SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXVIII. DE COMPARATIONE ACCIDENTIS AD SUBSTANTIAM
SECTIO II. UTRUM SUESTANTIA SIT PRIOR COGNITIONE ACCIDENTE

SECTIO II. UTRUM SUESTANTIA SIT PRIOR COGNITIONE ACCIDENTE

1. Aristoteles, citato loco, non solum dixit substantiam esse priorem cognitione, sed etiam esse priorem ratione seu definitione accidente. Quae prioritas in hoc consistit, quod accidens non potest definiri nisi per substantiam, definitione essentiali et propria; substantia vero, quia ex sua essentia neque accidentia neque habitudinem ad accidentia includit, non indiget illis ut exacte definiatur. Atque ita haec pars exposita relinquitur ex dictis disputatione praecedenti.

Ratio dubitandi

2. Hinc vero oritur difficultas circa praesentem comparationem, quia vel est sermo de cognitione distincta et proprio, qualem habent Deus et intelligentiae; et haec comparado non erit diversa a priori; sic enim idem est esse priorem cognitione quod esse priorem definitione. Nec enim illa prioritas consistit in hoc quod cognitio substantiae praecedat tempore cognitionem accidentis, id enim necessarium non est, ut patet in Deo et intelligentiis. Solum ergo in hoc consistit quod cognitio accidentis per se requirit cognitionem substantiae, non vero e contra; hoc autem ipsum est esse prius definitione. Aut est sermo de cognitione confusa et imperfecta, qualem homines assequi possunt, quae videtur esse mens Aristotelis; nam respectu nostrae cognitionis hanc facit comparationem; hoc autem sensu falsum est substantiam esse priorem cognitione accidenti, quia homines prius cognoscimus accidentia quam substantiam; nam, cum a sensibus cognitionem accipiamus, id prius intellectu percipimus quod ex speciebus sensatis prius elici potest; id autem prius elici potest quod nostris sensibus propinquius est; sunt autem accidentia propinquiora sensibus, cum illa sola sint per se sensibilia.

Sensus quaestionis aperitur

3. Circo hanc comparationem est breviter advertendum posse fieri vel ex parte rerum cognoscibilium, vel ex parte rei cognoscentis, praesertim hominis. Priori sensu est quaestio, quid sit ex se prius cognoscibile; posteriori vero, quid homo prius cognoscat. Unde intelligitur hanc posteriorem quaestionem ad praesens nihil referre, ubi intendimus rationes ipsas substantiae et accidentis secundum se comparare; quod autem humana cognitio prius in una quam in altera versetur, nihil refert ad rerum ipsarum perfectionem declarandam, cum possit ille ordo ex peculiari hominis conditione oriri. Prior erro comparatio est quae in praesenti fit, et illam solam existimo Aristotelem fecisse; expositores vero addiderunt aliam, quam breviter attingemus, quia proprio et ex professo pertinet ad scientiam de Anima.

4. Unum multipliciter dici potest prius coanitione quam aliud .— Ut ergo et Aristotelis mentem et rem ipsam in priori sensu declaremus, est advertendum, secundo, tribus modis posse rem unam dici priorem cognitione alia, scilicet, natura seu perfectione, independentia, quae est alius modus prioritatis naturae, et generatione seu tempore. Hoc autem ultimum membrum non habet locum in comparatione quae tantum fit ex parte ipsarum rerum, quia non ex se postulat ut prius tempore una quam alia cognoscatur, et ideo, cum Aristoteles ait substantiam esse priorem cognitione accidente, non loquitur de origine vel temporali ordine cognitionis, quia est impertinens, et aut revera non est, aut non oritur ex ratione ipsius substantiae, sed ex parte hominis, et nihil refert ad perfectionem substantiae declarandam; nam potius ea quae minus perfecta sunt solent esse generatione et tempore priora.

