SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLII. DE QUALITATE ET SPECIEBUS EIUS IN COMMUNI

DISPUTATIO XLII. DE QUALITATE ET SPECIEBUS EIUS IN COMMUNI †*

1. Qualitatis consideratio cur immediata tractationi de quantitate.— Variae significationes vocis qualitas .— Quamvis Aristoteles in Dialectica in ordine praedicamentorum prius de ad aliquid quam de qualitate disseruerit, fortasse quia praedicamentum ad aliquid quodammodo generalius est, nam omnibus aliis entibus aliquo modo accidit, in V tamen Metaph. ordinem commutavit, prius de qualitate, et postea de relatione disputans, qui ordo est magis consentaneus perfectioni rerum, nam qualitas relationem longe in perfectione superat. Atque eodem loco, c. 14, huius vocis, qualitas, plures significationes recenset idem Aristoteles, inter quas (ut ibidem dicit) duae sunt praecipuae: una est, qua solet differentia essentialis qualitas appellari; quo modo dixit Porphyrius differentiam praedicari in quale, et Aristoteles ex modo interrogandi et respondendi id declarat, nam interroganti quale animal sit hmno, responderi solet esse rationale.

2. Alia huius vocis significatio est, qua significat accidentalem rei affectionem. Et secundum has duas significationes, dubium non est quin haec vox analoga sit. Et quamquam quoad rem significatam essentialis differentia praecipua sit, tamen nomen qualitatis per prius videtur impositum ad significandam accidentalem affectionem et determinationem, et deinde per proportionalitatem translatum ad significandam differentiam, quatenus est forma generis, et extra rationem eius; non enim dicitur differentia qualitas speciei quam constituit, sed generis quod contrahit; et ideo Aristoteles non ait ad interrogationem qualis sit homo responderi per differentiam hominis, sed ad interrogationem quale animal sit homo, quia respectu generis se habet ut qualitas.

3. Unde etiam solet haec vox usurpari ad significandam formam substantialem, non solum apud Platonem, in Timaeo, sed etiam apud Aristotelem, IV Metaph., c. 5, ubi materiam primam quantitatem, formam vero qualitatem appellat, quatenus materiam afficit et determinat. Quin etiam in Praedicam., c. de Substant., et VII Metaph., c. 3, secundam substantiam qualitatem appellare videtur respectu primae, quatenus ait secundam substantiam quale quid significare, nimirum, quia secunda substantia aliquo modo comparatur ad primam per modum formae.

4. Omissis vero his omnibus analogicis significationibus, hic tantum est sermo dequalitate accidentali. Est autem ulterius considerandum, interdum omne accidens vocari qualitatem eius rei cui accidit; quo modo Porphyr., in c. de Gener., dicit accidentia omnia praedicari in quale quid, id est, in quoddam quale; ita enim exponenda est illa particula quid , in ea generalitate sumpta. Tamen haec etiam significatio est valde analoga, quatenus omne accidens est quaedam affectio, modus ac determinatio sui subiecti et extra rationem eius. Tamen caetera accidentia aliorum praedicamentorum habent peculiares modos afficiendi substantiam, et iuxta eos propriis nominibus appellantur; nomen vero qualitatis in significatione propriissima usurpatum est ad significandum quoddam genus accidentium habens determinatum modum afficiendi substantiam, alterius rationis a caeteris generibus accidentium, et de qualitate hoc modo sumpta instituitur praesens disputatio. De qua primum in genere inquirendum est quid sit et quas species vel proprietates habeat. Deinde vero in particulari de nonnullis speciebus vel proprietatibus quae miorem difficultatem continent et metaphysicam abstractionem proprie participant, disserendum est.

SECTIO PRIMA. QUAE SIT COMMUNIS RATIO, SEU ESSENTIALIS MODUS QUALITATIS

1. Ratio difficultatis aperitur .— Difficile quidem est in communi exponere in quo consistat ille modus et quasi differentia contrahens seu determinans accidens in communi ad esse qualitatis et distinguens illam a caeteris generibus accidentium. Unde Aristoteles, in V Metaph., nullam eius communem definitionem adhibet; in Praedic. vero: Qualitatem (inquit) dico , qua quales quidam dicuntur . Quae definitio, licet ea ratione essentialis videatur, quod detur per habitudinem ad effectum formalem quem omnis forma essentialiter respicit, tamen quod ad nos spectat, aeque obscura nobis manet propria ratio qualitatis. Sicut si definiretur quantitas esse a qua dicimur quanti , licet confuse indicaretur effectus et denominatio quantitatis, tamen aeque ignotum maneret quid in nobis sit esse quantum, vel quid conferat quantitas rei quantae. Ita ergo in praesenti, aeque ignotum manet quid sit esse quale, seu quis peculiaris modus affectionis per hanc vocem explicetur. Percontanti enim quid sit quale, bene etiam respondebitur esse id quod qualitate affectum vel constitutum est; tamen nisi alia via supponatur ut notum quid sit qualitas, tota res aeque ignota relinquetur. Adde interdum obscurissimum esse discernere an res denominetur qualis, necne, aliqua denominatione; ut dicitur homo amans aut videns; incertum autem est an illa denominado sit qualis, vel alterius rationis; cum autem res dicitur sapiens, in creatura censetur denominado qualis, non vero in creatore. Item cum res dicitur alba, est denominatio qualis; cur ergo non eadem erit cum dicitur dealbata? aut quae potest huius rei differentia assignari?

Variae descriptiones qualitatis in communi

2. Aliqui ergo conati sunt communem aliquam rationem qualitatis declarare variis modis, et primo dici solet qualitatem esse accidens absolutum consequens formam. Quae ratio sumi potest ex communi sufficientia praedicamentorum accidentium, in qua supponittur accidens absolutum et intrinsece inhaerens, si consequatur materiam, esse quantitatem, si formam, esse qualitatem, ut patet ex D. Thoma, V Metaph., lect. 9, et III Phys., lect. 5, et III, q. 77, a. 2, et In IV, dist. 12, q. 2; et ibi Scoto, q. 2, et aliis auctoribus frequenter. Sed contra hoc obiici potest quia etiam actio sequitur formam. Hoc tamen non multum urget, quia actio non sequitur formam ut inhaerens, sed ut emanans; qualitas autem dicitur sequi formam ut inhaerens ipsi vel composito ex ipsa quatenus tale est. Magis videtur obstare, quia quaedam sunt qualitates quae non consequuntur formam, sed materiam, ut figura; aliae, quae nec materiam nec formam consequuntur, ut lumen aeris, verbi gratia. Alia denique sun accidentia comitantia formam, quae non sun qualitates, ut naturalis locus, et motus in illum, et situs; et multi etiam putant quantitatem sequi formam, et saltem quoad terminum magnitudinis seu parvitatis id est clarum, praesertim in viventibus.

3. Secunda qualitatis descriptio .— Alii dicunt qualitatem esse modum substantiae determinantem potentiam eius ad peculiare ess accidentale. Haec sententia sumitur ex D. Thoma, I-II, q. 49, a. 2, ubi sic ait: Proprie qualitas importat quemdam modum substantiae; modus autem, teste Augustino, est quem mensura praefigit; unde importat quamdam determinationem secundum aliquam mensuram; et ideo sicut id secundum quod determinatur potentia materiae secundum esse substantiale dicitur qualitas quiae est differentia substantiae, ita id secundum quod deteraninatur potentia subiecti secundum esse accidentale dicitur qualitas accidentalis. Unde videtur D. Thomas hanc communem rationem qualitatis colligere: Qualitas est modus seu determinatio subiecti secundum esse accidentale . Statim vero sese offert obiectio, quia cum dicitur qualitas modus substantiae, si modus sumatur in eo rigore in quo a propria entitate accidentali distinguitur, falsa est assumptio; nam constat plures aut fere omnes qualitates esse proprias entitates afficientes substantiam; si vero sumatur latius (ut revera sumitur) pro forma determinante capacitatem subiecti, sic definitio illa non soli qualitati, sed etiam quantitati convenit; immo et caeteris accidentibus, praesertim proprie inhaerentibus; nam etiam quantitas determinat subiectum secundum esse accidentale, et passio, et ubi, et situs. Quam obiectionem videns Caietanus, super dictum locum inquit illa verba non esse universaliter sumenda, sed limitate, quia non est sermo de determinatione accidentali absolute, sed de illa quae commune nomen accidentalis differentiae, qualitatem, scilicet, sibi usurpavit. Sed hoc ipsum est quod inquirimus, quaenam sit illa determinatio quae illo nomine significatur. Neque illud de accidentali differentia est universale, nam interdum potest accidentalis differentia sumi ex actione vel passione.

4. Aliquorum sententia .— Alii ergo putant hanc communem rationem non pose a nobis explicari per positivam differentiam, quia non cognoscimus propriam rationem qualitatis, sed per negationem nosse declarari ad eum modum quo Aristoteles in hoc capite dixit omnino id quod praeter quantitatem in substantia inest esse qualitatem; quamvis enim ille de numeris specialiter loquatur, nos id possumus extendere ad omnes substantiae qualitates, subintelligendo omne id absolutum quod inest in substantia secundum se, et in esse quieto et perfecto, esse qualitatem, ut ita excludantur tam relationes, quam omnia ultima praedicamenta. Atque haec expositio probabilis est.

Quaestionis resolutio

5. Possumus autem amplius rem hanc declarare dicendo, cum omnia accidentia sint aliquo modo affectiones substantiae eique adiungantur ob aliquam eius imperfectionem vel ad supplendum aliquem defectum eius, qualitatem in hoc genere hoc habere peculiare, quod per se primo instituta est ad ornandam intrinsece et perficiendam substantiam, ut convenienter affecta sit in suo esse vel in virtute agendi. Quantitas enim data est substantiae corporeae ad hunc peculiarem effectum, qui est habere molem corpoream et extensionem ac impenetrabilitatem partium. Relationes vero (si quid sunt) non per se intenduntur, sed resultant, quia in sola habitudine consistunt. Actio item et passio, solum sunt viae ad terminum, et actio, ut actio, impropriissimam habet rationem accidentis; passio vero non tam est perfectio quam via ad perfectionem substantiae. Reliqua vero quatuor praedicamenta, vel sunt improprie accidentia, adiacentia potius quam perficientia substantiam, vel si aliquod est intrinsecum, †1 ut ubi, solum est modus quidam consequens limitationem eius, potius quam aliquid ei additum ad consummandam perfectionem eius. Qualitas ergo esse videtur accidens quoddam absolutum, adiunctum substantiae creatae ad complementum perfectionis eius, tam in existendo quam in agendo. Nam quia substantia creata valde limitata est, non potest per seipsam habere complementum perfectionis. Ad hunc ergo finem primario instituta est qualitas, et ideo ex suo genere est perfectissimum omnium accidentium, comitaturque substantiam creatam, hoc ipso quod talis est, et non tantum secundum aliquam peculiarem rationem.

6. Hinc etiam recte exponi potest cur qualitas peculiari ratione dicatur consequi formam: nam quia forma est quae complet ac perficit essentiam rei et confert principalem vim agendi, ideo qualitas quae adiungitur ad complementum utriusque perfectionis, dicitur consequi formam, sive per dimanationem, sive per quamdam convenientem proportionem. Nec refert quod aliquae qualitates sint disconvenientes aliquibus subiectis, nam per accidens in eis existunt; per se autem institutae sunt ad complendam perfectionem alicuius substantiae. Unde etiam figura, licet secundum materialem capacitatem et entitatem videatur consequi quantitatem, tamen quatenus pertinet ad ornamentum substantiae et aliquo modo deservire potest ad actiones vel naturales motus, formam consequitur. Quantitas vero peculiari ratione dicitur consequi materiam, quia materia est prima radix huius molis corporeae, ad quam constituendam vel complendam peculiari modo quantitas ordinatur.

7. Rursus iuxta hanc peculiarem rationem intelligendum est cum dicitur qualitas esse modus substantiae determinans potentiam eius ad aliquod esse accidentale secundum debitam mensuram. Intelligendum est enim de esse accidentali intrinseco et absoluto et per se ordinato ad complementum perfectionis formalis (ut sic dicam) ipsius substantine. Et ob eamdem causam huic accidenti per antonomasiam tributum est nomen qualitatis. Nam qualitas dici solet omnis res quae per modum actus et formae aliam afficit vel determinat, et simpliciter dicta explicat aliquid extra substantiam rei, illam modificans, et ideo peculiari ratione tributum est hoc nomen huic generi accidentium, quod ex sua ratione habet hoc peculiare munus, prout declaratum est.

8. Et ex eadem radice provenit ut omnes differentiae rerum quae per propriam essentiam assignari non possunt, per qualitates regulariter assignentur; nam hae sunt quae quodammodo complent res creatas in suo esse perfecto. Et quamvis interdum huiusmodi accidentales differentiae ex effectibus vel actionibus sumantur, id solum est in quantum his diversae rerum qualitates aut proprietates indicantur. Denique, si paene infinitam qualitatum varietatem consideremus, ex quarum convenientia communissimum genus qualitatis abstrahendum est, facile, ut existimo, intelligemus non posse a nobis aliter declarari in quo illa generalissima conveniencia consistat. Est ergo utcumque explicata hoc modo communis ratio qualitatis, et alii modi hoc explicandi fere ita sunt in concordiam redacti, ut nova difficultas in hac declaratione non occurrat.

SECTIO II. UTRUM QUALITAS IN QUATUOR SPECIES CONVENIENTER ET SUFFICIENTER DIVISA SIT

1. Aristoteles tacite dividens qualitatem in Praedicamentis, quatuor eius numeras species, unamquamque earum bimembrem vel binomiam constituens, scilicet, habitum et dispositionem, naturalem potentiam et impotentiam, passionem et passivam qualitatem, figuram et formam. At vero, lib. V Metaph., c. 14, obscurius tradit divisionem, quia naturalem potentiam et impotentiam omisisse videtur, nisi eam sub virtute bene vel male operandi comprehendisse intelligamus. Figuram etiam in numeris tantum explicat, et rebus immobilibus, id est, mathematicis, specialiter illam attribuit. Ac denique illam qualitatis acceptionem revocat potius ad eam significationem quae dicitur de differentia substantiali. In quo vel loquitur iuxta dogma pythagoricum, quod res mathematicae sint reipsa separatae et immobiles, vel certe loquitur de his rebus prout considerantur a mathematicis, qui de his considerant ad modum substantiarum, et has qualitates cogitant ut differentias substantiales earum, sicut D. Thom. interpretatur. Divisio ergo data in Praedicamentis magis perspicua est, et ideo illa est communiter recepta, ac proinde est a nobis explicanda. In eius autem explicatione, ea quae breviter expediri possunt, tam in communi quam in particulari, hic attingemus; nonnulla vero, quae longiorem tractationem requirunt, in proprias disputationes reservabimus.

Prima difficultas de amplitudine divisionis

2. Quatuor autem praecipuae difficultates in hac divisione occurrunt. Prima est quia multae res sub illis membris seu terminis comprehendi videntur quae qualitates non sunt. Nam habitus speciale praedicamentum constituere dicitur; dispositio ad situm etiam pertinet, nam sedere aut stare quaedam corporis dispositio est. Quod si dispositio comparative dicatur, quatenus una res ad aliam disponit, sic etiam quantitas est dispositio materiae ad formam vel alia accidentia recipienda; et actio seu operatio est dispositio ad virtutem, vel motus ad valetudinem, vel passio ad corruptionem. Rursus potentia si sumatur pro passiva, indifferens est ad substantiam, quantitatem, etc.; immo multi censent vagari per omnia genera, ita ut in unoquoque sit propria potentia passiva proprio actui correspondens. Si vero sumatur pro vi agendi, etiam substantia per seipsam est potentia ad agendum, ut inter disputandum de causa efficienti dictum est. Impotentia vero, cum sit privatio quaedam, immerito inter qualitates numeratur. Praeterea passio proprium praedicamentum a qualitate distinctum constituit; quod si non pro ipsa via, sed pro termino passionis sumatur, non solum qualitas, sed etiam quantitas et ubi, erunt passiones, quia per physicas passiones fiunt. Quid vero addat passiva qualitas supra communem rationem qualitatis, obscurissimum est. Nec minus occultum est quid in quarta specie significetur nomine formae, cum haec vox communis sit non solum qualitatibus omnibus, sed etiam accidentibus et substantialibus formis. Denique figura, cum solum sit quidam terminus quantitatis et modus eius, potius ad quantitatem reducenda videretur.

