SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO XIII. QUALIS SIT COMPOSITIO EX ESSE ET ESSENTIA, QUALISVE COMPOSITIO SIT DE RATIONE ENTIS CREATI

SECTIO XIII. QUALIS SIT COMPOSITIO EX ESSE ET ESSENTIA, QUALISVE COMPOSITIO SIT DE RATIONE ENTIS CREATI

1. Haec quaestio necessaria est, tum ad explicandas difficultates tactas in secunda et tertia ratione pro prima sententia, propositis in sect. 1, tum ad examinanda vel declaranda multa quae de hac compositione scripta sunt ab auctoribus, praesertim a Caietano, de Ent. et essent., c. 5, paulo post q. 9, ubi, per comparationem ad compositionem ex materia et forma, declarat compositionem ex esse et essentia, quas in duobus convenire dicit, differre autem in decem.

Collatio compositionum ex esse et essentia, et ex materia et forma

2. Prima convenientia est quia utraque compositio est ex actu et potentia. De prima compositione hoc per se notum est, de secunda probat, quia quidditas quaelibet ex eo ponitur in rerum natura quod existentiam acquirit. Quae probatio valde debilis est, si sit sermo, ut revera est, de potentia receptiva, quia essentia non dicitur acquirere esse quia prius fuerit in potentia ad recipiendum et postea suscipiat actum, sed quia prius tota erat in potentia obiectiva seu activa suae causae, et postea fit ens actu. Secunda convenientia est quod in utraque compositione actus et potentia reducuntur ad idem genus. Quae vera est; intercedit enim etiam inter compositionem realem et rationis, seu inter compositionem physicam et metaphysicam, ut patet in compositione ex genere et differentia. Quamquam in hoc observari possit nonnulla diversitas, nam in physica compositione utraque pars, scilicet, materia et forma, ponitur tantum reductive in praedicamento; in metaphysica autem compositione, differentia tantum ponitur reductive in praedicamento; genus vero, quamvis ut pars possit etiam reduci, seu ad latus constitui, tamen ut est quoddam totum directe collocatur. Idemque suo modo reperitur in compositione ex esse et essentia, quae etiam metaphysica est, ut infra dicam; nam essentia integra directe collocatur in praedicamento, existentia vero concepta ut quidam modus, solum per reductionem, de quo in superioribus satis diximus.

3. Differentiae legi possunt in praedicto auctore; sex enim priores omnes supponunt distinctionem realem inter essentiam et existentiam et quod existentia non est actus nisi essentiae completae et compositae ex materia et forma, et ideo neque nobis necessariae sunt, neque oportet denuo impugnare multa quae in eis dicuntur. Ut quod in compositione ex esse et essentia neutrum extremorum est pars substantiae; est enim hoc verum in compositione completi entis, non vero in omni compositione ex esse et essentia; haec enim etiam in materia ipsa, et forma, et in anima separata reperitur. Item quod in secunda differentia dicitur, in compositione ex materia et forma alterum extremum esse puram potentiam, non vero in compositione ex esse et essentia, hoc (inquam) imprimis non est generale, cum ipsa materia constet ex esse et essentia, et praeterea, si essentia praescindatur ab esse, magis potentiale ens est quam materia praecisa a forma, seu ut supponitur formae cum suo esse, quamquam illae potentialitates sint diversae rationis, nam in essentia ut sic est obiectiva, in materia vero est receptiva. Et similia fere notari possunt in quatuor sequentibus differentiis, quas omitto.

Consurgatne unum per se ex esse et essentia

4. Quod vero in septima dicit, ex materia et forma fieri unum per se, non vero ex esse et essentia, falsum esse censeo, etiam in opinione quod essentia et existentia realiter distinguantur. Primo, quia comparantur ut actus et potentia eiusdem generis, quae per se et ex natura sua instituta sunt ad componendum unum, et essentia sine existentia non habet completam actualitatem, immo neque est ens in actu; cur ergo non consurget ex eis ens per se unum? Secundo, quia non fit ex eis unum per accidens; ergo fit unum per se. Antecedens admittitur et probatur ab eodem Caietano, quia unum per accidens aggregat res diversorum generum; consequentia vero probatur, quia ex essentia et esse fit revera unum, nam realiter uniuntur inter se, immo (quod mirabile est) ipse Caietanus ibidem ait quod essentia per se adunatur cum esse; inter unum autem per se et per accidens non potest medium excogitari. Tertio, quia alias nullum ens creatum esset per se unum, quatenus ens actu est. Quarto, quia ratio Caietani est valde debilis, scilicet, quia ens per se unum fit ex partibus substantiae, esse autem non est pars substantiae. Est enim assumptio falsa, nam etiam fit per se unum ex substantia et actu seu termino substantiali, alioqui ex natura et subsistentia non fieret per se unum, neque suppositum substantiale, ut sic, esset per se unum, quod plane falsum est. Unde possumus theologice improbare illam doctrinam, quia ex ea sequitur Christum non esse unum per se, quia constat ex humanitate et Verbo, non ut ex partibus substantialibus, sed ut ex natura et subsistentia, vel tamquam ex essentia et esse.

