SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO XI. QUALE SIT AUGMENTUM EXTENSIVUM HABITUS, ET QUÆ UNITAS HABITUS ILLI CORRESPONDEAT

SECTIO XI. QUALE SIT AUGMENTUM EXTENSIVUM HABITUS, ET QUÆ UNITAS HABITUS ILLI CORRESPONDEAT

1. Quod huiusmodi augmentum sit in habitibus, supra supposuimus ex communi doctrina, abstrahendo ab ea quæstione, an sit proprium augmentum, necne; id enim hic investigandum reliquimus, inquirendo quale illud sit, et an revera sit augmentum, vel potius productio novi habitus.

Quæstionis sensus et punctus proponitur

2. Ut autem difficultas quæstionis aperiatur, suppono primo, habitum non posse recipere hoc augmentum extensivum nisi per additionem alicuius rei quæ in illo fiat. In hoc enim omnes auctores convenire videntur. Et de illis quidem, qui etiam meram intensionem per huiusmodi additionem fieri putant, res est manifesta, et patet ex Scoto, in 2, dist. 3, q. l0, et in 3, d. 23; Gabriele ibi, quæst. 2, et in Prolog. sentent., quaest. 8; Ocham ibidem, quaest. I et 9; Greg., quaest. 3. Inter eos vero, qui negant intensionem fieri per additionem, aliqui idem putant esse dicendum de hac extensione, quos infra referam. Nos tamen nunc oppositum supponimus, idque sumimus ex D. Thoma, 1. 2, quaest. 52, art. l, ubi distinguit hoc duplex augmentum, intensivum et extensivum, quamvis sub diversis vocibus; nam augmentum intensivum vocat ex parte subiecti, quia intensio fit in quantum subiectum magis ac magis participat eamdem formam, seu eumdem habitum; augmentum vero extensivum vocat ex parte ipsius formœ secundum se; hoc enim augmentum dicit esse in habitibus secundum ordinem quem habent ad obiecta. Ut est (inquit) maior vet minor scientia, quæ ad plura vel pauciora se extendit. Et de hoc augmento subdit, art. 2, fieri per additionem, quamvis de priori augmento intensivo id negare videatur, de quo postea videbimus.

3. Et ratione probatur, quia imprimis rationes, quæ probare possunt in intensione aliquid addi, multo magis hic concludunt. Deinde ex ratione communi augmenti realis id convinci potest; quo modo enim mente concipi potest reale augmentum sine additione reali? Præterea, per hoc augmentum fit in potentia novus effectus formalis et realis, qui antea non erat, nam manet propensa ad novum obiectum, verbi gratia, ad novam conclusionem scientiæ, ad quam antea non erat; ergo illum effectum necesse est fieri per novam formam, seu novam partem formæ. Patet consequentia, quia neque effectus formalis potest fieri sine forma, neque forma præxistens potest conferre novum effectum formalem, nam antea informabat quantum poterat; nam hæc forma, de qua agimus, est forma absoluta, et actu inhærens secundum se totam, et consequenter actu etiam informans, quantum potest; ergo, crescente effectu formali et reali huius formæ, necesse est aliquid in re ipsa addi ipsi formæ. Quæ ratio licet generaliter de omni augmento reali concludere videatur, maxime tamen de hoc extensivo, nam hoc convenit ipsi formæ ratione sui et secundum ordinem quem habere potest ad diversa obiecta, vel diversos actus, et non tantum ratione subiecti. Unde confirmatur. Nam habitus per hoc augmentum habet novum habitudinem transcendentalem ad novos actus et nova obiecta; sed nova habitudo transcendentalis non potest esse nisi in nova entitate addita, quia talis habitudo non provenit ex mutatione alicuius extrinseci; ergo hoc augmentum necessario requirit huiusmodi additionem. Tandem illi habitui additur virtus activa, non tantum quoad modum agendi, vel modum effectus, sed etiam quoad diversos effectus, id est, quoad varios actus vel specie diversos, vel saltem valde dissimiles in tendentia ad obiectum; ergo illud augmentum factum est per realem additionem, nam virtus realis non crescit per se et in se sine reali additamento.

4. Extensivum augmentum habituum fit per actus eiusdem potentiae circa diversa obiecta. — Secundo suppono, huiusmodi augmentum extensivum habitus fieri per actus eiusdem quidem potentiæ, aliquo tamen modo inter se dissimiles in tendentia ad obiectum, et non tantum in intensione et remissione. Probatur prima pars, nam si actus sunt diversarum potentiarum, generabunt habitus omnino distinctos, quia, ut supra dictum est, actus in ea potentia inducit habitum, in qua ipsa est; ergo si actus sunt in diversis potentiis unusquisque inducet habitum in sua propria potentia; ergo facient habitus diversos, non augebunt eumdem, quia non potest unus habitus esse in diversis subiectis. Secunda pars probatur, quia si actus sint omnino similes, solumque differant in intensione, poterunt quidem intendere habitum, non tamen extendere, quia actus solum efficiunt in habitu perfectionem sibi proportionatam.

Primus punctus difficultatis de augmento extensivo habitus, quale sit

5. Ex his ergo variæ oriuntur difficultates. Prima est, quale possit esse hoc augmentum extensivum in habitibus. Et ratio dubitandi est, quia vel id, quod additur per tale augmentum, unitur per se ac proprie habitui præexistenti, vel solum per aliud, scilicet, quia utrumque est in eodem proximo subiecto. Primum non potest intelligi; secundum autem non sufficit ad verum et proprium augmentum habitus; ergo. Probatur minor quoad priorem partem, quia unio per se inter qualitates eiusdem subiecti intelligi non potest, nisi per modum intensionis; necesse est enim ut quae sic uniuntur, comparentur ut entitates partiales respectu illius integræ qualitatis, quæ ex illis coalescit, et consequenter quod inter se comparentur ut compartes inter se unibiles. Solum autem duobus modis intelligere possumus duas partes esse inter se unibiles. Primo immediate per modum actus et potentiæ, sicut uniuntur materia et forma; secundo, medio aliquo termino indivisibili, in quo illae duæ partes coniunguntur per modum continuationis, sicut uniuntur duæ partes lineæ in puncto. Prior modus unionis non habet locum inter partes eiusdem qualitatis, quia nunquam aliqua duo uniuntur illo modo, nisi unum se habeat ut potentia, aliud ut actus; hæc est enim unica ratio huius unitatis, hoc modo consurgentis ex multis, ut Aristoteles sæpe docuit, 7 et 8 Met. At vero partes eiusdem qualitatis non comparantur inter se ut actus et potentia, quia neutra recipitur in alia ut in subiecto, neque actuat illam, sed utraque proxime afficit idem subiectum, in quo in est tota qualitas. Unde nec tales partes habent per se ordinem inter se, sed unaquæque potest per se sola inhærere suo subiecto; neutra ergo actuat aliam; ergo non habent inter se illud genus unionis. Quod manifeste patet in præsenti materia, nam, etiamsi una virtus religionis, verbi gratia, extendatur ad actus orandi, sacrificandi et vovendi, et in ordine ad illos intelligatur habere diversas entitates partiales, secundum quas talis habitus augeatur, non tamen comparatur una pars, ad aliam, ut potentia ad actum, neque una per se supponitur in subiecto ad aliam, sed indifferenter potest illa virtus inchoari per actus orandi, verbi gratia, et augeri per actus sacrificandi, et e converso; ergo prior modus unionis non habet locum in hoc augmento, seu inter partiales entitates eiusdem habitus.

6. Neque etiam alter modus habet locum in qualilate, nisi ratione intensionis, in qua, ut infra videbimus, est latitudo quædam proportionem servans ad latitudinem extensivam quantitatis, in hoc quod est in infinitum divibilis, et consequenter in ea reperiuntur partes eiusdem latitudinis intensivæ, et indivisibiles termini, quibus illæ partes uniuntur; nam sine his non potest habere locum talis modus unionis. At vero in augmento extensivo non potest hic modus unionis inveniri propter duo. Primo, quia unaquæque illarum partium extensionis, quæ sic uniri dicuntur, non est ulterius divisibilis secundum extensionem, sed indivisibilis; ut, verbi gratia, licet scientia dicatur habere latitudinem extensivam secundum varios assensus diversarum conclusionnm, tamen unusquisque assensus est indivisibilis extensive, quia ad unam tantum indivisibilem veritatem terminatur. Unde etiam illa partialis entitas seu gradus correspondens in habitu unicuique actui est etiam indivisibilis extensive, quia proportionatur actui per quem fit, et ad illum eiusque obiectum indivisibiliter inclinat; ergo inter huiusmodi partes extensionis habitus, non potest esse unio per modum continuationis; nunquam enim sic uniuntur ea quæ indivisibilia sunt.

7. Secunda ratio est, quia in his, quæ uniuntur per modum continuationis, datur indivisibilis terminus communis utrique extremo unionis, ut supra dictum est de quantitate, et infra dicetur de intensione. In præsenti autem non potest dari huiusmodi terminus, in quo uniantur partes extensionis eiusdem habitus, tum propter præcedentem rationem; nam cum illae partes sint in se indivisibiles, non indigent ulteriori termino indivisibili, imo neque illum habere possunt. Tum etiam quia ille indivisibilis terminus deberet esse proportionatus entitati habitus; ergo debet iuxta modum suum inclinare ad aliquem actum et obiectum, quia tota entitas habitus huiusmodi est essentialiter. Cum ergo una pars illius habitus inclinet ad unum actum, et alia ad alium, inquiro de illo indivisibili termino, in quo tales partes uniuntur, ad quem actum inclinet, quia non est maior ratio de uno quam de alio; nec vero potest ad utrumque inclinare, cum ille dicitur esse indivisibilis, et in actibus sit latitudo extensiva. Item, quia in actibus nihil est commune realiter, in quo uniantur; ergo neque in habitu potest aliquid simile correspondere. Ex hoc ergo discursu videtur concludi, nullam esse posse realem unionem inter id quod supponitur iam acquisitum in aliquo habitu, et id quod additur per augmentum hoc extensivum. Ex quo fit, illa duo solum per aliud posse uniri, scilicet, quia in eodem proximo subiecto coniunguntur.

8. Non tantum singuli habitus sunt in singulis potentiis.— Iam vero probatur altera pars superius posita, nimirum, quod haec unio non sufficiat ad verum augmentum habitus, quia illud non est augmentum, sed acquisitio novi habitus in eadem potentia. Nam ille modus unionis communis est omnibus habitibus eiusdem potentiae; ergo quotiescumque habitus acquiritur in una potentia iam habente alium, erit augmentum extensivum, quod impropriissime dicetur, quia id, quod augetur, debet esse idem quod antea genitum erat. Nisi quis fortasse dicat, unius potentiæ esse tantum unum habitum, quod esset absurdum in morali philosophia, in qua receptissimum est dari in eodem appetitu plures virtutes morales, et in eodem intellectu plures virtutes intellectuales. Et in Theologia, ut minimum certum est, charitatem et spem esse virtutes et habitus distinctos, etiamsi sint in eadem voluntate.

Secundus punctus, per quos actus crescat extensive habitus

9. Secunda difficultas est, per quos actus fiat hoc augmentum extensivum habituum, an per actus specie diversos, vel tantum numero distinctos. Quamvis enim dictum sit, acquiri per actus aliquo modo dissimiles, no tamen propterea sequitur debere esse specie diversos; nam inter individua eiusdem speciei, præsertim respectiva, possunt esse quædam omnino similia, ut, verbi gratia, species visibiles Petri; et alia aliquo modo dissimilia individualiter, ut species visibiles Petri et Pauli, ut supra tactum est disp. 5. Videtur ergo hæc dissimilitudo individualis non solum sufficere inter actus augentes eumdem habitum extensive, verum etiam non posse esse maior. Primum patet, quia quacumque ratione actus tendant in diversa obiecta, non potest unus generare inclinationem ad alium, neque e converso; ergo habitualis inclinatio acquisita per unum actum augebitur extensive ad novum obiectum per alium actum, similem quidem in specie, dissimilem autem individualiter, ob tendentiam ad diversum obiectum quasi materiale. Secundum patet, quia si actus sint specie diversi, generabunt habitus specie diversos; ergo non possunt augere eumdem habitum, etiam extensive. Consequentia patet ex dictis; et antecedens probatur. Tum quia habitus specificantur per actus, atque ita ex actibus specie diversis sument habitus specificas differentias diversas. Tum etiam quia actus est proxima causa habitus, quem relinquit tanquam semen suum ad similes actus; ergo habitus specie diversi relinquent (ut ita dicam) semina specie diversa.

