SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO VI. QUID EFFICIAT HABITUS IN ACTU

SECTIO VI. QUID EFFICIAT HABITUS IN ACTU

1. Aliquorum sententia.— Superest vero explicandum (quod etiam in argumentis contrariæ sententiæ petitur) quid efficiat habitus in actu. Multorum enim sententia est efficere modum eius, non substantiam. Illum autem modum quidam putant esse maiorem intensionem ipsius actus; citaturque pro hac sententia Gofredus, Quodl. 9, quaest. 4. Alii dicunt modum illum esse facilitatem actus, quæ sententia tribuitur Henrico, Quodl. 4, q. 22; sed ibi nihil aliud dicit, quam quod hi habitus conferant facilitatem in operando et quod ad cum finem praecipae acquirantur. Citatur etiam D. Thomas, in 4, dist. 46, q. I, art. 1, c. 2, quæstiunc. 2, ad 2, ubi sic inquit: In actu duo consideranda sunt, scilicet, substantia actus, et forma ipsius, a qua perfectionem habet actus; ergo secundum substantiam principium est naturalis potentia, sed secundundum formam suam principium eius est habitus . Quæ autem sit illa forma actus, D. Thomas non amplius declarat.

2. Habitus non conferunt per se primo ad intentionem actus.— Ratio conclusionis.— Dicendum vero est imprimis, habitus non conferre, per se loquendo, potentiis in quibus insunt vim ad efficiendos actus intensiores, quam per se possent ipsæ potentiæ efficere, nec posse concurrere effective ad intensionem, vel modum actus, quin eius quoque substantiam efficiant. Priorem partem huius conclusionis probat late Durandus supra; argumenta enim, quibus probat habitum non efficere ad intensionem actus, in hoc sensu possent admitti, quanquam solvantur a Caiet., 1. 2, q. 49, art. 3; et a Capr., in 3, dist. 23, art. 3, non longe a principio. Ubi interdum significat, potentiam habituatam posse intensiorem actum elicere, quam non habituatam. Ego vero oppositum censeo esse verum, per se loquendo, quod probo, quia habitus sicut generatur per actus, ita etiam intenditur; non intenditur autem nisi per actus intensiores, ut infra dicemus; ergo sicut in potentia sola est virtus ad efficiendos actus, per quos in se generat habitum, ita est etiam virtus ad efficiendos actus intensiores, per quos intendit habitum; ergo habitus per se non confert potentiæ, ut intensiores actus possit efficere.

3. Aliquorum evasio. — Improbatur. — Responderi potest, potentiam sine habitu solum posse efficere actum usque ad certum gradum intensionis, verbi gratia, ut quatuor, et per similes actus comparare sibi habitum, etiam usque ad quartum gradum; potentiam vero iam perfectam habitu ut quatuor, posse efficere actum ut quinque, quem se sola non posset efficere. Sed hic modus dicendi non est verus, quia potentia ex vi habitus non potest efficere intensiorem actum, quam sit ipse habitus, quia nulla forma remissa potest per se conferre ad effectum intensiorem, ut supra, disput. 18, fusius tractatum est. Et quamvis sit probabile aliquando id posse accidere, si agens tantum partialiter concurrat, id solum est, quando in altero agente partiali est virtus ad illam maiorem intensionem. At vero in praesente supponitur in ipsa potentia, quae est veluti alterum agens partiale, non esse vim ad intensiorem actum; ergo habitus remissus cum tali potentia non poterit efficere intensiorem actum. Unde etiam sumitur confirmatio: nam ex duobus remissis non fit aliquid intensius; sed potentia ex se ponitur quasi virtus remissa definita ad talem actum, et habitus etiam per se consideratus, est remissus comparatione talis actus; ergo ex tali potentia et habitu non potest fieri una virtus potens in intensiorem actum.

