SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO X. UTRUM MATERIALIS CAUSA SUBSTANTIALIS IN CORPORIBUS INCORRUPTIBILIBUS INVENIATUR

SECTIO X. UTRUM MATERIALIS CAUSA SUBSTANTIALIS IN CORPORIBUS INCORRUPTIBILIBUS INVENIATUR

1. Hactenus solum explicuimus materialem causam in substantiis generabilibus et corruptibilibus, in quibus notior est ob continuam transmutationem; nunc videndum superest an sit etiam hoc genus causae in corporibus incorruptibilibus. In qua re multae continentur quaestiones. Prima, utrum in caelis (hos enim nomine corporum incorruptibilium intelligimus) sit materia. Secunda, qualis sit et in quo cum materia generabilium conveniat aut differat. Tertia, quomodo materialem causalitatem cum illis corporibus exerceat; et, quamvis duae primae quaestiones physicae sint et in libris de Caelo tractari soleant, tamen ad explicandam tertiam, quae propria est huius loci, aliae necessario praemittendae sunt.

Prima Commentatoris opinio

2. Circa propositam ergo quaestionem fuit opinio Commentatoris negantis esse in caelo compositionem materiae et formae. Ita habet VIII Metaph., com. 12, et lib. XII, com. 20, et I de Caelo, com. 20, et libro de Substant. orbis, c. 1 et 2. Eumque sequuntur omnes sectatores eius, Iandun., de Substant. orb., q. 1; Zimara, theorem. 107; Caietan. de Thienis, I Phys., q. 21; et ex scholasticis, Durand. et Gabr., et alii, In II, dist. 12, ubi etiam D. Thom. in eamdem sententiam inclinavit, q. 1, a. 1, et in Quaest. disput. de Spiritualibus creatur., a. 6, ad 2, et VIII Metaph., c. 14. Fundatur praecipue haec sententia in variis Aristotelis testimoniis, propter quae Scotus, In II, dist. 14, q. 1, fatetur esse sententiam Aristotelis licet eam non approbet. Primum est VIII Metaph., text. 14, ubi ait, neque omnium materia est, sed quorumcumque generatio et transmutatio invicem sunt; quaecumque vero absque eo quod transmutentur sunt aut non horum materia non est ; et text. 4 eiusdem libri ait: Non est necesse, si quid materiam habet localem, etiam habere materiam generabilem et corruptibilem , id est, quae sit fundamentum generationis et corruptionis, quae apud ipsum idem esse videtur quod materia componens substantiam, ut statim ostendam. Et eodem sensu subdere videtur, text. 12, substantias perpetuas aut non habere materiam, aut non talem, sed solum quae secundum locum mobilis est, et lib. IX, text. 17, ait in rebus perpetuis non esse potentiam ad esse simpliciter, sed tantum ad Ubi: Alioqui (inquit) etiam esset potentia ad non esse: nam omnis potentia est potentia contradictionis . Demum XII Metaph., text. 10, eamdem sententiam repetens, ait: Quaecumque mutantur, materiam habent, sed diversam, nam et ipsorum sempiternorum quaecumque non sunt generabilia, sed latione mobilia, attamen non generabilem, sed unde quo .