10. In contrarium vero est, quin sola dissimilitudo individualis actuum non videtur sufficiens ad hoc augmentum extensivum. Primo, quia alias per omnes actus numero distinctos, qui versantur circa diversa materialia obiecta, augeretur habitus extensive, ut iustitia restituendo huic pecuniam, illi triticum, et sic de aliis, quod videtur et supervacaneum, et falsum. Secundo, quia alias nunquam idem habitus posset elicere actus specie diversos, quia solum potest efficere actus similes illis a quibus effectus est; ergo si non potest fieri et compleri per actus specie diversos, neque illos poterit efficere. Consequens autem videtur falsum; nam idem habitus scientiæ potest elicere assensus plurium conclusionum, et eadem virtus moralis elicit intentionem et electionem, ac similes actus, qui plane videntur specie diversi.

Tertius punctus, qualis sit unitas habitus

11. In his difficultatibus attingitur etiam quæstio illa celebris, an habitus sit simplex qualitas, vel collectio plurium, quæ, ut supra insinuavi, duos potest habere sensus. Unus est, an habitus ita sit simplex, ut nullam in se compositionem admittat secundum extensionem; alius est, esto habitus sit qualitas aliquo modo composita, an sit qualitas vere ac per se una, an vero solum habeat unitatem aliquam artificiosam ex collectione plurium, et utriusque sensus decisio pendet ex modo explicandi augmentum extensivum, in quo nunc versamur.

Prima opinio, omnem habitum esse simplicem qualitatem

12. Sunt ergo in hac re variæ sententiæ. Prima est, habitum esse qualitatem non solum per se unum, sed etiam simplicem et indivisibilem extensive; ita enim nunc loquimur, ne id semper admonere necesse sit. Ita sentit Caietanus, 1. 2, quæst. 54, art. 4: et Capreol., quaest. 3 Prologi; Ferrar., 1 contra Gent., c. 56; Henric., Quodl. 9, quæst. 9. Et eodem modo opinantur multi ex recentioribus Thomistis, et putant esse sententiam D. Thomæ, dicta quæst. 54, art. 4, in 1. 2. Qui consequenter eodem modo philosophantur de augmento extensivo, quod de intensivo, quoad hoc, quod neutrum fit per additionem entitatis, sed per solum diversum modum se habendi eiusdem indivisibilis entitatis, respectu subiecti; quanquam dicti auctores non tam aperte hoc declarent. Unde cum D. Thomas, loco superius citato, dicit habitum secundum se augeri per additionem, exponere possunt, solum loqui de habitu intellectuali, et de additione specierum intelligibilium. Quæ expositio habet fundamentum in verbis eius; nam 1. 2, quæst. 52, art. 1 et 2 in particulari loquitur de scientia, quam dicit augeri per additionem plurium conclusionum, quae non intelliguntur addi, nisi mediis speciebus intelligibilibus.

13. Ratio huius opinionis esse potest, quia habitus est propriissima et per se species qualitatis; ergo omnis habitus, quia in sua specie est unus habitus, est etiam una qualitas per se; non potest autem esse per se una, nisi sit etiam simplex; ergo. Minor probatur dictis auctoribus, argumento quod est commune ad intensionem, scilicet, quia illa compositio ex partibus seu gradibus non potest esse, nisi partes illæ numero distinguantur; non possunt autem ita distingui, cum in eodem subiecto recipiuntur. Sed hoc argumentum quantam vim habeat in intensione, postea videbimus; in præsenti vero certe non est efficax, quia respondebitur, partes illius habitus, si per actus specie diversos fiant, non differre tantum numero, sed etiam specie partiali, esse tamen quasi heterogeneas partes, quæ uniri possunt ad componendum unum habitum; si vero illi actus differant solum numero cum aliqua dissimilitudine in ordine ad diversa obiecta, saltem materialia, sic etiam non repugnat duo accidentia eiusdem speciei esse simul in eodem subiecto, ut supra, disp. 5, declaravi. Efficacius ergo videtur illa minor probari discursu facto in priori difficultate, de qua plura inferius dicemus.

14. Quanquam vero dicti auctores ita sentiunt de simplicitate habitus, nihilominus simul docent, unum et eumdem habitum esse principium plurimorum actuum, et versari circa latissimum obiectum, varias res seu materias in se comprehendens, et in ordine ad illas interdum esse unum habitum in statu imperfecto inchoato, perfici autem et consummari per varios actus, etiamsi illi intrinsece nulla res addatur. Quod si petas quomodo possit habitus unius simplicis essentiae ad tot res seu materias inclinare, respondent, rationem esse, quia omnes illæ materiæ conveniunt in una ratione formali obiecti, sub qua a tali habitu attinguntur. Quae sit autem hæc unitas formalis obiecti, difficillime explicatur, nec potest una simplici vel generali regula, quæ omnes habitus comprehendat, declarari; sed generatim solum dici potest, in unoquoque habitu id, quod se habet tanquam motivum eius, seu tanquam ratio attingendi res in quibus versatur, esse rationem formalem obiecti, a qua sumit habitus unitatem. Hæc autem ratio in diversis habitibus, iuxta diversitatem et proportionem eorum, diversa est, quod in singulis materiis explicandum erit. Rursus, si quis interroget an actus illi, quibus tales habitus consummantur, sint specie distincti, vel tantum numero, quidam ex dictis auctoribus simpliciter negant differre specie, quia conveniunt in obiecto formali habitus; alii vero distinguunt: nam comparatione habitus sunt eiusdem speciei, secundum vero proprias rationes possunt specie differre. Denique si interroges quomodo plures et dissimiles actus possint eumdem indivisibilem habitum perficere, nihil aliud respondent, nisi quod illa entitas indivisibilis potest habere varios modos afficiendi subiectum, secundum quos potest varie perfici per varios actus.

15. Fundamentum autem huius partis sic declaratuæ est, quia habitus inclinans ad varios actus sub aliqua latitudine obiecti est vere unus; non potest autem esse vere unus, nisi sit simplex, ut ratio supra facta probat; ergo. Maior probatur, primo inductione; nam una fide varias res credimus, et una charitate diligimus Deum et proximum, et sic de cæteris. Alias tot essent iustitiæ vel temperantiæ multiplicandæ, quot sunt officia harum virtutum, et ita etiam in singulis scientiis, innumeræ essent multiplicandæ scientiæ. Deinde probatur ratione, quia habitus est medius inter potentiam et actum; sed ulla potentia cum sit simplex entitas, se extendit ad plures actus, et ad plures res, prout in aliqua ratione obiecti conveniunt; ergo etiam habitus in suo ordine poterit idem indivisibilis existens multa in sese complecti, sub aliqua ratione obiecti. Dico autem, in suo ordine, quia non oportet ut habitus tantum se extendat, quantum potentia, quam perficit, quia est medium inter illam et actus, et ideo ex utroque extremo aliquid suo modo participat, ut neque sit tam limitata entitas, sicut actus, neque tam late pateat sicut potentia.

Secunda opinio distinguens inter habitus intellectus et voluntatis

16. Secunda opinio distinctionem facit inter habitus intellectus et appetitus, et de prioribus negat esse simplices qualitates, de posterioribus vero affirmat. Hæc opinio tribui potest Sonc., 6 Metaph., quæst. 9, ubi cum expresse doceat scientiam non esse simplicem qualitatem, idem sentire videtur de omnibus habitibus intellectus. In solutione autem ad tertium, expresse concedit habitus voluntatis esse simplices qualitates. Unde quoad hanc secundam partem idem et ob eamdem rationem sentit, quod alii Thomistæ; quoad priorem vero in hoc fundatur, quod non admittit in intellectu alios habitus præter species intelligibiles, quarum collectionem ordinatam dicit esse habitum scientiæ. Unde in rigore loquendo de habitu iudicativo intellectus, de quo nunc disputamus, nec simplicem, nec compositum illum ponit, quia potius illum e medio tollit, quanquam possit esse in hoc aliqua ambiguitas et æquivocatio in terminis. Nam Soncinas distinguit duplices species intelligibiles: quasdam, quae fiunt ab intellectu agente et præcedunt assensum scientiæ, quas dicit solum repræsentare res incomplexas; alias vero esse species intelligibiles, quæ fiunt in intellectu ex vi assensus scientifici, quas dicit repræsentare ipsa complexa, et habilitare intellectum ad similes assensus, et hanc speciem productam per assensum scientiæ dicit esse proprium effectum habitualem demonstrationis. Tandem vero concludit, unam scientiam esse compositam ex multis speciebus posterioris generis, et non esse simplicem qualitatem.

17. In qua sententia obscurum satis est quid intelligat hic auctor per species complexas productas per assensum conclusionis. Nam si intelligat esse veras species repræsentantes obiectum, et deservientes ad apprehensionem eius, non videntur necessariæ respectu eorum obiectorum, quorum species sunt per intellectum agentem impressæ. Nam illæ sufficiunt, non solum ad simplicem apprehensionem, sed etiam ad compositionem. Quia prima compositio per illas solas facta est mediis conceptibus simplicibus, virtute earumdem specierum formatis. Neque post primum assensum, etiam per demonstrationem habitum, potest iterum compositio aut similis assensus fieri sine usu earumdem specierum, quia sine concursu obiecti non potest cognitio fieri; concurrit autem obiectum per speciem. Nec satis intelligi potest, quod species, quæ vicem tenent obiecti, repræsentent illud nisi incomplexe: nam complexio solum est in compositione mentis, aut apprehensiva, aut etiam iudicativa, ut omittam nunc voces, et scripturas. Unde, licet aliquando contingat per actum imaginationis aut intellectus possibilis fieri phantasma vel speciem intelligibilem alicuius obiecti, quod per solam actionem sensuum externorum, aut intellectus agentis repræsentari non potuit, tamen etiam illa species repræsentat simpliciter et incomplexe suum obiectum. Illæ ergo species repræsentantes complexe nec sunt necessariæ, nec satis intelligibiles, si de propriis speciebus sermo sit. Si vero nomine speciei intelligat Soncinas qualitatem quamdam relictam in intellectu ex efficacia assensus scientifici, inclinantem et determinantem intellectum ad similem assensum veritatis complexæ, sic verum est dari in intellectu huiusmodi qualitatem; illam vero nos vocamus habitum iudicativum. Neque illa qualitas habet vicem obiecti, sed potius tenet se ex parte potentiæ, cuius lumen seu virtutem auget ad iudicandum, et ad usum specierum; quapropter non proprie vocatur species intelligibilis. Atque ita in hoc sensu non differt haec sententia quoad hanc partem a sequenti opinione.

Tertia opinio negans in universum habitum esse simplicem qualitatem, aut per se unam

18. Est ergo tertia sententia, quae in universum negat habitus esse simplices qualitates, sive in intellectu, sive in voluntate, et consequenter etiam negat habitum esse qualitatem per se unam, physice, et in rigore loquendo, sed solum per quamdam collectionem vel coordinationem plurium qualitatum. Hanc sententiam tenuit Aureolus in Prologo Sententiarum, ubi eamdem tenet Scotus, quæst. 3, dub. 2; et Gregorius, quæst. etiam 3, art. 1; et alii eodem loco, præsertim Ocham, quæst. I et 9; et Gabriel, quæst. 9, et in 3, d. 2, quæst. 2. Fundamentum huius sententiæ consistit in duobus principiis, quæ a nobis videntur satis in superioribus probata. Unum est, augmentum reale habituum, et præsertim extensivum, non posse fieri sine additione reali; aliud est, illud, quod additur, cum habitus augetur extensive, non posse habere propriam et per se unionem cum ea parte habitus, quæ præsupponitur. Nam ex his principiis evidenter infertur, habitum perfectum et consummatum (de hoc enim est sermo) non esse simplicem qualitatem, quia per augmentum extensivum consummatur. Sequitur deinde talem habitum nec qualitatem per se unam esse posse, quia in his qualitatibus nulla est compositio seu unio, ex qua possit resultare ens per se unum. Et quoniam tota vis huius sententiæ consistit in his principiis, et eorum examine, omitto rationes alias, quae a dictis auctoribus afferuntur. Illud tamen ulterius sequitur ex prædicta sententia, nimirum hoc augmentum habitus per extensionem non esse proprium, sed esse (ut ita dicam) per iuxtapositionem, et artificialem compositionem, sicut augetur domus, cum ædificatur. Qualis autem sit haec artificialis compositio in habitibus, et quando in una et eadem potentia sufficiat ad unitatem habitus cum distinctione ab aliis habitibus eiusdem potentiæ, magnam habet difficultatem, et a dictis auctoribus non satis explicatur.