Compositionem ex esse et essentia esse compositionem Ȝex hisȝ

5. Atque hinc simili modo constat octavam differentiam quam idem auctor assignat falsam esse, nimirum, quod compositio ex materia et forma est compositio ex his , et, ideo fit ibi unum tertium; compositio autem ex esse et essentia est compositio cum his , quia in ea non datur res quae constet ex essentia et existentia, proprie loquendo, sicut datur res constans ex materia et forma, sed essentia componit cum existentia, et e converso, et ideo (inquit) dictum est quod adunantur per se, non tamen componendo tertium. Sed haec distinctio duplicis compositionis, ex his et cum his (ut alibi in simili causa contra Durandum ostendi), conficta est; omnis enim compositio vera secundum diversas habitudines est compositio ex his et cum his , vel huius ad hoc , ut proprius Durandus dixit. Nam in ordine ad terminum qui ex compositione resultat, dicitur compositio ex his , quia compositum non componit cum componentibus, sed componitur ex illis; secundum habitudinem autem componentium inter se, dicitur compositio cum his , vel huius ad hoc , quia unum cum alio componit tertium. Impossibile autem est dari aliquam veram compositionem quin detur aliquid per illam compositum quod unitatem aliquam habeat compositioni proportionatam; ergo impossibile est dari veram compositionem quin sit compositio ex his . Consequentia est evidens ex dictis et ex ipsa terminorum significatione; quid enim aliud est esse compositionem ex his nisi esse compositionem unius rei constantis ex multis? Antecedens vero patet, quia omnis vera actio, praesertim transiens, habet aliquem adaequatum terminum; ergo et compositio habet adaequatum terminum ad quem terminetur, qui esse non potest nisi compositum. Item, quia omnis compositio fit per unionem componentium; ex unione autem resultat unum, non simplex, sed compositum. Sic igitur, si compositio ex esse et essentia est vera compositio et realis, ut ipsi dicunt, negari non potest quin sit compositio ex his ; negari etiam non potest quin ex ea resultet una res composita, nam si haec non †18 datur, quid, quaeso, est quod ex esse et essentia componitur? Item Caietanus nullam rationem affert, neque afferre potest, cur ex esse et essentia non componatur una res. Item alioqui pari ratione diceret ex subsistentia et natura non fieri unum quid, quod plane est falsum, quia suppositum substantiale est unum. Sequela patet argumento supra indicato, quia etiam haec compositio non est ex partibus substantialibus, sed ex essentia et termino seu modo essentiae. Unde hic etiam urget ratio theologica, quia sequitur incarnationem non esse compositionem ex his , quia est compositio ex natura et supposito, vel ex esse et essentia. Atque ita etiam fit Christum non constare ex natura divina et humana, quod est contra modum loquendi Conciliorum dicentium Christum ex duabus et in duabus naturis subsistere.

6. Omissis ergo differentiis, iuxta opinionem asserentem esse et essentiam esse res distinctas, dicendum esset compositionem ex esse et essentia convenire cum aliis univoce in communi ratione verae et realis campositionis ex reali potentia et actu ad idem genus seu praedicamentum aliquo modo pertinentibus, ideoque convenire etiam in ratione compositionis qua fit per se unum ex multis. Differre autem quia actus huius compositionis non est proprie forma, nec substantialis neque accidentalis, sed simplex quidam terminus essentiae, vel modus intrinsecus et proportionatus illi, et consequenter etiam differre ex parte alterius extremi, scilicet, essentiae, quia non est propria materia, sed potentia receptiva alterius rationis, et proportionata tali actui.

Compositio ex esse et essentia analogice dicitur compositio

7. At vero iuxta nostram sententiam dicendum est compositionem ex esse et essentia analogice tantum compositionem appellari, quia non est compositio realis, sed rationis; compositio enim realis non est nisi ex extremis in re ipsa distinctis; hic autem extrema non sunt in re distincta, ut ostendimus; ergo compositio ex illis non potest esse realis. Sicut autem ens rationis non est ens nisi analogice ac solo fere nomine, ita compositio haec non habet univocam convenientiam cum compositione reali materiae et formae, verbi gratia, sed analogam tantum proportionem. Atque haec est prima et quasi generica differentia inter hanc compositionem et illam quae est ex materia et forma. Cum hac vero coniuncta est alia differentia, quae ad rem praesentem spectat, quod compositio ex materia et forma reperitur tantum in corporibus et sensibilibus rebus; haec vero ex esse et essentia communis est omnibus entibus creatis quae sunt entia in actu; et ideo illa compositio physica est, quia non abstrahit a materia secundum esse; haec vero est metaphysica, quia abstrahit et communis est entibus immaterialibus. Ex quo etiam fit ut illa prior compositio physica fundamentum sit physicae transmutationis; haec vero minime, sed ex se abstrahat a corruptione vel transmutatione physica, nisi quatenus adiungitur rebus in quibus prior compositio reperitur. Ab aliis vero metaphysicis compositionibus differt, generatim loquendo, quia ad diversum terminum quasi formalem effectum ordinatur. In particulari vero differt a compositione ex natura et subsistentia, quia haec realis est, illa rationis; ab aliis vero compositionibus rationis, ut ex genere et differentia, etc., quia illae ex se abstrahunt ab existentia actuali et considerantur etiam in ente in potentia; haec vero consideratur tantum in re actu existente.

