens, et in hac ipsa denominatione includitur transcendentalis quaedam habitudo ad effectum, quia actio ut actio terminum respicit, sicut infra dicemus; ergo similiter poterit relatio esse realis, quamvis solum extrinsece, et media actione denominet ipsum agens, tanquam relatum ad terminum seu effectum suum.

8. Nihilominus dicendum est propriam relationem, quae per se refert causam agentem vel generantem, ab eo instanti in quo actu generat, esse intrinsecam, et immediate inhaerentem illi. Primo quidem , quia si post actionem praeteritam manet in causa agente relatio intrinsece adhaerens illi, multo magis talis relatio resultabit et inhaerebit, etiam durante ipsa actione. Deinde, quia, ut D. Thomas docet, 2 cont. Gent., c. 13, licet in aliis formis inveniantur extrinsecae denominationes, a relatione vero non invenitur aliquid denominari quasi exterius existente, sed inhaerente , ait D. Thomas; unde subdit: Non enim denominatur aliquis pater, nisi a paternitate quae ei inest . Cujus ratio esse videtur, quia quod extrinsece denominat, potius refertur ad ipsum quod denominat, quam referat ipsum; atque ita actio potius refertur ad agens, quam ipsum referat, quamvis sit occasio vel conditio ut in agente resultet relatio. Quare, licet, verum sit actionem ipsam referri ad terminum, tamen non proprie refert ipsummet suppositum agens, quia non denominat illud ut id in quo est, sed ut a quo est; atque ita solum dici potest quod manat ab agente cum respectu ad terminum; ille autem non est respectus ipsius agentis nisi remote, ut magis ex sequenti dubitatione patebit.

Sitne eadem relatio in agente dum actio durat, et illa transacta .

9. Affirmative respondetur . - Rursus enim inquiri potest an haec relatio agentis in actu, vel de praesenti, sit eadem et specie et numero cum relatione agentis de praeterito, verbi gratia, cum paternitate. Quidam enim putant esse diversam, et videtur favere Aristoteles, dum ait has relationes variari secundum tempora. Potestque fundari in diverso modo denominandi; nam altera denominat ut actu agentem, altera vero ut illum qui egit. Quare videtur una relatio solum durare /col. b/ quamdiu durat actio, et ad desitionem ejus alteram consurgere. Verius tamen existimo, in patre, verbi gratia, (et idem est in similibus) eamdem numero esse relationem, quae in ipsomet instanti, quo generat, consurgit, et permanet quamdiu talis pater cum filio durat. Ut enim Theologice argumentemur, quis dicat Beatissimam Virginem, in primo instanti quo Christum concepit, habuisse unam relationem matris, et immediate post amisisse illam et acquisivisse aliam? Deinde actio generandi est ratio vel conditio, qua posita resultat relatio paternitatis; interrogo ergo an sit talis ratio vel conditio ut ab illa pendeat relatio paternitatis in fieri et conservari, necne. Nam si non pendet in conservari, ergo transacta illa actione generandi, manebit eadem paternitas, quia non est unde varietur; si autem pendet, ergo, transacta actione, transibit cum illa dicta relatio; ergo non est unde resultet alia relatio. Quia cessatio actionis, cum sit privatio quaedam, non est sufficiens ratio ut resultet nova relatio realis; neque actio praeterita potest esse ratio talis relationis novae, quia illa actio, ut existens, jam habuit suam relationem proportionatam, ut praeterita vero nihil addit nisi dictam privationem. Melius ergo et facilius dicitur illam relationem esse unam et eamdem, manere vero postea, quia non pendet in conservari ab ipsa actione, sed a fundamente, et termino, quae in praecedenti puncto explicata sunt. Quocirca paternitas ut sic nec includit denominationem de praeterito, nec de praesenti, sed absolute refert ad eum qui habet esse ab illo qui pater denominatur, abstrahendo ab hoc, quod actio, per quam habet esse, existat vel non existat; hae namque denominationes includentes hos temporales respectus, potius sunt ab ipsa actione ut praesente vel praeterita.

De relatione agentis in potentia .

10. Ultimo petitur in eadem quarta difficultate, ut explicemus qualis sit relatio agentis in potentia, de qua jam diximus non posse esse realem et praedicamentalem in ordine ad solum effectum possibilem ut sic, sed in ordine ad aliquam potentiam realem passivam, et actu existentem, quia non potest habere alium terminum realem; hoc autem modo interveniunt omnia ad realem relationem necessaria. Dicunt vero aliqui, hanc relationem non pertinere ad hoc secundum genus relationum, sed ad primum, quia non fundatur /p. 834/ in actione, sed praecise in proportione, quae est inter duas facultates, ut una possit in alteram agere, et altera ab alia pati; quae proportio est quaedam unitas, et ideo ad primam rationem fundandi pertinere videtur.