Secunda difficultas de distinctione illorum membrorum

3. Secunda difficultas est quia haec ipsa membra prout ad qualitatem pertinere possunt, non videntur esse satis inter se distincta, sed confusa et permixta. Nam habitus saepe est activus; ergo ea consideratione habet veram rationem potentiae; nam ex actione optime infertur potentia; ergo, eo modo quo habitus agit, habet potentiam seu est potentia agendi. Quae difficultas maxime locum habet in quibusdam habitibus, de quibus theologi docent conferre potestatem agendi, ut sunt habitus per se infusi, et in multorum opinione character. Species etiam intelligibiles et sensibiles poterunt in hoc ordine poni, quia conferunt talem vim agendi, ut sine illa non possit fieri actus. Nec refert quod illa virtus partialis sit, tum quia in suo genere, id est, ex parte obiecti, dici potest totalis, tum etiam quia, simpliciter loquendo, etiam virtus intellectus vel sensus est partialis, et nihilominus illae qualitates absolute dicuntur potentiae. Praeterea, inter eas qualitates quas Aristoteles vocat passivas, multae sunt quae vere ac proprie sunt potentiae activae, ut gravitas et levitas, quas inter passivas qualitates numerat Aristoteles in hoc V Metaph., c. 14. Item calor et frigus, tam ibi quam in Praedicamentis, ponuntur inter passivas qualitates, cum tamen sint verae potentiae ad calefaciendum vel frigefaciendum. Immo albedo et nigredo et alia obiecta sensuum quae ab Aristotele numerantur inter passivas qualitates, eo quod causent passionem in sensibus, sub illa eadem ratione sunt verae potentiae activae, quia vere efficiunt illam passionem seu speciem in sensibus. Sicut calor etiam potest vocari qualitas passiva, id est, effectiva passionis in ligno vel aqua, et nihilominus sub ea ratione est vera potentia activa. Nam quod passio quam efficit albedo in sensu sit intentionalis, nihil refert, cum illa non sit extra latitudinem verae efficientiae. Alias nec intellectus agens esset vera potentia activa, quia eius actio intentionalis est, immo etiam omnis actio intellectus vel sensus potest illo modo dici intentionalis.

4. Praeterea, Aristoteles primae speciei attribuit quod bene vel male afficiat subiectum; quod quidem si intelligatur de bono et malo morali, nimis limitatum est; sic enim scientiae et opiniones non erunt habitus nec dispositiones. Si vero bene vel male idem sint quod convenienter vel disconvenienter ad rei naturam illam afficere, sic non solum convenit primae, sed maxime etiam qualitatibus tertiae speciei; nam calor bene afficit ignem, id est, convenienter naturae eius, et frigus aquam, et sic de aliis; immo et figura potest hoc modo bene afficere subiectum, quo modo pulchritudo est bona dispositio subiecti. Denique omnis qualitas connaturalis, etiamsi sit potentia vel dispositio, convenienter afficit subiectum, ut intellectus animam, lux solem; quin etiam ad alia genera accidentium illi duo modi afficiendi extenduntur; sic enim etiam motus est violentus, vel naturalis, quatenus est conveniens vel disconveniens naturae subiecti, et idem est de loco et similibus. Ex quibus intelligitur illam differentiam non esse aptam ad discernendas qualitates. Et ratio esse videtur, quia illa transcendentalis est, ad bonum transcendens spectans. Unde etiam fit ut illa duo membra eidem speciei qualitatis respectu diversorum subiectorum convenire possint.

Tertia difficultas de sufficientia divisionis

5. Tertia difficultas est quia plures sunt qualitates quae sub illis speciebus non videntur comprehendi. Primo enim actus immanentes qualitates sunt, cum formaliter conferant ultimum actum et perfectionem, et tamen ad nullam ex dictis speciebus pertinent, ut facile patebit per singulas discurrenti. Secundo, species intentionales, ex omnium sententia, qualitates sunt, et tamen iuxta communem sententiam non sunt habitus, ut infra videbimus, nec sunt dispositiones, cum ex se difficile removeantur a subiecto, nec sunt potentiae, cum insint in potentiis, et de caeteris speciebus clarius sit eis non convenire; estque aliud singulare in his qualitatibus, quod omnes illae species qualitatis numeratae ab Aristotele ita afficiunt subiectum, ut illud denominent; species autem intentionales ita afficiunt, ut non denominent, ut maxime patet in speciebus visibilibus existentibus in aere vel speculo; signum ergo est pertinere ad novum genus qualitatis, ab aliis distinctum. Tertio, raritas et densitas, asperitas et lenitas, qualitates sunt, et tamen in supra dictis speciebus non continentur, ut per eas discurrenti facile constabit.

6. Quod quidem videns Aristoteles in Praedicamentis, c. de Qualit., negat has esse qualitates, et ad situm seu partium positionem eas reducit, quia raritas et densitas nihil aliud esse videntur quam distantia et propinquitas partium; asperitas vero et lenitas, aequabilis (ut sic dicam) et inaequabilis partium positio. Haec vero Aristotelis responsio difficultate non caret, quia, licet haec consurgant ex partium positione, non tamen in ipsa positione formaliter consistunt, sed sunt quidam peculiares modi, qui non possunt nisi ad qualitatem pertinere. Alias, nec figura pertineret ad qualitatem; consurgit enim triangulus, verbi gratia, ex tali dispositione linearum, et pulchritudo ex tali dispositione partium. Item eadem ratione sanitas non pertineret ad qualitatem, nam consurgit ex quadam proportione et quasi positione humorum, qui suo modo sunt partes animalis. Denique densitas vel raritas non est quantitas, sed quantitatis modus, et non est sola relatio, ut per se constat, quia et per propriam actionem fit, et bene vel male disponit subiectum in ordine ad conservationem suam vel connaturalem essendi modum; ergo non potest esse nisi qualitas.

Quarta difficultas de bimembri distinctione singulorum membrorum

7. Quarta difficultas est cur Aristoteles singulas species huius praedicamenti duplici nomine proponat. Aut enim eamdem rem vel essentiam utrumque significat, vel diversam; neutrum autem potest convenienter dici. Non quidem primum, tum quia inutilis fuisset illa nominum multiplicatio et confusionem pareret, tum etiam quia non potest de omnibus verificari; quomodo enim potentia et impotentia, quae privative videntur opponi, eamdem speciem qualitatis significare possunt? Neque enim dici potest secundum, tum quia vel debuissent octo qualitatis species immediate numerari et non quatuor, vel si unusquisque binarius illarum specierum habet peculiare genus proximum, debuissent illa quatuor genera seu quatuor species nominari et declarari; tum etiam quia non potest id esse verum in omnibus, nam passio et passiva qualitas non possunt essentialiter differre, cum solum differant in brevi aut longiori duratione, quae non indicant diversitatem essentiae, cum possint ab intrinsecis causis provenire, aut ex manori vel minori intensione qualitatis; eademque fere ratio est de habitu et dispositione; nam etiam dicuntur differre quia dispositio facile removetur, habitus difficile, quod perinde est. In figura etiam et forma non potest fecile fingi illa distinctio, cum figura ipsa cuaedam forma sit.

8. In contrarium vero est Aristotelis sententia et auctoritas, quam caeteri philosophi secuti sunt, iuxta quam asserendum est recte datam esse praedictam divisionem, omniaque illa membra veras esse qualitates inter se distinctas totamque latitudinem qualitatis comprehendentes. Ut haec assertio probetur et difficultatibus tactis satisfiat, oportet sigillatim de singulis membris dicere, atque ut distinctius procedamus, in varias sectiones singula distribuemus.

SECTIO III. UTRUM OMNES DICTAE †2 SPECIES VERAS ET SOLAS QUALITATES SUB SE COMPREHENDANT

1. Dicendum imprimis est nihil in his speciebus numerari aut contineri quod veram rationem qualitatis non habeat. Haec assertio magna ex parte pendet ex vocum significationibus, quas propterea oportet accurate distinguere, nam possunt aequivocationem continere.

Variae significationes huius vocis, habitus

2. Primo ergo nomen habitus et verbum habere seu habendi varie distinguitur ab Aristotele in Praed., c. ult., et in V Metaph., c. 20 et 23. Generatim autem loquendo, nomen habitus sumi potest aut in vi participii, aut in vi nominis. In vi participii, descendit a verbo habere , et tot modis dici potest, quot ipsum habere . Verbum autem habere valde aequivocum est. Interdum enim significat dominium et possessionem rei, ut dicitur quis habere pecunias, vel regnum, et in universum qui habet ius in aliquam rem dicitur aliquo modo habere illam; quomodo dicitur vir habere uxorem, et uxor virum. Rursus omnis res quae aliquo modo aliam continet, dicitur habere illam, ut subiectum dicitur habere accidentia, et totum partes, et materia formam, et vas aquam; sic etiam ait Aristoteles: Quod detinet rem, ne sua propensione moveatur aut descendat, habere illam dicitur, ut paries tectum . Hinc etiam diversis rationibus duae res mutuo se habere dici possunt, nam et materia habet formam, quia est susceptivum eius, et forma habet materiam, quia quodammodo dominatur. Quomodo ait Aristoteles: Febris interdum dicitur habere hominem , praesertim quando maxima vi ei adhaeret; sic etiam regnum dicitur habere regem, quia ei subiicitur, et e converso rex habere regnum, quia potestatem in illud habet.

3. Cum ergo habere tot modis dicatur, habitus etiam, in vi participii sumptus, seu potius res habita, eisdem modis dici potest. In qua significatione constat nullius certi praedicamenti rem significare; nam materialiter (ut sic dicam) tam substantia quam accidens cuiuslibet praedicamenti potest haberi et res habita denominari; formaliter autem illa denominatio seu relatio habiti interdum nihil reale est, sed relatio rationis aut denominatio ab humana voluntate seu aestimatione; aliquando vero est moralis potestas inde orta, et huiusmodi est humanum dominium aut iurisdictio, ratione cuius dicitur quis habere domum, subditos, etc. Aliquando vero significat peculiarem habitudinem alicuius praedicamenti, et potest etiam hoc modo per varia praedicamenta vagari; ut cum materia dicitur habere formam, illud habere nihil aliud significat quam informari forma; cum vero ignis dicitur habere actionem, illud habere non significat informationem, sed emanationem actionis ab igne; cum autem homo dicitur habere vestem, illud habere significare potest vel tantum possidere illam, quo modo dicetur habere illam, etiamsi in arca habeat, et sic non dicit realem modum alicuius praedicamenti, sed moralem respectum, ut dixi; vel significare potest esse illa indutum, et sic habere vestem idem est quod ornari et quasi informari veste, quod spectat ad praedicamentum habitus. In praesenti ergo non sumitur habitus in hac significatione, seu in vi participii; quamvis haec denominatio propriis etiam habitibus convenire possit; nam vere dicitur homo habere habitus scientiae, virtutis, etc., communi illa denominatione qua subiectum dicitur habere accidentia; sicut e contrario etiam habitus potest dici habere hominem, praesertim si sit radicatus et intensus, quia ei quodammodo dominatur.

4. Alio ergo modo sumitur habitus ut nomen quoddam, et sic etiam multiplicem habet significationem; quod vero ad praesens spectat, tres significationes videntur praecipuae: Una est qua haec vox significat quamcumque rei dispositionem aut modum se habendi, et sic dicitur de qualibet forma, et praesertim de quacumque qualitate, et hoc modo tribui solet et partibus corporis et rebus inanimatis; sic enim dici solet habitus loci, oris, etc. Et maxime solet ita appellari, quatenus bene vel male disponit subiectum, vel secundum se, vel in ordine ad aliquem usum, ut notat Philosoph., V Metaph., c. 20, quomodo sanitas dicitur habitus corporis. Secundo, significat habitus vestem seu indumentum corporis; quae significatio vulgo est satis usitata, et pertinet ad speciale praedicamentum habitus. Advertit tamen Aristoteles, loco chato, habitum in hac significatione non tam significare rem ipsam, quae est vestis, quam (ut sic dicam) habitionem ipsam, id est, illam quasi informationem quam habet homo a veste, ratione cuius et homo dicitur esse habituatus, et vestis dicitur habitus veluti in actu, et non tantum in aptitudine. Verumtamen, si vulgatam illius vocis significationem attendamus, aeque accipi solet ad significandam ipsam vestem, quae est quasi forma in abstracto praedicamenti habitus, sive actu exerceat munus suum sive non, quamvis, philosophice loquendo, peculiari ratione sumi soleat pro illo concreto seu quasi effectu formali qui per illa verba significatur, scilicet, esse vestitum. Tertio denique sumitur habitus ad significandam formam quae confert facilitatem et promptitudinem operandi, et quia operari sequitur ad esse, ideo extendi solet haec significatio ad qualitates quae res bene aut male disponunt in suo esse, quomodo sanitas habitus appellatur, et medici bonum vel malum habitum corporis vocant naturalem corporis dispositionem, a quo provenit ut omnia eius organa omnesque partes bene vel male suas functiones exerceant. In hac ergo tenia significatione habitus semper esdt aliqua qualitas, aut temperamentum qualitatum. Etistimo tamen etiam in hac sigificatione esse aliquam analogiam proportionalitatis, ut in tertia difficultate declarabo; ideoque proprie habitum significare formam quae confert potentiae promptitudinem in operando, et sic constat semper esse qualitatem, et sub hac ratione existimo habitum proprie sumptum primam speciem qualitatis constituere, ut ex dicendis magis constabit.

De dispositione et significationibus eius

5. Celebris divisio dispositionis elucidatur .— Dispositio, ait Aristoteles, V Metaph., c. 15, est ordo habentis partes. Quod dupliciter potest intelligi: uno modo, ut sit ipsa relatio ordinis quae consurgit inter partes eius rei quae partes habet, ex eo quod unaquaeque in suo loco constituta sit; alio modo, ut sit totius rei constitutio ac veluti forma consurgens in toto ex collocatione partium in suis locis. Atque hoc modo posteriori videtur hoc nomen, dispositio, proprie accipi; sic enim apud rhetores dispositio orationis dicitur conveniens collocatio partium eius in suis propriis locis et cum debita proportione. Et apud dialecticos figura syllogizandi dicitur debita terminorum dispositio; et similiter in humano corpore conveniens partium aut humorum collocatio aut proportio, bona corporis dispositio dicitur. Unde sanitas et pulchritudo bonae dispositiones censentur. Hanc autem dispositionem Aristoteles in tria membra distinguit, dicens hunc ordinem partium esse posse aut secundum locum, aut secundum virtutem seu potestatem, aut secundum formam. Ex quibus primum membrum videtur ad praedicamentum situs pertinere; nam illa dispositio nihil aliud esse videtur quam modus qui in toto corpore resultat, ex eo quod partes eius ita sunt in loco collocatae, quae est ratio praedicamenti situs, ut videbimus. Alia vero duo membra ad qualitatem pertinere videntur, sed diverso modo. Nam ordo habentis pertem secundum formam videtur ad dispositiones corporis pertinere, quales sunt figura, quae ab Aristotele solet forma appellari, ut constat ex praedicamento qualitatis. Unde pulchritudo aptissime potest dispositio appellari, nam est forma resultans ex debito ordine partium secundum se; debita etiam organizatio corporis potest hoc modo dispositio vocari. Immo, si nomen partium extendamus, etiam sanitas et omnis similis forma corporis ex debito ordine et proportione partium resultans potest dici dispositio ad hoc membrum pertinens.