Quomodo ex esse et essentia compositio sit rationis tantum

8. Sed contra hanc explicationem occurrunt nonnullae obiectiones, quarum solutionibus res haec magis declarabitur. Prima est quia, si haec est tantum rationis compositio, non potest dici esse de ratione creaturae, quia vel non est communis omnibus creaturis, vel non propria earum; nam compositio rationis fingitur a ratione; ergo extrinsecus advenit creaturis; ergo non est de ratione earum nec potest dici omnibus communis. Quod si dicatur communis, non quatenus actu cogitatur, sed quatenus circa omnes creaturas excogitari potest, hoc modo non erit proprie entis creati, sed in Deo etiam cogitari aut fingi poterit; nam compositio rationis non repugnat perfectae simplicitati reali, et ideo non repugnat Deo. Sic enim dicunt theologi personas divinas constitui relationibus seu subsistentiis personalibus, quae constitutio plane est quaedam rationis compositio, nam relationes ratione distinguuntur ab essentia, et personae relationibus et ipsa essentia constituuntur et quasi componi intelliguntur; sic etiam theologi nonnulli attribuunt Deo compositionem ex genere et differentia. Nec defuerunt etiam qui putarent esse distingui ratione ab essentia, etiam in Deo.

9. Respondetur hanc compositionem ex esse et essentia ita esse rationis, ut non ab intellectu mere gratis conficta sit, sed in re habeat aliquod fundamentum. Dicitur ergo haec compositio esse de ratione entis creati, non quatenus ab intellectu completur vel cogitatur, sed secundum fundamentum quod in ipso ente creato habet; hoc autem fundamentum non est aliud nisi quia creatura non habet ex se actu existere, sed tantum est ens potentiale quod ab alio potest esse participare; nam hinc fit ut essentia creaturae concipiatur a nobis ut potentiale quid, esse vero ut modus seu actus quo talis essentia ens in actu constituitur. Atque in hoc sensu optime intelligitur quomodo haec compositio sit de essentia entis creati, nam de essentia eius est non habere esse ex se, sed solum posse participare illud ab alio. Dico autem esse de essentia eius, si ens creatum ut ens actu sumatur, nam si sumatur in potentia, non poterit esse de essentia eius esse hoc modo actu compositum, nam in hoc involvitur repugnantia; sed erit de essentia eius esse aptum ad essendum cum tali compositione et non aliter, et in hoc completur propria ratio entis creati in actu vel in potentia, quam in tota hac disputatione praecipue declarare intendimus.

10. Compositio ex esse et essentia qualiter creaturarum propria .— Rursus ex dictis intelligitur facile quomodo haec compositio sit propria entis creati et Deo attribui non possit; nam fundamentum eius includit imperfectionem repugnantem Deo, qui est ens actu per essentiam, et neque est neque concipi potest ut ens potentiale, quia ipsa potentialitas essentiae Deo ut Deus est repugnat. Quocirca, quidquid sit de compositione rationis in communi, an, quatenus talis est, repugnet perfectioni divinae (nam fortasse aliqua non repugnat, nisi sit quaestio de nomine et ad vitandam vocis invidiam vocetur constitutio et non compositio, etiam rationis), tamen compositio illa rationis quae in re habet fundamentum includens imperfectionem, Deo plane repugnat, et hac ratione, qui melius ex theologis sentiunt, negant in Deo compositionem ex genere et differentia, tametsi rationis sit, quia requirit in re aliquod fundamentum imperfectionem includens, scilicet, limitationem perfectionis quae possit genere et differentia circumscribi, ut praecedenti disputatione tactum est. Sic ergo longe maiori ratione repugnat Deo compositio ex esse et essentia. Qui vero ei talem compositionem attribuunt aut in eo esse et essentiam ratione distinguunt, vel non concipiunt quid sit Deus, vel non satis intelligunt in quo ratio huius compositionis consistat, vel non loquuntur de distinctione rationis, de qua nunc agimus, sed quae excogitari potest inter esse et essentiam in communi prout abstrahit a Deo et creaturis.

11. Obiectio .— Secunda obiectio esse potest quia iuxta nostram sententiam nec compositio rationis excogitari potest ex esse et essentia. Nam compositio per se alicuius rei esse debet ex extremis realibus, quamvis ipsa rationis sit; non enim dicitur rationis quia ipsa extrema per rationem ficta sint, sed quia, licet quid reale sint, tamen in re non sunt duo, sed unum; at vero essentia et esse neque in re sunt, nec etiam concipi possunt ut duo extrema realia, quia, quando sunt duo extrema, eo modo quo sunt duo, unum non includitur in alio; essentia vero non concipitur ut extremum reale nisi ut includens esse, ut a nobis supra dictum est; ergo non potest concipi per modum compositionis haec actualitas quam essentia intelligitur habere ab esse. Et urgetur amplius haec difficultas in ipsamet existentia creata; illa enim est ens creatum, unde necesse est ut etiam in illa locum habeat haec compositio; nam illa est potentialis, et potest interdum esse, interdum non esse, et tamen in illa non potest intelligi compositio ex essentia et esse, alias procederetur in infinitum.

12. Dissolvitur .— Respondetur primo, non esse necessarium ad compositionem rationis ut extrema sint vel concipiantur tamquam entia realia actualia, praesertim praecise sumpta et quatenus unum non includitur in conceptu alterius, sed satis esse quod extrema sint rationes aliquae reales aptae ad existendum aliquo modo. Quod patet aperte in compositione rationis ex natura specifica et differentia individuante; natura enim specifica, ut praecisa per conceptum ab omnibus differentiis individuantibus, non est ens actu, sed solum ratio quaedam realisapta ut sit actu in individuis (loquimur autem de illa compositione ut rebus realibus attribuitur, seu ut habet terminum realem). Igitur quod extrema sint entia realia in actu, est quidem per se necessarium ad compositionem realem; ad compositionem autem rationis minime. Unde potest triplex compositio rationis distingui. Una quae sit ex extremis, ut in re ipsa sunt entia in actu, licet non sint actu distincta. Alia, quae sit inter extrema realia quidem aptitudine seu formalitate reali obiectiva, abstrahentia ta

men ab actualitate existentiae. Alia denique quae sit quasi media, ita ut unum extremum eius sit solum ratio aut essentia realis praecise concepta, aliud vero sit existentia actualis. Et haec responsio est optima, et satis conformis modo concipiendi.

