SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XL. DE QUANTITATE CONTINUA
SECTIO II. UTRUM QUANTITAS MOLIS SIT RES DISTINCTA A SUBSTANTIA MATERIALI ET QUALITATIBUS

SECTIO II. UTRUM QUANTITAS MOLIS SIT RES DISTINCTA A SUBSTANTIA MATERIALI ET QUALITATIBUS

1. Antequam essentialem rationem quantitatis continuae, et distinctionem specierum eius inquiramus, oportet supponere eam esse veram et realem entitatem, quod non possumus commodius declarare, quam explicando distinctionem eius ab aliis rebus, quod in hac sectione intendimus. In qua praecipue agimus de hac quantitate molis, quam in corporibus experimur et corpus quantitativum appellamus, quod licet tantum sit una species quantitatis continuae, ut infra videbimus, tamen quodam modo includit caeteras, ac sensibilius est, et in eo magis apparet praesens difficultas, et ideo specialiter in eo applicanda est.

Prima sententia nominalium refertur

2. Est ergo aliquorum sententia, praesertim nominalium, quantitatem molis non esse rem distinctam a substantia et qualitatibus materialibus, sed unamquamque earum entitatum per seipsam habere hanc molem et extensionem partium quae est in corporibus; sed illammet entitatem vocari materiam, verbi gratia, quatenus est substantiale subiectum, vocari autem quantitatem quatenus habet partium extensionem ac distinctionem; idemque proportionaliter dicunt de formis et qualitatibus materialibus. Unde inferunt in unoquoque composito materiali tot esse quantitates quot sunt entitates materiales realiter distinctae, quae ita possunt sese penetrare, sicut ipsaemet entitates. Ita sensit Aureol., apud Capreol., In II, dist. 18, a. 2; et Ocham, In IV, q. 4, et Quodl. IV, q. 29, usque ad 33, et Quodl. VII, q. 25, et latissime in tractatu de Corpore Christi, c. 17, et seq., et in Logica, c. de Quantit.; Gabriel, In II, dist. 10; Maior, In II, dist. 12, q. 2; Adam, In IV, q. 5; Albert. de Saxonia, I Phys., q. 7. Quamquam autem hi auctores satis expresse negent distinctionem realem quantitatis a substantia, an vero in re habeant aliquam distinctionem actualem ex natura rei, saltem modalem, vel tantum rationis ratiocinatae, non satis declarant; frequentius enim ita loquuntur, ut nullam distinctionem in re ponere videantur. Dum vero aiunt posse aliquando materialem substantiam sine sua quantitate manere (ita enim de corpore Christi in sacramento Eucharistiae sentiunt), videntur admittere distinctionem aliquam ex natura rei.

3. Fundamenta praecedentis sententiae.—Primum .— Fundamenta huius sententiae sunt, quia rerum distinctio introducenda vel asserenda non est sine ratione aut necessitate cogente; hic autem nulla est ratio vel necessitas, nullusve effectus ex quo possit sufficienter colligi realis distinctio inter quantitatem et materiam, verbi gratia; ergo. Probatur minor, quia si quis esset effectus, maxime realis distinctio, aut situatio partium substantiae, nam, hoc ipso quod res intelligitur habere unam partem extra aliam, et in entitate sua et in loco, iam intelligitur quantitas. Utrumque autem harum habet materialis substantia per seipsam, neque ad ea indiget accidente quod sit quantitas realiter distincta; ergo nulla est necessitas talis quantitatis. Probatur minor quoad priorem partem de distinctione entitativa, quia unaquaeque entitas per seipsam est distincta ab alia; ergo similiter entitates partiales seipsis distinguuntur. Et hinc etiam patet altera pars, quia quae in entitate sua distinguuntur, in re possunt etiam in diversis locis constitui; nulla enim est in hoc repugnantia.

4. Secundum .— Unde argumentor secundo, nam si quantitas est res distincta a substantia, ergo poterit Deus eas separare, et substantiam materialem sine illa quantitate conservare; sed substantia sic conservata esset quanta; ergo impossibile est quantitatem esse rem distinctam a tali substantia. Consequentia patet, tum quia si substantia retinet esse quantum sine illa entitate, ergo nihil est quod ei possit conferre talis entitas. Tum etiam quia effectus formalis non potest manere sine forma; ergo si esse quantum manet sine illa quantitate distincta, ergo non est effectus formalis eius; ergo neque ipsa aliquid est. Maior vero patet ex dictis supra de distinctionibus in communi, et quia nulla potest fingi essentialis dependentia inter illas duas res, ut non possit una sine alia conservari, et quia si Deus conservat accidens realiter distinctum sine substantia, multo magis poterit conservare substantiam sine quolibet accidente realiter distincto. Minor vero probatur, nam illa substantia haberet partium distinctionem, quia non possunt, quae distincta erant, in unam simplicem entitatem coalescere; haberet etiam earum unionem, quia non posset esse divisa in omnem suam partem; haberet denique localem partium situm, tum propter rationem superius factam, tum etiam quia posset localiter immota manere; quid enim hoc repugnat? Haec autem solum sunt quae rem quantam reddunt; ergo.