6. At vero aliud membrum, scilicet, secundum virtutem, videtur ad dispositiones animi referri, et ideo difficilius in hac dispositione explicatur quarum partium sit ordo. Potest autem primo exponi de partibus potentialibus ipsius animae, quae sunt ipsaemet potentiae, et ad convenientem ordinem rediguntur per debitas dispositiones suas; unde talis dispositio non resultat ex ordine partium, sed potius ipsa constituit debitum ordinem in anima, quae habere partes dicitur secundum potentiam. Cui expositioni favet idem Aristoteles, nam statim, sequenti c. 20 eiusdem lib. V Metaph., ait habitum uno modo dici dispositionem bene vel male afficientem, vel aliquam huius dispositionis partem, quo fit (inquit) ut etiam virtus partium habitus sit quidam , ubi per partes potentias animae intelligere videtur, quarum virtutes singulae dicuntur dispositiones earum, quia licet nulla per se sola sit adaequata dispositio constituens integrum ordinem in his potentiis, tamen unaquaeque est pars huius dispositionis. Aliter potest exponi, ut unusquisque habitus animae dicatur habere partes secundum potentiam, ex quarum ordine vel constitutione dispositio consurgit. Quod potest intelligi vel formaliter, vel virtualiter tantum. Formaliter quidem, si supponamus habitum animae non esse simplicem qualitatem, sed consurgere ex debita coordinatione plurium habituum; sic enim integra scientia dicetur dispositio, quia est veluti ordo quidam habentis partes secundum virtutem, id est, partiales habitus inter se ordinatos. De quibus partibus potest etiam intelligi, quod in c. 30 dicitur: partes huius dispositionis etiam vocari habitum seu dispositionem . Virtualiter autem potest dici habitus animae consistere in hoc ordine partium, etiamsi in se simplex qualitas sit, qui ex parte obiecti constituit quemdam debitum ordinem; ut, verbi gratia, partes prudentia dici possunt consultatio, iudicium et imperium, in quibus debitum ordinem prudentia constituit; et partes liberalitatis dici possunt et elargiri pecunias, et retinere quando oportet, inter quas debitum ordinem liberalitas constituit.

7. Aliter vero exponit haec duo membi D. Thomas, I-II, q. 49, a. 1, ad 3, ubi hos duos ultimos dispositionis modos refert a dispositiones animae, ut sunt virtutes scientiae, quae prout sunt inchoatae et imperfectae, dicuntur secundum potentiam; prout vero sunt completae et perfectae, dicuntur secundum speciem, ut ipse transfert. Non tamen exponit D. Thomas quomodo hae virtutes sint ordo habentis partes; cum tamen illa verba, secundum potentiam et secundum formam , iuxta contextum Aristotelis non videantur referenda ad ipsam dispositionem, sed ad subiectum cuius est dispositio, tamquam habentis partes secundum potentiam vel secundum formam. Ac denique verba Aristotelis, quae graece sunt χατὰ δύναμιν ἢ κατ' εἷδος, non recte exponuntur per esse imperfectum et perfectum. Prior ergo interpretatio magis probatur, quam ipse D. Thomas sequitur V Metaph., et fere alii interpretes.

8. Iuxta has vero significationes huius vocis constat dispositionem non esse in sola qualitate, sed etiam in aliis praedicamentis, vel situs, vel etiam quantitatis, ut multi volunt; nam positio partium in toto, quae propria est quantitatis continuae, dispositio etiam dici potest, quam multi censent pertinere ad tertium membrum supra positum. Item, prout dispositio ad qualitatem spectat, non unam tantum speciem, sed omnes potest comprehendere sub dicta generali significatione, ut ex adductis exemplis constare potest, et aliis etiam potest confirmari. Nam ipsaemet animae potentiae possunt dici convenientes animae dispositiones, et ordinare illam secundum virtutem seu potentiam, et quodammodo secundum partes virtutis, quatenus in ipsamet anima est radicalis potestas et virtus ad alios actus et munera, secundum quam rationem possunt in ipsa anima considerari partiales inclinationes et potestates, secundum quas in ordinem redigitur per ipsas potentias. Sicut etiam unaquaeque potentia habet veluti partiales inclinationes ad diversa obiecta, secundum quas ordinatur ad habitus. Unde omnes etiam habitus sunt dispositiones. Item proportionali ratione species intentionales, quae determinant potentias vel habitus, ea ratione dici possunt dispositiones. Item actus ultimi immanentes possunt dispositiones appellari, vel quatenus sunt effectus habituum, et ita constituunt peculiarem ordinem in potentia respectu habitus, vel certe secundum se, quatenus conferunt ultimam actualitatem potentiae, et ita ultimate perficiunt illam secundum quemdam ordinem. Rursus de quarta specie iam declaravimus quomodo possit dispositio vocari. Omnes denique passibiles qualitates possunt dispositiones vocari, quatenus vel ex parte materiae constituunt determinatum ordinem ad talem formam, vel ex parte formae convenientem ordinem conferunt in virtute agendi. Atque ita Aristoteles, in c. de Qualit., calorem et frigus inter dispositiones recenset, et in communi ac vulgari modo loquendi omnes hae qualitates vocantur dispositiones vel praeparantes materiam ad formam, vel ornantes et perficientes, aut certe male afficientes ipsum subiectum. Quod igitur spectat ad primam difficultatem, quam nunc tractamus, dispositio, prout inter qualitates numeratur, non dicit solam positionem partium corporalium in loco, vel in toto, sed dicit affectionem corporis vel animae ordinantis illam secundum formam aut virtutem, et ita manifestum est pertinere ad qualitatem. Quomodo autem peculiaris qualitatis species, infra declarabitur.

De potentia et huius vocis significationibus

9. Potentiae etiam nomen est aequivocum seu analogum, ut Aristoteles tradit, V Metaph., c. 12, et lib. IX, a princ. Potentia enim uno modo sumitur respectu possibilis latissime sumpti; dicitur autem hoc modo possibile quidquid in se repugnantiam non involvit, de quo dixit Aristoteles, libro IX Metaph., c. 3: Possibile id esse ex quo in actu posito nihil sequitur impossibile . Nam cum impossibile sit quod a parte rei esse non potest, et quod est in actu in re habeat esse, apertam involvit repugnantiam ut possibili in actu posito aliquid sequatur impossibile. In eo autem quod possibile dicitur, duo includi videntur: unum est quasi negativum, nimirum, non repugnantia esscndi, et hoc dici solet possibile logicum, eique correspondet potentia logica, quae ita appellatur quia non consistit in aliqua simplici et reali facultate, sed in sola non repugnantia extremorum, et ita magis cernitur in ordine ad mentis compositionem ac divisionem, quae ad logicum spectat. Unde haec potentia logica nihil pertinet ad constitutionem alicuius praedicamenti, ut per se clarum est. Alterum, quod in re possibili ut sic invenitur, est positiva denominatio qua possibile dicitur, quae sumitur ab aliqua potentia reali vel activa vel passiva; possibile enim hoc modo dicitur quod in alicuius potentia continetur; impossibile vero dicetur quod superat rei potentiam vel in ea non continetur. De utriusque autem potentiae definitione, quam tradidit Aristoteles citatis locis, supra dictum est disp. XVIII, et in indice aristotelico circa praedictos textus aliquid annotavimus.

10. Ex quibus etiam constare potest realem potentiam seu physicam latissime patere, nam in universum dici potest et solet de quacumque vi agendi, aut de capacitate recipiendi, quo modo non tantum de accidentibus, sed etiam de substantiis dicitur, nam in Deo est potentia activa, et in materia est receptiva, quae substantiales sunt, et forma substantialis, quatenus vim habet agendi, principium est transmutandi aliud, quae est definitio potentiae ab Aristotele data. Strictius vero iuxta usum philosophorum sumi solet potentia pro principio proximo, connaturali agenti creato ad aliquid agendum, et hoc modo semper est aliquod accidens, nam forma substantialis non est principium proximum, sed principale, ut in superioribus dietum est. Atque hoc modo sumpta potentia ad qualitatem tantummodo spectat; nam solae qualitates sunt principia proxima agendi in creaturis, ut in disp. XVIII, sect. 2 et 3, declaratum est. An vero omnes qualitates quae sunt principia agendi pertineant ad secundam speciem qualitatis, quae potentia dicitur, infra dicemus. Quod autem dictum est de principio proximo agendi, intelligendum proportionaliter est de principio proximo recipiendi accidentia si aliquod sit per se ad hoc munus destinatum; fortasse enim nullum est quod non sit etiam principium proximum agendi, quamvis, e contrario, multa sint principia proxima agendi quae non sunt recipiendi, et ideo sub generali appellatione principii proximi agendi totum hoc genus potentiae comprehendi potest; de quo latius dicturi sumus disputatione sequenti.

De impotentia

11. Nominis impotentia origo et significationes .— Impotentia, si vim nominis attendamus, privationem potentiae significat, vel potius negationem; dicitur enim impotens, qui potentia caret, etiamsi illam habere non possit; sub hac tamen significatione, manifestum est non pertinere impotentiam ad genus qualitatis, immo neque ad aliquod genus entis, cum tantum in negatione consistat. Alio vero modo dicitur impotentia, positiva quaedam imbecillitas vel ineptitudo aliquid agendi vel patiendi, ut est hebetudo ingenii ad percipiendum, vel imbecillitas memoriae ad retinendum; item quaedam complexio corporis qua constituitur insalubre aut valetudinarium; sic etiam in caera, verbi gratia, mollitudo dicitur impotentia ad resistendum divisioni; haec enim sunt fere communia exempla huius significationis.

12. Habent autem non parvam difficultatem; nam omnis species qualitatis, sicut et cuiuslibet rei, pensanda est ex eo quod per se illi convenit, non ex eo quod consequenter et quasi per accidens; nulla autem qualitas per se habet reddere subiectum imbecille aut ineptum ad aliquod opus, sed si sit qualitas activa, per se habet conferre vires ad suum opus; si vero non sit activa, per se solum habet conferre suam formalem perfectionem seu effectum; quod vero inde consequatur impedimentum ad alias actiones vel passiones, est per accidens; non est ergo cur inde impotentia nominetur, vel saltem, non est cur ob eam denominationem inter species qualitatis referatur. Alias omnis qualitas quae est potentia ad unum actum esset impotentia ad oppositum, ut durities, quae est potentia ad resistendum divisioni, erit impotentia ad ipsam divisionem, et, e converso, sicut molle dicitur impotens ad resistendum divisioni, ita dicetur potens ut facile dividatur seu terminetur; et humiditas cerebri dicetur impotentia quatenus imbecillitatem affert memoriae ad retinendum, et dicetur potentia quatenus confert facilitatem ad apprehendendum. Accedit quod haec imbecillitas agendi vel patiendi saepe non provenit ex una qualitate, sed ex diversis, aut ex aggregato multarum, ut hebetudo ingenii interdum provenit ex una complexione, interdum ex altera, idque evidentius constat in valetudinariis corporibus, quod ex variis et multis dispositionibus provenit; illa ergo imbecillitas non per se pertinet ad qualitatem, sed est impedimentum per accidens proveniens ex variis qualitatibus, vel ex singulis, vel ex multis simul.

13. Respondetur argumenta haec convincere impotentiam non constitui sub qualitate formaliter, quatenus impotentia est, et consequenter imbecillitatem virium, hebetudinem ingenii, et similia omnia, quae solum denotant impedimentum agendi aut recipiendi, formaliter et sub ea ratione nec constituere nec postulare specialem rationem qualitatis. Nam, licet illud impedimentum saepe a qualitate vel qualitatibus proveniat, tamen non per se spectat ad rationem talium qualitatum, sed est quid consequens et quasi per accidens. Impotentia ergo in tantum sub qualitate numeratur, in quantum est aliqualis potentia per se instituta ad aliquem actum. Quia vero interdum talis est potentia ut imbecillis sit ad suum actum exercendum, vel ut facile impediatur ne illum exsequi possit, inde accipit illam denominationem impotentiae. Unde vero habeat talis potentia quod eiusmodi sit, dicemus inferius circa quartam difficultatem.

De passione eiusque significatis, et de passiva qualitate

14. Passionis nomen plures etiam habet significationes, ut constat ex Aristotele, V Metaph., c. 21. Duae tamen sunt praecipuae. Una est qua generaliter dicitur de quacumque mutatione vel receptione alicuius rei, quae actu fit in aliquo subiecto. Et hoc modo passio constituit speciale praedicamentum. Quamquam in ea significatione maxime dicatur quis pati quando aliquid recipit suae naturae contrarium et nocivum, ratione cuius privatur aliqua perfectione sibi debita, ut notavit etiam D. Thomas, in I-II, q. 32, a. 1, post Aristotelem, dicto c. 21. Qui etiam addit tum maxime vocari hanc passionem, quando dolorem vel molestiam affert. Et inde etiam factum est ut affectus animae passiones vocentur. Quia vero huiusmodi passio in alteratione sensibili maxime nota est, hinc ulterius derivatum est hoc nomen ad significandam qualitatem quae per huiustnodi passionem et alterationcm sensibilem fit. Et hanc significationem primo loco posuit Aristoteles, in dicto c. 21, et in eadem numeravit passionem inter species qualitatis. Quia vero alteratio per quam fit haec qualitas, interdum subita est et cito transit, ita ut cum ea simul etiam terminus eius dissipetur seu destruatur, ut patet in rubore vultus ex verecundia vel alia simili occasione excitato, interdum vero per alterationem fit qualitas stabilis et diuturna, ideo Aristoteles passionis nomen peculiariter attribuit qualitati priori modo factae. Quia passio magis videtur significare rem in fieri quam in facto esse. Quod ideo fecit ut significaret eas qualitates, etiamsi imperfectae et transeuntes esse videantur, nihilominus veras esse qualitatis species. Alias autem, quae diuturniores sunt, vocavit passivas seu passibiles qualitates, quia natae sunt aut per passionem fieri, aut per passionem efficerc, non tamen semper veluti in actuali passione consistunt.

De figura et forma

15. Variae acceptiones nominum figura et forma .— Denique figurae nomen magis certam habet significationem. Ut enim omittamus alias improprias et metaphoricas, quibus dicitur et de figura syllogismi et de figura rhetorica, proprie significat modum quemdam resultantem in corpore ex terminatione magnitudinis. Qui modus ad genus qualitatis pertinet, quia in ratione afficiendi et perficiendi subiectum cum caeteris qualitatibus convenit. Formae vero nomen, licet alioqui valde generale sit, tamen prout inter has species numeratur, non aliud significat quam ipsam figuram, quia illa est veluti exterior forma quae in corporibus apparet. Unde idem videtur his duabus vocibus significari, nisi quod nomine figurae significatur more mathematico et abstrahendo a materia; propter quod dixit Aristoteles, in V Metaph., qualitatem hoc modo reperiri in immobilibus; nomine autem formae significatur modo physico. Et mihi improbabile non est formam hoc modo dicere figuram, non utcumque, sed ut ornatam accidentibus, praesertim coloribus, ut Boetius in Praedicamentis indicavit. Sic enim imago sensibilis ad hanc speciem pertinere videtur ratione suae formae. Verum est huiusmodi formam non unam, sed plures videri includere qualitates; tamen sicut in aliis unitas artificialis, vel alicuius proportionis aut subordinationis sufficere censetur ad constituendam aliquo modo unam qualitatem, etiamsi ex multis consurgat, ut patet in sanitate, pulchritudine, et similibus, ita dici potest de eiusmodi forma. Quo modo etiam probabile est, ad hanc speciem pertinere ipsam pulchritudinem, quia haec maxime ex figura consurgit.

l6. Nec refert, quod Soto in Praedicam. obiicit, quod, scilicet, pulchritudo pertineat ad primam speciem, quia dicit rei convenientiam. Nam idem argumentum facere potuisset de multis aliis qualitatibus, quas diversis rationibus sub diversis speciebus ipse collocat. De qua re dicemus in sequenti sectione.

17. Denique annotandum est circa hanc speciem Aristotelem in Metaphysica eam maxime attribuere numeris compositis, qui sunt apud mathematicos illi qui consurgunt ex ductu eiusdem numeri in seipsum vel in alium, ut novenarius ex tribus ternariis, vel senarius ex binario ternariorum, et sic de aliis. His ergo numeris attribuunt mathematici figuras, per quamdam proportionem ad figuras magnitudinum, quatenus ex ductu aequalis aut maioris vel minoris numeri consurgunt. Ego vero existimo hanc totam rationem figurae metaphoricam esse, magisque esse obiective in intellectu quam in re, et ideo non existimo pertinere proprie ad species qualitatis.

Quaestionis conclusio ac resolutio

18. Ex his igitur satis probata est assertio in principio sectionis posita. Satisque responsum est ad primam difficultatem sectionis praecedentis; tota enim fundatur in aequivocatione terminorum; qua declarata, satis constat quo sensu omnia sub qualitate constituantur.

