SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO VI. DE UNITATE FORMALI ET UNIVERSALI
SECTIO II. AN UNITAS UNIVERSALIS NATURAE DISTINCTA A FORMALI SIT IN REBUS ANTE MENTIS OPERATIONEM

SECTIO II. AN UNITAS UNIVERSALIS NATURAE DISTINCTA A FORMALI SIT IN REBUS ANTE MENTIS OPERATIONEM

1. Res quae universales denominantur, vere in re existunt. — Principio statuendum est naturas illas quas nos universales et communes denominamus, reales esse et in rebus ipsis vere existere; non enim eas mente fingimus, sed apprehendimus potius, easque in rebus esse intelligimus, et de illis sic conceptis definitiones tradimus, demonstrationes efficimus, et scientiam inquirimus. Sic Aristoteles, I Metaph., c. 6, et lib. IV, c. 5, reprehendit Heraclitum et Cratylum, quod dicerent in rebus nihil esse praeter singularia. Et VII Metaph., text. 56, tradit universalia non esse a rebus separata, et text. 37 et 53 ait definitiones dari de rebus universalibus, et I Poster., text. 5, 11, 33, 39, 43, dicit scientiam esse de universalibus, quae in singularibus existunt et ab illis abstrahuntur; et idem habet I Metaph., c. 1. Et eodem sensu, I de Interp., c. 5, dicit rerum alias esse universales, alias singulares. Et in hoc omnes philosophi et Aristotelis interpretes conveniunt, nominalibus exceptis, qui voces solum aiunt esse universales in significando, et conceptus universales in repraesentando, et circa hos proxime versari definitiones et scientias, ut videre licet in Ocham, In I, dist. 2, q. 4, et Quodl. V, q. 12 et 13, et Gabr., In I, dist. 7, q. 7 et 8; quos late impugnat Fonseca, lib. V, c. 28, q. 2. Et merito reprehendendi sunt quoad aliquos loquendi modos, nam in re fortasse non dissident a vera sententia; nam eorum rationes huc solum tendunt, ut probent universalitatem non esse in rebus, sed convenire illis prout sunt obiective in intellectu, seu per denominationem ab aliquo opere intellectus, quod verum est, ut infra dicam. Et ideo in referendis et solvendis eorum argumentis non est quod immoremur; nam ea nihil omnino obstant quominus verum sit naturas, quae denominantur universales, in singularibus esse, ipsaque singularia habere inter se aliquid in quo conveniant vel similia sint, et aliquid in quo differant seu distinguantur. Unde falso negant demonstrationes aut definitiones dari de rebus, quia scientiae non sunt de nominibus et conceptibus formalibus nostris, sed directe de rebus seu conceptibus obiectivis. Quapropter, licet denominatio universalitatis rebus proveniat ex conceptibus, tamen res sic denominatae reales sunt et in rebus existunt.

2. Universalia in re non sunt a singularibus separata. — Secundo supponendum est, has res vel naturas, quas nos universales denominamus, non esse realiter separatas a rebus singularibus; quia, ut supra demonstratum est, omnis res, quae existit, necessario est singularis et individua; apertamque involvit repugnantiam quod existat homo, verbi gratia, ab omnibus singularibus hominibus realiter separatus, et sit universalis respectu omnium illorum. Nam, si est separatus, non est in illis intrinsece et essentialiter; si autem est universalis, esse debet in illis intrinsece et essentialiter, quia hoc est de ratione talis universalis; neque vero simul esse potest separatus ab illis, et intrinsece in illis; quia haec duo in re ipsa sumpta involvunt repugnantiam. Item, quia, vel homo ut sic est res distincta realiter a Petro, Paulo, etc., vel non est res distincta: si dicatur hoc secundum, hoc est quod intendimus; nam hoc sensu dicuntur universalia non esse separata, quia non sunt res realiter distinctae a singularibus, neque habent propriam entitatem et realem unitatem distinctam ab illis; si vero dicatur primum, sequitur aperte hominem ut sic esse rem quamdam distinctam a Petro et Paulo, nam realis distinctio non potest intelligi, nisi inter res certas et determinatas; erit ergo illa res quidam homo distinctus a caeteris hominibus. Unde neque esse poterit de essentia illorum, neque poterit simul esse in omnibus illis. Item alioqui eadem ratione dandum esset animal separatum ab omnibus speciebus animalium, et vivens separatum ab omnibus generibus viventium, et sic de caeteris quidditativis praedicatis, quae omnia sunt impossibilia et inutilia prorsus, quia neque ad scientiam neque ad definitiones tradendas oportet huiusmodi idearum monstra confingere.