5. Tertium .— Tertio, quia conservando in substantia materiali omne accidens realiter ab illa distinctum, potest Deus efficere ut illa res non sit quanta; ergo non habet substantia hunc effectum ab aliquo accidente realiter distincto, sed ad summum ab aliquo modo ex natura rei distincto. Consequentia est evidens, quia cum nulla forma possit actu esse in suo †2 subiecto eique inhaerere sine suo effectu formali, non posset retinere substantia illud accidens, quin esset quanta. Antecedens probatur, quia potest Deus corpus bipedale redigere ad pedalem situm absque corruptione alicuius entitatis, et ita quantum bipedale fiet pedale absque ullius rei corruptione, et eadem ratione potest rursus illud redigere ad semipedalitatem, ac tandem potest totum redigere ad punctum, in quo statu iam non erit quantum.

6. Quarto argumentatur Ocham, quia substantia per seipsam est receptiva contrariarum qualitatum, immo hoc est maxime proprium illi, teste Aristotele, in Praedicam., c. de Substantia; ergo non mediat inter substantiam et qualitates res distincta, quae sit quantitas; alias etiam illa esset susceptiva contrariorum ex maiori ratione, quia immediatius illa in se susciperet.

Secunda et communis sententia

7. Contraria sententia est communis theologorum et philosophorum; tenet illam D. Thomas, III, q. 7, a. 2, et In IV, dist. 12, q. 1, a. 1, ubi idem tenet Scotus, q. 2, et In II, dist. 2, q. 9; Durand., Richard., Maior, et alii doctores communiter in illa dist. 12, IV Sent.; Capreolus, loco supra citato; Hervaeus, Quodl. I, q. 15; Aegid., Theorem. 36 et seq. de Corp. Christi; Albertus Magnus, I Phys., tract. II, c. 4; Soncin., V Metaph., q. 19, et alii frequenter. Et multum favet Aristoteles, nam in III Metaph., textu 17, et latius lib. XIII et XIV, ex professo probat quantitatem non esse substantiam, et contra pythagoricos probat dimensiones quantitatis non posse reipsa separari a materia seu substantia, quia sunt accidentia eius. Et I Phys., text. 13, ait substantiam et quantitatem non esse unum, sed multa, et ubique ita quantitatem distinguit a substantia, sicut qualitatem, ut patet ex eodem loco citato, et ex lib. Praedic., et VII Metaph., text. 8, ubi ait: Longitudo, et latitudo, et profunditas, quantitates quaedam sunt, sed non substantia; quantitas enim non est substantia, sed magis cui haec primo insunt . Item II de Anim., text. 65, ait substantiam esse sensibilem per accidens, quantitatem autem per se. Primo etiam Phys., textu 33, ait substantiam non esse per se divisibilem, sed per quantitatem. Et alia loca inferius referemus. Idemque sentiunt Averroes et alii interpretes dictis locis.

Approbatur sententia reipsa distinguens quantitatem a substantia

8. Prima probatio verae sententiae .—Atque haec sententia est omnino tenenda; quamquam enim non possit ratione naturali sufficienter demonstrari, tamen ex principiis theologiae convincitur esse vera, maxime propter mysterium Eucharistiae. Ex quo etiam ipsa naturalis ratio illustrata intelligit ipsis etiam naturis rerum esse veritatem hanc magis consentaneam ac conformem. Prima ergo ratio pro hac sententia est quia in mysterio Eucharistiae Deus separavit quantitatem a substantiis panis et vini, conservans illam, et has convertens in corpus et sanguinem suum; id autem fieri non potuisset, nisi quantitas ex natura rei distingueretur a substantia. Neque sufficere potuisset distinctio modalis, quia substantia non potest esse modus quantitatis, ut per se notum est; deberet ergo quantitas esse modus substantiae; at vero modus non est ita separabilis ab illa re cuius est modus ut sine illa esse possit, ut in superioribus ostensum est; ergo quantitas non est tantum modus, sed res distincta a substantia.