SECTIO IV. AN QUATUOR QUALITATIS SPECIES SINT INTER SE OMNINO DISTINCTAE

1. Quamvis in modo distinctionis harum specierum diversitas opinionum sit, ut infra attingemus, tamen quod distinctae sint, omnes sentiunt. Et ideo breviter dicendum est has quatuor species qualitatis distinctas esse et inter se impermixtas, vel secundum rem, vel saltem secundum rationem formalem. Haec conclusio in genere sumpta probatur ex generali ratione seu conditione bonae divisionis, in qua membra esse debent opposita, et consequenter distincta; alioqui non erit divisio, sed nugatio et repetitio inutilis. Item hoc maxime necessarium est in divisione generis in species, nam quae specie differunt essentialiter differunt; ergo non possunt eidem secundum eamdem rationem convenire. Si ergo dieta divisio convenienter est tradita, et est generis in species, ut supponimus, necesse est ut membra dividentia distincta sint et impermixta. Voco autem impermixta, quia nulla res in una specie constituta potest sub altera collocari; quia non potest una species collocari sub generibus oppositis, seu ita condistinctis ut non sint subalternatim posita.

Variae opiniones

2. Quot distinctionum modi cogitabiles inter has species.— Prima sententia .— Ut autem hoc explicemus et argumenta in contrarium in sect. 2, difficultate secunda, posita solvamus, advertendum est duobus modis intelligi posse distinctionem harum specierum et (ut sic dicam) impermixtionem harum. Primo secundum rem, id est, ut nulla quae sub una harum specierum collocatur, possit constitui sub aliis. Secundo, ut solum intelligantur species impermixtae secundum proprias rationes formales earum, non vero semper quoad res ipsas. Communiter ergo interpretatio esse videtur hanc distinctionem non debere nec posse intelligi priori modo, sed tantum posteriori. Nam quod prior modus non possit esse universalis, videntur convincere argumenta proposita in secunda difficultate; secluso autem illo priori modo, necesse est ut posterior verus sit, quia nullus alius superest in quo possit et haec secunda conclusio vera esse et divisio ipsa consistere. Habetque haec interpretatio magnum fundamentum in Aristotele, qui easdem res sub diversis speciebus qualitatis ponit. Et eamdem sententiam supponit D. Thomas, I-II, q. 49, a. 2, ad 1 et 2, ubi ait figuram et passibilem qualitatem, prout convenit naturae subiecti, pertinere ad primam speciem qualitatis. Et haec opinio est frequens apud auctores, praesertim recentiores.

3. De prima sententia fertur iudicium .—Sed haec sententia, licet fortasse ad distinguendas dialecticas praedicationes vel denominationes sustineri possit, non tamen videtur apta neque conveniens ad metaphysice distinguendas species atque essencias harum qualitatum; quia fieri non potest ut una et eadem res constituatur essentialiter in diversis et oppositis speciebus eiusdem generis. Neque satis est respondere hoc essee verum secundum unam rationem formalem, tamen secundum diversas id non esse inconveniens; hoc (inquam) non satisfacit, quia vel illae rationes formales a parte rei sunt actu distinctae, saltem ex natura rei seu modaliter, vel tantum ratione. Primum non potest dici in praesenti, tum quia non possunt in calore, verbi gratia, distingui illa duo a parte rei, quae se habeant ut res et modus; nam idem calor secundum eamdem simplicem entitatem, secundum quam est passibilis qualitas, est etiam virtus próxima ad calefaciendum, et bene vel male afficit subiectum, nec possunt hae omnes rationes ab illa qualitate separari; quapropter gratis omnino fingeretur distinctio ex natura rei inter illas. Tum etiam quia, posita illa distinctione, non posset utraque illarum rationum esse essentialis tali entitati, sed illa tantum quae in re non distingueretur ab entitate, quia essentia formae non distinguitur ab ipsa forma; ratio autem modalis esset accidentalis, vel ad summum per modum propriae passionis respectu talis entitatis, quamvis possit dici essentialis ipsi †3 modo, ut est quid distinctum ab entitate. Si vero dicantur illae duae rationes formales solum per intellectum distingui, et utraque esse dicatur essentialis illi entitati, sequitur differentias oppositas et dividentes ex aequo superius genus, essentialiter convenire ad eamdem indivisibilem qualitatem constituendem, quod erat inconveniens illatum et plane repugnans.

4. Secunda sententia.— Improbatur .—Propter hoc non defuerunt qui dicerent illa quatuor membra non dividi inter se tamquam diversas species qualitatis, sed tamquam modos accidentales seu habitudines varias qualitatum, ut ita divisio non sit generis in species, sed quasi subiecti in accidentia. Quod sentit Scotus, in Praedic. de Qualitat., q. 1, et In IV, dist. 6, q. 10. Estque antiquior opinio, nam eius meminit Albertus in Praedic., tract. de Qualit., c. 3. Sed hace sententia non videtur probanda. Primo, quia Aristoteles expresse vocat has species vel genera qualitatis. Nec in alio sensu recte constituisset atque divisisset qualitatis praedicamentum. Deinde quia alias nulla relinqueretur via ad constituendam distinctionem essentialem inter aliquas qualitates; nam si omnes differentiae in his speciebus numeratae accidentales sunt vel essentialem distinctionem non indicant, nullae nobis differentiae qualitatum notae sunt, ex quibus essentialem distinctionem habere possimus. Et praeterea redit argumentum factum, quia vel isti modi sunt distincti ex natura rei a qualitatibus suis, vel solum ratione. Primum dici non potest, quia nullum fundamentum talis distinctionis inveniri potest in huiusmodi rebus, ut declaratum est. Si vero tantum sunt ratione distincti, cur vocantur accidentales, cum etiam essentialis differentia ratione distinguatur a re, et alioqui hi modi tam intrinseci sint et absoluti respectu talium qualitatum, quantum esse potest differentia essentialis, ut mox explicabimus? Denique si illo modo non est assignata differentia essentialis inter qualitates, hoc ipsum inquirimus, qua, nimirum, ratione dividendum sit commune qualitatis genus in species essentialiter diversas.

Resolutio

5. Censeo igitur in primis posse genus qualitatis habere species proprias essentialiter diversas: quod est per se notum, cum hoc sit de ratione omnis generis. Secundo existimo, assignatis propriis et adaequatis differentiis essentialibus qualitatum, constituentibus species essentialiter diversas, illas non ratione tantum, sed re distinguere qualitates quas constituunt; atque adeo unam et eamdem qualitatem non posse in re constitui pluribus differentiis, sic dividentibus qualitatis genus. Hoc satis probant rationes factae, ut existimo. Nam una qualitas solum potest esse una entitas, et unius entitatis una est essentialis constitutio sub uno genere. Item, quia una qualitas non est tantum modus aut accidens alterius qualitatis, re vel ratione distinctus ab alia qualitate; ergo differentiae essentialiter constituentes qualitatem distinguunt etiam realiter ipsas entitates qualitatis. Denique quamvis admitteremus posse in una et eadem entitate coniungi plures differentias vel modos qualitatum, aut ex natura rei, aut ratione ratiocinata distinctos, necessarium esset ut in illa entitate aliqua esset differentia prima et essentialis, quae non posset esse nisi una ultimate constituens talem essentiam, quia, ut dicebam, unius entitatis simplicis unica tantum esse potest essentialis constitutio. Has ergo differentias essentiales nos hic investigamus, cum certum videatur posse genus qualitatis in species suas per huiusmodi differentias dividi; nam si eas habet, cur non poterit secundum eas dividi?

6. Tertio censeo praedictam divisionem qualitatis posse optime in hunc modum explicari, ut eam explicuisse videntur Simplicius et Ammonius, in Praedicamento Qualitatis. Eritque haec assertio facilis ad persuadendum, vel ex sola argumentorum solutione quae in secunda difficultate sunt proposita. Nam si nulla est qualitas in aliqua harum specierum constituta, quam necesse sit constitui sub alia, nec secundum eamdem, nec secundum diversam rationem formalem, sufficiens argumentum erit has species metaphysice loquendo non tantum secundum rationem, sed etiam secundum rem esse impermixtas. Cumque hoc modo realior (ut ita dicam) sit divisio, et aptior ad qualitatum essentias explicandas, ita declaranda erit. Consequentia est manifesta et antecedens declaratur discurrendo per singulas species et per singulas instantias quae in secunda difficultate tactae sunt.

Responsio ad priorem partem secundae difficultatis de naturali potentia

7. Quae principia agendi ad hanc speciem pertineant .— Et prima quidem difficultas pendet ex declaratione secundae speciei, quae est potentia vel impotentia; quae, ut supra tetigi, potissimum intelligenda est de potentia activa, comprehendere vero etiam potest passivam, et ideo in utraque explicanda erit. Pertinent ergo ad hanc speciem illae facultates quae per se primo datae sunt a natura ut sint principia proxima agendi, ita ut in hunc finem primario ordinentur, et inde habeant suam propriam rationem et specificationem. Nam quod huiusmodi facultates datae sint a natura agentibus creatis, satis constat experientia, et ex dictis supra, disp. XVIII, de principiis efficiendi causarum creatarum. Quod vero illae facultates qualitates sint, est communis consensus omnium philosophorum, qui etiam generatim asserunt nullum esse creatum ac proximum agendi principium quod non sit qualitas, ut eadem disp. XVIII visum est, et facile etiam colligi potest ex generali ratione qualitatis, sectione praecedenti declarata. Denique quod illa secunda species optime in eum modum exponatur, patet primo ex ipso nomine naturalis potentiae vel impotentiae. Secundo, ex Aristotelis explicatione in Praedicamento Qualitatis, ubi expresse hoc declarat de facultate a natura data, et excludit eam quae usu vel arte conquisita est. Tertio, quia, formaliter loquendo, haec sola qualitas habet per se primo rationem ac specificationem potentiae.

8. Habitus cur non sint in specie naturalis potentiae .— Atque hinc fit ut, licet habitus sint etiam principia agendi et ideo suo modo dici possint virtutes activae, nullo tamen modo pertineant ad secundam speciem, quia non sunt facultates datae a natura ut sint principia proxima operationum, sed sunt qualitates acquisitae et superadditae potentiis ut eas veluti adiuvent aut faciles reddant ad suas operationes. Itaque habitus operativus in hoc distinguitur essentialiter a potentia, quod non est primum principium proximum et connaturale operationis, sed est quasi determinans vel afficiens ipsum principium. Atque ita excluduntur non solum habitus acquisiti, sed etiam per se infusi; nam, licet hi videantur imitari potentias, quia non solum dant facilitatem in operando sicut habitus acquisiti, sed etiam ipsum posse, tamen essentialiter supponunt potentiam quae sit principium proximum, quam elevant ad novum genus operationum, ita tamen ut aliquam efficacitatem eius, vel naturalem, vel obedientialem supponant, eamque in suo ordine compleant. Rursus excluduntur species sensibiles vel intelligibiles, quia, licet non solum conferant facilitatem operandi, sed etiam necessariae sint in suo ordine ad operationem, non tamen dant primam facultatem proximam operandi, sed determinant illam et quodammodo complent, ideoque ad primam speciem potius pertinent quam ad secundam, etiamsi per se infusae sint, ut in angelis aut beatis, ut latius inferius dicturi sumus.

9. Praeterea primae qualitates, ut calor et frigus, etiamsi sint qualitates connaturales elementis vel mixtis, et sint etiam proxima principia agendi, non tamen proprie pertinent ad speciem naturalis potentiae, nec in ea sunt unquam ab Aristotele collocatae, quia non sunt facultates per se primo institutae ad agendum, sed per se primo sunt quaedam formae formaliter afficientes subiecta sua, ad quem finem primo ac per se sunt institutae, et ut convenienti modo conservent unionem formae cum materia, vel ad illam disponant. Quod vero sint principia agendi, habent quasi concomitanter ex eo quod sunt tales formae quae possunt efficere sibi similes, ex quo non habent peculiarem specificationem, aut habitudinem transcendentalem ad propria effecta sua; nam, cum sint formae eiusdem speciei et absolutae, non potest una speciem sumere habitudine ad aliam. Et hac ratione distinximus in superioribus duplicem activitatem: unam per se primo convenientem alicui entitati ex primario fine eius; aliam concomitanter ex perfectione eius. Secundam ergo speciem qualitatis putamus priori genere activitatis constitui, qualitates vero activas quae sunt in tertia specie, solum habere activitatem posteriori modo et ideo neque in secunda specie constitui, neque sub ea ratione peculiarem specificationem in genere qualitatis habere.

10. Obiecta specierum effectiva excluduntur ab specie naturalis potentiae .— Atque idem censeo de qualitatibus quae sunt propria obiecta sensuum, quatenus efficere possunt speciem in sensu; nam etiam illa activitas est concomitans; non enim sunt illae qualitates per se primo institutae ad illam efficientiam, ut per se notum videtur, sed ad hoc ut tali modo afficiant subiecta sua et cum tali perfectione formali, quam illa activitas comitatur. Et in hoc censeo magnum esse discrimen inter intellectum agentem et quaelibet obiecta productiva propriarum specierum; nam intellectus agens per se primo institutus est ad munus efficiendi species, et ideo est propriissime potentia activa pertinens ad secundam speciem qualitatis; obiecta vero cognoscibilia non sunt per se primo ut producant species intentionales, quia non sunt per se primo ut cognoscantur vel sentiantur, sed ut habeant vel conferant subiectis suis suas formales perfectiones, et ita concomitanter habent ut cognosci vel sentiri possint. Albedo ergo, et nigredo, et similes qualitates, non sunt potentiae activae eo quod species intentionales efficere possint; immo sub ea ratione nullam peculiarem specificationem habent in genere qualitatis.

11. Obiectioni satisfit .— Neque refert quod Aristoteles in Praedicamentis dicit has esse passivas qualitates, quia natae sunt efficere passionem in sensu; tum quia potuit per quemdam effectum qualitatem describere, tum maxime quia ibi non rei naturam et essentiam, sed nominis etymologiam et impositionem explicare videtur. Unde alias similes qualitates aliunde dicit vocatas esse passivas, scilicet, quia per passionem sunt factae, cum tamen communis ratio essentialis eadem debeat esse in omnibus. Agit ergo in ea interpretatione non tam de essentiali ratione rei, quam de nominis origine.

12. Maius sane dubium mihi est de gravitate et levitate, an debeant in secunda, an potius in tertia specie numerari; nam videntur revera esse propriissime potentiae activae, et ad hoc munus primario institutae, ut moveant ac deferant sua corpora in propria naturalia loca. Et confirmatur, nam impulsus impressus proiecto ab impellente in secunda specie collocatur, quia per se primo ad hoc solum instituitur, ut sit instrumentaria virtus activa proiicientis; cur ergo non idem dicetur maiori ratione de gravitate? Quod si quis velit hoc defendere, ad Aristotelem, in Metaph., respondeat ibi non distinxisse naturalem potentiam a caeteris speciebus, ut annotavimus, ideoque indistincte numerasse qualitates omnes quae vel passionem efficiunt vel per passionem efficiuntur. Si quis autem velit his qualitatibus non tribuere aliud genus activitatis quam calori, et dicere eas esse per se primo formales dispositiones subiectorum, concomitanter habentes eam activitatem, non difficile id sustinebit.

13. Et iuxta haec dicendum cum proportione est de potentia passiva, nam imprimis non est sermo de potentia substantiali per se primo ordinata ad substantialem actum; nam illa non est accidens, sed substantia. Solum ergo potest intelligi de potentia ad actum accidentalem. De qua rursus diximus in superioribus aliquando convenire alicui rei solum concomitanter, et non quia ad hoc munus sit per se primo ordinata, ut convenit superficiei, verbi gratia, esse susceptivam coloris aut luminis. Et talis potentia vel capacitas non pertinet ad hanc speciem, immo nec per se spectat ad aliquod accidenti genus, nam res illa cui convenit talis capacitas non habet inde propriam aliquam specificationem, nec novam realitatem aut realem modum, sed per sese est capax talis actus vel accidentis. Unde quoad hoc eadem est ratio passivae et activae potentiae. Si quae ergo potentia passiva ad hanc speciem qualitatis pertinet, necesse est ut sit entitas per se primo ordinata ad aliquem accidentalem actum recipiendum; talis enim potentia accidentalis erit, et ex habitudine ad illum actum habebit propriam specificationem, †4 quae neque ad aliud praedicamentum, neque ad aliam speciem huius praedicamenti pertinere potest. An vero detur in rerum natura talis potentia accidentalis quae pure passiva sit, dicam disputatione sequenti.

