SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLIV. DE HABITIBUS
SECTIO IV. AN IN INTELLECTU SINT PROPRII HABITUS

SECTIO IV. AN IN INTELLECTU SINT PROPRII HABITUS

1. Dubitandi rationes.— Ultima obiectio occurrit de intellectu hominis; nam cum sit potentia naturaliter operans, non videtur indigere alio habitu, præter species intelligibiles. Nam si illæ sufficienter repræsentant obiectum intellectus naturaliter assentit; si vero insufficienter repræsentant, vel non potest præbere assensum, vel non nisi iuxta sufficientiam specierum. Et declaratur in hunc modum in habitu scientiæ, aut primorum principiorum: nam si intellectus exacte apprehendat rationes terminorum quibus constat propositio immediata, naturali necessitate præbebit assensum: sin minus, præbere non poterit; ergo ad talem assensum non est necessarius habitus præter species exacte repræsentantes extrema propositionis. Similiter, si quis evidenter cognoscat medium scientificum, et illud applicet assentiendo maiori et minori propositioni, necessitate naturali eliciet assensum scientificum conclusionis, et ita non indiget habitu. Si vero non consideret medium scientificum, vel illud sufficienter non applicet, non poterit habere assensum scientificum conclusionis; ergo impertinens est talis habitus, præter species terminorum sufficienter et recte coordinatas.

2. Quorumdam opinio.— Propter hanc obiectionem ita sentiunt de habitibus intellectus nonnulli Thomistæ, Sonc., V Metaph, quaest. 9. Et videtur fuisse sententia D. Thomæ, quaest. 24 de Veritat., art. 4, ad 9, ubi ait, habitum intellectus esse aliqualem ordinationem specierum. Idem sentit in q. 10, art. 2, ubi postquam probavit in intellectu possibili remanare species intelligibiles post actualem considerationem, subdit, et harum ordinatio est habitus scientiae; idem significat 1-2, quaest. 67, art. 2, ubi ait, formale in scientia esse species intelligibiles, materiale vero esse phantasmata; et III parte, quæst. 12, art. 2, sentit augmentum habitus scientiæ proprium et secundum essentiam eius, consistere in augmento seu additione specierum.

Questionis resolutio

3. Ratio conclusionis.— Nihilominus tamen verior est sententiam quam proposuimus, nimirum, generari in intellectu proprios habitus distinctos ab speciebus intelligibilibus inclinantes ipsum ad proprios actus, et ad convenientem usum specierum. Et haec est opinio magis recepta in schola D. Thomæ, quam tenet Capreolus, in Prologo Sentent., quæst. 3 ; et Caietanus, 1. 2, quæst. 54, art. 4; Ferrar., lib. I cont. Gentes, cap. 56, et sumitur etiam ex D. Thoma, aliis locis. Nam 1-2, quaest. 51, art. 2 et 3, dicit habitus intellectuales acquiri per actus intellectus; et quaest. 14, art. 4, ad 3, dicit habitum scientiae perfici per actum, cum ad novas conclusiones extenditur, et non generari tunc alium habitum; at vero species intelligibiles non fiunt per actus, sed potius ipsæ species sunt principia actum, et quando scientia extenditur ad novas conclusiones, certum est acquiri novas species intelligibiles. Denique, dicta quæst. 54, art. 4, expresse dicit habitum esse simplicem qualitatem, et non collectionem plurium. Ratione vero probatur, quia species intelligibilis non requiritur ex parte potentiae, sed ex parte obiecti; unde est simpliciter necessaria ad operationem, et non tantum ad melius esse, sicut habitus, de quibus nunc agimus; ergo praeter species intelligibiles necessarii sunt habitus in intellectu, qui iuvent ipsam potentiam ex parte eius, et ad assentiendum et iudicandum facilem et promptam reddant. Patet consequentia, quia intellectus in ferendo iudicio difficultatem patitur, etiam post acquisitas species obiectorum; et ideo in principio magna inquisitione et consideratione indiget; post consuetudinem vero, vel frequentiam actuum, magnam experitur facilitatem; ergo signum est acquiri habitum.

4. Secundo idem declaratur iuductione; nam in intellectu quidam sunt habitus qui dicuntur virtutes, el alii qui non sunt virtutes, ut infra dicemus. Et similiter quidam dicuntur practici, alii vero speculativi; hæ autem distinctiones vix aut nullo modo possunt applicari ad species intelligibiles. Rursus, de habitibus qui non sunt virtutes, negari non potest quin sint distincti ab speciebus, quia etiam post acquisitas species, imo et post actualem considerationem medii, seu rationis assentiendi, adhuc intellectus est indeterminatus; ergo est capax habitus, quo in ea determinatione facilitatem et promptitudinem acquirat. Dices eam determinationem esse a voluntate movente intellectum, et ideo non esse necessarium habitum in intellectu, quia, posita motione voluntatis, intellectus ex necessitate assentit. Respondetur, etiamsi in his actibus voluntas aliquo modo moveat intellectum, etiam ex parte eius postulare optimam dispositionem, ut prompte et faciliter obediat, maxime cum intellectus non moveatur a voluntate ad assensum, nisi rationali modo. Atque ita in assensu fidei divinæ præter habitum piae affectionis, qui est in voluntate, ponunt Theologi in intellectu habitum fidei divinae, et proportionali modo datur habitus intellectualis fidei humanæ, vel opinionis.