9. Nominalium responsio .— Respondent nominales negando quantitatem substantiae panis manere in Eucharistia post consecrationem, quia non manet intrinseca extensio et situalis praesentia partium substantiae panis, sed manere dicunt quantitatem albedinis et aliarum qualitatum ibi manentium, et hanc quantitatem concedunt distingui a substantia panis. Non enim universe affirmant omnem quantitatem esse idem cum substantia, sed unamquamque quantitatem cum illa re quae proxime per illam est quanta. Quo fit ut plures quantitates in eodem composito admittant, unam substantiae, et aliam albedinis, et aliam caloris, et sic de caeteris qualitatibus materialibus; immo et unam materiae, et aliam formae, si materialis sit.

10. Refutatur .— Verumtamen haec responsio imprimis repugnat communi sententiae theologorum, qui censent manere, post consecrationem, quantitatem substantiae panis, immo et illam esse subiectum aliorum accidentium ibi manentium, ut latius tractatum est in III tomo tertiae partis, disp. LVI. Potestque probari ex effectibus quos experimur in illis speciebus consecratis, quos impossibile est salvare sine multis et continuis miraculis. Primus ac praecipuus est, quia hostia consecrata ita est quanta et extensa in suo loco, ut naturaliter non possit in eodem simul esse aut penetrari cum alia hostia consecrata, aut cum quovis alio corpore; hoc autem provenire non potest ex sola quantitate albedinis, vel aliarum qualitatum; ergo. Probatur minor, quia qualitates cum sua propria et (ut ita dicam) entitativa extensione penetrabiles sunt, tam inter se quam cum quantitate substantiae panis; simul enim cum illa erant in eodem situ; ergo eadem ratione sunt penetrabiles in eodem spatio cum quibuscumque aliis qualitatibus, et cum quacumque substantia, si nihil aliud est. Ergo vel dicendum est species consecratas ex se non repugnare simul esse in quocumque loco cum alio corpore, sed Deum solum speciali virtute id impedire ne mysterium patefiat, quod satis absurdum est, vel fatendum est manere in accidentibus consecratis rem aliquam ex natura sua repugnantem, et loco impenetrabilem cum aliis substantiis. Haec autem nulla alia esse potest nisi quantitas substantiae, ratione cuius una substantia corporea est naturaliter impenetrabilis loco cum alia; ergo.

Quae sit naturalis necessitas asserendi quantiatem quae sit res distincta a substantia corporea et eiusdem qualitatibus

11. Atque hinc sumitur naturalis ratio, ob quam necessaria est in corporibus haec res quam vocamus quantitatem a substantia distinctam. Nam videmus in substantia materiali multas res in se extensas esse ita inter se coniunctas ut intime penetrentur simulque in eodem spatio existant absque ulla repugnantia inter se. Rursusque videmus unam substantiam corpoream et unam partem integralem eiusdem corporis repugnare alteri in eodem spatio, ita ut non possint sese penetrare; ergo necesse est ut hic effectus et haec repugnantia proveniat ab aliqua re distincta a substantia et qualitatibus, quandoquidem hae solae inter se non habent illam repugnantiam.

12. Obiectioni respondetur .— Dicere vero possunt auctores contrariae sententiae hanc repugnantiam corporum vel partium corporalium inter se in eodem spatio provenire quidem ex quantitate materiae, quae hanc habet naturam, ut cum quantitate formae vel materialium qualitatum non repugnet penetrari in eodem spatio; cum quantitate vero alterius materiae repugnantiam habeat. De ipsa ergo quantitate materiae negabunt isti auctores distingui a substantia ipsius materiae, sed dicent partes substantiales materiae per seipsas habere hanc molem et crassitiem ratione cuius sese excludunt et extendunt in spatio. Et in hoc constituent differentiam aliquam inter quantitatem materiae et formarum, tam substantialium quam accidentalium materialium, quod hae omnes sunt actus actuantes, et ex hac parte subtiliores sunt quam materia, et penetrabiliores tum inter se, tum etiam cum potentia materiali. At vero materia, quia per modum potentiae crassior est, ideo, licet cum suis actibus penetrari possit, tamen partes eius per se sunt loco impenetrabiles. Atque haec responsio et sententia sic explicata non potest facile evidenter impugnari, sistendo in pura ratione naturali.