14. Aristotelis locus in c. de Qualitate exponitur .— Hinc vero colligo qualitates quasdam quae solent passivae appellari eo quod activitatem non habeant, sed disponant subiectum ad aliquem actum recipiendum vel ad resistendum illi, has (inquam) qualitates non pertinere ad hanc speciem, si metaphysice et realiter essentiam eius consideremus. Quod si aliquando in hac specie recensentur, aut solum est propter vulgarem loquendi modum, aut propter aliquam dialecticam considerationem vel denominationem. Exemplum est in duritie et mollitudine, quas Aristoteles, c. de Qualitate, in hoc genere ponit, ad quod etiam alludit V Metaph., c. 12, ubi inter alias acceptiones potentiae numerat habitus quibus res omnino sunt passionis expertes, etc . Ego vero existimo, quamvis nomine potentiae vel impotentiae huiusmodi qualitates interdum significentur, vere tamen et secundum essentialem rationem huius speciei ad illam non pertinere, quia nec sunt potentiae activae, ut per se constat, neque passivae, cum ad nullum actum in se recipiendum ordinentur. Si vero disponunt subiectum ad alium actum vel formam recipiendam, id solum praestant informando et actuando aliquo modo potentiam, adiuncta connexione vel proportione naturali quam habent cum alio actu, vel interdum dicuntur disponere solum quia non possunt resistere, ut raritas vel mollitudo disponit ad facilem divisionem. Sicut etiam, e contrario, interdum disponunt ad oppositum actum, vel reddunt subiectum incapax talis actus, solum per informationem suam absque habitudine ad talem actum, sed potius per concomitantem resistentiam, quae proinde non pertinet ad speciale genus potentiae, ut infra ostendemus, et hoc modo durities ad divisionem comparatur. Unde Aristoteles, II de Gener., c. 2, inter alias qualitates tertiae speciei, duritiem et mollitudinem numerat, quamvis a passione nomen traxisse, ibidem fateatur. Itaque, cum in c. de Qualit. hoc exemplo utitur declarando secundam speciem, non tam curavit de exacta exempli veritate quam similitudine et proportione, ut modum loquendi de potentia et impotentia declararet, ut etiam notavit Fons., V Metaph., c. 14, q. 1, sect. 4.

Responsio ad alteram partem secundae difficultatis, de habitu

15. Superest ut alteram partem illius secundae difficultatis expediamus, declarando essentialem rationem habitus et dispositionis; nam, licet haec in prima specie qualitatis Aristoteles numeravit, tamen iuxta modum declarandi has species, quem prosequitur, potentia est natura prior, et ideo prius etiam declaranda fuit. Nomine ergo habitus (sub quo semper dispositionem comprehendimus) significari credimus qualitates illas quae disponunt naturales potentias easque actuant vel determinant ad suos actus, vel ad obiecta sua. Quae interpretatio huius speciei consentanea est Simplicio et Ammonio, in Praedic. Qualitat., eamque ibidem Scot. sequi videtur. Et declaratur breviter, nam quod sint in rebus aliqua accidentia quae hoc modo potentias afficiant, et notum supponimus ex ipsa experientia, et infra, dist XLV, latius ostendetur. Quod vero talia accidentia qualitates sint, patet, tum quia sub nullo alio genere collocari possunt; tum etiam quia illas manifeste convenit definitio qualitatis supra declarata. Rursus quod talis qualitas habeat propriam, specificam, et essentialem rationem distinctam a ratione potentiae superius explicata, manifestum videtur, tum quia naturalis potentia proxime consequitur naturam, regulariter ac per se loquendo; haec vero qualitas acquiritur vel superadditur naturae; tum etiam quia haec qualitas seu dispositio est actus ipsius potentiae, quam determinat et in actum aliquo modo reducit; est ergo distincta species illa. Et eadem fere ratione distinguitur qualitatibus tertiae vel quartae speciei, quia ad nullam earum pertinet hoc peculiare munus afficiendi aut determinandi potentiam.

16. Bene vel male disponere, ut sit habitus attributum .— Atque hinc intelligit quomodo huic speciei peculiariter attribuatur bene vel male disponere subiectum cui inest, nam quia habitus adduntur potentiis ut eas disponant ad suos actus, ideo ex natura sua habent facilem reddere potentiam ad operationem, et quia perfectio rei in operatione consistit, ideo dicitur habitus bene disponere rem in ordine ad suam ultimam perfectionem. Quamquam, quia operationes potentiae interdum sunt oppositae, ideo dum unus habitus dat facilitatem ad unum actum, difficilius reddit exercitium alterius, et e converso. Et quia inter actus oppositos unus est conveniens subiecto, alius vero disconveniens, ideo habitus dicitur bene vel male disponere subiectum, vel quia unus et idem habitus respectu diversorum bene et male disponit, nam dum facilitatem confert ad unum actum, alium reddit difficiliorem; vel certe quia ille habitus qui ad convenientem actum disponit, bene afficere dicitur, ille vero male, qui ad actum minus convenientem inclinat.

17. Ex quo fit ut hoc bene vel male disponere intelligendum non sit de bono vel malo morali, nam licet hoc etiam comprehendatur, et inde fortasse maxime sumpta sit denominatio, plura tamen nomen habitus complectitur, et utrumque significavit Arist., V Metaph., c. 14, in ultimis verbis dicens: Maxime autem bonum aut malum qualitatem in rebus animatis significant, in his potissimum quae electionem habent . Deinde colligitur hoc bene vel male non esse sumendum pro quacumque convenienti vel disconvenienti dispositione rei; nam haec ratio in tota sua latitudine sumpta transcendentalis est, et quantitati, actioni ac passioni, et aliis convenire potest, et coarctata ad genus qualitatis potest omnibus qualitatibus attribui, ut recte in secunda difficultate obiiciebatur. Sumendum ergo est pro dispositione bona vel mala in ordine ad ultimam perfectionem rei, quae est operatio; et subintelligenda est illa differentia cum quadam praecisione, ut per eam haec species a naturali potentia distinguatur, quia, nimirum, habitus vel dispositio non confert ipsum posse radicale aut proximum, sed supponit illud, et bene vel male illud afficit. Atque ita expedita manet tota illa secunda difficultas; nulla enim qualitas tertiae vel quartae speciei pertinet ad primam speciem hoc modo explicatam, ut per se satis constat.

Expediuntur nonnullae obiectiones

18. Verumtamen aliunde et quasi ex alio extremo insurgunt obiectiones; nam imprimis supponimus habitum esse operativum, quod tamen non omnes admittunt, ut constat ex Scoto, In I, dist. 16, q. 2, et aliis. Sed hoc nullum nobis facessit negotium, quia id non solum verum, sed etiam certum esse credimus, ut disp. XLV latius ostendemus.

19. An sit aliquis habitus non operativus .— Secundo vero difficilius obstat, quia videmur supponere nullum esse habitum qui non sit operativus, vel si latius loquamur, qui non sit affectio vel dispositio potentiae operativae, quod tamen et philosophiae et theologiae repugnare videtur. Primum patet, quia sanitas est habitus quidam, unde ab Aristotele, VII Phys., c. 3, in hac prima specie collocatur, et ibidem ponit pulchritudinem in eadem specie, quam constat non esse habitum operativum. Item calor et frigus ponuntur ab Aristotele in eadem specie, cum tamen non sint dispositiones aliarum potentiarum. Secundum patet, nam gratia dicitur a theologis esse habitus infusus, et tamen neque est in potentia operativa nec per se primo ordinatur ad operandum, sed solum ut formaliter conferat participationem divinae naturae. Respondetur tamen habitum proprie sumptum, et prout distinguitur ab aliis speciebus qualitatis, esse qualitatem operativam, non quae dat primam vim operandi, sed conferens potentiae (ut sic dicam) habilitatem ad operandum.

20. Sanitas non est qualitas simplex.—Primae qualitates non sunt proprie habitus .— Ad instantias vero in oppositum respondeo sanitatem iuxta veram sententiam non esse qualitatem simplicem, distinctam a temperamento humorum vel totius corporis, ut verior habet opinio, quia nulla est necessitas vel ratio fingendi talem qualitatem, neque est ullus effectus qui illam ostendat; temperamentum autem non est aliqua qualitas per se una, sed est aggregatum, vel (ut sic dicam) quasi artificiale compositum ex primis qualitatibus ad certam moderationem et proportionem redactis. Unde non magis potest sanitas esse habitus quam ipsaemet qualitates primae. Primae autem qualitates ut calor et frigus non nisi valde impropria et communi ratione possunt habitus appellari, ut constat ex communi usu huius vocis. Vocantur autem dispositiones, quatenus praeparant materiam ad formam, vel quatenus afficiunt compositum convenienter ad naturam eius. Sed haec ratio, ut dixi, non est propria et specifica primae speciei et dispositionis, prout ad hanc speciem peculiariter accommodatur; sed cuilibet qualitati connaturali convenit, quia secundum illam bene se habet subiectum in se ipso.

21. Quocirca quando Aristoteles, explicans primam speciem qualitatis, exempla ponit in calore et frigore, in morbo, et similibus, non ideo id facit ut doceat has esse veras qualitates illius speciei, sed solum ut per quamdam analogiam ad res sensibiles declaret quomodo interni ac veri habitus disponant potentias animae, et facile aut difficile dimoveantur. Ita enim exposuerunt Aristotelis mentem Albert., Alex., Simplicius, et alii. Et innuitur satis in verbis Aristotelis, qui primum ait has esse aliquo modo dispositiones, et deinde subdit ob diuturnitatem posse etiam habitus nuncupari, significans non esse proprie habitus, sed propter quamdam imitationem, habituum appellationem participare.

22. Pulchritudo non est una qualitas .—Atque eodem modo philosophandum censeo de pulchritudine; nam imprimis non est proprie una qualitas per se, sed ex figura et colore vel coloribus coalescit; et ideo fortasse per seipsam non habet propriam sedem in his speciebus, sed revocatur ad simplices species quibus constat, vel, si secundum eam unitatem quam habet ad aliquam speciem pertinet, in quarta optime collocatur, ut superius declaratum est. Neque est aliqua vera et propria ratio realis secundum quam in prima specie collocetur; nam illa ratio convenientis vel disconvenientis est valde transcendens, ut saepe dixi. Quapropter sola denominatione analoga potest pulchritudo habitus appellari, quia ornat corpus, sicut virtus animam.

23. Gratia habitualis in quanam specie qualitatis .— De gratia vero habituali, supponendo quod sit in essentia animae et quod per se primo non sit operativa (utrumque enim incertum est), nego esse qualitatem primae speciei, sed tertiae (quamquam Aristoteli et philosophis incognitum fuerit tale qualitatis genus), quia per se primo solum ordinatur ad perficiendam et qualificandam substantiam per suum esse formale, quam existimo esse propriam rationem tertiae speciei, ut in sequenti sectione magis declarabo. Vocatur autem gratia habitus, et communi appellatione qua omnis bona dispositio ex se permanens, corpori vel animae addita, solet habitus eius appellari, quia per illam bene se habet res in se ipsa.

24. Dictorum omnium conclusio .— Iuxta hanc ergo interpretandi rationem, magna facilitate et claritate exponitur quomodo istae species secundum rem ipsam distinctae sint et impermixtae; et ideo (metaphysice loquendo) eam censeo veram esse, et aptissimam ad declarandam adaequate uniuscuiusque qualitatis essentiam et proprium munus ad quod a natura instituta est. Non nego tamen quin, loquendo dialectice et mente praescindendo has qualitates et earum essentias per inadaequatos conceptus seu varios respectus, possit prior dicendi modus sustineri, quia etiam confert ad explicandas varias denominationes, quae ab eadem numero qualitate interdum solent desumi.

SECTIO V. UTRUM DIVISIO QUALITATIS IN QUATUOR SPECIES SUFFICIENS SIT

1. Non desunt qui hac in parte de sententia Aristotelis dubitent, eo quod post illarum specierum enumerationem, haec verba subiecit: Atque forsitan quidem et alius quispiam qualitatis modus videbitur esse; qui tamen maxime dici solent hi fere sunt.

2. Affirmativa quaestionis resolutio .— Sed nihilominus dicendum est nullam esse qualitatem quae ad dictas species non pertineat, ideoque divisionem exactam esse. Hanc censeo esse mentem Philosophi, qui non addidit illa verba quia putaverit alias esse qualitatis species. Cur enim illas tacuisset, si eas agnovisset? Aut quomodo excusari posset quod insufficientem partitionem fecisset? Fateatur ergo Aristoteles se non agnoscere alios qualitatis modos; tamen, quia genus qualitatis amplissimum est, et ipse non tradiderat, nec forte invenerat sufficientiam illius divisionis, ideo modestiae causa addidit illa verba. Ac si diceret se non tam positive cognoscere aut demonstrasse non esse plures species, quam negative, plures, scilicet, non invenisse. Quod si nos addimus etiam post Aristotelem non esse aliam speciem qualitatis inventam, sufficiens argumentum erit divisionem esse sufficientem. Subsumptam vero propositionem ostendemus satis, solvendo argumenta in tertia difficultate facta.

Prima sufficientia divisionis

3. Prius vero conabimur positive ostendere sufficientiam huius divisionis, quam primo tradidit Simplicius in Praedic. Qualit., in hunc modum. Omnis qualitas aut naturalis est, aut adventitia; haec posterior habitus est, aut dispositio; prior vero aut afficit secundum potentiam, et constituit secundam speciem, vel secundum actum, et haec aut est in sola superficie, et constituit quartam speciem figurae, vel in profundo, et haec constituit tertiam speciem. Hanc vero sufficientiam reiicit D. Thomas, quia etiam in tertia et quarta specie sunt qualitates adventitiae, et in prima (inquit) sunt dispositiones naturales, ut sanitas et pulchritudo. Sed ad hanc posteriorem partem responderi posset iuxta superius dicta, sanitatem et pulchritudinem proprie et secundum rem non pertinere ad primam speciem. Unde ad priorem etiam partem responderi posset differentiam intentam esse, quod prima species per se et ab intrinseco habet quod sit qualitas adventitia, quia actibus acquiritur, vel ab extrinseco infunditur. Neque in hoc invenietur exceptio in rebus inferioribus, seu sensibilibus, aut humanis. In angelis vero videntur species intelligibiles esse connaturales, cum ad primam speciem pertineant; actus etiam quo seipsum angelus intuetur, naturalis est, cum tamen etiam ad primam speciem pertineat, ut infra dicam. Nihilominus tamen et species illae possunt dici adventitiae, quia non ab intrinseca natura manant, sed a Deo infunduntur, etiamsi dentur iuxta proportionem et debitum naturae; actus etiam cognitionis per propriam efficientiam acquiritur, et ex hac parte adventitius vel acquisitus appellari potest; at vero qualitates aliarum specierum ex se habent quod possint esse connaturales, maxime si sint in propriis subiectis; quod vero in extraneis possint esse adventitiae, accidentarium est; unde non varias rationes earum. Atque hoc modo est probabilis sufficientia.