13. Secundo vero dici posset non omnem compositionem rationis esse ex extremis quae mutuo se excludunt, seu quorum neutrum includitur in conceptu alterius, sed satis esse ut unum possit ab alio praescindi, quamvis alterum e converso non possit. Sic enim substantia est aliquo modo composita secundum rationem, quia resolvi potest in duos conceptus entis et modi per se, quamvis in conceptu modi necessario includatur ens. Sic ergo dicetur in praesenti. Et utroque modo potest confirmatio de ipsa existentia expediri; primo enim dici potest satis probabiliter existentiam actualem, hoc ipso quod ab exercitio actualiter existendi abstrahitur, confundi cum ipsa essentia, et ideo existentiam ut exercitam non concipi ut compositam, sed ut simplicem modum componentem ens in actu creatum. Quapropter, cum dicitur haec compositio esse de ratione entis creati, intelligitur vel de eo quod concipitur ut id quod est, et non ut praecisa ratio essendi, vel intelligitur cum proportione, scilicet, compositionem hanc esse de ratione entis creati, ut compositi per illam, vel ut componentis. Vel secundo dici potest in ipsamet existentia posse concipi hanc compositionem sine processu in infinitum, quia ipsa, dum est ratio essendi essentiae, etiam est ratio essendi sibi ipsi, ut in superioribus fusius tractatum est.

Quomodo esse creaturae sit esse receptum

14. Tertia obiectio erat quae tacta est in dicta secunda ratione primae sententiae, quia ex dictis sequitur esse creaturae non esse receptum in aliqua potentia receptiva, sed esse subsistens; ex quo ulterius inferebatur esse perfectissimum et infinitum, quia non habet unde limitetur. Prima sequela probatur, quia si in re ex esse et essentia non fit compositio tamquam ex actu et potentia, ergo in re ipsum esse non est actus receptus in potentia; ergo est irreceptus et in se subsistens. Haec difficultas imprimis non procedit de esse accidentium, nam hoc est receptum in subiecto. Deinde non procedit de esse formae substantialis materialis, nam hoc etiam receptum est in materia, a qua limitari potest. Atque eadem fere ratione non procedit de esse animae rationalis, quia, licet non recipiatur in materia ut pendens ab illa, tamen coaptatur et per habitudinem ad illam limitari potest. Ex quo ulterius fit multo minus procedere rationem in esse ipsius materiae, quod multo est imperfectius quam esse formae magisque potest per habitudinem ad formam limitari quam esse ipsius formae per habitudinem ad materiam. Unde hoc ipsum fere dicunt de essentia et esse qui realiter illa distinguunt; aiunt enim esse limitari per essentiam cuius est actus, et essentiam per esse, quia est potentia receptiva illius. Praeterea hinc facile cessat illa difficultas in esse totius substantiae compositae; limitabitur enim ex partibus componentibus; non enim potest esse illimitatum quod ex limitatis partibus constat.

15. Solum ergo restat esse angelorum, de quo fatendum est non esse proprie receptum in subiecto proprie sumpto, nec secundum partem, quia est indivisibile, nec secundum se totum, quia est substantiale et completum; dici tamen potest illud esse receptum in supposito ex natura rei distincto ab ipsoesse essentiae, idque satis esse ut sit limitatum et finitum. Quod in hunc modum potest declarari, nam aut loquimur de esse solius naturae angelicae, aut de esse subsistentiae eius, aut de adaequato esse totius suppositi. Esse naturae recipitur in supposito ex natura rei distincto ab ipsa, et ex hac parte limitatur, quia in compositionem trahitur et per talem subsistendi modum limitatur ac determinatur. Esse vero ipsius subsistentiae ex eo clare limitatur quia solum est modus quidam talis naturae. Denique completum esse totius suppositi, cum compositum sit ex limitatis extremis, limitatum etiam esse necesse est. Sic igitur non oportet ut esse creaturae illimitatum sit, quamvis sit irreceptum in subiecto.

16. Quod vero infertur, fore subsistens, variis modis potest intelligi. Primo, quod essentialiter et adaequate ac per seipsum sit esse subsistens. Secundo, quod sit subsistens quasi denominative per aliquem modum seu terminum sibi intrinsecum. Hoc posteriori modo in nulla sententia negari potest quin esse creatum, si sit substantiale et completum, natura sua sit subsistens, quia non est inhaerens nec ab aliquo alio sustentatum, sed propria subsistentia terminatum. Et quia haec subsistentia ex natura rei distinguitur a tali esse, et ab illa habet quod subsistat, ideo voco illud denominative subsistens et non essentialiter. Et hic modus esse subsistentis nullam indicat infinitatem vel illimitationem in tali esse, cum sit imperfectus modus subsistendi, et cum compositione aliqua. Priori autem modo fatemur solum esse Dei esse sic subsistens actu, seipso essentialiter ac per se primo, quod habet ex vi suae infinitatis. Neque ex eo quod in creatura compositio ex esse et essentia non sit realis sequitur quod illius esse sit subsistens illo modo; nam si sit sermo de esse naturae substantialis, hoc non subsistit nisi per modum superadditum; si vero sermo sit de esse ipsius subsistentiae, illud non est proprie subsistens, sed ratio subsistendi; si denique sit sermo de toto supposito, illud quidem est subsistens, non tamen per se primo et adaequate, sed per quemdam alium terminum seu modum suum. Atque ita omnino satisfit difficultati propositae, etiam si admittamus nonnulla principia quae nondum satis demonstrata sunt, ut quod esse subsistens sit proprium divini esse, vel quod requirat infinitam perfectionem.