Quarta opinio negans simplicitatem habitibus, non tamen unitatem per se

19. Quarta sententia, et quasi media inter prædictas, est, habitum esse qualitatem per se unam, non tamen simplicem seu indivisibilem secundum extensionem ad diversos actus, et partialia obiecta, sed esse compositam ex partialibus entitatibus inter se vere ac proprie unitis, quia sine additione non potest esse verum augmentum, et sine unione non potest esse vera unitas habitus. Hæc opinio placet nonnullis ex modernis Doctoribus; ex antiquioribus enim nullus satis declarat hunc opinandi modum. Nonnihil vero favere videtur Caietanus, 1. 2, quæst. 54, art. 4, ad 3 Gregorii, quatenus comparat intensionem et extensionem habitus intensioni et extensioni caloris, dicens: Sicut in formis materialibus calor et latitudines eius intensiva, et extensiva, non sunt tres entitates, sed una habens duas conditiones, ita in habitu. At vero (omissa pro nunc latitudine intensiva) dubitari non potest, quin calor secundum latitudinem extensivam habeat partes realiter distinctas, quamvis inter se unitas. Et ideo, licet calor et latitudo extensiva non dicantur duæ entitates, quia latitudo extensiva includit illas partes cum unione earum, et totum non distinguitur a partibus simul sumptis et unitis, nihilominus tamen in illa latitudine includuntur entitates inter se partialiter distinctæ; idem ergo erit in habitu, si in eo est similis latitudo extensiva. Atque iuxta hanc sententiam salvatur propriissime augmentum extensivum habitus, quia id, quod additur per talem actionem, unitur præexistenti, et ex utroque fit unum maius et perfectius. Et consequenter illi actus pertinebunt ad unum habitum, qui licet inter se videantur diversi, vel numero, vel etiam specie, sunt apti efficere in potentia habilitates partiales, aptas ut inter se uniantur. Quando vero illæ habilitates sint partiales, et habentes dictam aptitudinem, aut quando sint totales absque unione inter eas, non minus est ad explicandum difficile, quam sit in omni sententia vera unitas habitus. Recurrendum vero est ad obiectum formale, et indicium sumi poterit ex affinitate et proportione actuum inter se.

Prima assertio ad resolutione quaestionis

20. Nulla vera compositio extensiva in habitibus.— Resolutio huius quæstionis est sine dubio difficilis, quia radix et modus unitatis habitus occulta valde nobis est, et difficile est invenire medium inter extrema, ut neque in una potentia unum tantum habitum, vel unam tantum virtutem esse asseramus, neque tot multiplicemus, quot sunt actus, et a communi modo sentiendi et loquendi recedamus. In re tamen difficili dicam breviter quod verisimilius videtur. Et imprimis existimo nullam veram et realem compositionem extensivam in habitibus reperiri. Hoc mihi probat efficaciter discursus factus superius, qui ab auctoribus contrariæ sententiæ nec dissolvitur, nec attingitur, neque explicatur quale genus proximæ unionis inter illas entitates habituales possit reperiri. Accedit præterea, quod in actibus intellectus et voluntatis non potest inveniri similis extensio cum reali distinctione partialium entitatum et vera unione earum ex parte obiectorum tantum. Quod addo, quia in aliquibus actibus animæ potest inveniri latitudo, et compositio extensiva ex parte subiecti; ut visio corporalis quatenus est in subiecto extenso et continuo potest habere extensionem et continuationem partium; tamen neque illa extensio habet locum in intellectu et voluntate, neque etiam est ad propositum, quia etiamsi in appetitu sensitivo vel cogitativo locum habeat, nihilominus per quemlibet actum generabitur habitus, habens eumdem modum extensionis, quia in eodem subiecto adæquate generatur, quia non est maior ratio de una parte subiecti, quam de alia, et quia talis potentia per seipsam tota concurrit ad actum, et similiter secundum se totam acquirit habitum seu facilitatem operandi. Hæc ergo extensio ex parte subiecti impertinens est ad augmentum habitus, vel ad unitatem eius explicandam.

21. Quod vero ex parte obiectorum non possit esse in actibus prædicta extensio et compositio, patet, quia vel potentia simul tendit in plura obiecta per modum unius et sub una et eadem ratione, vel per modum plurium. Quando tendit priori modo, non est in actu formalis extensio et compositio, sed est indivisibilis entitas, quae totum illud obiectum, tanquam adæquatum terminum unius habitudinis transcendentalis, complectitur. Alias dicendum esset, quando unico actu volo dare eleemosynam decem hominibus, in illo actu esse decem particulas, quibus tendo in singulos homines, quod per se apparet incredibile. Et inde sequuntur difficultates de augmento infinito, præsertim in intellectu et voluntate Angeli, aut animae Christi, quæ distincte videt infinita in Verbo. Et præterea habet etiam locum discursus supra factus, quod illa unio partium neque esse potest per modum continuationis, nec per modum actus et potentiæ. Quod maxime verum est in iis qui sunt actus secundi et ultimi. Præter illos autem duos modos unionis non est alius, qui realis ac physicus sit. Quod si potentia simul tendit in plura obiecta per modum plurium, erunt quidem actus illi distincti; de illis autem evidentius est non habere inter se unionem, ratione cuius dici possint componere actum vere unum, quia (præter rationes factas) in obiecto non est unitas in qua possit fundari unitas actus.

22. Tandem, quod ex actibus sufficiens argumentum fiat ad habitus, patet ex ratione generali, quia actus natus est efficere habitum sibi similem seu proportionatum. Responderi quidem potest, potentiam non semper posse simul in uno actu exprimere quod in uno habitu continet, quia actus maiorem attentionem, et consequenter maiorem efficacitatem requirit. Sed licet hoc in genere verum sit, nihilominus, si ille modus compositionis haberet locum in habitibus, nulla sufficiens ratio reddi posset, cur in aliquibus actibus non posset habere locum, saltem quando habent inter se aliquam subordinationem, et potentia videtur ex uno ad alium extendi, ut ex assensu praemissarum ad assensum conclusionis, et ex intentione finis ad electionem mediorum; tunc enim cessat illa ratio de attentione et efficacia potentiæ, quia iam simul ad illa omnia attendit. Ratio ergo generalis est, quia hic modus compositionis et unitatis, neque in actibus, neque in habitibus locum habet. Imo, si quis animadvertat, intelliget in nullis formis vel actibus, quatenus tales sunt, inveniri talem modum unitatis, nisi per modum intensionis, vel extensionis continuæ; alioqui necesse est ut una forma comparetur ad aliam per modum potenti e passivæ, et altera, e converso, per modum actus, ut uniri possint. Accedit ultimo, quod hæc sententia auget et non explicat difficultates; nam in re tot multiplicat entitates, quot illa, quæ ponit collectionem; sed præterea addit unionem earum inter se, quam explicare non potest. Ac deinde æque difficile manet ad explicandum in hac sententia, unde sumenda sit unitas habitus, ut supra tetigimus.

Secunda assertio de habitibus, qui sunt simplices qualitate

23. Simplices aliqui habitus necessario asserendi.— Dico secundo: necesse est ut sint in anima aliqui habitus indivisibiles, et qui sint simplices qualitates. Probatur, quia in habitibus non est unitas per compositionem extensivam; ergo vel est per collectionem plurium qualitatum, vel per simplicem entitatem. Si hoc posterius dicatur, id est quod intendimus. Si vero dicatur prius, necesse est, ut illa collectio ex munis simplicibus constet, quia omne compositum ad simplicia, et omnis numerus ad unitates necessario revocatur. Et ex ipsis terminis patet: nam si unus habitus est collectio plurium qualitatum, rursus inquiro an unaquæque illarum qualitatum sit etiam collectio aliarum, vel sit simplex. Si primum dicatur, de illis ulterius inquiram, donec sistamus in simplicibus qualitatibus, quia non potest in infinitum procedi. Rursus cum perventum fuerit ad qualitates simplices, de illis procedit ratio, quia unaquæque earum est vera et integra qualitas in sua specie, quia non est pars vera et physica alicuius qualitatis; nam esse partem numeri aut collectionis, non tollit rationem integri entis in suo genere. Sed huiusmodi qualitates non sunt nisi in specie habitus, ut ex dictis constat; ergo necesse est dicere dari habitus qui sint simplices qualitates.

24. Obiectioni respondetur.— Dices: interdum una qualitas constat ex multis, inter quas non est vera et realis unio, sed solum contemperatio quædam et proportio, ut sanitas, pulchritudo et similes, et in his generibus vel speciebus qualitatum nulla datur simplex, etiamsi ex simplicibus constet; ergo idem potest de habitibus dici. Respondetur, quidquid sit de illa unitate per solam proportionem plurium, an sit vera unitas, et an habeat locum in habitibus (quod infra videbimus), quandocumque aliqua qualitas componitur ex munis, et vocatur una sub aliquo conceptu et nomine, componi ex munis, quæ licet fortasse sub eo nomine non censeantur completæ, tamen sub alia essentiali ratione sunt completæ et simplices qualitates. Ut quamvis calor non sit completa sanitas, est tamen completus calor, vel passibilis qualitas, et in eo genere est qualitas simplex completa et perfecta; unde si daremus sanitatem etiam esse passibilem qualitatem, et sub hac generali ratione de illis sermo esset, necessario dicendum esset, aliquas passibiles qualitates esse simplices qualitates, etiamsi aliquae sint compositæ.

25. Similiter ergo in præsenti, si poneremus scientiam esse collectionem ordinatam specierum intelligibilium, et nomen scientiae nihil aliud significare, verum quidem esset, nullam scientiam humanam esse simplicem qualitatem; nihilominus tamen unaquæque species intelligibilis, in ratione talis speciei, simplex et completa qualitas esset. Unde si de eis agamus sub ratione communi utrique, sub ea dabuntur et qualitates simplices et compositæ. Talis autem est ratio habitus in qua versamur; est enim generalis ad omnes qualitates, quæ per modum actus primi dant potentiis facilitatem et promptitudinem ad actus secundos exercendos; unde sub hac generali ratione non requirit compositionem aut proportionem plurium qualitatum; imo tanto erit perfectior habitus, quanto simplicior, cæteris paribus. Quamvis ergo aliquos habitus concedamus conflari ex multis, quod incertum est, id tamen semper erit sub aliqua determinata ratione vel scientiæ, vel talis scientiae, aut talis virtutis. Ratio autem habitus ut sic illam compositionem non requirit. Atque ita concluditur, dari habitus, qui sint simplices qualitates, et illosmet, ex quibus alii componi dicuntur, esse veros habitus et simplices qualitates.

26. Sed iam supersunt duo explicanda. Primum, quanta possit esse latitudo simplicis habitus, tum in rebus in quibus versatur, tum in actibus quos facere potest, vel ab eis fieri aut consummari. Secundum est, an ex simplicibus habitibus componantur alii, et qualis vel quanta compositio illa esse possit.

Tertia assertio, de extensione simplicis habitus

27. Simplex habitus ad plura obiecta ex tendi potest, et quomodo.— Dico ergo tertio: unus et idem simplex habitus potest per suam entitatem simplicem ad varia obiecta partialia virtualiter extendi, et plures actus efficere, si vel omnino sint similes in ratione formali obiecti, quamvis in materiali differant, vel ita sint inter se connexi, ut unus in alio virtualiter contineatur. Hæc assertio imprimis ostenditur inductione: nam saltem in habitibus infusis nemo, ut opinor, negabit dari habitus simplices habentes huiusmodi virtualem extensionem. Fides etenim unica tantum et simplex est, etiam si per eam innumeræ res credantur. Neque enim ullus verisimiliter dicere potest illam unitatem consistere in collectione aut compositione plurium entitatum, tum quia tam indivisibilis est illa fides, ut nemo possit credere uni, si alteri articulo fidei discredat; tum maxime quia ipsa per se primo inclinat ad rationem assentiendi, quae et aequalis, et eadem est in omnibus. Idem est suo modo de charitate et spe, et in pœnitentia id clarissime constat; nam eadem uniformiter detestatur omnia peccata, praesertim mortalia, quod indivisibiliter convenit tali virtuti, secundum formalem rationem eius.

28. Dicet quis, esse specialem rationem in virtutibus infusis, vel quia sunt superioris ordinis, et divisa in inferioribus solent esse unita in superioribus. Vel quia non fiunt a suis actibus, ut ea ratione oporteat eis omnino commensurari, et iuxta eos distingui. Vel quia non sunt meri habitus, sed aliquo modo participant rationem potentiæ; in potentiis autem non est dubium quin una simplex entitas possit habere illam virtualem extensionem. Respondetur, verum quidem esse plures causas unitatis et simplicitatis reperiri in habitibus infusis, quam in acquisitis. Nihilominus tamen potest ex illis sumi proportionale argumentum non leve quantum ad id, in quo conveniunt cum habitibus acquisitis, nimirum, in unitate et connexione suorum actuum in aliqua ratione formali obiecti aliquo modo indivisibili; nam hæc sufficit, vel potius requirit unitatem vel simplicitatem habitus, etiamsi aliae causae non postulent talem modum entitatis, dummodo illum non impediant.

29. In acquisitis habitibus ostenditur assertio.— Sic igitur recte argumentari possumus ab habitibus infusis ad acquisitos. Ut, verbi gratia, si pœnitentia infusa est una et simplex, quia indivisibiliter detestatur divinam offensam ut sic, et ut avertentem a fine supernaturali, ita naturalis vel acquisita pœnitentia (qualiscumque illa sit) detestatur omnia, quatenus a fine naturali avertant, proportione servata. Eadem proportio fieri potest inter fidem divinam et humanum, hac servata differentia, quod fides divina tantum habet unum Deum, cuius auctoritati nitatur; fides autem humana potest fundari in testimoniis diversorum hominum, et ideo necesse non est ut idem indivisibilis habitus, qui inclinat ad credenda dicta unius hominis, aliis etiam fidem tribuat; tamen respectu eiusdem, et servata proportione, optimum est argumentum. Rursus in virtutibus moralibus acquisitis potest idem argumentum accommodari; nam si virtus iustitiæ inclinat ad salvandam aequalitatem alteri in bonis eius, ubi hæc ratio æqualiter inventa fuerit, ille habitus æqualiter et indivisibiliter inclinabit.