3. Qua sensu Plato universalia asseruerit separata. — Quod adeo manifestum ac per se notum est, ut multis incredibile videatur Platonem docuisse contrarium eo sensu, quo I et VII Metaph., et aliis locis Aristoteles illi attribuit, et latissime impugnat. Ita sensisse Eustratium et Simplicium refert D. Thomas, lib. IV de Regim. Princip., c. 4; et in particulari agens de ideis Augustin., lib. LXXXIII Quaest., q. 46; lib. VII de Civit., c. 28, declarat Platonem fuisse locutum de ideis quae sunt in mente divina; quod etiam sentit Seneca, lib. VIII, epist. 66. Immo ab ipso Platone, in Parmenide et Timaeo, id significari videtur. Legatur Eugub., lib. I de Peren. Philosoph., c. 10. Quod si ita est, consequenter dicendum est Platonem non posuisse ideas propter modum nostrum concipiendi, definiendi, aut sciendi res in universali; ad hoc enim nihil conferunt ideae, prout sunt in mente Dei; quia nec nos illas concipimus, aut definimus; et si per impossibile non essent tales ideae, possent eodem modo universalia a nobis concipi ac definiri. Sed ponuntur huiusmodi ideae, ut sint prima exemplaria horum inferiorum, et in ea influant tamquam primum et immutabile principium in suo genere; de quibus ideis sub hac consideratione tractatur a theologis, In I, dist, 36, cum D. Thoma, I, q. 15, et inferius tractando de causis aliquid attingemus. Sed, quidquid sit de mente Platonis, haec consideratio nihil ad praesens institutum refert, quia non agimus de universali quod vocant in causando, sive per modum efficientis, sive per modum exemplaris, sed de universali in essendo seu praedicando.

Sensus quaestionis et variae opiniones

4. His ergo suppositis, quaestio superest an natura quae universalis denominatur, quamvis sit in rebus singularibus, nihilominus ex se habeat sufficientem unitatem ob quam universalis denominetur, ita ut non solum natura universalis, sed etiam universalitas eius in rebus sit. Tres in hac re versantur opiniones. Prima est naturam ita habere ex se et per se aliquam universalitatem ut etiam realiter existens in ipsis individuis eam retineat actuque universalis sit, quam opinionem defendit late Ioan. Monlorius, speciali disputatione de hac re, c. 5 et 6, et communiter tribuitur Scoto, In II, dist. 3, q. 1, et VII Metaph., q. 18, ubi Anton. Andreas, q. 16, illam defendit. Quamvis Scot., in praedicta distinctione, potius ita loquatur ut simpliciter neget universale in actu esse in rebus, solumque videtur admittere universale aptitudine seu potentia, quod Aristoteles et omnes concedunt. Quapropter in exponenda Scoti sententia varii sunt discipuli, ut Fonseca infra citandus late tractat, ubi etiam ipse, sicut et alii, eum conatur in suam sententiam adducere. Sed, ne in aequivoco laboremus, oportet hos terminos, universale in actu et universale in potentia, declarare.

5. Itaque si per universale in actu intelligatur natura ab omni individuatione abstracta, quae concipitur per modum unius entis indivisi et communis multis et habentis proximam aptitudinem ut de illis praedicetur, sic per se notum est universale in actu ut sic non esse in rebus; et hoc modo explicuit hanc universalitatem Scotus supra, et eodem modo loquitur Aristoteles, cum negat contra Platonem dari universale in rebus, scilicet universaliter subsistens, et ab omni singulari et individua contractione separatum. Datur ergo hoc universale solum per intellectum, ut sectione sequenti declarabimus. Rursus, si universale in potentia dicatur quidquid non habet actualem universalitatem dicto modo explicatam, praebet autem intellectui fundamentum ut illam possit concipere aut fingere, sic etiam certum est dari in rebus universalitatem in potentia, quia datur in eis aliquod fundamentum abstractionis seu conceptionis universalis quam intellectus facit. Sed quale est hoc fundamentum? In hoc est enim punctus controversiae. Opinio igitur citata affirmat fundamentum hoc esse universalitatem quamdam, quae ex se et realiter convenit naturae, ut est prior natura suis inferioribus contrahentibus ipsam. Nam, licet in re non sit separata ab eis, tamen revera est communis omnibus illis secundum eamdem rationem et unitatem formalem. Et ita haec universalitas, licet respectu prioris dicatur aptitudinalis seu fundamentalis, tamen, respectu singularitatis seu individuationis naturae, est vera, realis et actualis universalitas, quae ab unitate formali solum in hoc differt, quod ultra negationem divisionis in se dicit indifferentiam et communitatem ad multa.

