SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXVI. DE COMPARATIONE CAUSARUM AD SUA EFFECTA
SECTIO V. UTRUM DIVISIM POSSIT IDEM EFFECTUS NATURALITER ESSE A PLURIBUS CAUSIS TOTALIBUS

SECTIO V. UTRUM DIVISIM POSSIT IDEM EFFECTUS NATURALITER ESSE A PLURIBUS CAUSIS TOTALIBUS

1. Restat dicendum an saltem divisim possit idem effectus fieri a pluribus causis totalibus, quod est quaerere an lumen quod hic et nunc producitur in hoc aere ab hac lucerna in hoc loco applicata, produceretur idem numero ab alia lucerna numero distincta, omnino tamen simili in virtute agendi, si eidem aeri eodem tempore et loco applicata fuisset; et sic de caeteris effectibus. In qua re non est controversia de potentia Dei absoluta; sic enim nullus quem ego viderim negat posse Deum per unam causam naturalem facere eumdem numero effectum quem facit per aliam; quamquam hoc etiam declaratione egeat in opinione eorum qui negant hoc naturaliter fieri posse, si consequenter locuturi sunt, ut infra declarabo.

Prior sententia negans

2. Est ergo disputatio de naturali virtute causarum, et hoc modo multi negant posse unam causam naturalem efficere eumdem numero effectum quem facit alia, etiamsi eidem passo cum eisdem conditionibus applicaretur. Quam sententiam significat D. Thomas, Quodl. V, a. 8; et Capreol., In IT, dist. 20, q. 1; et tenet Marsil., I de Generat., q. 8; et Soto, In IV, dist. 34, q. 1, a. 3. Estque opinio Commentatoris, in VII Metaph., com. 31.

3. Prima ratio pro relata sententia .— Rationes adducuntur variae. Prima est quia quando hic effectus producitur talis in individuo, aliqua proxima causa naturalis reddenda est cur tale individuum producatur potius quam aliud; haec autem nulla esse potest nisi quia ab hac singulari causa talis effectus producitur, non quod illa sola sit ratio adaequata productionis talis effectus in individuo, sed quod sine illa non possit adaequata ratio consistere; hoc enim satis est ut hic effectus numero non possit nisi ab hac causa numero produci. Illatio est clara; antecedens vero probari potest discurrendo per omnia quae ad productionem huius individui effectus conferre possunt. Quia neque hoc subiectum sufficit, quia indifferens est ad plures formas, neque tempus, locus, etc., tum propter eamdem causam, tum quia sunt valde extrinseca, ut late supra, disp. V, tractatum est.

4. Refutatur .— Verumtamen haec ratio in nostra sententia nullam vim habet, nam si sit sermo de intrinseca ratione individuationis effectus, iam supra diximus in ipsis intrinsecis principiis rei seu in propria eius entitate positam esse. Si vero sermo est de ratione ob quam agens determinatur ad hunc effectum numero, non recte redditur ratio quia est hoc agens, nam etiam hoc agens est potens et de se indifferens ad plures effectus numero distinctos producendos. Quod si dicatur hoc particulare agens non esse indifferens ad producendum plures effectus numero distinctos hic et nunc circa hoc subiectum, sed esse determinatum ad unum, adhuc restat inquirenda causa huius determinationis, quae non redditur sufficienter ex individuatione causae, quia illa per se est potens ad plura; neque etiam ex aliis circumstantiis adiunctis, ut dicto loco probavi, quia vel sunt etiam indifferentes, et ex multis indifferentibus non fit unum principium determinatum; vel sunt valde extrinsecae, ut extrinsecum tempus, vel locus. Propter quod probabilius censuimus causam secundam determinari quoad hoc ex concursu primae; haec autem determinatio ex parte causae primae tam potest fieri cum hac individua causa quam cum alia simili numero distincta in ordine ad eumdem numero effectum, ut paulo inferius ostendam; ergo ex hoc capite non probatur ad hunc singularem effectum necessarium esse hanc singularem causam secundam. Obiicit vero Soto (qui praecipue magnificat hanc primam rationem) quia non est philosophicum revocare hanc determinationem ad primam causam, eo quod causa prima de se non concurrit nisi generali influxu et indifferenti. Verum hoc ab ipso nulla ratione probatur, neque est verum, ut ex supra dictis de concursu Dei constat; estque magis consentaneum perfectioni divinae providentiae ut Deus sua voluntate decernat quae individua ab omnibus causis futura sint.

5. Secunda ratio reddi solet, quia si hic numero effectus potuisset ab alia causa numero distincta produci, non penderet per se et essentialiter ab hac causa singulari a qua nunc producitur, et consequenter talis causa non esset causa per se huius effectus, sed solum per accidens, quia a causa per se effectus pendet per se et essentialiter. At vero supponebatur sermonem esse de causa per se; ergo ut salvetur ordo per se inter causam et effectum, necesse est dicere effectum singularem qui fit ab hac numero causa non posse naturaliter fieri ab alia numero distincta. Prima sequela probatur, quia si loco huius causae alia numero distincta applicata fuisset, idem numero effectus ab illa fuisset productus; ergo per accidens est quod hic effectus ab hac causa producatur. Et confirmatur primo, nam omnis effectus determinatus et singularis natura sua postulat determinatam causam per se a qua fiat, quia ab aliqua per se pendet; ergo non potest naturaliter nisi ab illa fieri. Et confirmatur secundo, quia haec actio numero quae ab hac causa totali fit non potest fieri ab alia numero distincta; sed haec actio numero tendit in hunc effectum numero, et actiones numero distinctae in effectus numero distinctos; ergo etiam hic effectus qui ab hac causa fit non potest fieri ab alia consimili et eiusdem ordinis et numero distincta.