17. Aliter vero posset respondere, dupliciter intelligi esse irreceptum: uno modo, quod sit irreceptum tam in aliquo quam ab aliquo, et hoc modo non sequitur, ex nostra sententia, quod esse creaturae sit irreceptum, ut per se constat; et de tali esse recte dicitur esse infinitum, quia est esse independens et non participatum, sed potius fons totius esse participati, et tale esse merito singulari modo potest appellari ipsum esse subsistens, quia, cum non sit participatum, ex se est ac subsistit cum omni perfectione essendi, et hoc sensu recte dicitur esse proprium Dei quod sit ipsum esse subsistens. Alio vero modo dici potest esse irreceptum in aliquo, quamvis sit receptum ab aliquo, et hoc modo conceditur esse creatum posse esse irreceptum; nego tamen inde sequi quod sit illimitatum ac infinitum. Tum quia, licet sit irreceptum in subiecto, solum est subsistens per compositionem aliquam cum ipsa subsistentia; ex quo non potest colligi infinitas, ut in priori responsione declaratum est; tum etiam quia non esset purus actus, sed per participationem. Sed, inquiunt, si esse est participatum, ergo ab aliquo participatur; ergo participatur ab essentia cuius est esse; ergo oportet esse distinctum ab illa et realem compositionem cum illa facere. Respondetur ex Alexand. Alensi supra, quando esse creatum dicitur esse per participationem, non esse imaginandum quod una res sit quae participat, sicut essentia, et alia quae participatur, sicut esse, sed quia una et eadem res est realitas modo participato et per vim alterius, sicut per vim agentis; haec enim realitas de se non est nisi sub modo possibili; quod autem sit et possit vocari actus, hoc habet per vim agentis. Et declaratur hoc ipsum in ipsamet essentia vel substantia creata; est enim essentia et substantia per participationem, non quia ab alia re vel substantia participetur subiective (ut sic dicam), sed solum quia effective est a divina substantia, cuius est quaedam participatio.

18. Sed instabatur quia esse non receptum in aliquo non habet unde limitetur; quia neque a receptiva potentia, neque ab aliqua differentia contrahente. Ad hoc uno verbo sufficienter responderi posset, seipso et ex vi entitatis suae esse limitatum et finitum, neque indigere aliquo limitante vel contrahente in re distincto a seipso, sed intrinsece natura sua esse tantae perfectionis per suam formalem entitatem, extrinsece vero limitari a Deo, vel effective, quia ab eo recipit tantam perfectionem essendi et non maiorem, vel ut a causa exemplari, quia commensuratur tali ideae divinae repraesentanti tantam perfectionem et non maiorem. Ut vero hoc magis declaretur, distinguere possumus duplicem contractionem seu limitationem, unam metaphysicam, et alteram physicam. Metaphysica contractio non requirit distinctionem actualem ex natura rei inter contractum et contrahens, sed ad illam sufficit distinctio conceptuum cum aliquo fundamento in re, et hoc modo (si velimus cum multis loqui) admittere possumus essentiam finiri et limitari in ordine ad esse, et, e converso, ipsum esse finiTi ac limitari quia est actus talis essentiae. Nam sub distinctis rationibus seu in diverso genere causarum, non repugnat hic circulus; sicut in ipsamet essentia distinguimus genus et differentiam, per quam species constituitur ac limitatur ad talem ac tantam perfectionem, et ipsa differentia, ut differentia est, dici potest limitari in ordine ad tale genus, cuius est actus, et e converso. At vero, physice loquendo, si essentia sit simplex, substantialis et completa, ut est substantia angelica, revera non indiget aliquo formaliter ac intrinsece limitante, praeter seipsam; sed sicut substantia composita limitatur a suis intrinsecis componentibus seu principiis (a quibus simul sumptis et unitis in re non distinguitur), quod nihil aliud est quam per suammet entitatem intrinsece limitari, ita substantia simplex creata physice ac realiter seipsa limitata est. Quam limitationem habet, vel in potentia antequam fiat, vel in actu cum fit. Unde cum existentia nihil aliud sit quam essentia in actu constituta, sicut essentia actualis per seipsam vel per sua intrinseca principia est formaliter limitata, ita etiam existentia creata limitationem habet ex ipsa essentia, non ut est potentia in qua recipitur, sed quia in re nihil aliud est quam ipsamet actualis essentia.