6. Sic igitur declarata opinio probatur primo, quia natura, verbi gratia, humana, de se habet unitatem formalem, ut dictum est; habet etiam de se quod sit communicabilis multis; ergo de se, et ante omnem intellectum est una in multis et de multis, in quo ratio universalis consistit, teste Aristoteles, I Post., text. 25; habet ergo natura ex se et in rebus ipsis aliquam universalitatem, quae sit realis proprietas eius, et non tantum rationis. Minor, in qua est vis argumenti, probatur primo, quia natura humana de se non est incommunicabilis, alioqui secundum numerum multiplicari non posset; est ergo de se communicabilis; quia inter communicabile et incommunicabile non est dare medium respectu eiusdem naturae, nam sunt opposita contradictorie. Secundo, quia natura non est de se haec et individua, ut praecedenti disputatione probatum est; sed indiget aliquo adiuncto quo individuetur; ergo de se apta est ut per principia individuantia contrahatur; immo, cum non sit apta ad subsistendum abstracte et universaliter, postu.lat et requirit hanc determinationem, ut possit subsistere; est ergo ex se apta ad illam; ergo est etiam ex se communicabilis multis individuis. Probatur haec ultima consequentia, quia talis natura non est adaequate contrahibilis per unam solam individualem differentiam, immo hoc illi repugnat; ergo haec repugnantia quam habet talis natura ut in uno solo individuo adaequate contrahi possit, fundatur in naturali aptitudine quam habet ut in multis esse possit; haec ergo aptitudo convenit illi realiter et secundum se. Tertio idem probatur ex attributis naturarum universalium ut universales sunt; dicuntur enim esse propria obiecta scientiarum, immutabilia et perpetua, ingenerabilia et incorruptibilia; dicuntur etiam esse res immediatae significatae per voces seu conceptus communes, quibus per se primo conveniunt essentialia praedicata et intrinsecae proprietates; sed haec omnia non sunt per intellectum conficta, neque consistunt in denominatione aliqua extrinseca proveniente ab aliquo actu intellectus; ergo natura in rebus ipsis habet aliquam universalitatem, quae sit horum omnium ratio ac fundamentum. Et confirmatur, quia alias vix possumus vitare quin incidamus in opinionem nominalium, qui negant in rebus esse naturas universales, sed solum res singulares, quia, si natura in re nullam habet universalitatem, nec distinguitur ex natura rei ab individuis, ut supra ostensum est, non apparet quid possit in rebus immediate correspondere terminis communibus aut conceptibus eorum, praeter ipsa singularia, quod nominales docent, et consequenter non poterit esse scientia de rebus communibus, sed solum de vocibus, ut iidem contendunt.

7. Secunda sententia est, naturam existentem in individuis non esse actu universalem, nihilominus tamen non habere a solo intellectu quod actu universalis sit, sed ex se et ante operationem intellectus, et ante omnem contractionem ad individua, atque adeo ante omnem existentiam tam in intellectu quam in re ipsa, esse actu universalem. Hanc opinionem late tractat et defendit Fonseca, lib. V Metaph., c. 28, per quinque primas quaestiones. Cuius fundamenta videbimus postea, dum veram sententiam confirmabimus; est enim haec opinio media inter duas alias, et ideo ab eisdem sumit argumenta partim ad eas confutandas, partim ad ipsam tuendam et suadendam.