5. Præterea habitus intellectuales, qui sunt virtutes, ponuntur ab Aristotele, libro 1 Ethic., cap. 13, el lib. 2, c. 1, et quinque numerantur, lib. 6, cap. 3, quarum duæ sunt practicæ, scilicet, ars et prudentia; quas certe constat non consistere in solis speciebus, quæ facile acquiruntur, et memoriæ etiam mandantur, sed in alio habitu, magno usu et habitudine acquisito. Unde saepe Aristoteles quoad hoc æquiparat duos habitus virtutibus moralibus, ut patet ex 9 Metaph., et 2 Ethic., cap. 1. Tandem de aliis virtutibus speculativis, quamvis minor appareat necessitas propter naturalem modum assentiendi, nihilominus tamen propter imperfectionem nostri intellectus, qui in his veritatibus assequendis difficultatem patitur, necessarius est habitus facilitatem præbens, quod supra, disputatione l, in ipso habitu principiorum, et in habitu metaphysicae, quae est naturalis sapientia, declaravimus. Est autem eadem vel maior ratio de habitu scientiae quod magis perspicuum fiet inferius solvendo argumenta.

6. Tertio probatur haec sententia, quia species intelligibiles secundum se sumptae solum repraesentant res simplices et incomplexas; ergo ex solis illis, vel ex quacunmue collectione earum non fit homo sciens aut prudens, sed ex facilitate et promptitudine utendi convenienter his speciebus, et componendi ac discurrendi, et praesertim iudicandi de rebus apprehensis seu repraesentatis per illas. Dices, propterea dictum non esse ab auctoribus prioris sententiæ, habitum esse species, vel collectionem specierum, sed species recte ordinatas, seu ordinationem specierum. Sed inquiro quidnam sit haec specierum ordinatio; nam species solum sunt qualitates quaedam inhærentes intellectui in actu primo, inter quas secundum se nullus potest intelligi ordo, nec secundum situm, cum sint in subiecto indivisibili, nec secundum inhærendi modum, quia una non haeret mediante alia, neque secundum aliquod aliud genus causalitatis aut successionis, ut per se constat. Igitur ordinatio specierum nihil esse potest, nisi habilitas quam intellectus acquirit ad ordinate utendum his speciebus, et recte iudicandum secundum illas.

Exponitur D. Thomas sententia

7. Et in hunc modum existimo interpretandum esse D. Thomam, quotiescumque habitum scientiae appellat ordinationem specierum. Non enim solas species posuit in intellectu, ut ex aliis locis constat; nec intelligere potuit illam ordinationem esse aliquid reale additum speciebus, et intrinsece seu formaliter in eis existens, quia talis ordinatio intelligibilis non est, ut ostendi. Debet ergo intelligi de ordinatione quasi effectiva, seu extrinseca, quam habent species ex vi habitus scientiæ, cuius sunt veluti instrumenta. Nec refert quod in priori loco de Veritate ait D. Thomas, quod specierum aliqualis ordinatio habitum effecit. Imo si haec verba in rigore sumantur, potius nobis favent, quia distinguit habitum ab speciebus. Unde per ordinationem specierum ibi intelligere possumus non habitualem ordinationem, sed actualem, id est, ordinatum usum earum, quo habitum acquirimus. Atque eodem modo vocat species formale scientiae, quo modo loquendi maxime utitur comparando species ad phantasmata; nam hæc remote et quasi per accidens comparentur ad scientiam, ob coniunctionem animi ad corpus; species autem intelligibiles immediate ac per se propter coniunctionem obiecti. Unde, quia obiectum ipsum est quasi formale respectu cognitionis et scientiæ, ideo hac etiam ratione possunt species appellari formale in scientia, non vero quia formaliter sint ipsi habitus scientiæ. Quod vero ait D. Thomas, scientiæ habitum augeri acquirendo novas species, non est intelligendum formaliter, sed causaliter, quia nimirum acquisitis novis speciebus fiunt actus, quibus habitus augeatur. Non est autem inconveniens admittere, interdum nomine scientiæ significari ipsum habitum cum suis speciebus, et hoc modo aliquas denominationes accipere ratione specierum, non tamen propterea excluditur habitus iudicatibus ab speciebus distinctus.

Satisfit rationi dubitandi

8. Ad difficultatem ergo positam respondetur, quamvis intellectus sit potentia naturaliter agens, ex parte tamen obiectorum, et mediorum, quibus utitur ad ferendum de rebus iudicium, saepe non satis determinari, neque necessitari; et tunc esse utilem habitum ad inclinandum intellectum in unam partem potius quam in aliam. Deinde etiam quando ratio seu medium asserendi est evidens, non semper actu et formaliter applicatur, seu consideratur; habitus autem deservit, ut feratur iudicium absque expressa et formali applicatione medii. Ut in exemplo illo de actu scientiæ, quamvis ante habitum acquisitum non possit quis præbere assensum evidentem conclusioni, nisi adhibita formali et expressa demonstratione, tamen post acquisitum habitum non semper indiget illo formali discursu, sed proposita tali veritate, statim ex habitu illi præbet assensum evidentem. Et si quis postea velit demonstrationem applicare, etiam ad hoc erit utilis habitus, ut multo promptius et facilius possit uti speciebus ad applicandum proprium medium, quo talis veritas demonstranda est. Sicut etiam ad assensum scientificum necessaria est evidentia, non tantum praemissarum, sed etiam illationis, et tamen non est necesse ut quotiescumque assensus scientiæ eliciendus est, feratur expressum ac formale iudicium de bonitate illationis, sed sufficit ut ex habitu id faciut intellectus, tanquam quippiam certum et evidens; et ad hoc multum deservit habitus dialecticae. Denique eadem ratione, etiam circa prirma principia potest acquiri habitus, quia licet in se sint per se nota, nos vero in eis agnoscendis saepe difficultatem patimur. Unde talis habitus deservit, ut debite componendo ipsos terminos per species apprehensos, facilius veritatem intueamur in immediata eorum connexione.