13. Nihilominus tamen partim ratione naturali, partim adiuncto mysterio, sufficientissime improbatur. Nam, vel quantitates formae et qualitatum sunt vere ac univoce quantitates cum quantitate materiae, vel non, sed tantum dicuntur quantitates per quamdam proportionem, quia nimirum coextenduntur quantitati materiae, ita ut sola materia intelligatur per se quanta, reliqua per ipsam, quatenus in illa extenduntur. Si primum dicant hi auctores, ut revera videntur dicere, sine ratione constituunt illam differentiam inter quantitatem materiae et formarum, cum de ratione verae quantitatis sit conferre hanc molem rei quantae. Et deinde non salvant mysterium, nam videmus quantitatem albedinis non †3 habere illammet naturam expellendi corpus aliud ab eodem loco, et reddendi ipsas partes albedinis impenetrabiles in eodem loco. Si autem dicerent secundum, magis quidem consequenter loquerentur, stando in sola ratione naturali; mysterium tamen nullo modo salvari posset, nisi fingendo continua miracula. Quia necesse est fateantur nullam veram quantitatem manere in accidentibus consecratis, et consequenter neque rem ullam quae illa reddat loco impenetrabilia, tam cum aliis corporibus, quam cum suis partibus integralibus inter se. Accedit etiam quod si nulla vera quantitas manet, non manebunt illa accidentia inter sese colligata, neque in uno tertio. Item, non possent qualitates illae naturaliter intendi, quia in nullo essent subiecto; quae omnia repugnant experientiis, ad quas salvandas erit necessarium fingere singula miracula. Tandem etiam in ratione naturali est satis voluntarie dictum materiam solam habere quantitativam extensionem per se et per puram entitatem substantialem suam; alia vero omnia quae in materia insunt, esse quanta per accidens et absque propria quantitate.

14. Secunda probatio verae sententiae .—Secunda ratio principalis ex eodem mysterio sumpta est, quia sub speciebus consecratis est corpus Christi Domini cum sua naturali quantitate, et tamen non habet extensionem partium suarum in ordine ad locum, ut ex fide constat; ergo actualis extensio partium substantiae in ordine ad locum non est ipsa quantitas substantiae; ergo est alia res media inter substantiam et illam extensionem in ordine ad locum. Maior est certa apud theologos, paucis exceptis; eamque late confirmavi III tom., disp. XLVIII, sect. 1, et disp. LI, sect. 2, ubi etiam aliis argumentis naturalibus ostendi actualem extensionem corporis in ordine ad locum non esse quantitatem corporis. Praecipue quia situalis extensio non est aliud quam praesentia localis quam corpus habet in suo spatio; quae praesentia consurgit ex partialibus praesentiis singularum partium, et ideo etiam ipsa extensa est et quanta per accidens, ut infra dicemus; haec autem praesentia non est quantitas ipsa, ut videtur per se notum, nam quantitas permanet semper eadem, etiamsi corpus praesentiam mutet et situm partium in ordine ad locum, id est, etiamsi sedeat vel stet, vel hic aut illic sistat.

15. Quod si dicant quantitatem non esse ipsam actualem loci seu spatii occupationem, sed esse extensionem illam quam in se habet corpus quantum, ratione cuius aptum est hoc vel illud spatium occupare, et hunc vel illum situm partium habere, illam vero extensionem non esse rem distinctam †4 a substantia, si hoc (inquam) dicant, interrogo ulterius an Christus in sacramento habeat hanc extensionem quae dici potest aptitudinalis in ordine ad locum. Nam si habet, falso ipsi dicunt carere corpus Christi extensione quantitativa in Eucharistia; si vero non habet, praeter illud absurdum, quod corpus illud carebit in sacramento propria quantitate, sequitur ad hominem contra nominales extensionem illam esse distinctam ex natura rei a substantia corporis Christi et qualitatibus eius; cumque ostensum sit esse etiam distinctam ab actuali extensione in loco, fit dari inter substantiam et actualem extensionem in loco extensionem mediam distinctam ex natura rei ab illis, quae sit quantitas. Quod si hoc admittant, frustra dicent illam extensionem esse modum ex natura rei distinctum a substantia et separabilem ab illa, et non esse rem distinctam, cum rationes eorum contra utrumque aeque procedant, et rationes aliae probent non solum esse modum, sed etiam rem distinctam.