30. Atque ex his facile erit ratione confirmare positam assertionem. Ut autem illam, per singulas partes conclusionis declaremus, advertendum est in omni habitu dari ex parte obiecti aliquam rationem tendendi in illud, quam motivum operandi possumus appellare; nam habitus intellectus, de quibus agimus, sunt habitus iudicativi; iudicium autem semper nititur in aliqua ratione assentiendi: habitus autem volunlatis tendunt ad prosequendum aliquod bonum; omnis autem prosecutio boni est ex aliquo motivo, seu ex aliqua ratione bonitatis, quæ voluntatem attrahit. Hoc ergo motivum seu ratio tendendi est absque dubio, quæ dat actui specificam rationem, quæ eadem erit, si æqualiter aut eodem modo per actus attingatur, quia semper id, quod est formale, est quod dat speciem; materiale autem est quasi per accidens, vel individuale respectu talis actus. Dico autem, si æqualiter vel eodem modo in talem rationem tendat, nam contingit unam et eamdem rationem tendendi non æque applicari diversis materiis, et ideo non eodem modo attingi per actus. Ut est, verbi gratia, bonitas divina, quatenus est in Deo, et reddit illum amabilem, vel quatenus per quemdam respectum applicatur proximo, ut illum etiam amabilem reddat. Nam licet illa bonitas in se una sit, non tamen illis rebus æque convenit, et ideo modus tendendi in illam non est idem. Et idem est in universum de bonitate finis respectu ipsius finis, et respectu mediorum, et de similibus, in quibus ratio tendendi alteri intrinsece, aliis vero extrinsece applicatur.

31. Tunc vero, licet inter eos sit aliqua diversitas, (non disputando modo quanta illa sit), est tamen quædam necessaria connexio. Quia actus, qui versatur circa obiectum intrinsece ac per se habens rationem illam, est radix aliorum, et virtute continens illos, ut amor Dei amorem proximi; et similiter obiectum illud, quod proprie ac per se tale est, censetur primarium, et alia secundaria, non tantum ordine dignitatis (id enim non satis esset ad indivisibilem unitatem habitus), sed etiam connexionis cuiusdam et causalitatis, quatenus ratione illius reliqua attinguntur. Denique, etiam inter actus, qui versantur circa eamdem rem, solet esse aliqua distinctio quidem ex modo attingendi talem rem, vel quia ipsamet ratio tendendi in illam diverso modo consideratur, vel quia aliquid peculiare in ea attingitur per talem actum. Connexio vero, quia unus actus alium supponit, et ex illo nascitur aliquo modo. Sic comparantur in voluntate amor, desiderium, et gaudium de aliquo bono, et odium, fuga, ac tristitia de contrario malo; omnes enim isti actus (quacumque ratione distincti sint) in amore radicantur; nam ex amore boni si absit, sequitur desiderium, vel etiam spes, si arduum sit; si autem iam possideatur, sequitur gaudium; et ex eodem amore nascitur odium et detestatio contrarii mali, et reliqua consequenter. In intellectu vero non est similis connexio actuum nisi ratione discursus, in quantum assensus conclusionis sequitur ex assensus præmissarum; et ideo licet tales actus versentur circa idem subiectum, de quo una proprietas per aliam, vel per definitionem demonstratur, semper tamen aliqua veritas distincta est veluti adæquatum obiectum uniuscuiusque actus, et aliquid novum cognoscitur de tali subiecto per unum actum, quod formaliter non cognoscitur per alium.

32. Ex hac igitur declaratione statim per se apparet probabilitas conclusionis positæ; nam si ratio attingendi res materialiter diversas est omnino eadem, et æqualiter veluti informans illas, non solum habitus, sed etiam actus sunt omnino unius speciei; ergo efficient unum et eumdem indivisibilem habitum. Et confirmatur; nam inclinatio potentiae, ut est sub tali habitu, per se non est ad hanc vel illam rem ratione materiæ, sed ratione formæ, seu propter tale motivum, quod in ea invenitur; ergo si hæc ratio est omnino eadem, quamvis sit applicata ad diversas materias, inclinatio potentiae indivisibiliter perficitur in ordine ad illam, in quacumque materia inveniatur. Hac ergo ratione potest idem indivisibilis habitus habere extensionem quasi materialem ex parte obiecti, et actuum qui circa illud versantur. Rursus, quando inter obiecta partialia est aligua diversitas in modo participandi rationem formalem, cum connexione tamen et habitudine ad unum, tunc etiam est sufficiens ratio ad unitatem indivisibilem habitus, quia ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum. Et quia potentiæ inclinatio, quæ per talem habitum perficitur, tota est primario et indivisibiliter ad illud unum, ad reliqua vero solum quasi concomitanter, seu ratione alterius, ad eum fere modum quo motus tendens in aliquem terminum ultimum attingit intermedios. Tandem quando ipsi actus sunt per se connexi, et quasi radicati in aliquo primo, tunc etiam possunt habere similem connexionem saltem virtualem, in ipso habitu; ergo quantum est ex hoc capite, si aliud non obstet, poterit idem indivisibilis habitus esse principium huiusmodi actuum. Haec vero omnia magis sequentibus illationibus declarabuntur et confirmabuntur.

Corollaria de augmento extensivo habitus simplicis

33. Primam.— Ex dictis ergo sequitur primo, huiusmodi habitum simplicem intra rationem suam, et (ut ita dicam) intra suum ambitum, non posse proprie augeri augmento extensivo ex parte sui, sed ad summum ex parte specierum seu memoriæ. Probatur ex illo principio, quod satis, ut opinor, demonstratum est supra, scilicet, reale augmentum non posse fieri sine additione reali. Nec satis id explicatur per additionem modi realis, ut infra latius ostendam, tractando de intensione, et in extensione est res evidentior, quia in re alioqui indivisibili non potest intelligi extensio in effectu formali eius, nisi forte ex parte subiecti crescat informatio. Ut licet anima rationalis indivisibilis sit, per augmentum hominis crescit quantum ad modum, et consequenter quantum ad effectum formalem, quia ad novam partem subiecti extenditur; unde crescit informatio, quia revera informatio divisibilis est. At vero in præsenti, habitus seu effectus eius formalis non augetur ex parte subiecti; nam est idem indivisibiliter, et informatio eius semper est eadem; ergo si ipsa entitas habitus in se augeri non potest, eo quod indivisibilis sit, nullo modo poterit augeri extensive, et in sua latitudine. Quod addo ad tollendam æquivocationem, si quis contendat posse illi habitui adiungi alium inclinantem ad novos actus et obiecta, et ex utroque coalescere unum; nunc enim de hoc non agimus: nam ille habitus coalescens ex duobus (quidquid sit de talis coniunctionis possibilitate) esset alius, et alterius rationis ab illo indivisibili, et haberet aliam latitudinem obiecti et actuum. Nunc autem solum consideramus habitum indivisibilem intra propriam rationem et perfectionem, vel augmentum quod in ea potest habere. Sic ergo manifestum est non posse in se augeri extensive, vel ex eo quod indivisibilis est. Quod vero addimus de augmento ex parte specierum ac memoriæ, satis per se est manifestum.

34. Secundum corollarium.— Unde consequenter infertur secundo, talem habitum statim ac in principio generatur in quocumque gradu, et per quemcumque actum, et circa quamcumque materiam partialem sui obiecti, ex se habere vim ad quemcumque actum intra suum gradum intensionis, et circa totam materiam sui obiecti, seu quamlibet partem eius. Probatur, quia ille habitos in illo gradu intensionis est capax illius extensionis ex parte obiecti et actuum, et non recipit illam per formalem extensionem suam (ut sic dicam), id est, per additionem partium suæ entitatis; ergo habet illam in se quasi eminenter et unite, ex vi suæ indivisibilis entitatis; ergo statim ac habet illam indivisibilem entitatem, habet etiam totam illam vim, quia non est magis partibilis illa virtus, quam entitas. Unde, quanta fuerit intensio entitatis, tanta etiam erit intensio virtutis; extensio vero semper erit eadem.

35. Et confirmatur ac declaratur in omnibus modis connexionis seu unitatis supra explicatis. Nam in fide divina, verbi gratia, minima fides de se aeque inclinat ad omnia credibilia ex; testimonio divino, quamvis fieri possit ut non omnia sint æque applicata per species, seu doctrinam, et ideo ex hac parte potest augeri fides; tamen in seipsa non augetur, nec recipit additionem, nisi quando fit intensior. Sicut virtus caloris, verbi gratia, aut ignis, in se indivisibiliter sumpta, extenditur ad quodcumque combustibile proportionatum, quod illi applicetur, quia secundum eamdem rationem vel proportionem agit in illud. Sic etiam fides de se æque inclinat ad quamcumque materiam, quia secundum eamdem rationem operatur circa illam. Atque idem est ubicumque similis ratio obiectiva intervenenit, sive virtus sit infusa, sive acquisita; nam revela in eo gradu intensionis in quo quis assuevit temperate comedere carnes, se sentiet propensum ad eamdem moderationem servandam, si offerantur pisces vel alius similis cibus. Verum est tamen in una materia posse interdum esse maiorem difficultatem quam in alia; illa tamen per so non requirit propriam extensionem habitus, sed intensio sufficit ad illam difficultatem superandam, ut statim dicam. Item, quando partialia obiectu sunt connexa et subordinata, nunquam habitus potest inclinare ad secundarium, quin vel simul in re, vel etiam prius ratione aut natura inclinet ad primarium, quia illud ex hoc pendet. Quomodo enim quis erit propensus in media, si non sit propensus in finem? et sic de similibus. E converso etiam si talis habitus inclinet ad primarium, virtute etiam inclinat ad secundarium obiectum, quia unum ex alio sequitur; ut si quis inclinatur ad finem, propensus etiam erit ad media, et sic de aliis. Denique idem argumentum fiet de actibus inter se connexi; nemo enim potest esse promptus et facilis ad actus radicatos in aliquo priori, nisi etiam ad illum similem promptitudinem habeat. Nemo enim desiderat nisi qui amat, et sic de aliis. Et similiter e converso, qui est promptus et facilis in primario actu exercendo, habet etiam habitudinem ad reliquos; nam mille quodammodo, reliquos continet, et cum ille formaliter adest, facilitatem praebet ad reliquos; ergo et virtus ab eo relicta. Sic igitur constat quo modo hi habitus, in se indivisibiles existentes, ad aliquam latitudinem obiectorum vel actuum extendantur.

36. Tertium corollarium .— Tertio infertur, quandocumque huiusmodi habitus augetur per intensionem, augeri secundum totam extensionem suam, id est in ordine ad omnes actus quos elicere potest, et circa totam materiam in qua potest versari. Hoc facile ostendi potest, applicando cum proportione totum discursum factum; et ratio est clara, quia ille habitus, licet habeat latitudinem intensionis, tamen in extensione est indivisibilis; ergo quandocumque intenditur, intenditur secundum totam suam propensionem. Dices: etiam potentia, eadem indivisibiliter existens, est principium plurium actuum, et versatur circa varia obiecta, et tamen non per quemcumque habitum perficitur secundum totam suam adaequatam inclinationem. Respondetur non esse simile; nam potentia non perficitur per habitum ad modum intensionis, ita ut ipsamet entitas potentiae in sua intrinseca entitate consummetur, sed perficitur tanquam potentia passiva per actum superadditum, qui non semper est adaequatus capacitati potentiae. Habitus autem dum perficitur intensive, consummatur intime in sua entitate, et secundus gradus, verbi gratia, adaequatur primo (ut sic dicam), et tertius secundo, et sic de caeteris. Tum quia hoc postulat natura sua perfectio et latitudo secundum intensionem; tum etiam quia eadem est ratio de quocumque gradu, quia eamdem connexionem habent respectu illus, tam actus quam obiecta partialia, quod magis explicabitur in sequenti puncto.