Inter existentias dari essentialem diversitatem

19. Ex his intelligitur, sicut essentiae rerum creatarum differunt specie, ita etiam existentiae, quod non negant etiam illi qui opinantur essentiam et existentiam esse res distinctas. Nam potius asserunt differentias essentiarum, praesertim in substantiis immaterialibus, sumi per ordinem ad diversa esse, ut sumitur ex Caietano, de Ente et essentia, c. 6, quod non posset esse verum, nisi in ipsis existentiis esset diversitas. Item, quia ipsi aiunt existentiam comparari ad essentiam, vel tamquam ad principium intrinsecum a quo manat, vel tamquam ad proprium et connaturale susceptivum; ergo sub utraque ratione necesse est ut existentia sit proportionata essentiae, et consequenter quod tanta sit distinctio inter existentias, quanta est inter essentias. Hoc autem multo magis necessarium est iuxta nostram sententiam, quia si existentia in re nihil aliud est quam essentia actualis, sicut essentiae actuales specie distinguuntur, ita necesse est existentias distingui. Dices: ergo sicut in essentiis distinguuntur genera et species, ita possunt in existentiis distingui; nam, sicut omnes essentiae creatae conveniunt in communi et transcendentali ratione essentiae, ita existentiae omnes in communi ratione existentiae, et sicut quaedam essentiae magis inter se conveniunt quam cum aliis, et deinde inter se differunt, et inde sumuntur varia genera et differentiae essentiarum, ita plus conveniunt inter se existentiae, verbi gratia, angelorum, quam cum existentiis hominum, et rursus inter se essentialiter differunt; poterunt ergo ab eis abstrahi conceptus generis et differentiae. Respondetur in re quidem verum esse maiorem convenientiam seu similitudinem reperiri inter quasdam existentias quam inter alias, immo in hoc eamdem fere servari proportionem inter existentias et inter essentias, propter rationes factas. Unde etiam Caietanus, de Ente et essentia, c. 4, paulo ante q. 6, ait actualem existentiam per propria principia ipsius entis constitui, et ideo non esse extraneae naturae ab ipso ente. Ex quo necessario fit habere eamdem proportionem similitudinis et differentiae ad existentias aliarum rerum quae est inter ipsas naturas seu essentias. Et Scotus, In II dist. 3, q. 3, ait esse existentiae, eo modo quo distinguitur ab esse essentiae, non esse ex se distinctum nec determinatum, sed determinari ex determinatione essentiae. Ex quo etiam fit ut tale sit [esse] †19 qualis est essentia, talemque proportionem servare unum esse ad alia, qualem habet una essentia ad alias.

20. Nihilominus tamen (ut ibidem ait Scotus) non oportet distinguere differentias existentiarum a differentiis essentiarum, neque praedicamentales coordinationes, quia haec solum distinguuntur proprie in eo quod est seu quod habet rationem completi entis in unoquoque praedicamento, seu quod concipitur ut ens completum; existentia autem non concipitur a nobis ut id quod est, sed ut quidam simplex modus quo essentia constituitur in ratione actualis entis. Sicut etiam inter ipsas differentias potest intelligi maior aliqua convenientia aliquarum inter se quam cum aliis, et nihilominus non distinguimus in eis conceptum generis et differentiae, sed solum simplices modos quibus unaquaeque differentia determinatur ad propriam et quasi specificam rationem. Sic igitur intelligendum est de existentiis, quatenus metaphysice a nobis concipiuntur ut modi essentiarum; possunt enim concipi sub ratione seu conceptu magis vel minus communi et proprio; in particulari tamen illi conceptus non habent rationem generis et speciei proprie sumpti, sed vel ad haec reducuntur, vel se habent potius ut conceptus transcendentalis et modus eius. Atque ita potest etiam metaphysice intelligi unamquamque existentiam creatam limitari per proprium et particularem modum per quem ad talem existentiam determinatur. Neque haec abstractio et determinatio conceptuum repugnat actualitati existentiae, quia quamvis existentia in ordine ad essentiam comparetur ut actus ad potentiam obiectivam, nihilominus in ipsa existentia actuali potest concipi similitudo et diversitas cum alia existentia, quae sufficit ad fundandum praedictos conceptus cum sola distinctione rationis.

Utra sit perfectior, essentia vel existentia

21. Atque hinc tandem intelligitur quid sentiendum sit in illa comparatione quae a multis controvertitur inter essentiam et existentiam, utra illarum perfectior sit. Quae collatio proprie solum habet locum in opinione quae admittit distinctionem in re inter essentiam actualem et existentiam; estque diversitas opinionum etiam inter auctores qui illam sententiam sequuntur. Quidam enim sentiunt in omni re existentiam esse perfectiorem essentia, quia est talis actualitas eius sine qua essentia nullam haberet perfectionem. Propter quod dixit D. Thomas, I, q. 4, a. 1, ad 3, quod ipsum esse est perfectissimum omnium; comparatur enim ad omnia ut actus, nihil enim habet actualitatem, nisi in quantum est. Et in eamdem sententiam trahitur Dionys., c. 5 de Divin. nom., dicens quod ipsum esse est maxima omnium perfectionum quas a Deo recipimus. Et Aristoteles, VIII Ethic. c. 11, vocat ipsum esse maximum Dei beneficium.