8. Tertia opinio est naturas fieri actu universales solum opere intellectus, praecedenti fundamento aliquo ex parte ipsarum rerum, propter quod dicuntur esse a parte rei potentiae universales. Haec sententia communis est antiquorum et recentium philosophorum, cum Aristotele saepissime in his lib. Metaph., praesertim in VII; et Comm., I de Anima, com. 8, dicente intellectum esse qui facit universalia in rebus; et Avicen., qui hoc sensu dixit, lib. V suae Metaph., in principio: Equinitas secundum se tantum est equinitas, non una, vel plures; et eodem modo loquitur D. Thomas, opusc. de Ente et essentia, c. 4, ubi ait naturam secundum se neque universalem neque singularem esse, et aliis locis in eodem sensu ait intentionem universalitatis esse ab intellectu, ut I, q. 85, a. 1, et I-II, q. 29, a. 6, et VII Metaph., lect. 13, et in eadem sententia conveniunt omnes eius discipuli, Caiet., loco citato de Ente et essentia; Sonc. et Iavell., citati sect. praeced.; Soto in Logica, q. 2 de Universalibus, et alii.

Quaestionis resolutio

9. Haec postrema sententia est sine dubio vera. Ut autem eam explicemus et confirmemus, duo quae in titulo quaestionis proposuimus, declaranda sunt. Primum, quomodo differat unitas, quae ad universalitatem naturae necessaria est, ab unitate formali. Secundum, quomodo naturae sic uni conveniat aptitudo essendi in multis. Ex quibus tandem constabit tertium, scilicet, quomodo universalitas naturae non possit in rebus ipsis inveniri. Suppono autem, quod Aristoteles saepe docuit, rationem universalitatis ut sic duobus consistere, scilicet in unitate et communicabilitate. Haec enim duo continentur in illa definitione qua universale dicitur unum in multis et de multis, seu praeter multa, quae sumpta est ex variis locis Aristot., I Periherm., c. 5; I Post., c. 18; VII Metaph., c. 13. Nam si natura non sit una aliquo modo, non erit quippiam universale, sed erit rerum multitudo seu aggregatio; si autem non sit apta esse in pluribus, non erit universalis, sed singularis, et ideo necesse est ut sit in multis modo opposito singularitati seu individuationi, id est, quod sit in multis inferioribus, quae sub ea communi ratione multiplicari et numerari possint. Haec ergo duo, scilicet unitas et communitas, explicanda sunt, ut constet rationem constituentem proprium universale non reperiri in rebus, secluso intellectu.

10. Dico primo: unitas formalis per se sola non sufficit ad unitatem quam requirit natura universalis, ut universalis est ac denominatur, sed requiritur maior aliqua unitas. Probatur primo, quia unitas rei universalis ut universalis est, talis esse debet ut sit illi propria, et rei singulari, ut singularis est, convenire non possit; sed unitas formalis non est huiusmodi; ergo illa ut sic non sufficit ad unitatem naturae universalis ut sic. Maior ex communi omnium consensu constat, et ex oppositione quae est inter singulare et universale ut talia sunt; cum enim opponantur ut communicabile et incommunicabile, unitas illa quae ad utrumque horum indifferens est, non potest esse sufficiens ad rationem universalis, ut magis ex sequenti ratione constabit. Minor autem constat ex supra dictis de unitate formali; ostensum est enim eam de se esse indifferentem ad naturam, vel universe conceptam, vel in individuis contractam. Secundo probatur, quia unitas formalis multiplicatur in individuis cum ipsa natura; sed unitas, quae est propria naturae universalis ut universalis est, non potest multiplicari in inferioribus, nam potius illa sunt unum sub ea ratione, quomodo dixit Porphyrius, participatione speciei plures homines esse unum hominem; ergo alium modum unitatis habet natura universalis ut sic, praeter unitatem formalem. Maior supra probata est. Ostendimus enim unamquamque naturam individuam esse in se formaliter unam propria et intrinseca unitate formali distincta ab ea quae est in alia simili natura, quia unaquaeque per id quod in se est, est in se formaliter indivisa. Et hinc facile probatur minor propositio, quia si unitas naturae universalis, ut universalis est, multiplicaretur in inferioribus, multiplicaretur unitas specifica in individuis, vel generica in speciebus, quod est impossibile, alioqui et plures homines essent plures species, et unusquisque eorum haberet in se unitatem universalitatis, et consequenter unusquisque esset unus universaliter, sicut est unus formaliter, quod est plane falsum. Unde argumentor tertio, quia unitas formalis solum dicit formalem seu essentialem indivisionem illius rei quae sic una denominatur: unde ad hanc unitatem impertinens est quod illa res sit singularis vel communis; at vero unitas universalis dicit intrinsece indivisionem plurium in ea re vel ratione quae una universaliter denominatur, ita ut nullum eorum inferiorum quae sub tali ratione continentur, per se sumptum habeat totam illam universalem unitatem, sed omnia sub illa ratione unum sint; quomodo omnes species animalis sunt unum in ratione animalis; nulla autem species per se sumpta habet in se universalem unitatem animalis, quae est quasi potentialis, licet in se habeat formalem unitatem eius. Quamquam ergo unitas formalis praerequiratur ad unitatem universalis, et sit fundamentum eius, non tamen est per se sufficiens, sed aliquid ultra illam addit unitas universalis.