Altera ratio sufficientiae

4. Alii rationem sufficientiae hoc modo proponunt: nam qualitas aut est in sola superficie substantiae, et sic constituit quartam speciem; vel est etiam interius: et haec rursus vel sensibilis est per se tamquam proprium obiectum alicuius sensus, et haec constituit tertiam speciem; vel est insensibilis, et haec rursus aut est innata, et constituit secundam speciem, aut adventitia, et constituit primam. Quae etiam ratio est probabilis, quamquam per differentias quae convenire possunt non tantum illis speciebus quibus tribuuntur, sed etiam aliis. Nam esse qualitatem innatam non solum convenit potentiae, sed etiam passibili qualitati; esse etiam insensibilem per se pluribus qualitatibus convenit. Et (quod difficilius est) non videntur esse illae differentiae adaequatae his speciebus; nam imprimis passibiles qualitates non videntur omnes per se sensibiles, ut propria obiecta sensuum; nam densitas aut raritas est qualitas tertiae speciei, et non est sensibilis per se primo ut obiectum proprium; et idem est de asperitate et lenitate, quae non magis sunt per se sensibiles quam figura. Praeterea verisimile est esse in rebus naturalibus plures qualitates connaturali modo afficientes illas, quae non sunt per se sensibiles, neque per se primo sunt potentiae ad agendum, sed solum formae accidentales ad ornandum et perficiendum subiectum ordinatae, quod non solum in corporibus corruptibilibus, sed multo magis in caelestibus verisimile est. Item in qualitatibus spiritualibus sunt aliquae possibiles, quae in hoc modo afficiendi conveniant cum passibilibus qualitatibus, et ad tertiam speciem pertineant, ut de gratia supra dicebamus, et de charactere idem censent multi theologi. Deinde, quod dicitur figura esse tantum in ultima superficie, si intelligatur quod in ea tantum apparet ac terminatur, verum est; tamen id etiam est commune coloribus, ut constat ex Aristotele, lib. de Sensu et sensibili; si vero sit sensus figuram tantummodo esse in sola ac praecisa superficie, videri potest incertum; nam corpus circulare secundum se totum circulare est. Neque Aristoteles alicubi dixit figuram esse in sola superficie, sed in ea terminari, ita ut absque ullo termino non habeat certam ac determinatam rationem seu speciem figurae, ut patet ex III Metaph., c. 5, text. 17, quamquam ibi magis dubitando, et in utramque partem argumentando, quam definiendo procedat. Item si densitas et raritas pertinent ad hanc speciem, illae non sunt in sola superficie, sed sunt quidam modi intime afficientes corpus quantitatis secundum se totum. Sed nihilominus, ut dixi, haec ratio probabilis est; quia nonnullae ex dubitationibus contra eam facile loqui possunt, aliae vero non ostendunt positive illas differentias assignatas esse inadaequatas, quamquam ostendant ex vi illius sufficientiae non probari esse adaequatas; nam quod in illa sufficientia supponitur, omnes passibiles qualitates esse per se sensibiles, in ea non probatur et mihi est valde incertum.

Tertia ratio sufficientiae ex D. Thoma

5. Aliam rationem huius sufficientiae affert D. Thomas, I-II, q. 49, a. 2. Nam qualitas (inquit) est modus substantiae secundum esse accidentale; hic autem modus potest accipi, vel in ordine ad naturam subiecti, vel secundum actionem et passionem, vel secundum quantitatem. Primo modo constituitur prima species qualitatis; tertio modo constituitur quarta; secundo autem modo constituuntur secunda et tertia; nam si sit modus substantiae, ut terminus actionis, constituitur tertia; si ut principium, constituitur secunda. Quamvis enim D. Thomas hoc non declaret, tamen Caiet., in c. Qualit., et interpretes, in I-II, exponunt hoc modo, et erat per se manifestum, quia non poterant aliter illae duae species sub illa communi differentia constitui. Quae ratio sufficientiae est etiam valde probabilis.

Difficultates circa dictam rationem proponuntur

6. Illud autem est in ea difficile, quod iuxta illam non assignatur distinctio harum qualitatum secundum reales naturas earum, sed secundum varias rationes conceptibiles a nobis, ita ut eadem qualitas realiter secundum diversos respectus in diversis speciebus collocetur, quod consequenter admittit vel supponit D. Thomas; habet tamen difficultates tactas in assertione praecedenti. Et praeterea, etiamsi velimus admittere eamdem qualitatem secundum rem posse sub diversis rationibus ad distintas species qualitatis pertinere, tamen illae differentiae assignatae non videntur semper sufficientes, etiam ad hanc distinctionem formalem ad genus qualitatis pertinentem; nam cum dicitur, verbi gratia, tertia species constitui, eo quod sit qualitas terminans motum, id non videtur consentaneum Aristoteli, qui in c. de Qualit., dixit non omnem qualitatem passibilem talem esse quia per passionem fit, sed vel quia fit per passionem, vel quia causat passionem in sensu. Deinde, cum haec qualitas dicitur esse terminus motus, interrogo an intelligatur de motu proprie et in rigore sumpto, vel de qualibet mutatione seu actione; si primum dicatur, sequitur lucem solis, verbi gratia, non esse passibilem qualitatem, immo nec lumen aeris, quia non fit per proprium motum, cum tamen maxime faciat passionem in sensibus. Si vero dicatur secundum, sequitur operationes intellectus et voluntatis, et in universum qualitates omnes quae per propriam actionem fiunt, pertinere ad tertiam speciem; atque ita omnes habitus acquisiti in illa collocabuntur. Rursus inquiro, cum dicitur hoc genus qualitatis esse terminum motus, an intelligatur de termino per se primo propriam actionem seu motum terminante, et sic albedo non erit passibilis qualitas, quia nunquam ita fieri potest, sed quatenus ex aliqua actione resultat, ut ex calefactione, frigefactione, aut aliqua mixtione. Vel comprehenditur etiam secundarius terminus resultans ex primario termino motus; et sic ctiam figura erit passibilis qualitas, quia hoc modo fit per motum, et naturales etiam potentiae possunt hoc modo terminare motum. Tandem inquiro, cum dicitur qualitas constitui in hac tertia specie, quatenus est terminus motus, an id intelligatur formaliter quod sub ratione termini constituatur in illa specie, et hoc est impossibile, quia haec ratio termini vel dicit puram relationem, vel denominationem a motu, quae sunt extra formalem rationem qualitatis. Vel sumitur (ut revera sumi debet) materialiter seu fundamentaliter, nimiruin, ut illa qualitas intelligatur esse tertiae speciei, quae nata est terminare motum; et hoc modo talis differentia non indicat diversam rationem formalem qualitatis ab ea quam indicat differentia attributa primae speciei, nimirum, quod sit modus subiecti in ordine ad naturam eius; nam eadem qualitas quae natura sua est acquisibilis per motum, ad hunc finem potest esse acquisibilis, ut afficiat subiectum secundum naturam eius; hae igitur differentiae non solum res, verum nec rationes formales qualitatis distinguunt. Sicut quod substantia sit ex se producibilis tantum per creationem, et quod sit natura intellectualis, non variat rationem formalem substantiae. Et similiter in quantitate, quod sit nata sic afficere subiectum et quod sit producibilis per augmentationem, non sunt duae rationes formales quantitatis. Et simile argumentum fieri potest ae illa differentia quae est esse modum substantiae in ordine ad naturam subiecti, id est, ut conveniens vel disconveniens illi (ita enim intelligitur). Vel enim haec differentia intelligitur formaliter, vel materialiter. Primum dici non potest, tum quia illa, ut saepe dixi, magis est differentia transcendentalis pertinens ad rationem boni, quam conferens determinatam specificationem entis; tum etiam quia illa ratio est respectiva, vel denominatio extrinseca; nam eadem qualitas uni naturae potest esse conveniens, alteri disconveniens. Si vero differentia illa sumatur materialiter, non potest sufficere ad efficiendam formalem et specificam diversitatem in genere qualitatis, tum quia, si quae est distinctio rationum formalium inter has species, non potest esse in una et eadem qualitate quantum ad entitatem materialem, sed quantum ad aliquam formalitatem; mm etiam quia illud materiale quod subest respectui et per illum declaratur, commune est omni qualitati. Neque per illum respectum explicatur aut indicatur aliquis modus peculiaris afficiendi substantiam qui propriam aliquam rationem qualitatis requirat.

Quarta ratio sufficientiae eiusdem divisionis

7. Alia igitur ratio occurrit explicandi hanc divisionem et sufficientiam eius, quae ex diverso fine ad quem ordinantur qualitates, et consequenter ex diverso modo afficiendi substantiam sumi potest. Diximus enim in sectione praecedenti qualitatem esse accidens, institutum a natura ut sit veluti complementum substantiae creatae, in his quae spectant ad operationem, vel conservationem, vel ornamentum eius. Potest ergo qualitas advenire substantiae, vel per se primo ratione operationis, vel solum ratione sui esse formalis, nimirum, quod solum ad ornandam et formaliter perficiendam ipsam substantiam ordinetur, quae duo membra adaequate dividunt qualitatem, ut per se constat, quia in nulla re aliud invenitur quam esse et operatio, et quae ad utriusque perfectionem ordinantur. Rursus qualitas prioris generis posset in hunc modum dividi: aut enim est operatio ipsa, aut principium proximum operationis. Et rursus principium vel est connaturale et ab intrinseco proveniens, ac denique primo constituens rem ut potentem ad operandum in ratione principii proximi; et hoc modo constituitur secunda species qualitatis, quae est potentia. Vel est principium superadditum potentiae, determinans vel adiuvans illam, aut dans facilitatem in operando; et sic constituitur prima species, quae est habitus. Quod si operatio ipsa ad qualitatem spectat, ut paulo post dicemus, ad primam etiam speciem pertinet, quatenus est dispositio. Atque hoc modo illae duae primae species complectuntur omnes qualitates quae per se primo ratione operationis substantiis tribui possunt. Nam praeter principium principale operandi, quod non est qualitas sed substantia, tantum illa tria inveniri possunt in rebus, quae ad operationem pertineant, scilicet, potentia, habitus et operatio ipsa, ut ex Aristotele sumitur, II Ethic., c. 5. Praeterea qualitas, quae per se primo ad hoc solum ordinatur, ut per suum esse formale ornet vel afficiat substantiam, vel est tantum modus quidam consequens quantitatem et quasi terminans et informans illam, et haec constituit ultimam speciem, quae est figura vel forma, quae multum differt a reliquis, tum quia solum est modus quidam quantitatis, alia vero habent suas proprias entitates; tum etiam quia aliae consequuntur formam, haec vero magis videtur sequi ex ratione materiae, quamvis etiam recipiat modum et determinationem ratione formae. Omnis ergo alia qualitas, quae ita consequitur formam vel eam imitatur, ut suam propriam habeat entitatem, et non sit operatio neque ad operationem per se primo ordinetur, sed ad formaliter perficiendam et ornandam substantiam, ad tertiam speciem qualitatis pertinet, quae passio vel passibilis qualitas nominatur, quia per haec signa vel effectus maxime a nobis cognoscitur in sensibilibus rebus, non quia formalis ratio illius speciei per illa verba explicetur, neque etiam quia necesse sit omnem qualitatem illius speciei habere illam rationem vel habitudinem, a qua vox illa sumpta est; nam aliud est a quo nomine imponitur, aliud quod significat.

8. Hanc vero sufficientiam sic expositam existimo per se fieri probabilem, vel ex sola eius propositione et declaratione. Deinde, cum prioribus conferatur, certe multo pauciores habet difficultates, et aptior est ad explicandas proprias essentias singularum specierum qualitatis; nam et sumitur ex differentiis magis intrinsecis magisque diversis, quae intra genus qualitatis concipi a nobis possunt. Unde non distinguunt illas species secundum habitudines et considerationes intellectus, sed secundum rem; atque ita possumus unamquamque qualitatem simpliciter et absolute in sua specie reponere, eique suam simplicem essentiam tribuere, quod iuxta alias sententias fieri non potest, sed semper oportet distinguere respectus seu rationes formales, ut omnis qualitas sub una ponatur in una specie, et sub alia in alia quod operosum est. Et per se est creditu difficile quod nulla sit qualitas habens una simplicem constitutionem in una serie praedicamentorum, †5 usque ad ultimam speciem. Sunt etiam praedictae differentiae omnino adaequatae suis membris, et aptissimae ad comprehendenda et coordinanda omnia qualitatum genera, quod iuxta primam rationem supra traditam difficile fit. Videtur ergo haec ratio sufficientiae satis probabilis, et reliquis praeferenda.

Ratio ordinis specierum qualitatis

9. De quarta specie ratio redditur .— Et iuxta hunc modum explicandi hanc sufficientiam reddere possumus rationem aliquam ordinis et enumerationis harum specierum, quamquam necesse non sit huiusmodi ordinem aut enumerationem semper continere aliquod mysterium. Quarta itaque species merito ultimum locum obtinuit tamquam omnium infima, et in perfectione et in modo entitatis, adeo ut aliquibus videatur vix mereri univoce nomen qualitatis. Omissa ergo illa specie, aliae tres possent certe contrario ordine numerari sub aliqua consideratione. Nam quatenus esse supponitur ad operari, posset passibilis qualitas, quae per se ordinatur ad perfectionem ipsius esse, primo loco constitui, et quia potentia supponitur ad habitum et operationem, posset habitus et dispositio post potentiam tertio loco numerari, et potentia secundum locum retinere, quamvis sub diversa habitudine. At vero secundum aliam considerationem pertinentem ad ordinem perfectionis et maioris actualitatis, optima ratione numeratae sunt; nam res tunc est maxime perfecta quando est in ultimo actu, ad quem proxime accedit habitus, quae duo in prima specie comprehensa sunt. Post illa vero subsequitur potentia, quae constituit secundam speciem. In tertia autem specie collocatae sunt qualitates, quae aut vim agendi non habent, aut ad hoc munus per se primo non ordinantur, sed tantum ad esse.

10. Potest etiam hic ordo secundum dignitatem attendi ex parte subiectorum; nam prima species, ut a nobis explicata est, solum habet locum in viventibus et cognoscentibus, maxime in intellectualibus rebus; nam hae tantum res possunt sese perficere ac recte disponere suis actibus et habitibus quos per eos acquirunt, vel ad eos eliciendos recipiunt. Potentia vero latius patet; nam etiam inferioribus et inanimatis rebus communis est, saltem iis quae per actionem transeuntem aliquid operari possunt. At vero passibilis qualitas etiam in rebus inanimatis inveniri potest, quae nullam habent virtutem per se primo ordinatam ad agendum.

11. Notatione dignum .— Quamquam est in illa specie, prout est a nobis exposita, aliud notatione dignum, nimirum, huiusmodi qualitatis genus (saltem iuxta naturalem ordinem rerum), solum in corporibus reperiri; nam spirituales substantiae praeter intellectum et voluntatem, quae sunt naturales potentiae earum, non sunt capaces nisi habituum vel dispositionum earumdem potentiarum. Et ratio reddi potest, quia cum illae substantiae materia careant et per se sint quidam actus incorruptibiles, neque ad conservationem, neque ad omamentum, neque ad naturalem pulchritudinem sui esse indigent qualitatibus, sed ad operationem tantum, quod secus est in rebus materialibus et maxime corruptibilibus, et ideo plures in his passibiles qualitates reperiuntur. Propter quod dixit D. Thomas, V Metaph., lect. 16, qualitates tertiae et quartae speciei in solis rebus corporalibus reperiri, quod de quarta specie manifestum est. De tertia vero iuxta nostram dicendi rationem est satis probabile et rationi consentaneum.

12. Dixi autem loquendo ex natura rei , quia supernaturaliter potest substantia spiritualis affici qualitatibus quae ad dandum vel perficiendum esse per se primo ordinentur, quae in ea ratione cum qualitatibus tertiae speciei conveniunt et in illa constituendae sunt. Et ratio est quia, licet hae substantiae quoad suum esse naturale non indigeant illa perfectione, elevari tamen possunt ad participandum esse superioris ordinis, et ornari ac perfici superiori puchritudine, et ideo per elevationem ad supernaturalem ordinem possunt eiusmodi qualitates recipere. Quia vero metaphysicus has qualitates non attingit, ideo passibiles qualitates collocat in inferiori ordine corporalium qualitatum. Et ob eamdem causam de illa tertia et quarta specie plura in particulari non considerabimus, quia cum materiales sint, non spectant ad obiectum metaphysicae nisi quantum necesse est ad divisionem qualitatum tradendam; de habitibus vero et potentiis proprias disputationes instituemus, quia ex se a materia abstrahunt.

Satisfit difficultatibus initio propositis

13. Immanentes actus an sint propriae qualitates .— Atque ex sufficientia tradita facile respondebimus ad instantias in tertia difficultate positas. Prima erat de actibus immanentibus, quam multi expediunt negantes illos esse qualitates, sed actiones tantum, quae inter thomistas videtur esse valde recepta opinio, ut infra videbimus, tractando de praedicamento actionis. Sed licet verum sit in effectione actuum immanentium intervenire veram actionem, ut ibi ostendemus, tamen negari non potest quin illa actio aliquem habeat terminum intrinsecum qui per eam fiat, ut ibidem ostendemus; ille autem terminus non potest esse nisi qualitas, ut facile patebit discurrendo per caetera praedicamenta. Item secundum hos actus vere dicimur quales, nempe boni aut mali, scientes, amantes, irati, etc. Item hi actus sunt formae ultimo actuantes ac perficientes substantias quibus insunt; ergo convenit illis communis ratio qualitatis supra assignata. Atque haec sententia est communis inter auctores; eam tenet D. Thomas, Opusc. 48; et Soncin., V Metaph., q. 36, et latius, lib. IX, q. 21; Ferrar., II cont. Gent., c. 82, et II de Anima, q. 22; Hervaeus, Quodl. IX, q. 8; Aegidius, tract. de Mensur. Angel., q. 10. Et in eadem sententia est Scot., In I, dist. 3, q. 6, § Hic sunt, et Quodl., 12, § Ad tertium principale, quem sequuntur scotistae, praesertim Anton. Andr., IX Metaph., q. 4; et idem sentiunt Durand. et Gabr., In I, dist. 27, q. 2.