6. Improbatur .— Sed neque haec omnia sunt efficacia ad persuadendam opinionem. Et quidem in principali ratione distinguendi sunt duo termini, dependere per se vel essentialiter ; non enim sunt aequivalentes, sed magis est dependere essentialiter quam per se; ut enim effectus per se pendeat a causa, satis est quod vere ac proprie ab illa suum esse recipiat, quia recipere esse et dependere fere idem sunt. At vero pendere essentialiter addit quod effectus ex intrinseca sua natura et essentia postulet influxum talis causae, ita ut sine illo esse non possit; quod satis probatur ex significatione illius vocis, essentialis dependentia . Cum ergo infertur si hic numero effectus posset ab alia causa totali eiusdem ordinis produci, sequi non pendere per se et essentialiter ab hac causa a qua nunc producitur, quoniam consequens duplex est, duplex etiam adhibenda est responsio et neganda prior pars sequelae, et concedenda posterior.

7. Nego igitur sequi effectum non pendere per se, quia pendet a causa proprie et per se influente esse in illum. Nec refert quod posset fieri ab alia, quia de facto non fit ab alia, sed ab hac sola in ordine causarum; ergo id satis est ut ab illa pendeat tamquam a causa totali. Cum vero instatur, quia posset applicari alia, et ita per accidens est quod ab hac fiat, respondetur aequivocationem esse in illo termino per accidens, quia iam non sumitur ut opponitur causae per se, sed ut opponitur causae simpliciter necessariae, vel unicae. Concedo igitur respectu effectus, per accidens, id est, contingens et extra essentiam et praeter rationem eius esse quod ab hac causa numero potius quam ab alia fiat. Item ex parte causae, per accidens dici potest quod haec causa potius quam alia applicetur, quia vel non applicatur a se sed ab alio, vel quia id est accidentarium et contingens respectu illius. Sed haec omnia sunt remota et extrinseca ad causalitatem per se, quia iam in eo instanti in quo haec causa est applicata, vere ac proprie influit esse in hunc effectum, et hoc satis est ut et illa sit causa per se et effectus ab illa per se pendeat. Sicut etiam haec causa hic et nunc applicata huic passo posset non hanc formam, sed aliam numero inducere, et hac ratione dici potest per accidens respectu illius quod hanc numero potius quam aliam faciat, quia extrinsecum est et accidentarium quod Deus definiverit concursum ad hunc effectum potius quam ad alium. Nihilominus tamen, iam sic applicata, per se facit hunc effectum; sic ergo effectus etiam hic et nunc per se pendet ab hac causa a qua proprie fit, etiamsi posset ab alia fieri. Recte autem sequitur et concedenda est altera pars sequelae, nimirum, quod talis effectus non pendeat essentialiter a tali causa; estque illud consequens verissimum. Immo, ut constat ex supra dictis de concursu primae causae, nullus effectus pendet essentialiter a causa univoca; immo nullus effectus creatus, quatenus est ab efficienti causa, pendet essentialiter a causa creata, sed a solo Deo, quia ab ipso solo fieri potest sine quocumque alio, ab aliis autem fieri non potest sine ipso.

8. Quod si dicatur hoc esse verum sumpta illa voce essentialiter in rigorosa significatione, hic autem non ita sumi, sed ut idem est quod connaturaliter , atque hoc modo pendere posse creatum effectum a causa creata et univocum ab univoca, sicque unum effectum tantum habere unam causam a qua connaturaliter pendeat, respondeo verum quidem esse actualiter solum pendere unum effectum ab una causa totali unius ordinis, connaturali dependentia; nego tamen unum numero effectum solum posse dependere ab una numero causa, quia si ab alia simili fieret, tam connaturaliter ab illa penderet sicut ab altera.

9. Unde ad primam confirmationem absolute nego antecedens, quia hic numero effectus, si eius individua natura et entitas absolute consideretur, non determinat nec postulat necessario (necessitate, scilicet, connaturali et intrinseca) ut ab hac numero causa fiat et non ab alia; vel saltem hoc nulla ratione ibi probatur, quia haec res natura sua solum postulat quod fiat ab aliquo habente sufficientem virtutem ad illam faciendam. Quod si plura agentia habuerint illam virtutem, nihil refert ad naturam talis effectus, neque quidquam impedit quominus per se fiat a quocumque quod applicari contigerit, ut declaratum est.

10. Ad secundam confirmationem, concedo hanc numero actionem tantum posse esse ab hoc agente et ad hunc terminum. Nego tamen distinctas numero actiones necessario terminari ad effectus numero distinctos; id enim necessarium non esse, saepe in superioribus probatum est; alias nec de potentia absoluta posset effectus, qui ab uno agente fit, fieri ab alio numero distincto, etiam divisim, quia actio unius non potest ab alio fieri. Quod si dicatur actiones distinctas numero necessitate quidem naturali tendere in effectus numero distinctos, non tamen necessitate absoluta et in ordine ad divinam potentiam, contra hoc est quia illa necessitas naturalis nulla ratione probata est. Quando enim plura agentia simul concurrunt, est aliqua necessitas vel saltem naturalis congruentia, ut una potius quam duabus actionibus agant ad eumdem effectum. Quod vero diversa agentia totalia quoad virtutem agendi non possint habere suas proprias actiones distinctas circa aliquem effectum, ut unumquodque possit per se illum efficere, saltem quando solum et sine altero applicatur, nulla ratione hactenus ostensum est. Non est ergo cur sit necessarium naturali necessitate ut unus effectus una tantum actione individua et particulari naturaliter fieri possit, etiam divisim.