11. Dices, quae ergo aut qualis esse potest haec unitas naturae universalis ut sic? Omnis enim unitas, ut supra insinuatum est, aut formalis aut numeralis esse debet; quia omnis divisio aut formalis est aut materialis; sed unitas universalis non potest esse unitas numeralis, quia haec est propria rerum singularium; si ergo neque formalis est, quaenam esse potest? Respondetur esse quamdam unitatem ab his distinctam, habentem proprium nomen propriamque rationem. Dicitur enim haec unitas universalis, eiusque ratio consistit in indivisione alicuius naturae in plures naturas similes sub eodem nomine et ratione cum aptitudine ut in eas dividatur. Itaque huiusmodi unitas utrumque includit, scilicet indivisionem, et aptitudinem ad divisionem in plura eiusdem nominis et rationis, seu quae talia sint ut unumquodque totum divisum quoad eius actualitatem in se claudat et contineat. Unde haec indivisio proxime accedit ad propriam privationem, quia dicit negationem divisionis in natura apta ad talem divisionem. In quo differt haec unitas ab unitate individuali, quae non solum dicit indivisionem, sed etiam inaptitudinem ad divisionem in plura, quae talia sint quale est ipsum divisum. Ab unitate formali differt, quia haec unitas quamvis non repugnet cum illa aptitudine, seu communicabilitate ad plura, non tamen illam requirit. Unde in Deo potest intelligi unitas formalis cum incommunicabilitate ad plures naturas. Cum ergo dicitur quod omnis unitas aut est formalis aut numerica, id verum est de unitatibus quae rebus ipsis secundum se, seu in re ipsa conveniunt; praeter has vero potest esse alia unitas, quae per intellectum perficitur; et huiusmodi est unitas universalis, ut ostendemus.

12. Unde ulterius additur hanc unitatem posse ad numeralem revocari, quae tamen non simpliciter realis sit, sed rationis seu obiectiva. Declaratur, nam species humana in ratione speciei ita est una ut cum aliis componat numerum ternarium, vel quaternarium, etc., specierum sub animali contentarum; omnis autem unitas, quae potest numerum conficere, sub ea ratione numerica dici potest. Propter quod, licet homo et equus absolute differant essentialiter et specie, tamen in ratione universalium seu specierum differunt numero. Item formalis conceptus hominis ut sic, est unus numero: unde obiectum eius in ratione obiecti unum etiam numero dici potest, et ita homo, quatenus obiicitur illi conceptui, dicitur habere unitatem numeralem obiectivam seu in ratione obiecti, quae etiam est unitas rationis, seu per denominationem extrinsecam a conceptu mentis; haec ergo unitas ad rationem universalis necessaria est, et sub ea ratione potest ad numeralem revocari. Quod in hunc modum potest etiam explicari, nam, si fingeremus iuxta Platonis sententiam, ut ab Aristotele explicatur, universalia esse res separatas a singularibus, necessario intelligendum esset, hominem ut sic, in se subsistentem, esse rem quamdam in se quidem transcendentaliter numerabilem cum aliis, atque ita unam numero, quamvis simul fingeretur existens in pluribus numero distinctis, quod aliunde repugnantiam involvit, ut dictum est, quod ad praesens non refert; nam hinc solum intendimus declarare universale, eo modo quo est vel apprehenditur, debere intelligi ut in se indivisum et numerabile vel secundum rem, si fingatur in re ipsa separatum, vel secundum rationem et conceptum, si solum mente abstrahatur.