3. Ratio huius sententiae est quia philosophi non pervenerunt in cognitionem materiae nisi per viam transmutationis, sumpta proportione a transmutatione artificiali vel accidentali ad substantialem; ergo in his substantiis ubi nullum est vestigium transmutationis substantialis non est necessaria materia; nec potest esse ullum fundamentum ad eam asserendam. Secundo declaratur amplius haec ratio, quia natura nihil facit frustra; sed in caelis non est ad ullum finem necessaria haec compositio ex materia; in his enim rebus inferioribus, quia futurae erant continuae generationes et corruptiones, ob earum contrarietatem necessaria erat materia, quae esset primum subiectum et fundamentum earum; at vero cum caeli instituerentur ut essent perpetui, sicut conditi sunt sine contrarietate, ita etiam sine illa compositione quae est propria earum rerum, quae sicut componuntur, ita dissolvi possunt; aptior enim est simplex entitas ad perpetuitatem, quam composita. Tertio, quia si aliquod esset signum materiae in caelo, maxime quia quantitatem habet; at hoc non est sufficiens signum, quia non repugnat fieri integram substantiam physice simplicem et capacem quantitatis; ergo quantitas non est sufficiens signum materialis compositionis. Nam, si illa substantia est possibilis, faciat illam Deus; ergo tunc extensio quantitatis non esset sufficiens indicium materialis compositionis in tali substantia; ergo neque nunc est in caelo. Cur enim non dicemus talem esse substantiam caeli? Etenim, si huiusmodi substantia quanta possibilis est, melior est et perfectior si sit simplex quam si composita, caeteris paribus. Rursus ad decorem et perfectionem universi pertinebit talis substantia; sunt enim in universo quaedam substantiae simplices non quantae, et aliae substantiae compositae et corporeae; ergo ut in universo sit omnium rerum vel graduum varietas, optime quadrat ut sit aliqua substantia simplex quoad compositionem physicam et essentialem, quanta vero et composita ex partibus integrantibus; ergo huiusmodi sunt illa corpora aeterna quae ex hac parte propinquius videntur accedere ad modum existendi substantiarum simplicium.

4. Quod vero non repugnet id quod in hac ratione assumitur, scilicet, dari substantiam non compositam ex actu et potentia physicis et substantialibus et capacem quantitatis, probatur, quia nulla repugnantia involvitur in his terminis vel conditionibus, neque fieri potest ulla ratio ob quam tale ens non comprehendatur sub latitudine entis creabilis. Dices omnem substantiam esse aut formam, aut materiam, aut compositum; substantia ergo, quae neque est composita, neque capax materiae, erit forma subsistens; ergo intellectualis; ergo incorporea; ergo repugnat esse substantiam simplicem et corpoream; unde perinde est dicere substantiam immaterialem et corpoream ac dicere substantiam immaterialem et materialem. Et confirmatur (ac fere in idem redit), nam omnis substantia vel est potentia, vel actus, vel composita ex potentia et actu; sed illa substantia non esset potentia substantialis ac receptiva, alioqui esset materia; neque etiam esset composita ex actu et potentia; ergo esset actus subsistens; sed huiusmodi actus non est capax quantitatis, alioqui occluditur via ad probandum angelicas substantias non esse capaces quantitatis. Sed hae rationes non satis videntur ostendere repugnantiam; nam prior divisio substantiae in materiam, formam et compositum, non est adaequata substantiae in communi; nam Aristoteles, cum eam divisionem tradit in II de Anima, in princip., et VII Metaph., text. 7, plane loquitur de forma informante; sic autem angelica substantia nec est forma, nec materia, nec compositum; dividitur ergo ibi substantia inferior, seu aliquo modo generationi et corruptioni obnoxia. Alioqui, ut divisio sit adaequata omni substantiae, loco illius membri, scilicet, substantiae compositae, ponenda esset completa; omnis enim substantia aut est completa aut incompleta per modum potentiae, ut materia, aut per modum actus, ut forma. Substantia vero completa rursus dividenda est in compositam ex materia et forma, et simplicem secundum negationem talis compositionis; haec vero ulterius potest subdividi in incorpoream, quae est ita simplex ut compositionem etiam partium integrantium excludat, et corpoream, quae habeat compositionem ex his partibus sine compositione ex principiis essentialibus materiae et formae; nulla enim affertur ratio ob quam repugnet eamdem substantiam completam habere unam compositionem sine alia.