Quaestionis resolutio

5. Supersunt ergo aliae duae prioritates naturae; et illa quidem quae est indepentiae coincidit cum prioritate definitionis, ut recte probat ratio dubitandi in principio posita; quae dici etiam potest quaedam prioritas cognitionis, nam, cum accidens natura sua pendeat a substantia quoad perfectam sui cognitionem, e contra vero substantia non pendeat ab accidente, merito potest hac ratione dici substantia prior cognitione accidente.

6. Praeter hunc autem modum prioritatis est alius, qui simpliciter consistit in maiori perfectione, et sic substantia dicetur prior cognitione accidente, ex eo quod nata est parere nobiliorem cognitionem. Atque hunc sensum videtur intendisse Philosophus. Quod patet, tum quia ex parte rerum ipsarum non potest cogitari alius modus prioritatis, tum etiam ex probatione quam adiungit, dicens: Et tunc maxime unumquodque scire putamus, cum quid est homo aut ignis scimus, quam cum scimus eorum accidentia . Non ergo dicit substantiam esse priorem cognitione quia eius cognitio prius habeatur; immo, videtur supponere prius saepe haberi cognitionem imperfectam per accidentia. Vocat ergo priorem quia illius cognitio est quae maxime satisfacit intellectui. Et ideo etiam nihil distinguendum putavit Aristoteles de cognitione distincta aut confusa, perfecta vel imperfecta; nam res ex se non comparantur, nisi ad cognitionem propriam et quidditativam quam ex se postulant. Quare ad hoc declarandum addidit Aristoteles, etiam in ipsis accidentibus, essentiam uniuscuiusque esse cognitione priorem quam accidentia seu propietates eius. Et ita explicata manet et mens Aristotelis et res ipsa, quia revera ex parte ipsarum rerum non potest hic fieri alia comparatio.

7. Solum potest quis obiicere, quia ad perfectam rei cognitionem non satis est cognoscere essentiam, nisi cognoscantur etiam proprietates; ergo perfecta cognitio substantiae pendet ex accidentibus; ergo non potest substantia quoad perfectam cognitionem esse simpliciter prior accidente. Respondetur primo, comparationem, ut recte fiat, debere fieri cum praecisione substantiae ab accidentibus; nam, si cognitio ipsa accidentium sumatur quatenus per eam suo modo perficitur cognitio substantiae, eo quod accidentia sint proprietates vel affectiones substantiae, sic perfectior erit cognitio substantiae quae includat cognitionem accidentium, quam praecise sumpta solius substantiae cognitio, sic enim cognitio comprehensiva perfectior est quam quidditativa. Unde dicitur, secundo, duplicem esse rei cognitionem: una dicitur definitiva, quae, per se loquendo, sistit in cognitione essentiae et quidditatis rei; altera est demonstrativa, per quam proprietates ostenduntur de subiecto. In substantia ergo cognitio propria illius est cognitio definitiva seu quidditativa; et haec, ut sit in suo ordine perfecta, non requirit cognitionem proprietatum, quia haec solum pertinet ad alteram cognitionem, quae demonstrativa est; quae iam formaliter ac directe non est cognitio substantiae, sed eorum quae substantiae insunt. Unde potius videtur Aristoteles has duas cognitiones inter se conferre, et eam praeferre in unaquaque re quae ad essentiam terminatur. Et quia ratio essentiae simpliciter ac perfecte reperitur in sola substantia, ideo concludit substantiam esse priorem cognitione accidentibus. Et haec satis esse possunt ad Aristotelis intelligentiam et ad comparationem praedictam explicandam, quatenus ex parte ipsarum rerum fieri poterat.