22. Alii vero contendunt entitatem essentiae esse perfectiorem, quia est in unaquaque re veluti substantia eius, nam existentia solum est quidam modus seu terminus eius. Et revera per se est incredibile esse in homine entitatem aliquam ei connaturalem perfectiorem anima rationali secundum essentiam eius, secundum quam est ad imaginem Dei, per quam habet formalem ac principalem virtutem efficiendi operationes suas perfectissimas. Item si theologice argumentari velimus, Verbum (iuxta eorum opinionem) assumpsit essentiam hominis et non existentiam; ergo, si existentia est id quod est perfectissimum in homine, sequitur assumpsisse Verbum id quod in homine est minus perfectum; quod autem perfectissimum est inassumptum reliquisse, quod est valde absurdum. Tandem (iuxta illam sententiam) necessario dicendum est essentiam actualem habere propriam entitatem quae formaliter et intrinsece est extra nihil, et non per existentiam ipsam, ut in superioribus ostensum est, quia alias non potest in essentia concipi propria entitas in qua ab existentia distinguatur. Hoc autem posito, evertitur omnino fundamentum ob quod censeri posset essentia minoris perfectionis quam existentia, nimirum, quia ab illa habet omnem actualitatem in ratione entis; est enim hoc falsum et non consequenter dictum in illa sententia, quia necessario ponenda est aliqua actualitas in essentia secundum se; posset ergo in illa superare existentiam. Neque obstat quod existentia ponatur ut terminus vel modus essentiae, quia inde solum potest colligi excessus secundum quid; sicut etiam subsistentia est modus et terminus essentiae, et nihilominus est simpliciter minus perfecta, licet secundum quid eam superet, quatenus illam actuat, ut inferius videbimus.

23. Sed quamquam haec ratio ad hominem seu ex concessis principiis urgens sit, tamen, absolute loquendo, involvit contraria sententia aliam pugnantiam, nimirum, quod essentia actualis ut sic formaliter et intrinsece includat actualitatem in genere entis sitque extra nihil, et quod non eodem modo includat existentiam, cum proprius conceptus actualis existentiae nec intelligi nec declarari possit nisi per primam actualitatem qua ens in actu distinguitur ab ente in potentia, ut in superioribus late probatum est. Involvitur ergo manifesta repugnantia, cum dicitur essentia, praecisa existentia, includereactualem perfectionem in qua potest existentiam superare. Quapropter, licet haec comparatio in re ipsa proprie fiat, supposita in re distinctione, nihil tamen firmum aut constans in ea dici potest, iuxta praedictam sententiam. At vero, supponendo existentiam in re non distingui ab essentia, constat non habere locum praedictam comparationem, secundum rem ipsam et de essentia actuali loquendo, quia cum sint idem, non potest una esse perfectior altera vel minus perfecta. Quod si secundum rationem aut praecisionem mentis illa duo comparentur, praefertur existentia essentiae, quia praecisa existentia non intelligitur manere essentia in actu, sed potentia tantum, et quia nihil est actu perfectum nisi quod actu est, ideo dicitur ipsum esse perfectio perfectionum omnium et maxima omnium perfectionum. Et hoc modo interpretatur Dionysium D. Thomas, q. 20 de Veritate, a. 2, ad 3, ubi ait esse dici nobilius quam vivere vel intelligere, si fiat comparatio separato per intellectum esse a vivere. Quapropter, si comparatio fiat inter existentiam, praecise conceptam ut modum, et

essentiam ut actu existentem, sic essentia concipitur ut quid perfectius, quia concipitur ut id quod est seu ut includens totam perfectionem essentiae et existentiae.

Quae compositio sit de ratione entis creati

24. Quarta obiectio erat quae in tertia ratione proposita est, in sect. 1, in favorem secundae sententiae. In qua petitur an aliqua compositio sit de ratione entis creati, et quaenam illa sit. In qua re breviter notandum est sermonem esse posse aut de compositione secundum rationem, aut de compositione reali, quae ex rebus realiter aut ex natura rei distinctis consurgit. Rursus loqui possumus de ente creato, aut prout in re ipsa existit, aut prout mente praescinditur secundum aliquam rationem, quae praecisio interdum fundari potest in distinctione aliqua quae in re ipsa sit, ut cum praescindimus naturam a supposito, vel substantiam ab accidente; interdum vero fundari potestin aliqua convenientia vel proprietate aut eminentia rei absque actuali distinctione, ut quando praescindimus genus a differentia, et similia.

25. Dicendum ergo est de ratione entis creati in re ipsa existentis esse compositionem rationis, seu potius fundamentum eius; hoc enim modo compositio ex esse et essentia est de ratione entis creati, ut supra declaratum est. Rursus dicendum est nullum esse ens creatum quod, prout reipsa existit, non includat compositionem aliquam realem, ex natura rei loquendo; eam vero compositionem non esse ex esse et essentia, sed ex aliis rebus aut modis realibus. Declaratur inductione; nam substantia creata prout naturaliter existit a parte rei, includit compositionem ex natura et supposito, de qua infra dicendum; accidens vero, cum naturaliter existat in subiecto, includit compositionem cum illo, et in sese includit compositionem cum ipsa actuali inhaerentia tamquam cum modo entitatis suae (loquimur enim de proprio accidente realiter a substantia distincto). Quocirca, etiamsi consideremus substantialem naturam supernaturali modo existentem, ut est humanitas in Verbo, etiam in illa inveniemus realem compositionem, non tantum ex suis partibus, sed etiam cum Verbo et cum modo unionis quem habet ad Verbum. Et similiter in accidentali forma supernaturali modo existente, ut est quantitas Eucharistiae, inveniemus (iuxta probabilem sententiam) compositionem ex identitate accidentis cum modo per se existendi, incompossibili cum actuali inhaerentia.