5. Quapropter repugnantia illa, quo talis substantia esset materialis et immaterialis, solum in vocibus consistere videtur. Unde distingui potest illa vox materialis; proprie enim significat rem compositam ex materia quae sit pura potentia et forma, et in hoc sensu illa substantia simplex non esset materialis sed potius immaterialis, sumpta hac privativa voce in contraria et proportionata significatione; sic autem non convertentur immateriale et incorporeum, iuxta praedictam sententiam. Quia vero partes integrantes ad materialem causam reducuntur ab Aristotele, ideo latius potest sumi illa vox, et omnis substantia quae partes habet integrantes appellari potest et materialis et composita aliquo modo ex materia. Et hoc sensu illa substantia de qua agimus non diceretur immaterialis, sed materialis; nam immateriale sumptum in proportionata significatione reciproce dicetur cum incorporeo. Nec sunt inusitatae hae significationes, nam forma ligni dicitur materialis quamvis materia non constet, quia est extensa; forma vero hominis contraria ratione immaterialis est. Altera vero divisio actus et potentiae etiam patitur aequivocationem; nam, si nomine actus subsistentis intelligatur substantia integra quae non indiget alio actu substantiali et intrinseco ut actu sit, sic concedimus illam substantiam simplicem de qua agimus, fore actum subsistentem; negamus tamen huiusmodi actum subsistentem non posse esse capacem quantitatis; neque propterea occluditur via ad probandum substantias angelicas esse incapaces quantitatis; id enim non est probandum ex communi ratione actus subsistentis in ea significatione, sed aliunde, scilicet, quia sunt actus perfectiores et indivisibiles et intelligentes. Unde, si nomine actus subsistentis intelligatur substantia ita perfecta ut omnino recedat a conditionibus materiae et a compositione ex partibus integrantibus, sic negamus divisionem illam esse adaequatam, aut illam substantiam simplicem et corpoream esse actum subsistentem. Atque haec est tota probabilitas huius sententiae, iuxta quam negandum est propriam causam materialem et substantialem de qua agimus reperiri in caelestibus vel incorruptibilibus corporibus, sed solum reductive quatenus partes integrantes, ut dixi, ad materialem causam reducuntur. Negari enim non potest quin substantia corporea necessario habeat hanc compositionem; contrarium enim claram repugnantiam involvit.

Secunda D. Thomae sententia

6. Secunda sententia principalis est omnia corpora etiam incorruptibilia componi ex vera et propria materia quae sit substantialis potentia physica ad formam. Haec est opinio D. Thomae, et discipulorum eius, I, q. 66, a. 2, et I de Caelo, lect. 6, et VIII Phys., lect. 20; Capreol., In II, dist. 12, q. 1; Soncin., XII Metaph., q. 7; Iavel., lib. VIII, q. 12; Soto, II Phys., q. 1. Tenet etiam Scotus, loco cit.; et Aegid., In II, dist. 2, et I Hexamer., c. 4 et sequentibus; Ocham, In II, q. 22; D. Bonavent., In II, dist. 12, a. 2, q. 1. Tenuit etiam Avicenna, lib. I Suffic., c. 6; Paulus Venet., in Summa de Caelo, c. 2, ubi refert Themistium, Theophrastum et alios. Et pro hac etiam parte afferuntur varia Aristotelis testimonia, ita ut quae fuerit eius in hac parte sententia satis obscurum esse videatur. Nam I de Caelo, c. 9, text. 93, 94 et 95, expresse dicit caelum ex materia constare, et inde probat non posse esse aliud caelum quia ex universa materia constat. Praeterea, XII Metaph., text. 22, ait omnium sensibilium corporum eadem esse principia, materiam, scilicet, et formam, et II de Generat., c. 9, text. 51, ait duo principia, materiam, scilicet, et formam etiam rebus aeternis primasque tenentibus tribui; in his vero inferioribus addi tertium, nempe privationem, ad generationem constituendam. Denique VIII Metaph., text. 10, ait omnem substantiam sensibilem materia constare. Ratione fundatur haec sententia duobus principiis superiori oppositis. Unum est ad incorruptibilitatem caelorum seu corporum non esse necessariam carentiam materiae, quod principium declarabitur fusius in puncto sequenti. Nunc breviter probatur quia, quamvis res constet materia et forma, potest unio earum esse indissolubilis, quod satis est ad incorruptibilitatem. Alterum principium est quantitatem molis, quam habent omnia corpora etiam incorruptibilia, esse necessario coniunctam cum materia, ita ut sit proprietas tam propria materiae seu rei compositae ex materia ut sit certum indicium illius. Quod his verbis scripsit Plotinus, Enneade II, lib. IV, c. 6: Quidquid habet molem, habet materiam .