37. Quartum corrollarium .— Quarto itaque infertur, non posse unum et eumdem habitum ex his simplicibus, de quibus nunc agimus, esse intensum et remissum, seu magis et minus intensum respectu diversorum, vel actuum, vel obiectorum. Ut, verbi gratia, si eadem simplex temperantia inclinat ad moderate comedendum et bibendum, non potest esse intensior eius inclinatio ad unum actum, quam ad alium. Patet ex dictis, quia inclinatio talis habitus semper tota adaequate intenditur, quia indivisibiliter; ergo quantum intenditur ad unum actum, tantum intenditur ad alium; ergo nunquam potest esse inaequaliter intensa respectu diversorum. Et praeterea declaratur in hunc modum: nam si idem habitus potest esse inaequaliter intensus illo modo, sit, verbi gratia, ut quatuor respectu unius actus, et ut tria respectu alterius; sequitur ergo illum quartum gradum esse activum unius actus, et non alterius, et inclinare ad unum, et non ad alium; nam si ad utrumque inclinaret ut principium actuum eius, nulla esset inaequalitas quoad intensionem. Quaero ergo ulterius, an tertius gradus illius habitus sit unus et idem respectu utriusque actus, vel sint diversi. Si primum dicatur, ergo idem dicendum est de quarto gradu, quia respiciunt idem obiectum formale, et ideo eadem est ratio de utroque. Si vero dicatur secundum, procedet ulterius argumentum ad secundum gradum, et a secundo procedemus ad primum; atque ita tandem fiet, vel totam latitudinem graduum esse diversam respectu talium actuum, et ita habitum non esse indivisibilem extensive, ut dicebatur; vel totam latitudinem graduum indivisibiliter inclinare ad omnes actus, et ita non posse esse talem habitum inaequaliter intensum respectu illorum.

38. Et confirmatur, nam si ille habitus est ut quatuor respectu alterius, ponamus crescere et fieri ut quatuor, in ordine ad illum actum ad quem prius remissius inclinabat; erunt ergo in illo habito duo gradus ut quatuor, qui non intendunt illum ut quinque, et consequenter unus non perficit alium, neque e converso; non ergo uniuntur inter se illi gradus per modum intensionis, sed solum per quamdam extensionem, quod ostendimus fieri non posse. Dici vero potest, illos duos quartos gradus non uniri inter se immediate, sed in alio, scilicet, in tertio gradu, sicut duo rami uniuntur in trunco, et consequenter dicetur, illum habitum in fundamento suo (ut sic dicam) esse indivisibilem extensive; postea vero in augmento habere extensionem secundum diversitatem graduum, qui uniuntur in fundamento, et ita augent illud, non tamen inter se; sicut lineæ uniuntur in centro, non vero inter se, et ideo facile potest una esse longior alia ex parte alterius extremi. Verumtamen hic modus intensionis, præterquam quod inauditus est, impuguari facile potest ex dictis de acquisitione huius habitus quoad cum vel eos gradus, qui considerantur ut fundamentum eius, in quo dicitur esse indivisibilis; nam per eosdem actus intenditur, per quos acquiritur; sed quando primo acquiritur, semper indivisibiliter acquiritur cum habitudine ad totum suum obiectum, et omnes actus suos, etiamsi per unum tantum actum acquiratur, quicumque ille sit, et circa quamcumque materiam, dummodo ad illum habitum pertineat: ergo si per similem actum intensiorem intendatur, adæquate etiam intenditur. Patet consequentia, quia in ipso actu non potest fingi illa diversitas intensionis, quia totus actus secundum omnes gradus suos versatur in eadem materia, et sub eadem ratione formali; ergo ille actus æque efficax est ad intendendum, sicut fuit similis remissior ad generandum; ergo impossibile est intelligere in habitu illum modum compositionis et intensionis mistæ cum extensione. Et ratio omnium est, quia in obiecto et actibus eadem est unitas, vel connexio respectu quorumcumque graduum intensionis.

Proponuntur obiectiones, eisque occuritur

39. Sed circa hæc, præsertim circa duo ultima corollaria, occurrunt difficultates. Prima est, quia eadem charitas intensius inclinat ad amandum Deum, quam proximum, cum ex charitate magis sit diligendus Deus, quam proximus. Et eadem ratione quilibet habitus intensius inclinat ad finem, quam ad media; nam propter quod unumquoque tale, et illud magis. Secundo experientia videtur docere eumdem hominem maiori facilitate servare temperantiam in cibo quam in potu, aut in hoc genere cibi quam in alio, et hominem invenias, qui facillime restituet honorem, pecuniam difficillime, alium e converso. Et in eadem virtute religionis unus est propensior ad orandum quam ad vovendum, vel aliquid simile. Est ergo in his habitibus inæqualitas intensiva respectu diversorum actuum, vel obiectorum partialium. Tertio, incredibile videtur, quod amor Dei æque crescat per amorem proximi, ac per amorem ipsius Dei, vel etiam quod amor proximi per amorem unius æque crescat erga omnes. Et idem proportionaliter est de cæteris virtutibus, tam in indivisibili et æquali augmento, quam in acquisitione. Quarto, videtur difficilius in habitu intellectus, nam per assensum unius conclusionis nullo modo redditur facilis intellectus ad assensum alterius veritatis distinctæ.

40. Primae difficultati occuritur.— Quid sit aliquid magis amare appretiative.— Ad primam difficultatem respondetur esse æquivocationem in illa particula, magis , non enim semper significat inæqualitatem intensionis, sed interdum perfectionis, vel activitatis, aut inclinationis, iuxta exigentiam rei de qua est sermo. Nego igitur habitum charitatis esse intensiorem respectu Dei quam proximi, quia charitas secundum se totam, et secundum omnes gradus suos inclinat ad Deum et ad proximum. Et idem proportionaliter est de qualibet virtute respectu finis et mediorum, et ideo qui magis, id est intensius, diligit Deum, aut finem, quantum est ex vi habitus, etiam diliget intensius proximum, vel medium. Cum vero obiicitur, quod Deus ex charitate sit magis diligendus, non intelligitur magis intensive, sed appretiative, ut Theologi dicunt. Consistit autem illa maior appretiatio (ut opinor) in altiori ratione et nobiliori modo diligendi, ratione cuius magis adhæret voluntas per unum actum uni obiecto, quam alteri per alium actum, etiamsi alias in intensione æquales sint. Sicut calor ut octo est magis activus quam frigiditas ut octo, etiamsi in intensione æquales sint. Et cum Aristoteles dixit: Propter quod unumquodque tale, et illud magis, non est locutus de maiori intensione, sed de maiori nobilitate vel in certitudine, vel in evidentia, aut alia simili proprietate. Quo etiam modo per intensionem magis adhæremus fini, quam per electionem medio, etiamsi alioqui actus æque intensi sint.

41. Obiectioni satisfit.— Dices, hanc inæqualitatem posse utcumque intelligi in diversis actibus, non tamen in eodem indivisibili habitu ad illos vel ad obiecta eorum comparato. Respondetur negando assumptum, nam eadem indivisibilis virtus potest inclinare magis ad unum actum seu effectum quam ad alium, imo et esse potentiorem magisque activam ad unum effectum, quam ad alium, ut eadem voluntas natura sua magis propensa est ad bonum honestum, quam ad iucundum, etiamsi in se indivisibilis sit, et lux solis potest dici efficacior potentia ad illuminandum quam ad calefaciendum. Hæc enim inaequalitas non est per modum realis respectus in eadem re, et inter partes, seu gradus eius; sed a nobis concipitur per modum respectu in ordine ad res diversas, quiam, nimirum, virtus superior eas continet eminentiori modo, maioremque proportionem convenientiam habet cum una quam cum alia.

42. Secundae difficultati occurritur.— Ad secundam difficultatem respondetur, illam inæqualitatem non semper provenire ex inæquali intensione habitus, sed ex aliis capitibus, præsertim ex duobus. Primum est melior dispositio ipsius intellectus, vel aliarum potentiarum, et organorum quæ virtuti deserviunt. Quando enim homo consuevit exercere actus virtutis alicuius in aliqua certa materia, speceies intellectuales facilius illam proponunt, et repræsentant convenientiam aut honestatem quæ in illa est. Memoria etiam præteritæ experientiæ aut consuetudinis non parum iuvat, ut obiectum illud statim proponatur ut connaturale, et ut appetendum; et eodem modo confert multum phantasia, quæ huic propositioni obiecti similiter cooperatur. Ipsa denique corporis dispositio potest consuetudine et usu circa aliquam materiam magis accommodari et disponi, quam circa aliam. Ut quamvis sit aliquis propensus ad pœnitentiam, facilius illam exercebit ieiuniis quam flagellis, si in illis est consuetus et non in his; idque non ex divisione ipsius habitus poenitentiae, sed ex ipsa corporis et imaginationis dispositione. Quanquam de habitibus, qui in appetitu sensitivo et phantasia generantur, facilius credi possit dividi in plures circa diversas materias, etiam eiusdem virtutis, quia illi habitus sunt materiales, et illæ potentiæ per se non attingunt rationem formalem virtutis. Aliud caput est difficultas ipsius obiecti; nam, cæteris paribus ex parte omnium potentiarum et organorum, et ex parte habitus ac intensionis eius, potest unus actus virtutis, etiamsi sit eiusdem speciei, esse difficilior alio ex resistentia materiæ vel obiecti, ut sic dicam. Ut in naturalibus idem calor facilius calefacit lignum siccum quam humidum, non quia minori intensione caloris operetur in unum quam in aliud, sed quia unum passum magis resistit quam aliud. Ita in moralibus, eadem fortitudo, licet in se sit neque intensa respectu totius materiæ, facilius sustinet vulnera quam mortem, ob maiorem resistentiam et difficultatem obiecti. Unde fit ut, quando virtus augetur per actus difficiliores ex parte obiecti; si actus illi sint intensiores habitu (ut saepe esse solent quasi per antiperistasim), tunc augeant habitum solum per modum intensionis; si vero non sint intensiores, sed remisse fiant, non augent habitum in se, quanquam ipse usus et experientia talis materiæ possit nonnihil iuvare ad similes actus, aliis modis in priori capite declaratis.

43. Tertia difficultas solvitur.— Ad tertiam difficultatem respondetur non esse incredibilia ea, quæ ibi inferuntur, si debito modo intelligantur et explicentur. Nam quod attinet ad amorem Dei et proximi, aut est sermo de supernaturali et infuso amore, vel de naturali. De priori suppono illum amorem non augeri per actus effective, sed meritorie; quia ergo amor proximi, cæteris paribus, et ex suo genere, non est tam meritorius sicut amor Dei, ideo non sequitur æque augeri charitatem per utrumque amorem; tamen quantum per amorem Dei augetur intensio charitatis respectu Dei, tantum augetur respectu proximi; et e converso, quantum per amorem proximi augetur eadem charitas respectu proximi, tantum augetur respectu Dei, quia nec ipsa charitas aliter augeri potest, nec meritum est de augmento charitatis sub uno vel alio respectu, sed simpliciter de tota charitate secundum adæquatam rationem suam. Si vero sit sermo de amore naturali, non est necesse esse eumdem habitum, quo diligitur Deus, et proximus; de quo alias. Et idem forte est de naturali amore proximorum inter se, generatim loquendo de amore, quia potest esse sub diversis titulis et rationibus, quæ interdum sunt personales et individuales, interdum sunt communes aliquibus, non vero omnibus. Quando vero amor fundatur in ratione communi, et secundum speciem æque participatam ob omnibus, ut est, verbi gratia, amor proximi, præcipue quia proximus est, et naturæ rationalis, sic verum est, acquisito habitu circa unum, acquiri ad omnes, et aucto respectu unius, de se æque augeri ad omnes, quamvis ex parte apprehensionis et aliarum circumstantiarum possit non esse æqualis facilitas, ut declaratum est.

44. Atque ad hunc modum respondendum est de cæteris virtutibus, quando actus earum sunt veluti aequales, solumque differunt in materialibus obiectis. Quando vero sunt aliquo modo inæquales et subordinati, ut est intentio finis et electio medii, tunc videtur esse nonnulla maior difficultas; tamen expedienda est proportionali modo, quo diximus de charitate infusa. Nam si consideremus naturalem activitatem, quam habet actus ad intendendum habitum acquisitum, fortasse maior est in actu intentionis quam in actu electionis, cæteris paribus, eo quod perfectior sit, et fons alterius; nihilominus tamen unusquisque eorum aeque auget habitum respectu utriusque actus; nam quantum augetur habitus per intentionem, tanto maior promptitudo acquiritur ad facilius eligendum, et si per ipsam electionem aliquantulum intenditur habitus (quod incertum est), etiam secundum illam intensionem magis inclinat habitus in ipsum finem, quia tota ratio electionis ut sic est finis, unde est virtualis tendentia in ipsum. Et ad hunc modum philosophandum est de omnibus actibus similibus.

De habitibus intellectus quomodo simplices sint, vel compositi

45. Quarta difficultas aliquantulum obscurior est, et (ut opinor) convincit quod intendit, quantum ad illos particulares habitus, de quibus procedit. Primum ergo distinguere oportet inter habitus voluntatis et intellectus: hactenus enim locuti sumus præcipue de habitibus voluntatis, et difficultas illa non proponitur de illis, estque in eis peculiaris quaedam ratio, quam inferius exponam. Rursus in habitibus intellectus distinguendum est inter se habitus evidentes, qui sunt naturales virtutes eius, et habitus inevidentes, qui non sunt virtutes; agimus enim de acquisitis. Inter quos est hæc differentia, quod habitus evidentes ostendunt veritatem rei in seipsa, sive ex ipsis terminis, sive per aliquod medium; inevidentes autem non ostendunt veritatem in se, sed per extrinseca media inducunt intellectum ad assensum, etiamsi veritatem non intueatur, quod commune est etiam fidei infusae, et Theologiæ, quæ in illa fundatur, etiamsi ob certitudinem infallibilem virtutes censeantur.