14. Difficilis Aristotelis locus explicatur .— Neque contra hanc sententiam video probabilem aliquam rationem quam solvere necesse sit. Solum potest obiici difficilis locus Aristotelis, X Ethic., c. 3, ubi sic ait: Atqui neque si voluptas non est qualitas propter hoc bonum non est, neque enim operationes virtutis sunt qualitates, neque felicitas ipsa . Constat autem voluptatem, felicitatem et operationes virtutis actus esse immanentes. Et ita etiam absolute docent ibi D. Thomas et alii, non aliter interpretando verba Aristotelis. Existimo tamen aliquo indigere moderamine, nimirum, voluptatem aut felicitatem non esse puram qualitatem, quae non necessario consistat in actuali operatione eius qui voluptate vel felicitate afficitur, quia nemo potest aut voluptate affici vel fieri felix, nisi actualiter aliquid efficiendo; non tamen potest negari quin illud quod facit qualitas sit.

15. Supposito ergo quod hi actus sint qualitates, videri potest alicui esse collocandos in tertia specie, tum quia sunt termini suarum actionum, tum etiam quia Aristoteles passiones animae in illa specie collocat, ut iram, gaudium, etc., quae tamen actus immanentes sunt. Sed hae rationes non urgent; iam enim diximus esse terminum actionis non esse adaequatam vel essentialem rationem illius tertiae speciei. Passiones autem animae per se ipsae, ut sunt actus immanentes, non pertinent ad tertiam speciem, sed secundum id a quo accipiunt nomen passionis, nimirum ex alteratione quam in corpore efficiunt, et ex termino eius. Dicendum ergo est hos actus aut qualitates primae speciei, et propriissime sub nomine et ratione dispositionis comprehendi. Ita sentiunt frequentius auctores citati, qui hos actus qualitates esse docent, et iuxta omnes rationes sufficientiae supra adductas id ostendi potest. Nam hi actus secundum se interne qualitates sunt atque adventitiae, non enim sunt innatae; ergo iuxta sententiam Simplicii, in prima specie collocandi sunt. Rursus hae qualitates sunt maxime convenientes vel disconvenientes secundum naturam, et per eam efficimur boni vel mali; ergo pertinent ad primam speciem, iuxta secundam illam sententiam, ut notavit Fonseca, lib. V, c. 14, q. 1, sect. 3, quia neque sunt obiecta sensuum, nec termini motus seu passionis proprie sumptae. Iuxta ultimam vero rationem sufficientiae a nobis datam res est manifesta, quia hi actus sunt perfectiones ultimae potentiarum; sed in prima specie collocantur omnes qualitates quae ad actuandas et determinandas potentias institutae sunt; ergo ad illam pertinent huiusmodi actus. Praeterea per actus comparantur habitus; unde per actus disponitur potentia, ut facilitatem in operando habeat; ergo optime constituuntur hi actus sub illa specie, quae est dispositio. Neque in hoc invenio difficultatem alicuius momenti.

16. Intentionales species quam sedem inter qualitates obtineant .— Secunda instantia erat de speciebus intentionalibus, quas qui admittunt, omnes qualitates esse non dubitant, quia non possunt aliud genus accidentis participare. De his ergo dicendum est pertinere ad primam speciem, et, regulariter loquendo, sub nomine habitus comprehendi, quamvis de speciebus sensuum externorum possit esse nonnulla dubitatio, magis forte de nomine quam de re, ut in sequenti sectione declarabo. Species igitur intentionales, quatenus per se primo ordinantur ad operandum, ad alteram ex duabus primis speciebus pertinent; quia vero non dant primam vim agendi, sed illam supponunt et determinant, non ad secundam, sed ad primam speciem referuntur, et quia non actuant potentiam ut ultimi actus eius, sed ut actus primi, qui sunt principia secundorum, ideo in ea specie sub habitibus comprehenduntur. Unde quantum est ex se, permanentes et difficile mobiles esse possunt. Nec refert quod in intellectu distingui soleant hae species ab habitibus, nam in his nominibus potest esse multiplex significatio. Sunt enim in intellectu habitus iudicativi, qui tenent se ex parte potentiae et distinguuntur ab speciebus iuxta communiorem sententiam. Sunt etiam habitus apprehensivi, qui tenent se ex parte obiecti, et hi non distinguuntur ab speciebus, quae propterea frequenter a D. Thoma habitus nominantur. Quando ergo distingui solent species ab habitibus, sermo est de iudicativis, quibus solet nomen habitus simpliciter attribui, eo quod illi proprie sunt qui dant potentiae intellectivae facilitatem in operando. Neque etiam refert quod species intentionales non videantur conferre suis subiectis denominationem; nam reipsa conferunt, quandoquidem ea informant, sed innominata est, quod in mullis aliis qualitatibus accidit, et praesertim in iis quae et non sunt per se sensibiles, et solum fiunt quasi ad deferendam instrumentariam virtutem. Nihilominus tamen respectu potentiarum aliquo modo explicatur haec denominatio, quatenus potentiae dicuntur constitui in actu primo per has species.

17. Raritas, densitas, asperitas et lenitas utrum qualitates .— Tertia instantia erat de raritate et densitate, asperitate et lenitate, quas Aristoteles simpliciter reiicit a genere qualitatis; quod si verum est, cessat difficultas. Gilbertus autem, libro de Sex principiis, c. de Situ, absolute contradicere videtur Aristoteli, et haec omnia sub qualitate constituere. Et revera Aristoteles, VII Phys., c. 2, textu 11, raritatem et densitatem numerat inter qualitates ad quas est alteratio, et saltem de raritate et densitate ita frequentius censeri solet. Et simpliciter videtur probabilius, quia densitas et raritas non videntur praecipue consistere in positione partium, sed in proprietate quadam et tali modo se habendi, ratione cuius multa materia potest esse sub parvis dimensionibus, ut ait D. Thomas, In IV, dist. 12, q. 1, a. 1, q. 3, ad 6. Quod intelligo de parva intensione quantitatis in ordine ad occupandum locum. Asperitas autem et lenitas magis videntur consistere in partium positione aequali vel inaequali. Sed nihilominus sicut figura consurgit ex partium positione, ita asperitas et lenitas esse possunt qualitates consurgentes ex positione partium, et ita frequentius sentiunt Averroes, Albertus et alii interpretantes et limitantes Aristotelem, ut tantum locutus sit de his prout in illis cernitur partium positio. Supponendo igitur has esse qualitates, in quarta specie collocandae sunt, scilicet, asperitas et lenitas, quia revera solum non consistunt in figura quadam. Nec refert quo sensu percipiantur, quia non percipiuntur ut sensibilia propria, sed ut communia, sicut figura, ut constat ex II de Anima, c. 5. Et hactenus de sufficientia huius divisionis.

SECTIO VI. AN DUPLICATAE VOCES QUIBUS DICTAE SPECIES PROPONUNTUR, SIGNIFICENT ESSENTIALES VEL ACCIDENTALES DIFFERENTIAS EARUM

1. Quamvis Aristoteles quatuor tantum species qualitatis numeret, singulas tamen proponit sub duplici nomine; primam appellat habitum et dispositionem; secundam, potentiam vel impotentiam; tertiam, passionem vel passibilem qualitatem; quartam, figuram vel formam. Unde merito dubitatur qualis sit differentia inter singula membra dictarum quatuor complicationum.

Variae opiniones

2. In qua re tres possunt excogitari dicendi modi. Primus est omnia illa tantum accidentaliter differre, ita ut per singula binaria illorum nominum eadem species seu essentia sub diverso modo accidentali significetur. Ratio esse potest quia illa divisio, prout ab Aristotele tradita est, tantum est in quatuor membra; ergo oportet ut singula sint simplices species qualitatis, alioqui si in singulis membris duae species immediate continerentur, esset divisio in octo membra essentialia.

3. Secundus modus dicendi est quaelibet duo membra illarum specierum posse ad unam proximam speciem in qua conveniunt reduci, et sic esse quadrimembrem divisionem, et ita fuisse ab Aristotele propositam ut indicaret singula ex illis membris, quae in duo alia dividuntur, habere in se specialem unitatem et convenientiam; nihilominus tamen in singulis dari duas proximas species essentialiter distinctas, quae illis binis nominibus significantur, et hoc sensu esse divisionem octo membrorum essentialium.

4. Tertia sententia media erit illa membra partim accidentaliter differre, partim essentialiter. Et haec sententia vera est, licet prima non multum a veritate distet, quia differentia essentialis non intercedit, nisi inter habitum et dispositionem sub quadam consideratione, ut explicabimus.

Secunda opinio reciicitur

5. Secundam ergo sententiam non esse in universum veram ostendemus per singulas illarum specierum discurrendo. Et ut a clarioribus incipiamus, de figura et forma non est ulla dubitandi ratio, quin essentialiter non differant, et ita inter auctores non est de illis diversitas opinionum, quia constat figuram esse quamdam formam quasi externam rei quantae; non potest autem in ea specie nomine formae aliud in re significari. Quocirca inter significata illarum vocum nec accidentalis diversitas esse videtur ex parte rerum, sed solum in modo significandi terminorum, quia eadem res nomine figurae significatur, mathematice abstrahendo a materia; nomine autem formae significatur modo physico connotando aliquo modo materiam, ad quam forma dicit habitudinem. Et hoc est quod Albertus dixit, formam significare ipsam figuram, quatenus inest rei naturali vel ei convenit ratione formae. Quod si, ut supra dicebamus ex Boetio, forma non dicit nudam figuram, sed ut ornatam coloribus, in qua pulchritudo consistit, sic vel forma non est una simplex species qualitatis, sed consideratur tantum ut una artificiose composita ex multis naturalibus speciebus, vel certe ut sit in quarta specie, non debet includere ipsam qualitatem coloris, sed tantum figuram, quae terminis ipsius coloris vel plurium colorum consurgit. Itaque ex vi illarum vocum figurae et formae non est essentialis diversitas in illa specie.

6. Alia vero ratione possunt plures species essentialiter diversae sub illo membro numerari; nam mathematici multiplicant species figurarum per numerum angulorum, aut linearum, vel superficierum, aut per proportionem earum. Priori enim modo differt triangulus a quadrangulo, et circulus ab utroque, quia omni caret angulo, et una linea vel superficie concluditur; posteriori autem modo differt quadratum a quadrangulo. Physice autem distingui possunt plures figurae corporum naturalium, vel etiam artificialium. Quod si sub hac specie comprehenditur omnis modus quantitatis ad qualitatem pertinens, sic dividi potest in modum afficientem intime totam quantitatem, ut est densitas vel raritas, vel tantum externe in termino eius, ut est asperitas et lenitas, et in universum figura, ut habet communior sententia.

7. Passio et passibilis qualitas accidentaliter tantum distincta .— De passione et passibili qualitate Aristoteles ipse expresse docet non differre essentialiter, sed accidentaliter tantum. Differunt enim per brevem aut diuturnam permanentiam, ut idem philosophus declarat; brevis autem aut diuturna permanentia, per se loquendo, non distinguunt rei essentiam, ut per se constat. Et in proposito (ait Aristoteles) fieri potest ut idem color, qui ex pudore vel alia simili passione in uno homine causatur et cito transit, in alio sit connaturalis et permanens, quia dispositio quae nunc, dum pudet, circa corpus emergit, eadem et in naturali constitutione fieri potest. Et ita in hoc etiam omnes interpretes conveniunt. Solum potest quis dubitare de quibusdam qualitatibus, quae natura sua sunt cito transeuntes, ut sonus, lumen, et si quae est alia similis. Respondeo primo, quidquid de hoc sit, tamen hic non significari nomine passionis huiusmodi qualitates, sed omnes illas quae per subitam et breviter transeuntem alterationem fiunt, ita ut pro tunc absolute denominent subiectum esse tale. Unde dicitur secundo qualitates tertiae speciei ex se non habere quod cito transeant vel permaneant, sed ex suis causis et ex dependentia quam ab ipsis habent. Sunt enim quaedam qualitates quae a suis proximis causis pendent in fieri et in conservari, aliae vero quae in fieri tantum; quae diversitas est signum evidens diversitatis essentialis talium qualitatum, non quia sit passio vel passibilis qualitas, nam haec utraque denominatio potest in singulis qualitatibus reperiri, sed quia modus dependentiae indicat naturam rei.

8. Quando ergo qualitas pendet tantum in fieri a sua causa, etiamsi causa cito transeat, potest effectum permanentem et durabilem relinquere. Et ita non obstante brevi permanentia causae, potest qualitas facta esse passibilis. Contingit autem interdum ut, licet qualitas per se non pendeat in conservari a sua causa, tamen illa remota, statim pereat qualitas facta, ob actionem contrariorum circumstantium, ut contingit in manu calefacta a sole vel igne, et tunc illamet qualitas dicetur passio tantum. Ubi constat aperte tantum esse distinctionem accidentalem inter illa duo.

9. Quando vero qualitas pendet in conservari a sua causa, tum multo magis intrinsece habebit diuturnam aut brevem durationem iuxta modum applicationis vel durationis causae, et ita idem lumen in aere, et etiam in luna, erit per modum passionis; in stellis autem fixis, verbi gratia, erit per modum passibilis qualitatis. Denique si sit aliqua causa alicuius qualitatis quae natura sua est transiens, vel non applicatur nisi transeunter, tunc illa qualitas semper fiet per modum passionis, et huiusmodi videtur esse sonus; tamen inde colligi non potest quod passio et passibilis qualitas ut sic specie differant, sed quod sit aliqua passio, quae non possit ad statum passibilis qualitatis pervenire, et consequenter, quod sit etiam aliqua passio quae specie differat ab omni passibili qualitate; quae etiam differt specie ab aliis passionibus quae habent causas diversae rationis, et ideo possunt, quantum est ex se, obtinere statum passibilium qualitatum.

10. Potentia num ab impotentia distinguatur essentialiter .— Tertio loco dicendum est de potentia et impotentia, de quibus nonnulla maior est controversia; nam multi volunt impotentiam distingui essentialiter a potentia, eo quod ad contrarios actus ordinantur natura sua; nam cum potentia sit qualitas dans facultatem operandi, impotentia est qualitas quae potius impedit facultatem operandi vel recipiendi. Vel (et in idem fere redit) potentia dicitur quae dat facultatem ad aliquem actum; impotentia vero, quae dat facultatem ad oppositum actum,et quia ipsi actus inter se respectu subiecti ut positivum et privativum, vel ut perfectum vel imperfectum comparantur, ideo Ala vocatur impotentia quae ad actum imperfectum praebet aptitudinem; ut salubritas est potentia, debilitas autem dicitur impotentia.

11. Si vero considerentur ea quae superius de significatione harum vocum diximus, probabilius est hanc esse unicam speciem, quae nomine potentiae adaequate significari posset. Nam si formaliter ac per se loquamur, nihil in hac specie collocatur quatenus impedit aut difficiliorem reddit vel minus aptam facultatem operandi (hace enim per accidens sunt), sed quatenus positive dat facultatem vel capacitatem ad actum; nam hoc est quod per se potest conferre qualitas, quodque formaliter ad hanc speciem spectat, ut satis declaratum est. Addidit vero Aristoteles nomen impotentiae, ut significaret illas facultates quae vel in suis speciebus debiles sunt, vel ad actus naturae vel subiecto contrarios ordinantur, etiam contineri sub specie potentiae, quatenus aliquo modo dans posse operari. Quod autem potentiae interdum ordinentur ad actus oppositos, quorum unus est perfectior alio, potest quidem conferre ad aliquam distinctionem specificam potentiarum, non tamen inde sumitur propria distinctio potentiae et impotentiae, ut sic; nam gravitas et levitas illo modo distinguuntur, et neutra habet rationem impotentiae. Et in habitibus invenitur idem genus distinctionis, ut patet in scientia et errore, virtute et vitio, et tamen non distinguunt duas generales rationes habitus, alteram positivam, alteram quasi privativam, sed omnes continentur sub generali ratione habitus, et postea specifice distinguuntur per proprios actus et obiecta; idem ergo est proportionaliter in potentia.