4. Dicet aliquis, in formis univocis esse id verum, quod forma remissiva non potest per se efficere intensam, in æquivocis vero interdum posse; habitum vero comparari ad actum, ut principium æquivocum. Sed contra: nam quidquid sit de veritate illius limitationis, ad summum habet locum, quando forma æquivoca est essentialiter perfectior; at in praesenti probabilius est, habitum acquisitum esse minus perfectum ipso actu, ut infra videbimus. Deinde non solum propter inaequalitatem perfectionis, sed etiam propter necessariam proportionem inter habitum et actum, non potest habitus remissus per se efficere actum intensiorem se, quia habitus non inclinat nisi ad actus similes illis a quibus fuit genitus, teste Aristotele, 2 Ethicorum, capite 1, et teste etiam experientia; ita enim facile operamur, sicut consuevimus, tam in specie operum, quam in modo. Et ratio est, qui habitus non est nisi veluti impulsus quidam, seu pondus relictum in potentia ex vi præcedentium actuum; actus autem præcedentes non habent vim inclinandi potentiam ad actus perfectiores, sed ad summum ad similes. Alias si iidem actus efficerent inclinationem in potentia ad actus intensiores, pari ratione dici posset, aequales actus intendere ipsum habitum, neque ulla superesset ratio ad oppositum probandum.

5. Rursus etiam sequitur, virtutem ad efficiendos actus intensiores posse in infinituun crescere in potentia, ex virtute propria, quod per se incredibile est. Sequela patet, quia per actus ut quatuor, qui supponuntur esse adæquati virtuti potentiæ nude sumptæ, acquiritur habitus ut quatuor, quo comparato iam habet potentia vim ad actus ut quinque; sea per illos potest ille habitus fieri ut quinque; ergo per habitum ut quinque, fiet potens ad actus ut sex; et eadem proportione potest ultra progredi absque ullo termino, qui probabili ratione possit designari. Denique etiam in habitibus infusis docent communiter Theologi, ex vi illorum non posse potentiam efficere actus intensiores ipsis habitibus, quanquam in eis posset esse maior ratio dubitandi, vel quia tales habitus sunt perfectiores suis actibus, vel quia non solum dant facilitatem, sed etiam potestatem. Nihilominus, quia revera sunt habitus, et dantur cum debita proportione ad actus, ut ex vi illorum fiant actus connaturali modo, ideo, quantum est ex intrinseca virtute talium habituum, non valet potentia efficere intensiores actus ipsis habitibus, sed si eos interdum elicit, est ratione alterius auxilii divini, de quo alias. Ergo multo maiori ratione id dicendum est de habitibus acquisitis, tum propter rationes factas, sumptas ex debita proportione, et ex minori perfectione; tum etiam quia hi habitus non sunt per se quasi propriæ facultates operandi, sed natura sua sunt affectiones quaedam facultatis operandi; et ideo per se non augent substantialiter (ut ita dicam) vim agendi effectum nobiliorem, sed tantum perficiunt eamdem vim, quæ antea erat in potentia, eo modo quo statim explicabimus.

6. Habitus concurrit physice ad intensionem actus effecti a potentia.— In hoc ergo sensu verum est, habitum per se non conferre ad intensionem actus; nihilominus tamen negandum non est quin, quando potentia per habitum efficit actum intensum, habitus efficiat illam intensionem, saltem quantum ad gradum proportionatum habitui, quia in illa habet talis actus similitudinem cum præcedentibus, a quibus habitus genitus est. Tunc vero non potest habitus efficere solam intensionem, nisi etiam efficiat substantiam ipsius actus; quia intensio in facto esse, non est aliquid distinctum a substantia actus, ut infra ostendam. Et declaratur breviter, quia si potentia cum habitu ut quatuor, eliciat actum ut quatuor, ille habitus æque concurrit effective ad primum sicut ad quartum gradum talis actus; quia aeque est proportionatus omnibus, et quia a similibus actibus secundum similes gradus generatus est: sed substantia et entitas talis actus tota consistit in illis gradibus intensionis; ergo non potest habitus efficere cum potentia intensionem actus, nisi efficiendo simul substantiam eius.