46. Habitus inevidens facilius potest inclinare ad varias materias, quam evidens.— Ex qua differentia colligo, facilius posse unum habitum indivisibilem inevidentem inclinare ad varias materias et actus, quam habitum evidentem. Ratio est, quia extrinseca ratio assentiendi potest facile materiis diversis uniformiter applicari. Quod maxime videre licet in fide, tam infusa quam humana. At vero quando ratio assentiendi est intrinseca, ut est in habitibus evidentibus, non potest eadem ratio diversis propositionibus applicari. Nam si veritas cui assentimur, est per se nota, ratio assentiendi est ipsa intrinseca connexio terminorum; in veritatibus autem diversis semper est diversa connexio, quia termini etiam esse debent aliquo modo diversi, et ideo semper est diversa ratio assentiendi. Si autem veritas sit mediata, sicut est diversa veritas, ita habet intrinsecum medium distinctum, quo ostendatur. Quod si contingat eodem medio immediate ostendi duas conclusiones diversas, verbi gratia, si ex una passione duæ aliae immediate nascantur, tunc etiam intrinseca veritas uniuscuiusque conclusionis diversa est, et medium illud non utcumque est ratio assentiendi tali veritati, sed ut est radix talis passionis, et ut est vinculum (ut sic dicam) talis connexionis. Unde obiectum formale talis assensus non est medium utcumque, sed est veritas talis conclusionis, ut manifestata et connexa cum tali medio.

47. Cur in intellectu sit proprius habitus principiorum, non in voluntate.— Ex quo (ut obiter hoc notemus) nascitur quædam differentia inter habitus intellectus et voluntatis. Nam, licet Aristoteles dixerit ita se habere fines in moralibus sicut principia in speculabilibus, nihilominus in intellectu distinctus est habitus principiorum per se notorum, et conclusionum; in voluntate vero idem est habitus ad finem et media. Ratio autem differentiæ non est alia, nisi quia in assensu conclusionis ratio assentiendi non est sola veritas principiorum, sed ipsamet veritas conclusionis, quatenus in se ostenditur ex connexione extremorum cum tali medio; at vero in voluntate tota ratio amandi medium est finis, ut superius, disp. 23, declaratum est.

48. Hinc ergo videtur inferri, per nullum assensum evidentem posse acquiri habitum indivisibilem de se aequaliter inclinantem ad alias veritates, quia semper in illis est diversa ratio assentiendi, unde nec connexionem habere possunt, quæ ad talem unitatem indivisibilem habitus sufficere possit. Utrumque sic declaro, nam si veritates sint immediate et in se diversæ, et diversam terminorum unionem habent, et una cum altera non habet connexionem, quia nec ex illa nascitur, nec per illam cognoscitur, neque ex assensu unius sequitur assensus alterius, solum videntur convenire in modo quo intellectus eis assentit, nimirum, sine discursu ex immediata connexione terminorum; sed hoc non satis est ad indivisibilitatem habitus quia habitus non dat facilitatem ad illum modum, sed ad ipsum assensum, et ad penetrandas facile rationes terminorum, et ad debitum usum specierum intelligibilium, quibus illæ repræsentari possunt; et ideo intelligi non potest, quod idem indivisibilis habitus, acquisitus per solum unum assensum veritatis per se notæ, de se statim inclinet ad veritates alias immediatas quidem, sed diversas, et consequenter necesse est, ut per assensum alterius principii reale fiat augmentum per additionem extensivam novæ entitatis, quæ cum non possit realiter uniri præexistenti, ut supra ostensum est, erit novus habitus indivisibilis.

49. Ad duas proprietates eiusdem rei cognoscendas an unicus habitus simplex inclinare possit.— Dicet aliquis, esto hoc verum sit, quando illa principia per se nota, sunt omnino diversa in utroque extremo, quando autem sunt de eodem subiecto, tunc posse habitum habere unitatem indivisibilem ex attributione ad tale subiectum. Ut si homini, verbi gratia, conveniunt immediate duæ passiones distinctæ, idem habitus indivisibilis sufficiet ad assensum duorum principiorum immediatorum, quibus tales proprietates de homine prædicantur. Sed licet hic appareat aliqua maior ratio unitatis, non tamen est sufficiens ad indivisibilem habitum. Suppono enim cognitionem hominis non esse ita simplicem, ut in ipsa rei essentia eius passiones intueatur; hoc enim spectat ad angelicam perfectionem; sed post cognitam unam passionem et essentiam, indigere hominem nova attentione et compositione, et consequenter novo etiam assensu, per quem de alia iudicet, etiamsi immediata sit. Hinc ergo manifestum apparet non posse ex vi habitus indivisibilis acquisiti per priorem assensum, intellectum manere facilem et promptum ad iudicandum de alia passione, et comparandum illam cum tali subiecto, etiamsi subiectum idem sit, quia connexio et alterum extremum sunt diversa, et illæ duæ veritates non solum distinctæ sunt, sed etiam una in altera nullo modo continetur; ergo identitas subiecti non sufficit.

50. Et confirmatur, nam si eidem subiecto duæ passiones conveniant, una mediante alia, habitus quo cognoscitur de tali subiecto prima passio immediata, non satis est, ut idem indivisibilis inclinet ad alium assensum circa passionem mediatam de tali subiecto, ut constat ex omnium sententia, nam prior habitus pertinet ad intellectum principiorum, et posterior ad scientiam; quia talis passio secunda demonstratur per primam, quod docuit D. Thomas, 1. 2, q. 57, art. 1, ad 2. Ergo quamvis utraque passio et veritas sit immediata, multo minus potest idem indivisibilis habitus ad utramque sufficere. Patet consequentia, quia licet hæ duæ veritates videantur habere maiorem convenientiam in immediatione, et in modo quo cognoscuntur, aliunde tamen non habent inter se connexionem, neque est virtualis continentia unius in alia, sicut est in aliis; quæ tamen maxime videtur conferre, et esse necessaria ad unitatem indivisibilem habitus.

51. Habitus scientiœ indivisibilis non sufficit ad plurium conclusionem assensum. Ex quo ulterius progrediendo ad habitus scientiæ, non videtur fieri posse ut idem habitus indivisibilis sufficiat ad assensus diversarum conclusionum, non solum quando de rebus specie seu essentia diversis, sed etiam quando de eadem essentia demonstrantur. Prior pars videtur manifesta ex dictis. Primo, quia non minus differunt conclusiones illæ inter se, quam inter se differant principia ex quibus inferuntur; sed talia principia non possunt pertinere ad eumdem indivisibilem habitum, ut probatum est; ergo nec conclusiones. Secundo, quia Aristoteles, 1 Poster., text. 7, ait, eas esse diversas scientias, quarum principia non ex eisdem sunt; quoties autem passiones demonstrantur de diversis essentiis, seu speciebus rerum, principia per quæ demonstrantnr constant ex terminis omnino diversis; ergo non possunt eumdem indivisibilem habitum circa conclusiones generare. Denique omnia, quæ diximus de habitu circa principia, a fortiori probant de habitu circa conclusiones. Altera vero pars probatur etiam proportionali ratione, quia assensus primi principii immediati, scilicet, in quo prima passio affirmatur de subiecto, non generat habitum indivisibilem, qui per se inclinet ad proximam veritatem, in qua secunda passio dicitur de eodem subiecto; ergo pari ratione assensus secundæ propositionis, in qua secunda passio dicitur de subiecto, non potest generare habitum indivisibilem, qui per se inclinet ad aliam veritatem, in qua tertia passio dicitur de subiecto. Patet consequentia, quia est eadem distantia seu propositio; nam quod prima proportio sit immediata, et aliæ mediatæ, indicat quidem aliquam maiorem similitudinem in modo assentiendi; illa tamen non sufficit ad indivisibilem unitatem habitus, ut sæpe dictum est; alias omnes scientiæ essent una, quia conveniunt in modo assentiendi per discursum.

52. Et confirmatur, quia cum infertur nova conclusio, quamvis subiectum sit idem, tamen veritas, et connexio novæ passionis demonstratæ formaliter diversa est; ergo non potest indivisibilis habitus, prius acquisitus, per se, et sine additione reali, esse sufficiens ut reddat intellectum promptum ad assensum illius distinctæ veritatis. Atque hæ rationes evidentius idem probant, quando conclusiones demonstratæ de eodem subiecto non solum sunt diversæ, sed etiam una non demonstratur per aliam, sive demonstratur per diversa media, quod clarius est, sive per unum et idem. Quia nec illæ veritates inter se habent connexionem, aut virtualem continentiam unius in alia, nec connexio earum in uno principio sufficit, quia habitus indivisibilis, qui terminatur ad ipsum principium, per se non sufficit ut extendatur ad aliquam ex illis conclusionibus, ut ostensum est; id vero, quod additur respectu unius, non habet aliquid commune respectu alterius, neque e converso: ergo in nullo habitu indivisibili possunt illæ duæ conclusiones immediate uniri, ut sic dicam.

53. Quid sit modus extensionis in habitibus evidentibus.— Concludo igitur, habitum iudicativum et evidentem intellectus humani non extendi ad novas veritates iudicandas, nec dare facilitatem ad eis assentiendum, nisi per additionem et augmentum reale; hoc enim (ut opinor) satis probat discursus factus, quo ostensum est, indivisibilem habitum non sufficere. Unde etiam concluditur non satis esse augmentum intensivum, sed necessarium esse extensivum. Primo quidem, quia augmentum intensivum, est (ut ita dicam) uniforme, ac circa idem, seu respectu eiusdem; ergo, si primus habitus, acquisitus per assensum unius principii, seu conclusionis, nullo modo inclinat ad aliam veritatem, ex vi solius intensionis nunquam inclinabit. Secundo, quia si circa eamdem conclusionem iterentur actus intensiores usque ad summum gradum, et conatum, quem intellectus potest adhibere in tali assensu, habitus fiet intensus etiam in summo circa talem veritatem, non vero inclinabit ad aliam; ergo, ut intellectus inclinetur ad novas conclusiones per novos assensus, necessarium est novum genus augmenti, quod non est nisi extensivum. Tertio, quia hinc fit ut propensio acquisita ad diversas veritates, etiam ex his quæ censentur ad unam scientiam pertinere, inæqualis sit in intellectu, id est, respectu unius intensa, et respectu alterius remissa. Non enim provenit illa inæqualitas ex aliqua subordinatione talium veritatum inter se; pono enim non esse connexas, neque unam per aliam demonstrari; solum ergo provenit ex maiori frequentia vel intensione actuum circa unam, quam circa aliam; ergo signum est illam esse inæqualitatem intensionis in habituali inclinatione acquisita; ergo non potest esse una et eadem indivisibilitate; ergo est ibi reale augmentum extensivum. Cum autem ostensum sit, id quod additur in hoc augmento qualitatum, non posse per se uniri præexistenti, concluditur, hoc augmentum revera esse ad additionem novæ qualitatis.

54. Discrimen inter speculativos et practicos, quoad extensionem.— Est autem ultimo circa hunc punctum observanda differentia inter virtutes intellectus et voluntatis, quæ servata proportione, etiam versatur inter virtutes speculativas et practicas intellectus; nam virtutes appetitivæ potissime versantur in suis actibus circa singularia, et ideo facillime potest unus et idem habitus indivisibilis talis virtutis versari circa plures actus et circa plures materias, quia, licet alioqui in esse naturæ videantur illæ materiæ valde diversæ, tamen in honestate, quam virtus respicit, sunt quasi solo numero differentes. Et idem est suo modo de prudentia et arte, quæ ad singularia descendunt, imo in eis præcipue versantur. Scientia autem speculativa sistit in cognitione universalium, et ideo, quantum est ex se, non applicat eamdem veritatem formalem (ut ita dicam) ad pluram materialiter diversa, sed semper extenditur per additionem novæ veritatis, quæ in sua universalitate est formaliter diversa ab alia et ideo et assensum requirit formaliter diversum, et reale augmentum seu extensionem habitus ad illam inclinantis. Unde si homo applicet scientificam conclusionem in universali demonstratam ad particularia sub ea contenta, hoc modo idem habitus indivisibilis scientiæ (ut opinor) æque ac sufficienter inclinabit ad illas omnes veritates particulares in universali contentas; ut si acquisita scientia huius conclusionis, Homo est risibilis, expositorie inferat , Petrus est homo, ergo Petrus est risibilis, et sic de cæteris, ad omnes assensus illarum conclusionum particularium idem habitus indivisibilis sufficiet, quia veritates illæ materialiter potius quam formaliter differunt, et quia omnes illæ particulares propositiones in universali continentur confuse, et ideo solum necesse est addi species, vel applicationem earum ad singularia.