13. Unitas universalis non est ante operationem mentis. — Ex his dico secundo, unitas naturae universalis ut universalis est, non est realis, neque est in rebus prout in re ipsa existunt anteceduntque omnem operationem intellectus. Haec conclusio sequitur aperte ex praecedenti; quia in rebus nulla unitas intelligi potest praeter formalem et numeralem; neutra autem harum sufficit ad rationem universalis ut sic. Dicetur fortasse in rebus non solum reperiri eam unitatem formalem qua unaquaeque natura humana, verbi gratia, dicitur in se formaliter una, sed etiam reperiri unitatem qua omnes humanae naturae dicuntur habere eamdem rationem formalem, et consequenter formalem unitatem, ratione cuius eamdem definitionem participant, et omnes homines a parte rei dicuntur esse eiusdem naturae. Sed contra, nam haec revera non est unitas, sed similitudo tantum; nihil enim vere unum et in re indivisum est a parte rei in hac et in illa humana natura, sed solum in hac est aliquid cui aliquid simile est in altera natura; haec autem non est realis unitas, sed similitudo. Unde solum possunt res plures dici a parte rei eiusdem naturae, id est similes: haec enim identitas, cum dicatur esse inter res distinctas, non potest in re ipsa quidpiam esse praeter similitudinem, ratione cuius dicuntur etiam participare, seu habere eamdem definitionem, fundamentaliter quidem ex vi dictae similitudinis, formaliter autem per rationem, nam definitio opus rationis est.

14. Similitudinis relatio realis ad rationem universalis nec sufficiens, nec necessaria.— Haec autem similitudo neque necessaria simpliciter est ad rationem universalis, neque sufficiens. Intelligo autem non esse necessariam secundum actualem existentiam et relationem, quia non est de ratione universalis ut actu sit in multis; nam si verae essent ideae Platonis, universales essent ex se, quamvis actu nullum aliud individuum existeret, et de facto naturae coeli et Gabrielis sunt universales, sive in re sint plura eorum individua habentia inter se praedictam similitudinem, sive non. Si autem esset sermo de similitudine illa in potentia, sic necessaria est ad naturae universalitatem, quia alias non posset intelligi natura ut communis, ut statim latius explicabimus. Quod autem illa similitudo non sufficiat ad rationem universalis, probatur, quia ex vi illius similitudinis praecise, sive in actu, sive in potentia sumptae, non concipitur aliquid ut unum commune multis, sed concipiuntur multa ut similia inter se; universale autem ut sic, debet concipi ut unum. Item, quia universale, ut universale, concipitur indivisum actu, quatenus tale est, et divisibile, et communicabile aptitudine; res autem prout a parte rei sunt similes in natura, potius sunt actu divisae, et aptitudine seu fundamentaliter unibiles (ut sic dicam) in una natura universe concepta.

15. Atque hinc apertius confirmatur conclusio posita. Nam universalitas ut sic dicit aliquam indivisionem, alioqui non esset universalitas, sed multitudo tantum; sed illa non potest esse indivisio quae conveniat rebus ut in se sunt, sed solum ut substant conceptibus mentis; ergo unitas quae inde sumitur, non est realis sed rationis. Minor declaratur, nam ut recte dixit Aristotel., VII Metaph., c. 14, et saepe alias, esse in re ipsa indivisum, et simul esse actu divisum in plura eiusdem nominis et rationis, involvit repugnantiam, nam si res est a parte rei indivisa, a parte rei est singularis et una numero: si autem est divisa in plures similes eiusdem nominis et rationis, erit etiam plures numero, quod fieri non potest. Et haec repugnantia sequebatur ex positione Platonis, quae cessat, si universale intelligatur habere indivisionem tantum secundum rationem; quia esse indivisum secundum rationem, et divisum secundum rem, non opponuntur inter se. Atque hoc modo omnes homines in ratione speciei dicuntur unus homo, quia in conceptu hominis, ut sic, non dividuntur; et ita unitas hominis, quatenus universalis est, per rationem consummatur, quia homo, ut sic, solum habet indivisionem ut subest conceptioni mentis. Quae indivisio consistit in hoc quod homo, verbi gratia, abstracte conceptus, non est communicabilis multis hominibus seu conceptibus obiectivis sic abstractis, licet sit communicabilis per contractionem multis individuis.