Secunda sententia praecedenti contraria

11. Fundamentum .— Quia igitur hactenus efficaciores rationes inventae non sunt ad eam sententiam confirmandam, aliis auctoribus probata non est, sed aiunt eumdem effectum numero posse divisim fieri a diversis causis totalibus et nunc quidem fieri hoc lumen in hoc aere hac lucerna, quia haec applicata est; idem tamen nihilominus fuisse futurum si alia lucerna applicata fuisset. Hanc opinionem tenet Scotus, In II, dist. 20, q. 2, quae ab eodem probatur argumento philosophico et theologico. Theologicum argumentum est, quia Deus ante praevisum originale peccatum elegit ad gloriam hos singulares homines quos praedestinavit, ex quibus multi nunc generantur ab hominibus reprobis; si autem Adam non peccasset, generarentur ab aliis hominibus numero distinctis, quia tunc nulli essent reprobi a quibus generarentur. Sed argumentum hoc multa inculcat quae praetermitenda nobis sunt, ne metaphysicos terminos transgrediamur. Re tamen vera ratio non est efficax et, praeter multa quae supponit incerta, illud apud me certum est, Deum elegisse praedestinatos cum praescientia saltem conditionata lapsus humani generis, quae satis est ut simul velle potuerit hos praedestinatos ab his numero parentibus generari. Quod si Deus praevidisset, etiam in conditionali scientia, Adam non fuisse peccaturum, vel non habuisset decretum eligendi hos homines quos nunc elegit, vel simul cum illis elegisset parentes eorum quos nunc elegit, vel certe permisisset etiam tunc aliquos esse reprobos. Non enim est verum, aut saltem certum, quod si Adam non peccasset nulli alii homines peccassent aut damnarentur. Itaque (ut haec omittamus) certum est propter certitudinem praedestinationis non esse necessarium dicere unum hominem posse naturaliter generari ab aliis parentibus quam ab illis a quibus de facto generatur.

12. Ratio physica est quia duo agentia eiusdem speciei sunt aequalis virtutis; ergo quidquid potest unum efficere ex tali materia hic et nunc sibi applicata, potest efficere aliud; alias non essent aequalis virtutis; ergo effectus qui ab uno fit posset idem numero fieri ab alio. Verum neque haec ratio convincens est; nam ex aequalitate virtutis solum potest colligi aequalitas effectus, non vero identitas; nam, sicut in ipsa virtute aliud est esse aequalem, aliud esse eamdem, ita etiam in effectu. Respondetur ergo facile aequalem virtutem posse ex eadem materia aequalem effectum efficere, non tamen eumdem. Aliae item rationes fieri solent in favorem huius sententiae, quae leviores mihi videntur et ideo eas omitto.

Punctus difficultatis aperitur

13. Ut ergo punctus controversiae attingatur, in hoc insistendum est ut videamus an effectus contentus sub obiecto unius potentiae activae possit contineri sub obiecto alterius, et an hoc possit certa ratione in alterutram partem definiri. In quo est notanda differentia inter causam particularem et univocam, et aequivocam ac universalem, quod universalis, quia non formaliter sed eminenter continet effectum, potest per se respicere totam speciem et omnia individua sub illa cortenta. Et hinc certum esse censeo eumdem numero effectum qui fit a causa particulari et univoca, posse fieri connaturali modo a causa aequivoca ut a causa totali et proxima, si absque interventu causae univocae sola causa aequivoca et de se universalis applicetur ad generandum talem effectum immediate et se sola. Hoc est certissimum in causa universalissima et eminentissima, quae est Deus, nam hac ratione potest quemcumque effectum sua virtute facere quem causae secundae possunt. Idem censeo de virtutibus caelestibus quoad eos effectus quos vere continent eminenter et ut causae per se sufficientes. Ut, verbi gratia, si sol est causa sufficiens ad generandum aurum vel ignem, quantum est ex se, sufficiens est ad quodlibet individuum auri vel ignis, quia eius virtus, utpote eminentior, respicit adaequate totam illam speciem, et ideo, quantum ex se, potest in quolibet individuo illam efficere.

14. Aequivoca causa efficere potest eumdem numero effectum quem efficeret inferior .— Quoad has ergo causas nulla ratio apparet cur negandum sit quin effectus productus ab igne, verbi gratia, in hoc ligno, posset produci idem nurnero a sole, si eidem passo et cum caeteris circumstantiis sufficienter applicaretur. In quo proprie non comparamus causam particularem ad universalem, quatenus universalis causa dicitur quae cum alia particulari operatur, sed comparamus duas causas particulares et proximas operantes per diversas virtutes, formalem, scilicet, vel eminentem. Ex quo etiam obiter intelligitur esse longe diversam rationem de causis totalibus coniunctim vel divisim operantibus, nam huiusmodi duae causae totales quae operantur ut causae particulares et proximae, non possunt coniunctim et simul efficere eumdem numero effectum suis propriis et distinctis actionibus totalibus, etiamsi una sit aequivoca, altera univoca; nam ratio et resolutio facta in superiori puncto aeque in his procedunt; divisim autem optime potest idem effectus procedere ab alterutra istarum causarum, ut dictum et declaratum est.