Collatio superiorum opinionum

7. Ex his sententiis neutra potest evidenter probari quia nullus est effectus qui evidenter nobis ostendat esse vel non esse materiam in huiusmodi corporibus, quod satis declaratum est referendo ipsas sententias. Nam prior ex incorruptibilitate infert carentiam materiae, quam illationem posterior sententia evidenter ostendit non esse bonam; nam, licet res immaterialis necessario sit incorruptibilis, non tamen convertitur; atque ita, licet in re incorruptibili ut sic non sit necessaria compositio ex materia, ad incorruptibilitatem tamen potest esse necessaria propter alias causas non impediente incorruptibilitate. Quia, licet haec saepe oriatur ex simplicitate rei, interdum tamen potest oriri ex indissolubili nexu formae et materiae, ut posterior opinio recte dicebat. Neque enim rationabiliter dici potest repugnare unioni materiae et formae quod sit indissolubilis; quae est enim haec repugnantia? Non enim omnis compositio postulat ut dissolvi possit, etiam in naturalibus, ut patet in compositione ex accidente et subiecto. Si ergo datur forma accidentalis inseparabilis a subiecto, cur non poterit etiam dari forma substantialis inseparabilis a materia? Item compositio ex partibus integrantibus potest esse naturaliter indivisibilis, ut est in caelo; ergo etiam alia compositio ex materia et forma poterit esse naturaliter indissolubilis; inefficax ergo est illatio quae fit ex incorruptibilitate ad carentiam materiae.

8. Caelum ex materia et forma compositum.— Posterior vero sententia ex quantitate molis infert compositionem ex materia, quae consecutio etiam videtur incerta ob argumentum ultimum prioris sententiae. Propter quod non est mihi evidens implicare contradictionem fieri substantiam simplicem et completam quantitatis capacem; quod si hoc non implicat, enervatur omnino illa consecutio cum non sit formalis neque absolute necessaria. Nihilominus tamen, quantum ex signis et effectibus nos iudicare possumus, verisimilius est caelum esse compositum ex materia et forma. Primo quidem, quia in illo sunt omnia accidentia quae materiam consequuntur excepta corruptibilitate, ut sunt quantitas, quae eiusdem rationis est in omnibus corporibus. Deinde est in caelis rarum et densum, quae per materiam definiuntur; est enim densum quod sub parva quantitate multum habet materiae, ut constat ex II de Generatione. Ad haec in caelis sunt quaedam accidentia quae videntur ordinata tantum ad recipiendum, ut quantitas, secundum quam sunt physice mobiles; alia vero ad agendum, ut lumen, et si quae sunt aliae facultates per quas influunt; ergo, sicut haec indicant formam, ita illa indicant materiam. Denique omnia corpora physice mobilia sunt entia naturalia: ideo enim sub obiecto philosophiae oomprehenduntur; unde Aristot., I de Caelo, c. 2, caelestia corpora ponit inter naturalia entia quae natura constant; sed iuxta eiusdem doctrinam, II Phys., c. 1 et 2 natura non est nisi materia vel forma, neque aliam physicam naturam cognoscimus; ergo omnia corpora etiam incorruptibilia huiusmodi natura constant. Quae ratio saltem probat esse hanc sententiam magis consentaneam doctrinae Aristotelis. Quid vero ad priora testimonia respondendum sit videbimus sequenti sectione. Atque haec resolutio magis ex sequentibus responsionibus persuadebitur.