Quomodo in scientiis detur unitas habitus per compositionem, vel collectionem simplicium qualitatum

55. Ex his igitur omnibus infero, et dico quarto, præter unitatem indivisibilem, quam habent aliqui habitus per simplices qualitates, dari in aliquibus habitibus unitatem compositam per collectionem, et subordinationem plurium qualitatum, quæ respectu illius habitus integri censentur habitus partiales. Hæc assertio præcipue ponitur ad salvandum communem modum loquendi de unitate scientiarum; omnes enim censent, geometriam, verbi gratia, esse unam scientiam, non tantum genere, sed etiam specie; et nos superius idem diximus de metaphysica; hæc autem unitas intelligi non potest per modum simplicis qualitatis; ergo necesse est intelligi per aliquam compositionem vel coordinationem plurium qualitatam; iam enim ostensum etiam est, illas qualitates non posse habere alium modum realis unionis seu compositionis. Declaratur etiam ex illo vulgato principio, quia quæ sunt plura in uno genere, vel sub una ratione, sub alia sunt unum, vel componunt unum. Quod in genere etiam qualitatis verum esse patet in habitibus aut dispositionibus corporis; nam sanitas vel pulchritudo una qualitas censetur in communi modo loquendi et philosophandi, et tamen non sunt simplices qualitates, sed ex proportione plurium resultantes; ergo idem intelligi potest in qualitatibus animæ. Præsertim in habitibus scientiarum, in quibus nec tanta unitas reperiri potest respectu plurium conclusionum, vel principiorum, quanta est in simplici qualitate; nec potest ei denegari omnis unitas, propter connexionem vel convenientiam rerum quae in una scientia tractantur, ut statim explicabimus.

56. Et hanc sententiam in re tenent omnes citati in tertia opinione, et Soncinas etiam non discrepat, quamvis in modo loquendi, illos habitus partiales non vocet habitus, sed species; et Capreol., quæst. 3 Prologi, dubius est in hac re, etiam de mente S. Thomæ; et Soto, quæst. 3 Proœmiali Logicæ, licet oppositum teneat, concedit tamen scientiam posse habere unitatem, licet non sit simplex qualitas. Et probabile censet non esse simplicem qualitatem. Toletus vero ibi, quæst. 3, hanc sententiam simpliciter sequitur; et Fonseca, lib. 5 Metaph., cap. 7, quæst. 5, sect. 2. Denique favet D. Thomas, 1. 2, quæst. 54, art. 4, ad 2, ubi ait, per demonstrationem unius conclusionis acquiri habitum scientiæ imperfectum; cum vero ad aliam conclusionem extenditur demonstratio, non generari novum habitum, sed priorem fieri perfectiorem, quatenus ad plura extenditur. In quibus verbis D. Thom. admittit, addi perfectionem realem habitui scientiæ per extensionem ad novam conclusionem, quod non potest intelligi fieri per solam additionem specierum; nam per hoc solum non fit perfectior prior habitus, neque propter solas species habitus immediate inclinabit ad novam conclusionem, si eius entitas in se non perficiatur et extendatur. Quoad hanc ergo partem sine dubio est hæc opinio D. Thomæ; fateor tamen, si illa solutio coniungatur cum corpore articuli, sentire D. Thomam, illum habitum sic auctum et perfectum; semper manere simplicem qualitatem; quod ego libenter admitterem, si intelligerem aut illam extensionem posse fieri per augmentum pure intensivum, aut in augmento extensivo posse intervenire realem ac per se unionem inter partiales qualitates. Quia vero neutrum horum intelligi potest, ut probavi, ideo assero illam scientiam esse unam, non tamen simplicem habitum. Nec plus prohat ratio quam D. Thom. subiungit, scilicet, quia conclusiones et demonstrationes unius scientiæ ordinatæ sunt, et una derivatur ex alia. Ad summum enim inde concluditur subordinatio illarum qualitatum, et aliqua unitas totius scientiæ, non vero perfecta simplicitas, aut compositio per se. Aliter exponit illum locum Soncinas, scilicet, habitum per primam conclusionem acquisitum perfici per assensum secundæ conclusionis, non tantum extensive, sed intensive circa primam conclusionem. Sed neque hoc est semper necessarium, neque revera D. Thomas id dicit; sic enim ait: Habitus qui prius inerat, fit perfectior,utpote ad plura se extendens; illa enim particula, utpote, satis declarat in quo constituat D. Thomas illud augmentum perfectionis; neque etiam ratio, quam D. Thom. subiungit, alium sensum admittit.

Solvuntur obiectiones contra superiorem assertionem

57. Una scientia quomodo sit unus habitus, et una qualitas.— Contra hanc assertionem fiunt multa argumenta, quæ, ut opinor, non sunt difficilia. Quale est illud, quod si est una scientia, est unus habitus; si unus habitus, una qualitas. Idem enim argumentum fiet de pulchritudine aut sanitate. Dicendum est ergo, omnia esse vera, proportionaliter loquendo, de unitate eiusdem modi. In communi tamen modo loquendi simpliciter id admittitur sub nomine virtutis aut scientiæ, potius quam habitus, propter æquivocationem tollendam. Sicut etiam loquendo morali modo dicuntur unus actus, exterior et interior, non tamen dicuntur una res. Imo una virtus liberalitatis dicitur confiari ex habitu voluntatis, et appetitus sensitivi, vel una virtus fidei ex habitu intellectus, et habitu piæ affectionis voluntatis; et tamen sub nomine habitus simpliciter non dicitur, unum esse in utraque potentia. Itaque nomen specificum sæpe magis admittit, et significat illam compositionem, quam genericum.

58. Cur simplex potentia ad plures actus sufficiat, non vero habitus simplex.— Alia ratio fieri solet, quia potentia unica et simplex sufficit ad plures actus et obiecta partialiter; ergo et habitus sufficiet, cum sit perfectio proportionata potentiæ. Hæc vero ratio ad summum concludit servandam esse eam proportionem quoad fieri possit; nam certum est non esse in hoc æqualitatem inter potentiam et habitum; alias sicut una potentia simplex sufficit ad omnes actus suos, ita sufficiet unus simplex habitus ad omnes illos. In scientia ergo non debet omnino salvari illa proportio quoad simplicitatem qualitatis, quia potentia non acquiritur per actus, sicut scientia. Unde potentia est principium superioris rationis, et quasi universalis causa; scientia vero paulatim fit per actus, et unusquisque aliquid efficit sibi proportionatum et commensuratum; et ideo non potest per eos fieri unum principium, vel (ut sic dicam) instrumentum simplex omnino et universale ud omnes illos.

59. Quem ordinem debeant servare partiales habitus ut unam scientiam dicantur componere.— Opinio Antonii Mirandul.— Maior difficultas videtur esse in explicanda coordinatione illa, vel accidentali unione ob quam dicitur componi una scientia ex similibus qualitatibus; quia si non habent inter se peculiarem unionem, cum alioqui sint in indivisibili subiecto, non apparet quam compositionem aut ordinationem habere possint. Ex quo etiam nascitur difficultas explicandi quæ sit latitudo scientiæ unius secundum speciem, vel secundum genus; vel cur potius ex tanto numero harum simplicium qualitatum componatur una scientia, quam ex maiori, vel minori. Unde propter hanc fortasse causam, ut supra retuli, disp. I, sect. 2, Ant. Mirand. dixit tantum esse unam scientiam, quamvis per modum plurium distinguatur a nobis, propter commoditatem addiscendi, et tradendi scientias. Et potuit moveri ex eo quod omnes scientiæ videntur ita inter se connexæ, ut nulla sine aliis possit perfecte tradi. Atque ita consequenter dicere posset, non tantum omnes scientias, sed omnes etiam virtutes iutellectuales esse unam propter connexionem; nam hæc maior est inter habitum principiorum et scientias, quam inter scientias inter se. Unde non est dubium quin principia propria alicuius scientiæ et conclusiones eius per modum unius scientiæ tradantur; et ita solet appellari. Rursus scientiæ practicæ multum pendent ex speculativis, et moralia ex physicis; et res artificiales a naturalibus et mathematicis. Ita ergo ex omnibus componetur una virtus adæquata intellectui. Consequenter vero etiam dicendum erit, esse tantum unam virtutem in voluntate, quia non est minor connexio inter virtutes morales seu appetitivas, quam inter intellectuales, imo maior, ut ex doctrina morali constat. Unde vocari etiam solent virtutes omnes nomine unius iustitiæ universalis. Et Theologi multi huius temporis ita loquuntur, ut dicant, licet virtutes et dona infusa inter se distincta sint, ex omnibus constitui unam adæquatam iustitiam, qua homo interius sanctificatur, et formaliter fit iustus. Ad hunc ergo modum dicitur, iuxta hanc sententiam, esse tantum unam scientiam adæquatam intellectui.

60. Nominalium sententia.— At vero Nominales, ut eis attribuunt Soto et alii, ad vitandum hoc extremum, in aliud declinant, dicentes tot esse scientias, quot sunt simplices habitus, seu quot sunt conclusiones scitae; quia nullum putant esse medium in hac re, quod possit ratione fundari, ut in difficultate proposita tactum est. Atque ita admittunt plures dialecticas, philosophias, Theologias, et omnes has in magno numero. Sed neque Soto aut alii referunt ubi Nominales hoc modo loquantur, neque ego inveniri potui. Num potius in prologo Sententiarum, agentes de Theologia, licet negent esse simplicem qualitatem, sentiunt esse unam scientiam, ut patet ex Ochamo, quæst. 3 Prol., dub. 8; Mars., quæst. 1, art. 4; Greg., quæst. 3, praesertim art. 3; et idem sentit Scotus, quaest. 3, dub. 2, nec dissentit Gabr., q. 8, quamvis non tam clare de unitate scientiæ loquantur.

61. Plures scientia in humano intellectu asserendæ .— In hac ergo re cavendæ sunt extremæ locutiones, et maxime abhorrentes a communibus et receptis philosophorum sententiis, et præsertim in re quae multum pendet ex modo concipiendi et loquendi. Non est ergo negandum quin dentur plures scientiae in intellectu humano, sicut negari non potest quin in voluntate sint plures virtutes, absolute loquendo, ut dici in citato loco primæ disputationis, et magis constabit ex divisionibus habituum, quas breviter attingemus sectione ultima huius disputationis. Nec etiam est negandum quin una scientia possit extendi ad plures conclusiones et plura obiecta partialia seu materialia; ita enim omnes philosophi loquuntur, dicentes unam esse geometriam, unam arithmeticam, etc.; et Theologi, dicentes unam esse Theologiam. Ratio vero huius locutionis explicabitur melius respondendo ad difficultatem tactam.

Connexio inter habitus simplices componentes unam scientiam exponitur

62. Quando ergo inquiritur quæ sit connexio vel coordinatio inter qualitates illas simplices, ut unum habitum vel unam scientiam componere dicantur, assero imprimis, etsi difficile sit hanc connexionem seu coordinationem rerum seu qualitatum in mente nostra declarare, dubium tamen non esse quin magna sit. Ut constat primo ex ipsa memoria seu reminiscentia, in qua rerum species ita collocantur, ut interdum una excitet aliam, aliquando vero omnino disparatæ sint. Hoc etiam declarat impotentia ratiocinandi ordinate, proveniens ex inordinatione phantasmatum in phrenesi vel insania.

63. Deinde addo, hanc coordinationem inter hos habitus simplices componentes unam scientiam, duplicem intelligi posse, et utramque simul posse concurrere ad unitatem scientiae. Prima est subordinatio effectiva, qualis est inter partiales habitus inclinantes ad subordinatas conclusiones, quarum una derivatur ex alia. Quem modum subordinationis attigit D. Thomas, 1. 2, q. 54, a. 4, ad 3. Et iuxta hunc modum dicitur in moralibus unus actus constitui ex interno et externo, et una virtus ex habitibus existentibus in diversis potentiis, quarum una subest alteri quoad usum talis actus, ut fides voluntati. Secunda causa huius connexionis est attributio seu respectus ad idem obiectum totale; ut, verbi gratia, in scientia de homine possunt de homine demonstrari aliquæ conclusiones inter se connexæ, quarum una derivetur ex alia. Et rursus demonstrari possunt plures conclusiones derivatæ quidem ab eadem essentia totali, etiamsi inter se una ex alia non demonstretur, sed constituant veluti diversas lineas, aut series conclusionum. Dicimus ergo, non solum eas quæ sub una serie quasi continuato discursu inferuntur, sed etiam eas quae non habent inter se hunc ordinem, si in eadem essentia eiusdem subiecti radicentur, et ad illud exacte cognoscendum ordinentur, unam scientiam constituere, quæ dicetur habere unitatem per attributionem seu habitudinem ad idem subiectum. Ut, verbi gratia, quamvis in physica aliae demonstrationes fiant de materia, et aliæ de forma, et aliæ de motu, quantitate, etc., quarum multæ non habent inter se subordinationem, una tamen ex illis omnibus conficitur scientia, quia illa tendunt ad exactam cognitionem entis naturalis. Nam sicut partes vel proprietates non sunt propter se, sed propter totum, ita demonstrationes omnes, quæ circa partes et proprietates, quatenus tales sunt, versantur, tendunt ad scientiam perfectam ipsius compositi seu subiecti constituendam, et ita communiter dici solet scientia habere unitatem ex obiecto, iuxta doctrinam Aristotelis, 2 de Anim., text. 33.