15. Univoca causa non habet pro adaequato obiecto totam speciem suam .— At vero causa univoca non potest habere pro obiecto adaequato suae potentiae activae totam speciem talis effectus, ut D. Thomas notavit I, q. 45, a. 5, ad 1, quia alias talis causa seipsam concluderet sub obiecto potentiae suae naturalis, quod est impossibile; alioqui posset producere seipsam. Neque etiam satis est, si quis respondeat, quantum est ex parte potentiae, posse producere seipsam, tamen ex alia parte repugnare ut illa potentia reducatur in actum respectu sui ipsius, quia ad agendum necessario supponitur causa ipsa iam producta. Hoc (inquam) non satisfacit, quia efficientia ex intrinseca sua natura respicit rem distinctam; ergo et potentia efficiendi natura sua non habet pro obiecto nisi rem a se distinctam; ergo nullo modo continet seipsam sub obiecto suo adaequato, et ideo non potest causa univoca respicere speciem suam ut obiectum adaequatum potentiae suae. Quae ratio non procedit in causa aequivoca, nam, licet haec respiciat adaequate totam aliquam speciem, non reflectitur in seipsam, quia ipsa non est individuum illius speciei, sed altioris ordinis. Hinc ergo suboritur dubium, quam late pateat obiectum potentiae activae univocae; nam cum non sit tota species, nec sit unum individuum tantum illius speciei, ut per se constat, oportet ut sint plura individua illius speciei; quot igitur illa erunt, aut quae est servanda regula in assignando obiecto adaequato talis potentiae? In quo omnes conveniunt non posse designari finitum numerum individuorum, quia potentia activa, quantum est de se, si non corrumpatur aut labefactetur, semper potest aliud et aliud individuum producere. Unde dici potest de se esse indifferentem ad infinita individua syncategorematice successive seu disiunctim. Tamen haec ipsa infinita multitudo potest variis modis intelligi: duo tamen sunt praecipue qui ad rem praesentem spectant.

Varii modii assignandi obiectum adaequatum virtuti activae agentis univoci

16. Primus .— Unus est si dicamus talem causam posse efficere quodlibet individuum suae speciei extra seipsam. Potestque non improbabilis ratio reddi, nam circa se non potest habere efficientiam propter identitatem; quod si hoc impedimentum tolleretur, nullum esset inconveniens quin talis potentia haberet pro obiecto adaequato totam illam speciem; ergo, cum haec ratio cesset circa omnia alia individua eiusdem speciei, quia omnia alia sunt distincta ab hoc numero agente, verisimile est quodlibet individuum talis speciei concludere sub obiecto adaequato suae potentiae activae omnia individua eiusdem speciei alia a se. Quod si hic modos verus est, evidenter sequitur posse duas causas totales eiusdem speciei divisim efficere eumdem effectum numero. Immo, potius sequitur nullum effectum posse fieri ab una qui non possit fieri ab alia, seipsis reciproce exceptis, nam quaelibet potest efficere aliam, non tamen se. Unde ulterius etiam sequitur quamlibet causam univocam, quantum est ex parte potentiae suae, habere vim ad efficiendum illud individuum a quo ipsa genita fuit, ut Petrum, verbi gratia, habere potentiam ad generandum suum parentem vel etiam avum et quemcumque progenitorem suum, quantum est ex vi potentiae activae; quod videri potest maximum inconveniens omnium quae in hoc modo dicendi excogitari possunt. Neque negari potest quin sequatur, nam omnia illa individua comprehenduntur sub obiecto adaequato talis potentiae, ut supponitur; ergo quantum est ex vi potentiae activae, ac per se loquendo, posset quodlibet illorum producere. Negari tamen facile potet hoc esse inconveniens. De facto enim non potest haec res numero illa individua efficere a quibus ipsa processit et facta est, quia illa individua antecesserunt in esse et fuerunt producta ab aliis causis; tamen, si considerarentur secundum se et nulla conditio repugnans praesupponeretur, nihil obstaret quominus illa individua quae nunc sunt causae aliorum, essent effectus illorum, et e converso.

17. Secundus modus .— Alius modus explicandi obiectum adaequatum huius potentiae est si dicamus singulas virtutes activas singulorum agentium determinare sibi certa quaedam individua suae speciei quae tantum efficere possunt, et e converso totam illam seriem individuorum determinare sibi ex natura sua talem causam univocam a qua fieri possint, et non ab alia intra illam speciem. Quae individuorum series in infinitum quidem procedit, nihilominus tamen solum continet peculiarem ordinem aut gregem (ut sic dicam) individuorum dicentium ex se habitudinem ad talem causam; qui ordines individuorum in infinitum intra eamdem speciem multiplicari possunt, nam intra unam speciem non solum possunt esse infinita individua, sed etiam infinities infinita et infinitae individuorum series, quae omnes distincta individua contineant et in singulis in infinitum procedatur. Et iuxta hunc modum aperte sequitur non posse effectum singularem qui ab una causa univoca fit, fieri ab alia, quia individua contenta sub obiecto unius potentiae non continentur sub obiecto alterius.