Argumentorum solutiones

9. Ad primam ergo rationem prioris opinionis respondetur quod licet prima cognitio materiae primae inventa fuerit per viam motus et transmutationis, tamen, semel cognita hac compositione ex materia in inferioribus corporibus, inde ratiocinatum est ad superiora, et ex aliis similitudinibus et accidentibus talium corporum intellectum est hanc compositionem communem esse omnibus corporibus. Unde ad secundam respondetur non oportere ut compositio ex materia et forma sit propter alium finem extrinsecum, sed propter ipsam substantiam componendam quae ex eis constat; et, quia natura talis substantiae huiusmodi compositionem postulat ut habeat omnia quae sibi connaturalia sunt, scilicet, materiam, ut possit subsistere, occupare locum, moveri et similia, formam vero, ut sit in actu et ut agere possit. Quocirca falso videtur in eo argumento supponi materiam in his rebus inferioribus solum esse propter generationes et corruptiones; est enim haec una ex proprietatibus huius materiae, non tamen adaequata ratio materiae ut sic.

10. Ad tertiam respondetur primo probabile esse quantitatem et materiam ex natura sua ita esse adaequate connexas ut repugnet quantitatem esse connaturalem alicui enti quod materiam non habeat; hoc enim magis indicant ea quae de corporibus experimur, et nullum est prorsus fundamentum sufficiens ad fingendum aliud genus naturalium entium possibilium. Neque hoc repugnat infinitati divinae potentiae, ut per se satis patet, quia potentiae divinae infinitas non immutat rerum naturas; et quamvis possit supra illas operari, non tamen facit ut sit connaturale quod ordini naturae congruum vel consentaneum non est. Unde inferius ostendemus e converso fieri non posse ut sit substantia ex materia et forma composita, cui naturale non sit habere quantitatem; quid ergo mirum videri debet ut e converso etiam repugnet dari substantiam omnino completam et quantam quae non sit composita ex materia et forma tamquam ex suis partibus? Concipiendi ergo sunt duo ordines substantiarum a Deo creabilium, scilicet, compositarum ex materia et forma et simplicium. Prioribus omnibus communis est haec imperfectio, quod sunt capaces quantitatis; posteriores vero omnes substantiae adeo perfectae sunt (agimus de substantiis completis), ut eis quantitas repugnet; et ideo tales substantiae dicuntur ab Aristotele separatae et actus simplices ac intellectuales. Repugnat autem naturis rerum ut hi duo ordines inter se confundantur, ideoque non potest una et eadem res habere imperfectionem unius ordinis coniunctam cum perfectione alterius.

11. Addo deinde, quamvis hoc admitteremus, scilicet, posse dari substantiam simplicem et integram ac subiectam quantitati molis, non posse convenienter attribui caelo talem substantiae modum, quia esset valde imperfecta, quia non esset actus perfectissimus, ut per se constat, quia esset imperfectior substantiis intellectualibus, immo et multis substantiis compositis ex materia et forma, praesertim homine, et aliunde etiam careret actu substantiali, qui est maxime perfectus inter actus informantes. Sicut ergo substantia creata carens omni pulchritudine formae accidentalis est valde imperfecta, ita substantia corporea carens pulchritudine formae substantialis esset valde imperfecta et quasi monstrosa. Et fortasse hinc sumitur non leve argumentum proportionale, nec parvi (ut ita dicam) ponderis, sicut non potest dari substantia creata incapax accidentis, ita non posse dari substantiam corpoream incapacem substantialis formae seu non constitutam per actualitatem illius, si integra et completa sit; si vero sit simplex et sub quantitate subsistens, non esse integram sed potentialem partem indigentem actualitate formae. Et confirmatur, nam talis substantia non posset esse secundum se totam activa ullo actionis genere; non enim actione immanente cum esset res inanimis, nec vero transeunte quia hoc excedit limites naturalium agentium qualia sunt corpora caelestia, et ita potius esset nullius activitatis aut efficaciae. Sicut ergo corpora caelestia non agunt nisi inducendo formam in materiam, ita etiam non sunt nisi per existentiam propriae formae in propria materia. Quocirca, quamvis simplicitas, caeteris paribus, sit indicium et argumentum perfectionis, tamen illa simplicitas in substantia corporea non esset indicium perfectionis sed potius imperfectionis; nec enim semper entia quo simpliciora eo perfectiora sunt.