Quoad nos fit eadem comparatio

8. Ut autem alteri etiam parti breviter satisfaciamus, adverto non deesse qui dicsnt, respectu nostri et via originis, prius cadere in cognitionem nostram substantiam quam accidens, saltem quoad confusam et imperfectam cognitionem, licet quoad distinctam et propriam cognoscatur substantia per accidentia. Ira tenet Soncin., VII Metaph., q. 13; et Iavel., q. 3. Et posterior quidem pars huius sententiae manifesta est vel ipsa experientia, nec de illa est controversia inter auctores. Nos enim non devenimus in cognitionem substantiarum quoad propria genera vel proprias differentias earum, nisi per accidentia vel proprietates, mediis aliquibus effectibus vel signis sensibilibus. Quoad priorem vero partem probatur a dictis auctoribus, quia non potest intellectus concipere accidens nisi concipiendo substantiam, cum totum esse accidentis sit ad substantiam; propter quod dixit Aristoteles non posse accidens definiri nisi per substantiam; ergo ad conceptionem accidentis necessario supponitur conceptio substantiae. Et alias plures rationes afferunt, quas omitto, quia parum difficiles sunt et ex dicendis facile intelligentur. Alii vero censent nos prius concipere accidentia quam substantiam. Ita tenet Herv., Quodl. III, q. 12; et Richard., In II, dist. 24, a. 3, q. 3. Et sumitur ex Scoto, In I, dist. 3, q. 1, 2 et 3; et tenet Anton. Andr., VII Metaph., q. 4; et landun., q. 3; et Niphus, disp. IV. Et probatur, quia, licet substantia secundum se sit perfectior et intelligibilior, tamen respectu nostri accidens habet maiorem vim ad immutandum intellectum, quia intellectus noster non immutatur, nisi mediis speciebus sensibus impressis; sensibus autem non imprimuntur species substantiae, sed accidentium tantum; ergo accidentia sunt quae primo immutant intellectum; ergo prius concipiuntur ab intellectu quam substantia.

Huius puncti resolutio cuna aliquali opinionum concordia

9. Inter has opiniones haec posterior mihi videtur absolute vera; est tamen ita intelligenda ut non omnino excludatur substantia a primo conceptu intellectus. Est tamen advertendum, cum dicitur accidens prius cognosci, non esse intelligendum de accidente in abstracto, sed in concreto, ut expresse declarar Hervaeus, et Soncinas etiam notavit, et experientia constat, et ex ratione facta cum proportione applicata. Nam obiecta sensibilia quae movent sensum non sunt accidentia in abstracto, sed in concreto, prout in re sunt; non enim immutat visum albedo, sed album, ut Aristoteles notat, opusc. de Sensu et sensibilibus, quia actiones sunt singularium subsistentium. Sensus ergo exterior videt quidem accidens, non tamen abstracte, sed concrete, et ideo dicitur videre per se albedinem, per accidens autem substantiam, de Anim., c. 6, quia videt album seu coloratum, in quo includitur aliquo modo substantia; ergo similiter intellectus, licet primum mutetur ad cognitionem alicuius accidentis per se sensibilis, non tamen ut illud in abstracto concipiat, sed in concreto. Ex quo fit ut a primo illo conceptu non omnino excludatur substantia, quia in illo obiectivo conceptu accidentis concreti necessario involvitur substantia, quasi tecta et involuta accidentibus. Unde dicere possumus rem per se ac formaliter primo cognitam esse accidens; rem autem adaequate et quasi materialiter cognitam esse substantiam seu compositum ex substantia et accidente, quod per modum unius subsistentis in tali forma accidentali concipitur.