18. Quae difficultates enervent hunc modum resolvendi quaestionem .— Non video autem rationem sufficientem quae reddi possit ex parte talium causarum, cur ita determinent obiecta sua et unaquaeque tendat ad propriam collectionem distinctorum individuorum, sed solum affirmari potest ratione suae individuationis ita esse unamquamque determinatam in agendo. Sicut intellectus Petri, verbi gratia, natura sua est determinatus ad efficiendos tales actus intelligendi numero, quos nullus alius intellectus numero distinctus potest efficere; et idem est de singulis intellectibus; ad hunc enim modum philosophatur illa sententia praedicto modo exposita. Tamen revera non est eadem ratio de potentiis quae actus immanentes eliciunt et de iis quae efficiunt in exteriorem materiam, nam in prioribus potentiis unaquaeque determinatur ad efficiendum tantum in se et ex se, nam hoc est de intrinseca ratione actus immanentis; et quia in diversis subiectis diversi actus numero distincti reperiuntur, ideo unaquaeque harum potentiarum determinatur natura sua ad actus distinctos ab actibus alterius. At vero potentia quae agit in externam materiam, non determinat sibi certum subiectum in quod agat; et ideo agentia numero distincta possunt agere in idem passum numero, vel in diversis temporibus, vel in eodem, vel coniunctam ut causae partiales, vel divisim ut totales; et ideo non est in eis eadem ratio ob quam determinentur ad formam numero distinctas efficiendas, etiam respectu eiusdem passi.

19. Quocirca ex parte causae nulla probabilis causa occurrit huius determinationis; nam certe individuatio sola ipsius causae non est sufficiens ratio ut determinetur ad haec individua efficianda potius quam alia; nec etiam ut causae numero distinctae determinentur ad individua numero distincta. Alias eadem facilitate dicere quis posset individuum causam ex vi suae individuationis determinari ad unum tantum individuum efficiendum, praesertim ex eodem subiecto, sicut causa univoca unius speciei determinatur ad effectum unius tantum speciei faciendum. Ex parte vero effectus reddi potest ratio supra tacta, quia unus effectus natura sua postulat unam determinatam causam a qua fiat, quia cum effectus naturalem habeat dependentiam a causa, effectus singularis etiam habet naturalem dependentiam a causa singulari; et ideo etiam ipsa potentia non claudit sub obiecto suo nisi illos effectus qui ab illa possunt naturaliter dependere.

20. Prima difficultatis ratio . — Verumtamen hoc etiam principium quod de effectu sumitur, non video qua sufficienti ratione probari possit; et aliunde occurrunt vehementes coniecturae ob quas non videatur admittendum. Primo, quia dependentia effectus a causa univoca est accidentalis, cum sit tantum in fieri et sit separabilis ab ipsa re; nulla est autem ratio ob quam haec res individua determinet natura sua tale accidens; sicut ergo idem subiectum est indifferens ad plures calores numero distinctos et naturaliter recipit illum quem potest efficere agens primo occurrens, ita idem effectus indifferens est ad dependentias sibi accidentarias, quamquam dum fit, naturaliter ac per se fiat per dependentiam quae esse potest ab eo agente quod tunc applicatur.

21. Secunda .— Secundo declaratur hoc amplius quia si consideretur entitas ipsius effectus, illa est absoluta, id est, in se non includens respectum, etiam transcendentalem, ad aliquod agens univocum, quia cum non pendeat ab illo essentialiter et in suo esse, non est unde includat in se talem respectum; ergo talis effectus ex vi suae entitatis non postulat dependentiam ab hac numero causa, ut magis connaturalem sibi, quam ab alia.

22. Tertia .— Tertio idem effectus numero qui fit a causa univoca, potest per se et connaturaliter fieri a causa aequivoca, non solum prima, sed etiam secunda et creata, si eminenter contineat talem inferiorem speciem, ut paulo antea diximus et probavimus; ergo, comparatione facta inter illas duas causas, univocam et aequivocam, ille effectus singularis non magis determinat sibi ex natura sua emanationem ab una quam ab alia; nam aeque indifferenter potest a qualibet earum fieri, quae primum fuerit sufficienter applicata; ergo, comparatione facta inter causas univocas, non est cur ille effectus determinet sibi ex natura sua dimanationem ab una earum tantum, sed poterit indifferenter a multis, vel a qualibet simili produci. Patet consequentia, tum quia, si connaturale esset omni effectui determinare sibi unam tantum causam, deberet determinare simpliciter unam, vel univocam, vel aequivocam, saltem inter creatas. Tum etiam quia ratio quae videtur movisse alios auctores ut dicerent unum effectum singularem habere naturalem dependentiam ab una causa singulari, scilicet, ut per se et non per accidens videatur ab illo produci, haec (inquam) ratio aeque applicari potest ad causam univocam et aequivocam, quia etiam dici poterit per accidens ab altera earum produci, cum aeque bene posset ab alia fieri, si applicata fuisset; quod si hoc non impedit causalitatem per se eius causae quae de facto applicatur, sive univoca illa fuerit, sive aequivoca, non impedit etiam in causis univocis, sive haec numero applicetur, sive alia. Quod si quis dicat esse disparem rationem in causa aequivoca, quoniam illa eminenter continet totam speciem et consequenter omnia individua eius, respondetur id non referre ad praesentem rationem, in qua consideramus determinationem aut indifferentiam ex parte effectus, non ex parte causae. Si autem effectus natura sua esset determinatus ad dependendum ab una tantum causa singulari, non posset virtute contineai in pluribus causis; quod si ex parte effectus non est haec determinatio, ergo nec ex parte eius repugnat contineri in multis causis et posse a singulis de pendere; ergo non est cur hoc magis verum sit respectu causae univocae et aequi vocae quam respectu causarum univocarum. Maxime si tam prima comparatio quam secunda fiat ad causas creatas; nam, licet causa univoca non contineat totam speciem sicut aequivoca, potest tamen virtute continere quaelibet individua sibi similia et a se distincta.