11. Haec vero sententia non est consentanea Aristoteli, qui in hoc secundo membro nunquam dixit, ad illud pertinere relationes in actione fundatas, sed potius in principio capitis dixit: Alia (scilicet dicuntur ad aliquid) ut calefactivum ad calefactibile, sectivum ad sectabile, et uno nomine activum ad passivum ; ubi nullam fecit mentionem actionis et passionis, sed potentiarum tantum; postea vero utrumque conjunxit, dicens: Activa autem et passiva ex potentia activa et passiva potentiarumque actionibus dicuntur . Deinde, relatio quae est potentiae agentis ad patientem, non fundatur in unitate, quae ad fundamentum primum pertinet, sed in virtute ad agendum; illa enim unitas, quae est ratio fundandi in priori modo, consistit in aliqua reali et formali convenientia inter ea quae similia vel eadem dicuntur; at vero inter potentiam agentem et patientem non intercedit talis unitas et convenientia, nisi fortasse quatenus conveniunt in generica ratione potentiae, sub qua ratione non referuntur propria relatione potentiae agentis et patientis, sed relatione similitudinis quoad rationem genericam. Illa ergo proportio non est vera unitas; quod si per analogiam ita nominetur, est longe alterius rationis ab unitate, quae fundat primum modum relativorum. Quapropter haec relatio non ad primum, sed ad secundum modum pertinet, differtque ab alia superius explicata, quia haec sequitur rationem potentiae praecise sumptam, illa vero quatenus est sub actu; unde haec terminatur ad potentiam passivam ut sic, illa vero ad effectum.

12. Quaenam potentiae referantur reali relatione in actione vel passione fundata . - Petitur vero ulterius an haec relatio inveniatur in quacumque virtute activa et passiva, sive sit propriae potentiae de genere qualitatis, sive cujuscumque alterius generis seu transcendentalis rationis. Et sane, de potentiis praedicamentalibus per se primo ordinatis, ut una agat in aliam, vel altera patiatur ab altera, non est difficile ad intelligendum, quod sint aptissimae ad fundandam relationem inter se, dummodo sint in re ipsa, distinctae, quia, hoc ipso quod existunt, sese mutuo respiciunt, ratione transcendentalis ordinis quem inter /col. b/ se habent, ratione (inquam) ejus ut proximi fundamenti. Dixi autem, dummodo in re sint distinctae , nam potentia, quae simul est activa in seipsam, et passiva a seipsa, etiamsi propria potentia ac praedicamentalis sit, et utramque rationem per se primo habeat ex institutione sua, non potest secundum illas habere relationem realem, ex defectu distinctionis quae ad hanc relationem necessaria est. Unde neque illas rationes habet talis potentia per habitudines transcendentales ejusdem ad seipsam, sed per quamdam eminentem habitudinem ad suum actum, quem respicit sub utraque ratione. Quod si talis potentia, ut activa, indiget alio comprincipio ad agendum in se, ut intellectus indiget specie, secundum illud poterit referri realiter ad seipsam solam, in ratione activi ad passivum, non tamen ratione suae propriae et intrinsecae activitatis, propter rationem dictam de identitate. At vero ubi intervenit sufficiens distinctio, et alioqui est intrinseca et naturalis coordinatio potentiarum, non est dubium quin concurrant omnia necessaria ad realem respectum praedicamentalem, si extrema coexistant.

13. Quaevis virtus activa vel passiva potest referri relatione secundi generis. - Addendum vero ulterius est, relationem hanc non esse coarctandam ad hoc potentiarum genus, sed intercedere inter omnes res creatas (nam de Deo infra dicam) quae quacumqne ratione habent realem virtutem agendi et patiendi inter se. Hoc constat, tum ex generali locutione Aristotelis, tum ex exemplis ejus, quae alia etiam genera potentiarum comprehendunt; tum etiam ex communi sententia interpretum et philosophorum. Tum denique quia ut intercedat praedicamentalis relatio, non semper necesse est supponi in fundamento transcendentalem relationem, ut in solutione tertiae difficultatis dictum est. Satis ergo in proposito est, quod una virtus sit ejusdem ordinis cum alia potentia, et quod natura sua habeat vim agendi, quod est habere veluti physicum quoddam dominium in illam, ut inde possit oriri respectus praedicamentalis, seu relativa denominatio.

14. Atque hinc tandem intelligitur non debere in hoc secundo fundamento nomen potentiae stricte sumi, ut distinguitur ab habitu, nam etiam habitus, quatenus vim habet agendi suos actus, solet ab Aristotele sub nomine potentiae activae comprehendi, ut saepe in superioribus notatum est, et ut sic potest /p. 835/ esse fundamentum relationis realis non quidem ad objectum, nam haec pertinet ad tertium modum, sed vel ad actum quem efficit, vel ad potentiam in quam efficere potest; quae ratio ad hoc secundum genus pertinet, ut ex dictis a paritate rationis constat.