12. Habitus et dispositio qua ratione distinguantur.— Prima sententia .— Ultimo de habitu et dispositione maior adhuc difficultas et opinionum dissensio est, sed fortasse in vocibus potius quam in re posita. Quod enim illae duae voces habitus et dispositionis eamdem essentiam secundum diversos status accidentales significent, docent Albertus Magnus, Scotus, Aegidius, et nonnulli alii, in c. de Qualitate; et favet D. Thomas, q. 7 de Malo, a. 2, ad 4, ubi sic ait: Difficile mobile non est differentia constitutiva habitus; neque enim dispositio et habitus sunt diversae species; alioqui non posset una et eadem qualitas, quae prius fuit dispositio, postea fieri habitus; sed facile mobile et difficile mobile se habent sicut perfectum et imperfectum circa eamdem rem . Et in his verbis continetur fundamentum huius sententiae, cui plurimum favet Aristoteles, in eodem capite de Qualit., nam primum ait habitum differre a dispositione quia magis permanet atque diuturnior est. Unde, cum inferius quasdam dispositiones numerasset, addit: Nisi et harum ipsarum aliqua versa iam in naturam sit dimoverique nequeat, aut summa difficultate mutari possit . Quam quidem hac ratione quispiam habitum iam nuncupaverit; et ideo inferius concludit omnem habitum esse dispositionem, non vero e converso, quia, nimirum, habitus dicit essentiam dispositionis et addit accidentalem perfectionem quam dispositio ut sic non requirit.

13. Secunda sententia .— At vero idem D. Thomas, I-II, q. 49, a. 2, ad 3, quamvis probabilem existimet dictam sententiam, magis tamen consonum intentioni Aristotelis esse putat habitum et dispositionem essentialiter differre, quia illae duae differentiae, facile et difficile mobile, non significant diversos status eiusdem rei secundum esse perfectum et imperfectum, sed indicant differentias essentiales per ordinem ad diversas causas, quae diversae qualitates postulant. Nam quaedam dispositiones sunt quae per se ex natura sua habent ex vi suarum causarum esse permanens et difficile mobile a subiecto, et hae sunt essentialiter habitus, etiamsi contingat ex accidenti non diu permanere aut facile dimoveri posse. Aliae vero sunt dispositiones, quae per se ex vi suarum causarum sunt facile transmutabiles; et hae nunquam sunt essentialiter habitus, etiamsi ex accidente interdum difficulter dimoveantur. Sic enim explicatae hae differentiae plane indicant diversas essentias: nam res quae natura sua vendicant sibi conditiones oppositas et proprias ac per se causas illarum, necesse est ut diversas habeant naturas, a quibus id proveniat.

14. Atque hinc inferunt aliqui iuxta hanc sententiam scientiam esse habitum essentialiter, etiamsi imperfecte acquisita sit, idemque esse dicendum de virtutibus moralibus, iustitia, prudentia, etc. Quod sentit Aristoteles dicto capite, dicens: scientiam esse habitum, quia cum difficultate dimovetur, etiamsi quispiam mediocriter eam acquirat . Et subdit: Similiter et virtus, ut iustitia, temperantia, etc . At vero error (iuxta hanc sententiam) nunquam est essentialiter habitus, etiamsi maxime radicatus esse videatur, et difficulter amitti ob nimiam consuetudinem subiecti, quia cum falsis principiis nitatur, quantum est de se, semper potest facile dimoveri. Idemque existimatur de vitiis moralibus; haec enim, cum sint naturae rationali contraria, quantum ex se est, facile amitti possunt, licet ex conditione subiecti diuturniora interdum fiant. Unde ulterius, quoad usum terminorum, aiunt nomen dispositionis dupliciter sumi: uno modo generatim, et sic esse genus ad dispositionem et habitum; alio modo speciatim et cum praecisione, et ut sic significare speciem condistinctam ab habitu; quae distinctio est consentanea Aristoteli dicenti omnem habitum esse dispositionem, non vero e converso; et sic Aristoteles, V Metaph., c. 20, habitum definit per dispositionem tamquam per genus. Tandem aiunt habitum et dispositionem dupliciter dici, scilicet, secundum rem et secundum modum; ut scientia vel virtus parum radicata ex accidente habet modum dispositionis, re tamen ipsa est verus habitus; quando vero iam est radicata, est habitus secundum rem et modum; error autem aut vitium nunquam est habitus secundum rem, quamvis interdum ex parte subiecti habeat modum habitus. Atque ita specifica et essentialis diversitas constituitur inter habitum et dispositionem secundum rem.

Auctoris iudicium

15. Haec posterior sententia, quantum ad conclusionem intentam mihi probatur, nimirum, quod habitus et dispositio sub peculiari quadam et contracta significatione possint specie distingui; tamen modus explicandi propositus non mihi probatur quoad omnia. Itaque suppono ex dictis, in hac specie sub nomine habitus et dispositionis solum comprehendi qualitates perficientes potentias animae; nam in qualitatibus corporis non est illa peculiaris ratio quae dictam speciem constituit, prout a nobis explicata est. Unde eo modo quo improprie aut late utendo nomine habitus , attribuitur qualitatibus corporis, nunquam distinguitur essentialiter a dispositione, sed accidentaliter per maiorem intensionem, vel alias causas firmioris adhaesionis ad subiectum, quomodo febris hectica, vel sanitas firma vocabitur habitus, et sic de aliis. Rursus in potentiis animae distinguere possumus actus ultimos seu secundos, a primis, qui sunt principia secundorum cum ipsis potentiis. Ex quibus actus secundi vocari possunt dispositiones; primi vero propria et peculiari ratione vocantur habitus. Et utrumque constat ex communi modo loquendi omnium. Et ratio est quia per actus disponuntur potentiae ad habitus, et ad obtinendam facilitatem in operando, quam confert habitus. Item actus secundus ex suo genere, quia pendet ex actuali influxu et attentione potentiae vitalis, non habet esse omnino fixum et permanens, sed facile transmutatur; at vero actus primus de se et natura sua habet esse permanens; nam etiamsi potentia cesset ab operando, potest in ea conservari, nisi aliunde pendeat ab extrinseco agente, per cuius absentiam desinat esse, ut contingit in speciebus intentionalibus sensuum externorum.

16. In hoc ergo sensu utendo illis vocibus, verissimum est habitum et dispositionem specie ac essentialiter differe; nam habitus et actus, ex omnium consensu, differunt specie, ut patet ex modo attingendi obiectum. Actus enim per se et immediate illud attingit et est quasi formalis et proxima unio ad obiectum; habitus vero solum attingit mediante actu, et ideo dicitur esse propter actum et esse tantum radicalis unio ad obiectum, post ipsam potentiam, tamquam principium actus. Potest etiam haec essentialis diversitas declarari per illis differentias: Facile et difficile mobile ex natura sua et ex propriis causis . Nam qualitas quae natura sua pendet ex actuali influxu potentiae, et inde habet quod sit facile transmutabilis, essentialiter differt a qualitate quae natura sua non habet talem dependentiam, et ideo quantum est ex se, habet esse permanens et durabile; sed hoc modo differunt habitus et dispositio iuxta praedictam interpretationem; ergo. Minor constat ex dictis, et maior videtur per se nota, quia uniuscuiusque rei natura non potest melius diiudicari quam ex habitudine ad suas causas. Et iuxta hanc etiam interpretationem verissime dicitur nomen seu conceptum dispositionis generice et specifice sumi posse. Nam priori modo idem est quod actus perficiens et actuans potentiam operativam, ut abstrahit ab actu primo et secundo, et ut sic constituit hanc primam speciem qualitatis, quatenus est simplex quaedam species subalterna, quae ulterius dividitur in actum primum et secundum, tamquam in habitum et dispositionem stricte et specifice sumptam. Atque ita caret omni difficultate haec distinctio.

17. Animadversione dignum .— At vero sumendo habitum et dispositionem prout hae voces attribui possunt actui primo intellectus vel voluntatis, non opinor esse distinctionem specificam inter habitum et dispositionem, per se loquendo et quatenus tales sunt. Nam omnes actus primi harum potentiarum ex se sunt permanentes et difficile mobiles, praesertim si suum statum perfectum acquirant; et e converso, omnes illi, aut ex imperfectione status, aut conditione subiecti et aliis causis extrinsecis, possunt interdum facile dimoveri; adeo ut scientia ipsa, quae in intellectu videtur esse maxime adhaerens, possit interdum facile amitti et habere modum seu statum dispositionis, ut expresse docuit Aristoteles, in c. de Qualit. Et in voluntate charitas, quae videtur potentissimus habitus, facile amittitur ex conditione subiecti.

18. Opiniones, errores, vitia, veri sunt habitus .— Denique (ut rem ipsam in qua potest esse diversitas attingamus) in intellectu non solum scientiae sunt habitus, sed etiam opiniones, sive verae, sive falsae et rroneae, et in voluntate non tantum virtutes, sed etiam vitia sunt veri habitus, quae est expressa sententia Aristotelis, VII Phys., c. 3, text. 17, dicentis: Habituum alii quidem virtutes, alii vero vitia . Est etiam sententia D. Thomae, I-II, q. 51, a. 3, ubi dicit habitum scientiae acquiri per unum actum, habitum autem opinionis per plures; et q. 54, a. 13, distinguit habitus in vitia et virtutes, prout ad actum bonum vel malum disponunt potentiam; et q. 57, a. 2, ad 3, distinguit habitus intellectuales in eos qui sunt virtutes, et qui virtutes non sunt, ut opinio. Et ratio est quia hae omnes qualitates sunt ex natura sua permanentes et difficile mobiles in sensu superius explicato; et si proprie sumatur habitus, quatenus ex se acquiri potest per multos actus, nullus est qui ex parte suae causae non sit difficile mobilis, quatenus consuetudo est altera natura, quae proinde difficile mutatur. Unde non solum ex conditione subiecti, sed etiam ex vi ipsorum actuum seu consuetudinis difficile est homini, non solum a vitio ad virtutem, sed etiam a virtute ad vitium transmutari, et in intellectu etiam ipsa consuetudo erroris reddit difficilem ipsam scientiam, vel intelligentiam veritatis. Omnes ergo hi habitus conveniunt in illa generali ratione, difficile mobilis. Quod vero inter hos habitus quidam habeant firmiores vel immobiliores causas quam alii, deservire potest ad ulteriorem distinctionem apecificam ipsorum habituum; sic enim in intellectu distingui possunt virtutes a non virtutibus, et in voluntate virtutes a vitiis; non tamen id satis est ut hae qualitates excludantur a vera et propria ratione habitus. Maxime cum habeant eumdem generalem modum afficiendi potentiam et dandi facilitatem ad operandos proprios actus, quae nomine habitus proprie significatur. Denique non est dubium quin istae qualitates habeant inter se specialem convenientiam, quam non habent cum actibus secundis, quatenus conveniunt in ratione principii proximi, dantis potentiae facultatem vel actuationem ad actum secundum, ratione cuius ipsi habitus inter se proprius et formalius opponuntur, quam cum actibus; illa ergo ratio proprie significatur nomine habitus. Atque ita ormnes hae qualitates sunt veri habitus secundum rem et essentiam, etiamsi secundum maiorem vel minorem perfectionem, vel accidentalem vel aliquando etiam essentialem, possint communem illam rationem participare. Atque haec satis sint de distinctione harum specierum, ex quibus satisfactum est quartae difficultati propositae in secunda sectione.

SECTIO VII. QUAE PROPRIETATES QUALITATI CONVENIANT

1. Postquam dictum est de essentia et speciebus qualitatis, desiderari potest ut de causis et effectibus eius dicamus. Verumtamen de his nihil peculiariter occurrit dicendum, quia, in genere loquendo, causae qualitatum eaedem sunt quae aliarum rerum; in particulari vero singulae qualitates habent causas proprias et sibi accommodatas, quarum cognitio pertinet ad particulares scientias, in quibus de singularum rerum proprietatibus et qualitatibus agitur. Idemque est proportionaliter dicendum de effectibus; propriissimus enim effectus uniuscuiusque qualitatis est ipse formalis effectus, quem per se primo confert; quaedam vero ultra hunc habent alios effectus in genere causae efficientis; de qua re peculiariter dictum est supra, dum de causa efficienti disputaremus. Saepe etiam una qualitas est finis alterius rei vel qualitatis, et ita etiam potest habere effectum in genere causae finalis, et rursus, quatenus una esse potest proximum subiectum alterius, potest habere effectum in genere causae materialis, quae omnia in communi sunt clara ex dictis supra, in disputatione de causis, in particulari vero ad varias scientias pertinent, et in duabus disputationibus sequentibus nonnihil attingemus.

2. De proprietatibus item qualitatis vix potest aliquid in communi dici; tamen ad huius materiae complementum et ut paremus viam ad ea quae inferius disputaturi sumus, pauca notanda sunt ex Aristotele in Praedicamentis, c. de Qualit., ubi tres proprietates assignat.

De prima proprietate, quae est contrarietas

3. Prima proprietas est contrarietatem propriam in qualitatibus inveniri, quam Aristoteles ita declarat ut non omni qualitati convenire doceat. Constat enim non omnes qualitates habere contrarium; ut figura proprie contrarium non habet, nec naturalis potentia; immo addit Aristoteles neque medios colores habere contrarium, quod intelligendum est de propriissima contrarietate, quae inter extrema versatur. An vero haec proprietas in solo qualitatis genere inveniatur, dubium est; nam substantiae, quantitati et relationi attribuit Aristoteles oppositam proprietatem, quae est non habere contrarium; actioni autem et passioni eamdem attribuit proprietatem, scilicet, habere contrarium; de caeteris vero quatuor praedicamentis nihil ipse dicit. Gilbertus autem in eis omnibus †6 videtur contrarietatem negare, quod in ubi nonnullam habet difficultatem. Sed haec omnia pendent ex eo quod exacte intelligatur quid sit propria contrarietas, et quomodo a quacumque alia oppositione, vel repugnantia et incompossibilitate formarum differat. Sed haec res peculiarem postulat disputationem, praesertim cum in ea declaranda X lib. suae Metaphysicae Aristoteles posuerit, et ideo post duas sequentes disputationes eam trademus.

De secunda proprietate, quae est intensio

4. Secunda proprietas qualitatis est quod intensionem recipiat et remissionem, seu quod recipiat magis et minus, quam proprietatem declarat etiam Aristoteles non convenire omnibus qualitatibus, quod etiam certum est. In dubio autem relinquere videtur an haec proprietas qualitatibus in abstracto conveniat, vel solis concretis aut subiectis participantibus has qualitates, ita ut una albedo, verbi gratia, non dicatur magis albedo quam alia, sed ipsum album dicatur magis album quam aliud, aut magis recipere vel participare albedinem; haec vero quaestio requirit ut naturam intensionis declaremus, et quo modo fiat, de qua re instituemus disp. XLVI, ubi proprietatem hanc ex professo tractabimus et explicabimus.

Ultima proprietas

5. Tertia proprietas est ut secundum qualitatem simile aliquid vel dissimile dicatur, quam dicit Aristoteles esse maxime propriam qualitati, quia illi soli convenit, et ratione cuiuscumque qualitatis potest convenire. Haec vero proprietas eodem modo et eadem proportione explicanda est qua similem de aequalitate quantitatis declaravimus; est enim omnino eadem ratio. Unde nihil addendum occurrit praeter ea quae de propriis relationibus similitudinis et dissimilitudinis inferius, inter disputandum de relationibus, trademus.

Notes

†* Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004. http://www.salvadorcastellote.com scc@salvadorcastellote.com

†1 intrinsecum alit. extrinsecum.

†2 dictae alit. distinctae.

†3 ipsi alit. ipso.

†4 specificationem alit. significationem.

†5 praedicamentorum alit. praedicatorum.

†6 omnibus alit, nominibus.