23. Quarto, possumus simul similem rationem sumere ex eo quod unus numero, effectus potest divisim dependere a duabus causis totalibus aequivocis etiam creatis, veI specie vel rumero distinctis, nam quaelibet earum continet eminenter totam speciem inferioris effectus; unde quantum est ex se, potens est ad efficiendum quodlibet individuum illius speciei; et consequenter omne individuum, quod potest fieri ab una illarum causarum, potest fieri ab alia; ergo idem potest esse in causis univocis. Patet consequentia ex supra dictis, quia illud est sufficiens indicium ex parte effectus non repugnare quin naturaliter pendere possit ab hac vel illa causa; nec potest assignari ratio cur ex parte eius magis repugnet in ordine ad causas univocas quam ad aequivocas. Quod si ex parte effectus non est repugnantia; revera, ex parte causarum nulla potest assignari.

24. Atque hoc modo habet vim alia ratio quae hic fieri potest, quod idem effectus numero fit ab una causa et conservatur ab alia; hoc enim non habet locum in causa univoca, nam effectus eius non pendet ab illa in conservari per se loquendo; nam cum dicitur conservare in ligno calorem quem produxit, non intelligitur de conservatione directe et per se, sed per accidens, defendendo a contrariis; et ideo mirum non est quod talis conservatio vel potius defensio possit a quolibet agente similis virtutis fieri. In causis vero aequivocis videtur certum, effectum ab una productum posse conservari ab alia, ut lumen huius aeris factum ab hac lucerna conservatur ab alia sufficienter applicata, etiamsi haec statim extinguatur. Neque enim verisimile est fieri subitam et insensibilem mutationem luminis; ergo eadem ratione potuisset una lucerna efficere a principio idem lumen quod alia fecit, si applicata fuisset, tum quia huiusmodi conservatio est vera efficientia et ex se et natura sua posset esse productio; tum etiam quia, nisi hoc lumen contineretur sub obiecto alterius lucernae, non posset ab illa naturaliter conservari; si vero continetur, potest etiam fieri.

25. Ex causis vero univocis potest aliquale argumentum ex eo sumi quod una potest intendere eamdem numero qualitatem quam alia inchoavit; ergo etiam potest illam inchoare seu efficere; mirum est enim dicere unam et eamdem qualitatem secundum diversos gradus determinare sibi diversa agentia naturalia alioqui inter se omnino similia. Tandem non videtur verisimile non posse unum angelum efficere in eodem corpore eumdem numero localem motum, vel idem ubi intrinsecum quod alius efficeret, si eodem tempore illud movisset. Et ideo in hoc exemplo etiam auctores contrariae sententiae admittunt eumdem numero effectum posse fieri a diversis causis totalibus disiunctim; sed negant inde sumi sufficiens argumentum ad alios effectus, quia per motum localem non fit in mobili nova entitas absoluta. Sed haec responsio non satisfacit, tum quia, licet per motum localem non fiat nova res absoluta distincta a mobili, fit tamen modus realis absolutus et ex natura rei distinctus a mobili, ex quo non leve argumentum sumitur ad effectum qui sit forma distincta. Tum maxime quia, etiam respectu localis motus et ubi, intercedit vera causalitas efficiens et dependentia per se huius effectus ab hac causa; ergo si hoc non obstat quominus talis effectus possit fieri ab alia causa numero distincta, non etiam obstabit in effectibus qui sunt res vel formae distinctae. Verum est hoc exemplum etiam procedere de causis aequivocis, quia

in motione locali semper motor est causa aequivoca; tamen iam ostendimus ex causis aequivocis sumi argumentum sufficiens ad univocas.

Totius quaestionis resolutio affirmativa

26. Pensatis ergo utriusque partis rationibus, quamvis neutrae omnino cogant aut demonstrant, tamen hae posteriores maiorem verisimilitudinem prae se ferunt. Quapropter in genere loquendo, dicendum censeo non repugnare eumdem numero effectum dependere a pluribus causis proximis et totalibus disiunctim, seu, e converso (et in idem redit), plures causas posse habere virtutem ut singulae possint per se efficere eumdem numero effectum, quod est certius si utraque vel altera sit causa aequivoca; tamen etiam est probabilius in causis univocis. Oportet tamen nonnulla observare. Primum, supponendum esse effectum vel esse aequalem, vel inferiorem causa; quod ideo adverto quia si vera esset sententia quae affirmat individua eiusdem speciei posse esse inaequalia in perfectione, non oporteret ut quaelibet causa individua in aliqua specie posset efficere omnia alia individua eiusdem speciei propria virtute, sed solum ea quae sibi essent proportionata vel aequalia. Deinde oportet loqui de effectibus omnino similibus in individuo, ut sunt duo calores eiusdem subiecti; nam si effectus, quamvis sint eiusdem speciei, non sint omnino similes, sed (ut ita dicam) heterogenei aliquo modo individualiter, fieri potest ut ob peculiarem conditionem quam singula individua habent, unicam tantum causam naturalem unius ordinis sibi determinent, quod non solum in causis univocis, sed etiam in aequivocis accidere potest. Ut, verbi gratia, species visibiles Petri et Pauli eiusdem speciei sunt (suppono enim utrumque esse album), et nihilominus nec Petrus potest efficere speciem Pauli, nec Paulus Petri, quia illae species, licet sint similes in natura specifica, tamen ex individuatione sua habent proprias habitudines ad distincta obiecta, et ideo voco illas species dissimiles et quasi heterogeneas individualiter, et obiecta illa, licet sint suo modo causae aequivocae talium specierum, tamen non habent virtutem eminentem ad totam speciem, sed unumquodque ad illas species tantum quae ipsum repraesentant. Simile quid conspicere licet in actibus immanentibus, ut supra dicebamus; et idem est de habitibus. Itaque ubi peculiaris ratio seu determinatio intervenit, accidere potest ut causa sit determinata ad aliqua individua unius speciei, et non possit ad omnia; et inde etiam provenire potest ut effectus qui ab una causa fit non possit fieri ab alia numero distincta; absolute tamen illud non repugnat naturis rerum.