7. Habitusne concurrat ad totum actum intensiorem seipso.— Nonnulla vero difficultas esse potest, quando potentia habitu affecta elicit actum intensiorem ipso habitu, an habitus concurrat effective ad actum secundum totam intensionem eius, id est, secundum illum gradum, in quo habitum excedit. Videtur enim difficile ita dividere effectionem eiusdem actus, ut secundum quosdam gradus fiat a sola potentia, secundum alios vero a potentia cum habitu. Sicut e contrario fieri non potest ut quidam gradus fiant a potentia cum habitu, et alii a solo habitu. Nihilominus dicendum est, tunc habitum non concurrere ad illum gradum intensionis in quo exceditur ab actu, per se et directe efficiendo illum, ob rationes factas, scilicet, quia habitus non habet proportionem cum actu sic intenso, et quia tantum potuit efficere actus similes illis a quibus fuit productus. Fit ergo ille gradus maioris intensionis ex virtute et efficacia solius potentiæ. Neque est hoc singulare in hac actione; idem enim accidit quotiescumque remissum agens cum fortiori concurrit ad intensiorem effectum. Et ideo non est similis ratio de habitu, ac de potentia, tum quia potentia est virtus fortior quam habitus, praesertim remissus; tum etiam quia potentia habet virtutem integram ad totum actum, et ad quemlibet gradum eius, habitus vero ad nullum actum habet integram efficacitatem, ut statim dicam. Quamvis autem habitus directe non efficiat illum maiorem gradum intensionis, indirecte tamen iuvat, ut potentia commodius et facilius valeat illum efficere, nam cum potentia iuvetur ab habitu circa inferiores gradus efficiendos, expeditior manet, ut efficaciam suam ad intensius operandum applicare possit, eo quod virtus eius circa inferiores gradus minus occupetur.

Quando habitus ad substantiam actus concurrat

8. Atque ex his tandem satis confirmata manet secunda pars conclusionis, scilicet, habitum efficere substantiam actus; quam tenent Caietanus et Capreolus supra; et fere alii auctores supra citati in secunda sententia; et aperte Scotus, in 4, dist. 49, quæst. 1 et 2, in solutionibus argumentorum. Et probatur, quia si habitus non efficiat substantiam actus, nihil est quod in actu possit efficere; nam si quid esset, maxime intensio; sed hanc vel non efficit, vel si ad illam concurrit, solum est efficiendo substantiam actus quoad aliquos gradus. Nec vero excogitari potest in actu aliquis alius modus, qui ab habitu fiat sine influxu in substantiam actus. Nam facilitas vel promptitudo non est modus intrinsecus et physicus ipsius actus, sed est tantum denominatio quædam ab agente sic disposito, vel habente maiorem virtutem ad operandum.

9. Obiectio dissolvitur.— Dices: in motibus physicis et successivis intelligi potest hæc maior facilitas consistere in maiori velocitate; illud enim agens dici potest facilius movere, quod caeteris partibus velocius movet; unde cum velocitas sit aliquid intrinsecum motui, etiam illa facilitas erit aliquid intrinsecum. Respondetur primo, etiam ibi fieri non posse ut aliqua causa per se efficiat velocitatem motus, nisi efficiendo simul ipsam substantiam motus, quia ille modus, qui est velocitas, ita est intrinsecus tali motui, et indistinctus ab illo, ut non possint in effectione separari. Unde fit argumentum, idem fore dicendum in præsenti, etiamsi facilitas esset aliquid intrinsecum in ipso actu. Deinde dicitur non esse simile, quia haec facilitas non consistit in velocitate; nam hi actus, sive cum habitu, sive sine illo, in instanti fiunt, ut supra dictum est cum Aristotele, 10 Ethicorum, capite quarto; non ergo fiunt velocius, quando facilius fiunt. Neque etiam in se recipiunt, aut meliorem entitatem, aut meliorem aliquem modum physicum et realem; nullus enim talis intelligi potest. Dicitur ergo actus facilius fieri solum per denominationem ab agente, nimirum, quia fit a potentia, quæ iam habet maiorem vim agendi, et consequenter maiorem propensionem in actum, et minorem ad contrarium; ergo nec talis modus per se potest fieri ab habitu, cum revera nihil sit in actu; nec habitus potest conferre illam facilitatem, nisi augendo effectivam vim ipsius actus secundum substantiam eius.

10. Atque idem est de quacunque proprietate, quæ tribuatur his actibus, et censeatur esse tanquam modus eorum, ut est bonitas, vel aliquid simile. Nam si sit bonitas intrinseca et realis, hæc non est in re distincta ab entitate et substantia ipsius actus; et ideo fieri non potest, nisi ab eo qui efficit substantiam actus. Si vero sit bonitas extrinseca, seu denominatio aliunde desumpta, hæc a nullo principio per se fit in actu, sed ex mutatione alterius resultare potest; ut, verbi gratia, dicitur actus ex habitu factus esse delectabilior, non certe quia in se habeat unde magis delectet, si aliunde supponatur esse æque intensus, sed quia dispositio operantis diversa est; dum enim facilius operatur, facilius etiam apprehendit sibi conveniens et consentaneum ita operari; et ideo magis in eo opere delectatur. Nullo ergo modo potest efficientia habitus consistere, nisi in ipsam entitatem et substantiam actus per se influat. Estque hoc per se satis consentaneum naturæ ipsius habitus; nam genitus est ab actibus secundum substantiam eorum, et ad similes eiusdem substantiæ et entitatis inclinat; id autem efficit, ad quod inclinat, et simile illi a quo genitus est.