16. Effugium occluditur .— Sed fortasse dicent illam naturalem aptitudinem quam corpus habet ut extensive occupet et repleat locum, esse ipsammet integritatem substantiae materialis, nullamque rem illi addere, neque modum realem ex natura rei distinctum, sed tantum secundum rationem et modum concipiendi nostrum, illam rem vocari substantiam, quatenus per se est; vocari autem quantam, quatenus est apta ad occupandum extensum locum, et illam extensionem aptitudinalem seu aptitudinem ad extensionem localem vocari quantitatem, eamque distinctionem rationis sufficere ad constituendum diversum praedicamentum quantitatis; sicut dicemus infra de duratione seu quando, et aliis praedicamentis. Atque ita salvabunt et quantitatem corporis Christi manere in sacramento altaris, et non distingui a substantia.

17. Contra hanc autem evasionem, ad hominem quidem obiicere possumus quia nominales non ita philosophantur de quantitate, sed ipsam situalem extensionem in loco quantitatem vocant, quod est satis absurdum. Nec minus est quod ex illo sequitur, videlicet, corpus Christi in Eucharistia carere sua quantitate. Simpliciter vero solum occurrit ad obiiciendum quod iuxta illum modum explicandi revera tollitur quantitas ex rebus, et sola substantia dicitur per sese apta ad illam extensionem localem; illa vero distinctio rationis, si nulla est in re distinctio, magis videtur inventa ad salvandum modum loquendi, quam ad ponendam in re veram quantitatem, quam antiqui philosophi posuerunt in substantia tamquam propriam formam accidentalem eius, non minus quam qualitatem. Quae argumenta sunt probabilia, illud vero solum est efficax quod ex impenetrabilitate dimensionum sumitur, et in priori discursu explicatum est.

18. Et confirmatur breviter, nam si quantitas substantiae est illo modo idem cum substantia, interrogo an sit idem cum materia, vel cum forma materiali, vel cum toto composito. Non cum materia sola, nec cum forma sola, quia utraque est natura sua ita composita in sua entitate, ut apta sit extendi in loco secundum partes. Nec etiam potest esse idem cum utraque; alias duae illae quantitates materiae et formae sese loco penetrarent. Dices id non esse inconveniens, quia illae quantitates sunt partiales, et ex illis conflatur una integra quantitas, quae est sola impenetrabilis cum alia integra quantitate substantiae, et non cum quantitatibus qualitatum. Sed imprimis illa compositio ex multis partialibus, quae se habent ut actus et potentia, est inintelligibilis et plane repugnans formae accidentali. Deinde in homine non est illa compositio ex quantitate corporis et animae, et tamen est tam completa quantitas corporea et impenetrabilis cum aliis corporibus, sicut in aliis rebus naturalibus. Denique si praecise consideretur quantitas materiae ex vi illius, ipsa materia ita est extensa, ut partes eius sint inter se impenetrabiles petantque diversos situs partiales, et idem est de quantitate formae materialis, sive substantialis sive accidentalis, quod ex vi eius partes talis formae habent eamdem extensionem et impenetrabilitatem inter se; ergo figmentum est quod dicitur, hanc repugnantiam oriri ex quantitate composita.

19. Est ergo in materiali composito una entitas simplex quantum ad essentialem compositionem, et realiter distincta a tota substantia et a qualitatibus propriam realitatem habentibus (quod dico propter figuram, quae solum est modus quantitatis), a qua entitate provenit formaliter haec moles corporea, ratione cuius corpora occupant loca extensa et inter se sunt naturaliter impenetrabilia, et cum hac entitate possunt penetrari (ut sic dicam) aliae res quae propriam quantitatem non habent, et quae possunt vel esse subiectum talis entitatis, ut materia, vel esse simul in eodem subiecto cum illa entitate ut in subiecto proximo, ut qualitates materiales; et ideo haec omnia inter se simul sunt, quia cum eadem quantitate aliquo modo coniunguntur, et mediante illa extensionem habent et solum ratione illius habent repugnantiam cum quacumque alia re corporea in eodem spatio.