27. Ultimo est observandum hactenus nos solum explicuisse quid possit fieri ex vi causarum particularium, non vero quid fiat; id enim multo magis incertum nobis est, ita ut non possit aliqua ratione definiri. Nam, licet duae causae particulares habeant virtutem ad eumdem numero effectum efficiendum, tamen actualis determinatio huiusmodi causae ut hoc individuum faciat potius quam aliud a prima causa pendet ut a primaria origine talis determinationis; et ideo, quamvis haec causa nunc applicata hunc singularem effectum efficiat, ad quem a prima causa determinatur, an vero, si alia similis vice illius eodem tempore et loco et circa idem subiectum applicata fuisset, eumdem numero effectum fecisset, non nobis constat. Non quia non sit in illa potentia, quod hactenus egimus, sed quia illa potentia etiam est indifferens ad plura individua et nescimus an in eo casu determinaretur a prima causa ad idem individuum numero faciendum; solum ergo affirmamus posse ita determinari, actualem vero determinationem ex concursu et voluntate primae causae dependere.

Satisfit argumentis secundae sententiae ex praecedenti sectione relictis

28. Ex his etiam respondendum est ad eam interrogationem quae fiebat in fundamentis secundae opinionis principalis in principio praecedentis sectionis adductis, nimirum, quid agerent duae causae totales in virtute seu in actu primo, si eidem passo simul et aeque applicarentur et iuxta naturam suam agere relinquerentur. Distinguendum est enim, nam vel illae duae causae applicarentur simul et in eodem instanti, vel una prius tempore quam alia. Rursus, vel passum est capax plurium effectuum numero distinctorum, vel unius tantum. Deinde, si effectus sit unus, potest esse indivisibilis, ut est forma substantialis, vel habens latitudinem dimensionum; item potest dependere a causa tantum in fieri, vel etiam in conservari. Primo ergo, si causae simul applicentur et passum sit capax plurium effectuum, efficient illos et unaquaeque suum, et sic cessat omnis controversia; hoc enim modo duo obiecta alba aeque applicata duas species intentionales efficient. Nam in hoc exemplo illae duae causae nec sunt nec esse possunt causae totales eiusdem numero effectus, quia neutrum obiectum potest facere speciem alterias. Unde non existimo posse inveniri exemplum in quo utraque causa possit esse totalis respectu utriusque effectus, et tamen quod passum possit simul utrumque recipere, quia duae formae vel accidentia solo numero distincta et omnino similia non possunt simul esse in eodem subiecto. Si tamen id admittatur iuxta opinionem ponentem plura lumina in eodem aere, etiam dici posset tunc illas causas operaturas ut causas totales, non tamen ambas eumdem effectum, sed unamquamque suum. Quamquam et hoc etiam incertum esset; pendet enim ex determinatione primae causae, quae posset dare concursum vel ad diversos numero effectus vel tantum ad unum et eumdem; tamen, cum illae causae ex illa hypothesi sint tunc aptae ad operandum ut causae totales, verisimile est recepturas naturalem concursum ad sic operandum, et consequenter effecturas diversos numero effectus.

29. Supponendo autem subiectum non esse capax nisi unius formae, tunc causae illae simul applicatae eumdem effectum simul efficerent, non tamen ut causae totales, sed ut partiales; non quia ille effectus idem numero non posset fieri a singulis illarum causarum, nec ab altera earum sola, sed ab utraque simul partialiter; incredibile est enim aliquem effectum naturalem determinate sibi natura sua hunc modum dependentiae a multis causis simul, quibus per accidens est sic coniungi ad operandum. Ratio ergo solum est quia ille modus agendi est tunc magis consentaneus naturis rerum, ut supra declaratum est. Quod si effectus sit indivisibilis, non poterit esse perfectior propter coniunctionem duarum causarum; si autem sit capax maioris vel minoris intensionis, interdum erit intensior, quando, scilicet, neutra illarum causarum per se sola potuisset operari secundum totam latitudinem intensionis vel activitatis suae vel propter distantiam [vel ob resistentiam passi], †3 vel ob peculiarem proprietatem suae naturae; quomodo experimur duas lucernas inter se aequales simul efficere intensius lumen in aere quam singulae per se possent efficere.