De potentia obiecti unius scientiae

64. Quanta vero esse debeat unitas illius obiecti, quod in secunda parte difficultatis petitur, etiam est difficile ad explicandum. Multi enim dicunt requiri unitatem specificam obiecti, non materialis, sed formalis, neque in esse rei, sed in esse scibilis, ut late cum D. Thoma Caietan, explicat, l p., quaest. art. 3. Sed est cavenda æquivocatio in illa voce seu denominatione, scibilis. Nam in rigore scibile dicitur per denominationem extrinsecam a scientia, seu per relationem rationis in ea denominatione fundatam; hoc autem modo non potest scientia habere unitatem ab obiecto scibili sub esse scibilis, quia potius ipsa dat illi unitatem; nam, sicut obiectum est scibile, quia scientia terminatur ad ipsum, ita est unum scibile, quia una scientia terminatur ad illud; ergo non potest scientia sumere unitatem ex obiecto scibili, quatenus ac voce explicatur illa denominatio. Igitur si unitas scientiæ sumitur ex unitate obiecti, talis unitas obiecti præsupponitur ordine naturæ ad unitatem scientiæ, immo et ad esse ipsius scientiæ, et ad omnem denominationem a scientia sumptam. Cum ergo est sermo de obiecto scibili, ut sic, dante unitatem scientiæ, non significat illud esse scibile denominationem a scientia, sed aptitudinem proximam, ut sub unam scientiam cadere possit; quæ quidem aptitudo ex parte eius supponitur. Sicut cum dicitur obiectum visus esse colorem et lumen, ut conveniunt in ratione visibilis, illud esse visibile non est sumendum per denominationem extrinsecam a visu; alioqui nihil explicaretur, sed potius peteretur principium, declarando obiecti unitatem ex unitate potentiæ; oportet ergo ut per eam vocem significetur aliqua ratio ex parte ipsarum rerum, ob quam censeantur habere quasi aptitudinem proximam, ut eidem potentiæ visivæ per se obiici possint. Nam, quia res differentes etiam secundum speciem in suo esse reali, cadunt sub eamdem potentiam visivam, quærimus in eis aliquam convenientiam, quæ ex parte ipsarum rerum supponatur, ratione cuius possint unum quasi specificum obiectum constituere, qualis est, verbi gratia, idem modus immutandi visum, vel aliquid simile; et hæc vocatur proxima ratio visibilis, ex parte obiecti. Ad hunc ergo modum intelligendum est, quod dicitur de obiecto scibili.

65. Sed tunc æque obscurum ac difficile explicatu est, quænam sit hæc ratio quæ ex parte rerum ad eamdem scientiam pertinentium supponitur, ratione cuius convenire dicuntur in eadem ratione scibilis. In quo multi existimant ex unitate specifica ipsius rei, quæ per se primo obiicitur scientiæ, sumi unitatem obiecti, etiam in esse scibilis, ita ut obiectum, quod per se primo attenditur in scientia, sit per se unum in esse rei, omnia vero alia cadant sub scientiam ratione illius. Quia illa unitas obiecti est formalis in scientia, quæ quodammodo connectit, et virtualiter continet omnia quæ in scientia tractantur; hæc autem est essentialis ratio ipsius obiecti, et ideo oportet ut illa sit una, specifica, ac indivisibilis. Nam si sint plures differentiæ essentiales et substantiales, neutra, per se loquendo, continet alteram ut principium eius, neque ad alteram ordinatur. Neque etiam sufficit utraque contineatur in potentia in ratione generica, quia illa continentia non sufficit ad medium demonstrationis, et consequenter neque ad connexionem et unitatem quam scientia requirit. Unde, iuxta hanc sententiam, species obiectorum scibilium multiplicabuntur iuxta species rerum quæ per se primo sciuntur ut obiectum quod, ut sunt, regulariter loquendo, species substantiæ. Nomine autem speciei intelligenda est, non tantum species ultima, sed etiam species subalterna, aut quæcumque ratio formalis abstracta, sumpta præcise secundum actualitatem suam; sic enim sumitur tanquam species quædam indivisibilis, et de illa ut sic demonstrantur ea tantum, quæ pracise ex vi talis rationis formalis illi conveniunt, ut est in physica gradus entis naturalis aut gradus animalis.

66. Dici autem regulariter, propter duo: Primum, propter scientias mathematicas, quæ non habent pro obiecto speciem aliquam substantialem, sed accidentalem, nimirum, quantitatem; et in eis censetur communiter una scientia specie, quæ agit de toto genere quantitatis continuæ vel discretæ. Quod fortasse ideo est, quia species quantitatis continuae, licet sint distinctæ, ita sunt per se ordinatae, ut in una, scilicet in corpore, quodammodo contineantur reliquæ. Species vero numerorum neque sunt ita proprie species, neque differunt nisi per additionem unitatis, in quo servant eamdem proportionem. Alia etiam potest reddi ratio, quia illæ scientiæ non tractant de quantitate sub essentiali ratione eius, sed in ordine ad quasdam proportiones, respectu quarum est fere eadem ratio in illis speciebus. Deinde posui limitationem illam, propter quasdam species substantiales imperfectas, quæ sunt veluti partiales, ut est sanguis, vel alii humores in homine, quarum non est per se scientia, sed ea tantum quae est de homine vel de animali.

67. Atque hæc sententia sic exposita, est quidem probabilis, et maxime haberet locum, si homo consequi posset propriam scientiam singularum specierum substantialium secundum differentias ultimas earum, et ex illis perfecte et a priori demonstrare uniuscuiusque proprietates. Tamen scientia humana raro aut nunquam est ita perfecta; et ideo, loquendo de scientia humana prout de facto acquiri potest, parum confert ille modus unitatis obiecti ad eius unitatem explicandam. Et deinde de se difficile est creditu, quod de singulis elementis sint singulae scientiae, et quod singulorum generum vel rationum superiorum et inferiorum, dentur etiam singulae scientiæ, videlicet, una scientia entis ut sic, alia substantiae, alia corporis, et ita per singulos gradus, qui secundum nostrum modum abstrahendi possunt quamplurimis modis variari.

68. Communis sententia de unitate scientiae per abstractivnem a materia.— Quapropter est sententia valde communis, hanc unitatem obiecti in scientiis sumendam esse ex gradu abstractionis; et ita solet distingui triplex scientia ex triplici abstractione a materia, vel individua tantum, et non omnino a materia sensibili, vel a materia sensibili, et non ab intelligibili, vel ab omnibus. Quæ divisio antiqua est: eam vero copiose tractant moderni scriptores in principio Phys. et Metaphys. Sed imprimis ille modus assignandi obiectum non est communis omnibus scientiis, nam in illo non comprehenduntur morales aut rationales neque aliæ practicæ. Forte tamen dicent aliquid proportionale cogitandum esse in obiectis aliarum scientiarum. Deinde non constat an illæ rationes sufficiant ad unitatem specificam scientiæ, vel tantum ad genericam, in quo est magna diversitas opinionum, quam hoc loco tractare molestum esset. Denique abstractio, si sumatur ex parte nostra, non potest constituere obiectum formale, nam hæc abstractio respectu rerum est sola denominatio extrinseca; iam autem ostendimus obiectum formale debere præsupponi ex parte ipsarum rerum scibilium. Si vero sumatur fundamentaliter ex parte ipsarum rerum, sic nihil aliud per hanc abstractionem significatur, nisi ordo vel gradus uniuscuiusque essentiæ magis vel minus immaterialis; et ita eadem fere superest difficultas, quæ, scilicet, unitas in tali gradu sufficiat ad specificam unitatem obiecti, cum sub eodem gradu plures differentiæ essentiales, quæ inter se connexionem non habent, nec derivationem unius ex alia, contineantur.

Resolutio de unitate obiecti scientiae

69. Quocirca (ut verum fatear) nihil in hac materia invenire potui, quod mihi omni ex parte satisfaceret, ut certam aliquam ac generalem regulam praescriberem, qua haec unitas obiecti definiri possit. Et ideo id, quod dixi de connexione et subordinatione eorum omnium quæ in eadem scientia tractantur, applicandum etiam censeo ad declarandum specificam unitatem obiecti. Nam, quando aliqua ratio formalis obiecti scibilis, quæ solet dici ratio quae , talis est ut in ea connectantur omnia quæ in illa scientia tractantur aut demonstrantur, quia per illam aut in ordine ad illam reliqua inquiruntur, tunc illa ratio constituit omnia illa sub una ratione scibilis, sive illa sit ratio specifica in esse rei, sive non. Quia non præbet unitatem ob solam essentialem unitatem quam habet, sed ob unitatem quam causat inter omnia quas tractantur in scientia, quatenus illa omnia in se aliquo modo connectit. Et ita, quamvis illa ratio aliquando in se sit alicuius generis in esse rei, fieri tamen potest ut species eius non considerentur a scientia, nisi quatenus in ea ratione connectuntur; non solum quia secundum differentiam tantum genericam cognoscantur, sed etiam quia, licet secundum proprias differentias cognoscantur, tamen id est per quamdam proportionem aut comparationem ad rationem communem, et collationem ipsarum specierum inter se. Ut scientia de elementis ita disserit de communi ratione elementi et de singulis, ut non possint seiungi. Et fere ad hunc modum explicuimus supra unitatem metaphysicæ. Et ita censeo philosophandum esse de reliquis. Quod minus difficile apparebit consideranti hanc unitatem scientiæ non esse exactam et perfectam, sed quasi artificialem, ut explicuimus. Quod unitatis genus non solum in scientiis, sed etiam in prudentia et arte probabile est intervenire. Et ad aliquas etiam virtutes appetendi extendi potest; sed de his omnibus in particulari dicere non est præsentis instituti.

Corollaria de augmento extensivo compositorum habituum

70. Unac tandem intelligitur, in illo habitu, qui solum habet unitatem ex coordinatione plurium qualitatum simplicium, dari quidem posse augmentum extensivum, illud tamen fieri per additionem novæ qualitatis, quæ, licet respectu totius, partialis sit, tamen ex se absolute considerata, est integra quædam species qualitatis. Unde etiam nullum est inconveniens, hoc genus augmenti fieri ex qualitatibus specie differentibus, quia secundum illud imperfectum genus coordinationis seu unitatis, bene possunt qualitates specie differentes in unam coniungi. Quo item fit ut talis habitus recte possit paulatim perfici per actus specie differentes, quibus illi partiales habitus proportionantur. Neque oportet uti illa distinctione, quod actus in ordine ad habitus sunt eiusdem speciei, et in ordine ad obiecta diversæ, quia actus non habet diversas species secundum hos respectus. Imo actus nullam habet specificationem ex respectu ad habitum, sed potius e contrario habitus specificatur ex habitudine ad actum: quanquam enim actus, ut est actio quædam, dicat habitudinem ad habitum, ut ad principium, non tamen inde habet suam ultimam specificationem, sed ex termino vel obiecto. Neque illæ sunt duæ specificationes, sed una tantum, ut infra ostendemus agentes de actione. Possunt autem illi actus comparatione ad habitum dici solum differre specie partiali, eo fere modo quo de habitibus ab illis genitis dicebamus.

Specificatio habitus per actus obiter exponitur

71. Et quo etiam fit ut cum habitus dicitur specificari per actus, id intelligendum sit cum proportione. Triplex enim modus habitus ex dictis colligi potest: unus est simplex qualitas (ut ita dicam), tam in essendo quam in agendo; quia, scilicet, tantum est activus unius simplicis actus, ut, verbi gratia, assensus unius principii vel unius conclusionis; et in hoc clara est specificatio et proportio. Alius modus habitus est, qui in esse est etiam qualitas simplex, virtualiter autem seu in agendo est multiplex, quia est potens ad plures actus ita inter se connexos, ut in ordine ad idem ac indivisibile obiectum formale, necessariam connexionem inter se habeant, et in aliquo primario actu quodammodo radicentur, et ideo talis habitus dici potest specificari, vel a tali actuum serie, vel ab illo primario actu, in quo alii radicantur, ut habitus, verbi gratia, charitatis, ex amore Dei. Tertius modus unitatis habitus est ex collectione et subordinatione plurium simplicium qualitatum; quod genus unitatis minus perfectum est, et ita sumi potest ex collectione plurium actuum dicentium ordinem seu attributionem ad obiectum aliquo modo unum, prout paulo antea explicatum reliquimus.