Fundamentis contrariae sententiae fit satis

20. Primo .— Ad fundamenta contrariae sententiae respondetur. Ad primum quidem negando minorem; iam enim satis declaratum est quae sint in ordine naturae et gratiae sufficientia signa huius distinctionis, et quisnam effectus inveniatur in corporalibus substantiis, propter quem sit talis entitas necessaria; idque magis constabit ex sequentibus sectionibus, ubi amplius declarabimus proprium effectum formalem quantitatis; omnis enim forma est propter suum effectum formalem. Ad argumentum autem in forma, concedo esse in materia et forma materiali partes entitative distintas per seipsas, quod infra ostendam; concedo etiam illas partes posse locis disiungi, etiamsi intelligantur esse sine quantitate distincta realiter, per divinam potentiam; sicut etiam duae substantiae angelicae possunt locis separari. Nego tamen rem esse quantam ex hoc praecise quod partes eius sint in distinctis spatiis partialibus, sed ex hoc quod necessario postulent ex se talem extensionem in spatio. Aliud est enim esse posse in diversis spatiis, quod duabus rebus etiam incorporeis convenit; aliud vero est naturaliter esse non posse nisi in diversis spatiis, quod duobus angelis non inest; igitur illud prius non requirit quantitatem, et ideo convenire posset partibus materiae, etiamsi quantitate privarentur; hoc vero posterius omnino requirit quantitatem. Unde si partes materiae sine quantitate essent, indifferentes esse possent, vel in eodem ubi, vel in diversis. Quod ergo sint ita dispositae, ut necessario requirant ex natura rei situs diversos, id provenit ex quantitate. Cur autem hanc ipsam dispositionem habeat materia per rem a se distinctam et non per seipsam, a posteriori constat ex indiciis et effectibus supra enumeratis; a priori vero non est alia ratio, nisi quia munera materiae vel formae et quantitatis sunt primo diversa, et ideo requirunt entitates diversas. Item quia, sicut materia per se nec est formata, neque alba, etc., ita neque est per se quanta, quia est limitata ad solam suam potentialitatem: forma vero substantialis etiam est limitata ad suum effectum et rationem substantialem, et idem est cum proportione de qualitatibus.

21. Secundo .— Ad secundum, non desunt qui negent posse Deum conservare substentiam corpoream sine quantitate; quorum opinio nullo modo probanda est, eamque infra reiiciemus; procedit enim ex falsa existimatione de formali ratione et effectu quantitatis. Admisso ergo illo casu, nego tunc fore substantiam vel materiam quantam. Ad probationem autem concedo habituram tunc illam substantiam partium distinctionem, compositionem et unionem. Concedo item posse partes illius substantiae cum distinctis ubi conservari a Deo, ut ratio ibi facta probat; haec tamen omnia non sufficiunt ut substantia sit quanta, nisi habeat hanc molem corpoream, ratione cuius et aliis corporibus repugnas in eodem situ, et partes eius sese pellunt naturaliter ab eodem spatio, quod non haberes illa substantia quantitate privata; nam aeque posset cum aliis corporibus penetrari in eodem situ ac substantia angelica, et partes eius indifferenter esse possent in eodem ubi , et in diversis, ut dictum est. Dices: ergo non differret tunc talis substantia a substantia angeli. Respondetur differre quam plurimum. Nam substantia illa, ut dixi, composita esset ex partibus, non tantum essentialibus, sed materialibus et integrantibus substantialiter, ratione quarum et est capax, et natura sua postulat corpoream quantitatis molem; angelica vero substantia est indivisibilis, et incapax quantitatis.

22. Tertio .— Ad tertium nego assumptum; impossibile est enim ut in substantia materiali conservetur omnis forma accidentalis realiter distincta, quin maneat quanta, ut argumentum recta probat. Quamvis autem Deus penetret duo corpora in eodem loco, non reddit illa non quanta, nec ex duobus quantis facit unum quantum, sed servata distinctione quantitatum constituit ea in eodem spatio. Sic ergo, licet Deus corpus bipedale constitueret in spatio pedali, non per condensationem, sed per partium penetrationem, non redderet illud minus quantum, neque duas partes in unam redigeret, sed in eodem spatio eas collocaret, quod longe diversum est. Eademque responsio est de quacumque reductione corporis quanti quantumvis magni ad brevissimum spatium, in quo sit aliqua extensio, per partium penetrationem. De reductione autem totius quanti ad indivisibile spatium, controversia est an sit possibilis; mihi tamen pars affirmans indubitata est, supposito mysterio Eucharistiae, ut dixi in tom. III, III p., disp. LII, sect. 3. Nego tamen substantiam sic constitutam in spatio indivisibili non fore quantam, nam corpus Christi quantum est etiam in sacramento, licet sit etiam in punto indivisibili. Et ratio est quia, ut dixi, quantitas non est actualis extensio in spatio, sed aptitudinalis, et hanc retinere potest corpus, etiamsi actu non sit in spatio extenso, ut ibi late tractavi de corpore Christi.

23. Quarto .— Ad quartum respondetur substantiam esse susceptivam contrariorum, ut primum subiectum, quantitatem vero, ut proximum.