30. At vero, si una talium causarum prius tempore applicetur quam alia, ea statim efficiet totum effectum quem eo tempore vel instanti efficere potest; et tunc magis incertum est quid efficiat altera causa superveniens. Et quidem, si effectus non pendeat in conservari, sed in fieri tantum, et sit indivisibilis vel iam totus productus, clarum est posteriorem causam nihil posse efficere, quia iam invenit factum, et quia iam altera causa nihil facit, sed fecit. Quod si effectus pendeat in conservari, dicunt aliqui periturum effectum qui a priori causa factus fuerat, et novum ab illis duabus simul fore producendum et in futurum conservandam. Sed id incredibile est, quia nulla est ibi causa cur corrumpatur prior effectus, neque etiam est naturae consentaneum ut Deus suspendat concursum, quo conservat illum, nulla superveniente causa corrumpente.

31. Alii probabilius dicunt, ab eo instanti in quo posterior causa est applicata, incipere illum effectum conservari a duabus causis simul, qui prius ab una tantum conservabatur, quia non debet esse otiosa, cum ad hoc possit operari. Sed hoc etiam difficultatem habet, quia vel ille effectus incipit conservari a posteriori causa per novam actionem quae ab illa sola manet perseverante etiam priori causa in sua actione; et sic sequitur conservari illum effectum ab illis duabus causis simul ut causis totalibus; quod non admittimus; vel prior causa desistit a sua propria actione, et incipiunt ambae causae habere novam actionem communem qua conservant eumdem effectum; et hoc etiam est difficile, quia nihil est quod cogat priorem causam ut remittat suum influxum, vel ut desistat a priori actione. Neque id potest reduci ad determinationem primae causae variantis concursum suum et determinationem actionis causae secundae, quia non est debitum supervenienti causae quod mutetur actio vel concursus, ut ipsa possit aliquid agere. Quare probabile est in eo casu posteriorem causam nihil effecturam, quia invenit factum quidquid posset facere.

32. At vero, si effectus ille esset intensibilis et non esset productus secundum totam latitudinem talium causarum, tunc posterior causa efficeret intensionem eius. Duobus autem modis id intelligi posset, primo, ut prima causa praecise perseveraret in priori actione, posterior vero adderet tot gradus qualitatis; et tunc utraque esset causa totalis alicuius partis (ut ita dicam) seu aliquorum graduum illius effectus; esset autem utraque causa partialis respectu totius effectus, partialitate, at aiunt, non tantum ex parte causae, sed etiam ex parte effectus. In quo dicendi modo solum est difficile, cum agentia illa sint similia et aequalia, ut supponimus, cur illa maior intensio fiat a solo posteriori agente, cum illa actio maioris intentionis perfectior aliquo modo videatur. Neque enim dici potest priorem causam et conservare totam actionem quam prius efficiebat et iuvare supervenientem causam ad intensionem talis effectus, quia per priorem actionem agebat quantum poterat, ergo non potest aliquid ultra agere nisi aliquid de priori actione remittat. Et ideo probabile est in eo casu cessare priorem causam ab actione quam totaliter exercebat, et coniungi posteriori, ut ambae simul et conservent effectum et intensiorem eum reddant. Atque hactenus de causis efficientibus.

Brevis resolutio de concursu plurium causarum finalium

33. Ultimo facile ex dictis constat quid dicendum sit de finalibus causis; in eis enim multo facilior est resolutio. Nam si sit sermo de fine intrinseco, ille non potest esse nisi unus respectu unius actionis, quia et una actio non potest habere nisi unum terminum totalem, et natura intrinsece et ex se semper tendit ad unum. At vero, si sit sermo de fine extrinseco, quem liberum operans suo arbitrio intendit, aut ille est proximus tantum seu particularis, aut est finis simpliciter ultimus et universalis. Quando est prioris modi, nihil repugnat dari plures causas finales et totales eiusdem actionis, ut experientia constat; nam potest quis facere eleemosynam, tum ut satisfaciat pro peccatis, tum etiam ut Deum honoret et ut proxirno subveniat, ita haec omnia intendendo ut propter singula habeat absolutam voluntatem faciendi illud opus. Et ratio est, quia quando finis est ita extrinsecus respectu actionis vel effectus, non addit intrinsecam entitatem aut modum realem, sed solum subordinationem ad extrinsecam intentionem seu voluntatem agentis, et ideo nullum est inconveniens quod hoc modo procedat eadem actio a multis finibus totalibus. Verum est quod, comparentur non ad actionem externam, sed ad internum actum voluntatis creatae, sic non poterunt duo fines eiusdem rationis, id est, aeque proximi, esse causae totales eiusdem omnino actus, quia respectu actus interioris habent rationem obiecti, si sint fines proximi; non potest autem unus et idem actus internus tendere in plura obiecta totalia. Et ratio est, quia respectu interiorum actuum tales fines non sunt extrinseci, sed intrinseci, cum sint eorum propria ac formalia obiecta, nos autem locuti sumus de finibus extrinsecis; de qua re videri possunt quae scripsimus in I tom. III partis, disp. V, sect. 3. At vero, si fines sint ultimi simpliciter respectu operantis, non possunt esse plures totales respectu eiusdem, etiam ex intentione ipsius operantis, quia de ratione finis sic ultimi est ut omnia referantur in ipsum, et ideo repugnat multiplicari, de qua re multa disputantur a theologis, in I-II, q. 1, a. 5.