26. Rursus omni enti creato necessaria est actualis dependentia a prima causa, quae dependentia est ex natura rei distincta ab ente quod per eam fit vel conservatur, ideoque cum illo facit compositionem realem, quae inseparabilis est ab omni ente creato actu existente, quia neque tale ens esse potest sine aliqua dependentia, nec ipsa dependentia esse potest sine aliquo termino. Tandem probabile est nullum esse possibile ens creatum quod in re ipsa non habeat compositionem aliquam ex subiecto et accidente, nam si tale ens sit accidens verum aut modus realis accidentalis, necessario requirit subiectum cum quo faciat compositionem, ut per se notum est; si vero sit substantia, cum necessario sit finita, necessario habere debet definitum locum seu ubi vel praesentiam localem secundum quam potest recipere mutationem, et ideo necesse est esse distinctam ab illa et facere compositionem cum illa. Et eadem ratione potest habere compositionem cum accidentibus realiter distinctis. An vero hoc sit necessarium in omni substantia creata vel creabili, non satis constat nec videtur posse demonstrari ex sola ratione entis creati ut sic, quamvis probabilior sit sententia quae hoc affirmat, de qua nonnulla diximus supra, disp. XVIII, agentes de potentiis, quae sunt principia proxima per quae creaturae agunt, et aliqua addemus infra de quantitate et qualitate disputantes. Ex his ergo satis constat in omni ente creato, prout in re ipsa existit, inveniri compositionem realem, quae non fundatur in distinctione esse ab essentia, sed fundatur in aliis distinctionibus rei existentis ab aliquo modo suo vel ab aliquo accidente, quae distinctio oritur quidem ex limitatione entis creati, a nobis autem cognoscitur ex separatione vel mutatione quae esse potest inter rem vel talem modum. Haec autem distinctio locum non habet inter esse et essentiam actualem, ut ostensum est, et ideo non est eadem ratio de hac et de aliis compositionibus ex natura et supposito et similibus.

27. Atque hinc ulterius colligimus, si roquamur de ente creato quod in re ipsa existit, non tamen secundum omnia quae in re ipsa habet, sed secundum aliquam mentis praecisionem, sic non esse necessarium omne ens creatum includere aliquam realem compositionem. Quod, etiam inductione demonstratur. Nam si consideremus substantialem naturam immaterialem ut praecisam ab accidentibus et ab actuali subsistentia propria vel ab unione cum aliena, sic nulla realis compositio in ea reperitur. In naturis vero compositis ex materia et forma, licet integranatura non possit a tali compositione praescindi, tamen in partibus ipsis praecise conceptis non est talis compositio; atque hoc modo materia praecise concepta est simplex entitas substantialis, et similiter forma; simpiex (inquam) respectu essentialis compositionis, nam compositio ex partibus integralibus exciudi non potest, propter imperfectionem materiae. Atque hac ratione forma accidentalis praecise concepta simplex est, nisi materialis sit et inde habeat compositionem ex partibus integralibus, vel nisi intendi possit et remitti, atque ita habeat graduum latitudinem et compositionem; quae sunt imperfectiones seu compositiones provenientes ex peculiaribus rationibus aliquorum entium, non vero ex ipsa ratione entis creati ut sic. Non ergo repugnat enti creato ut sic quod, sub aliqua ratione praecise conceptum, sit simplex absque reali compositione.

28. Neque hoc infitiari possunt illi auctores qui essentiam creatam et existentiam realiter distinguunt, quia necessario fateri coguntur ipsam existentiam praecise conceptam esse simplicem entitatem, praesertim si spiritualis seu angelica existentia sit, quia in ea non possunt excogitari partes aut extrema ex natura rei distincta, ex quibus componatur. Et simili modo aliqua essentia creata praecise concepta erit simplex absque reali compositione, nam ut sic non includit compositionem ex esse et essentia, cum supponatur praescindi a suo esse, quod (iuxta illam opinionem) fieri potest non solum mente, sed etiam in re ipsa. Ut, verbi gratia, si ponamus angelicam naturam assumi a Verbo, talis natura, ut condistincta a Verbo, nullam realem et substantialem compositionem includeret, quia, ut sic, nec ex esse et essentia, nec ex natura et subsistentia constaret. Non est ergo de ratione entis creati ut praescindi non possit a reali compositione, quando non integre et adaequate concipitur prout in re est, sed secundum aliquam praecisam vel essentialem rationem. Neque contra hoc aliquid obiicitur in illa tertia ratione quod difficultatem novam ingerat, aut quod non sit necessario solvendum in omni sententia, etiam ab his qui putant

compositionem ex esse et essentia esse realem et ex rebus distinctis: nam illa compositio potest resolvi in componentia, et de ipsis componentibus inquiram an sint simplicia vel composita; hoc posterius dici non potest propter rationes factas, et quia alias procederetur in infinitum. Si vero dicatur primum, habemus quod intendimus, quia ipsa essentia quae cum existentia componere dicitur, creata est et actualis entitas.

29. Quapropter addendum ultimo est omne ens creatum, quamtumvis praecise et incomplete conceptum, includere saltem aptitudinem ad compositionem, id est, quod possit cum alio ente aut modo entis unum ens componere; immo includere etiam necessitatem seu indigentiam alicuius similis compositionis cum alio ente vel modo entis, ut in rerum natura possit existere, in quo necessario deficit a perfectione puri actus et divinae simplicitatis. Hoc totum patet ex dictis, quia nec substantia potest existere nisi cum modo aliquo subsistendi vel alio qui vicem eius suppleat, cum quo necessario facit compositionem aliquam. Et eadem vel maior ratio est de accidente respectu subiecti et respectu actualis inhaerentiae. Et (quod certius est) omne ens creatum requirit actualem dependentiam, atque adeo compositionem cum illa. Haec igitur imperfectio satis est ad declarandam rationem et imperfectionem entis creati ut sic, neque ob eam causam necessaria est in creaturis realis compositio ex esse et essentia.