10. Quod si hoc tantum auctores prioris sententiae dicere voluissent, facile opiniones in concordiam redigerentur. Tamen aliqui expresse negant primo concipi accidens etiam in concreto; unde volunt concipi ipsam substantiam nudam, ut substantia est. Et consequenter aiunt primam speciem impressam intellectui virtute intellectus agentis repraesentare tantum substantiam ut sic, et non accidens. Immo, cum thomistae alias teneant intellectum non cognoscere directe singulare, consequenter dicent cogitativam prius concipere substantiam singularem quam accidentia eius; intellectum vero concipere substantiam in universali, saltem sub communi conceptu substantiae. Haec tamen sententia hoc modo exposita mihi videtur improbabilis; quia, si de cogitativa loquamur, cum etiam illa primo cognoscat per speciem impressam a sensu vel phantasia, non potest primo recipere speciem repraesentantem substantiam. Nam per sensationem vel phantasma per se tantum repraesentatur accidens, substantia vero solum per accidens; qui ergo fieri potest ut primo imprimat speciem nudae substantiae? Quamvis ergo concedamus (quod satis controversum est) cogitativam formare aliquando conceptum substantiae singularis ut sic, non est tamen credibile illum esse primum conceptum formatum ex vi impressionis sensuum vel phantasiae, sed ad summum comparari postea aliqua inquisitione et quasi discursu, qualis in illa potentia esse potest.

11. Ascendendo igitur ad intellectum, eodem modo philosophandum est, nam intellectus agens, statim ac sensus, imaginatio, seu cogitativa apprehendunt sensibile obiectum, imprimit intellectui possibili speciem proportionatam; non potest ergo imprimere speciem repraesentantem solam substantiam. Et experientia id satis videtur docere; si enim dum sensus apprehendit accidens, intellectus nudam substantiam contemplaretur, statim discerneremus intellectivam apprehensionem a sensitiva, quod tamen non nisi post longum discursum et reflexionem facere possumus. Praeterea, quia vel per illam speciem aut conceptum repraesentatur substantia absolute sine ullo respectu ad accidens, et hoc est impossibile, non solum in primo conceptu, qui fit sine discursu ex vi impressionis obiecti, sed etiam post longam ratiocinationem et discursum, ut recte docuit Toletus, lib. I de Anim., c. 1, q. 6; et satis id mihi probat experientia, nam, post longam de substantia inquisitionem, non possumus eius rationem exprimere, nisi vel per negationes vel per habitudinem subiecti accidentium. Si autem ille primus conceptus respectivus est, non potest non supponere conceptum accidentis. Non igitur potest primo concipi substantia illo modo, sed tantum ut involuta et contenta in concreto accidentis. Neque rationes Soncinatis aut Iavelli aliquid amplius probant, nisi quod primus conceptus esse debet rei vel concreti per modum subsistentis.

12. Accidens in concreto primo cognitum non concipitur sub ratione inhaerentis .— Atque hinc infero quod, licet res primo ac per se cognita revera sit accidens, tamen ab intellectu ex vi illius conceptus non cognoscitur formaliter sub ratione accidentis, id est, sub ratione inhaerentis alicui, sed solum sub ratione huius sensibilis et materialis entis. Immo neque ex vi illius conceptus discernitur an illud obiectum sit compositum ex forma et subiecto, vel quid simplex, sed tantum praecise et abstracte id concipitur per modum unius. Quod satis nobis ostendit mysterium Eucharistiae; non enim magis concipimus substantiam ubi est sub accidentibus quam ubi non est. Formalis ergo conceptio accidentis ut inhaerentis, et substantiae ut sustentantis vel per se stantis, discursu postea acquiritur, et maxime ex rerum mutationibus; nam, dum videmus accidentia mutari circa aliquod subiectum, ipsum subiectum mutari intelligimus. Unde, si comparatio fiat inter hos conceptus expressos et formales accidentis ut accidens est, et substantiae ut est substantia, videtur sane non esse inter eos necessarius ordo, prout in nobis sunt; quia in principio per modum correlativorum substantiam et accidens videmur concipere, cum solum per illam mutuam habitudinem illa discernere incipiamus; postea vero indifferenter possumus excitari ad utrumque directe cognoscendum, et indirecte seu in obliquo semper cognitio unius terminatur aliquo modo ad alterum; quia, ut dixi, semper conceptio est connotativa seu respectiva; quamvis hoc in accidente proveniat ex imperfectione eius, in substantia vero ex nostra. Sed de his latius in scientia de Anima.