11. Sed, aiunt, si habitus efficit actum quoad substantiam, ergo est vera potentia, cum sit principium agendi rem quoad substantiam eius. Item vel talis habitus est simpliciter necessarius, vel est superfluus; quia si in potentia est virtus sufficiens ad totam substantiam actus, superfluus est habitus, qui sit effectivus eiusdem actus; si vero potentia indiget comprincipio ad substantiam actus, erit talis habitus simpliciter necessarius, quod est contra dicta. Unde etiam argumentatur Durandus, quia vel potentia et habitus concurrunt ut causae totales, vel ut partiales; et utramque partem impugnat. Tandem hoc modo nulla esset differentia inter habitus acquisitos, et per se infusos.

12. Respondetur, habitum, licet influat in substantiam actus, habere proprium modum virtutis, et influxus, in quo deficit a ratione potentiæ; nam potentia, ut supra diximus, in ratione principii proximi est prima facultas ad operandum, habitus vero intrinsece et natura sua supponit priorem facultatem, quam afficiat, et a qua suo modo applicetur ad agendum. Unde habitus talis virtus est, talemque modum effeciendi habet, ut per se solus nihil possit efficere absque potentia, neque etiam anima possit illo immediate uti ad operandum, sed tantum mediante potentia. Hac ergo ratione non est potentia, etiamsi cum illa aliquo modo conveniat in eo quod est habere virtutem agendi. Ad alteram vero partem respondetur negando utrumque membrum; non est enim habitus necessarius simpliciter, per se loquendo, quia in potentia est virtus integra necessaria ad actum, ut superius probatum est, nec tamen propterea est superflua efficacitas habitus, quia confert ut possit potentia facilius operari. Unde quando potentia operatur cum habitu, licet ipsa alioqui habeat sufficientem virtutem totalem ad efficiendum talem actum, tamen tunc non utitur illa adæquate (ut sic dicam), quia non sola ipsa totaliter influit in actum, sed coadiuvante habitu.

13. Potentia et habitus respectu actus eliciti an concurrant ut causae partiales.— Unde ad argumentum Durandi, licet Capr. et Caiet. respondeant, potentiam et habitum non concurrere ut causas partiales, intelligendum est de causis partialibus omnino condistinctis, et quae non habent inter se talem subordinationem actus et potentiæ, ut ex eis possit consurgere unum totale principium perfectius. At vero subintelligendo hunc modum subordinationis, vere dici potest, potentiam et habitum concurrere ut principia partialia, quia quando actio ab eis procedit, etiamsi tota fiat a singulis, a neutra tamen fit totaliter, quia ita fit ab una, ut omnino necessario pendeat ab alia, et e converso. Addo vero aliquando habitum acquisitum, præsertim in intellectu, esse necessarium principium, ut potentia eliciat actum absque alio principio. Ut, verbi gratia, intellectus per se non potest elicere assensum conclusionis scientificæ nisi habeat assensum principiorum, vel actualiter vel saltem virtualiter ratione habitus acquisiti. Sic ergo quamvis ad eliciendum assensum scientiæ non sit necessarius habitus, tamen ad eliciendum sine formali discursu, et expresso assensu præmissarum, est necessarius habitus. Neque hoc est contra naturam habitus acquisiti, quia simpliciter hic habitus non est necessarius potentiæ ad substantiam actus, sed ad modum eius; posset enim potentia efficere eumdem actum sine habitu, sed alio medio, seu alio modo. Atque ad hunc modum censetur ars simpliciter necessaria, non solum propter species, sed etiam propter talem modum operandi. De habitibus vero infusis longe diversa ratio est; nam sine illis non habet potentia ullum principium intrinsecum, connaturale, et proportionatum propriis actibus talium habituum.