SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO XII. UTRA MATERIA, CAELESTISNE AN ELEMENTARIS, PERFECTIOR SIT

SECTIO XII. UTRA MATERIA, CAELESTISNE AN ELEMENTARIS, PERFECTIOR SIT

1. Cum ex dictis constet nihil in Scripturis reperiri quod caelorum incorruptibilitati et creationi ex nihilo repugnet, consequens fit eam sententiam quae affirmat caelum habere materiam diversae rationis a materia generabilium, philosophicae doctdnae magis esse consentaneam et catholicae nihil repugnare. Quaeri vero subinde potest quaenam istarum materiarum perfectior sit; non enim sunt aeque perfectae, cum specie differant, ut in superioribus dictum est.

2. Et quidem, comparando materias caelorum inter se, certum est illam esse perfectiorem materiam quae natura sua destinatur ad nobiliorem formam recipiendam. Probatur, quia illa est potentia nobilior quae ad nobiliorem actum natura sua ordinatur; sed quaelibet materia caeli ordinatur ad suam formam ut ad actum sibi adaequatum; ergo illa est nobilior quae est ad nobiliorem formam. Neque in hoc occurrit aliqua probabilis ratio dubitandi.

3. Difficultas vero est comparando materiam rerum generabilium ad materiam incorruptibilium ut sic, quaenam illarum minus perfecta sit. Et ratio dubitandi est quia se habent ut excedens et excessum, nam materia caeli est determinata ad formam quamdam perfectissimam; materia vero inferiorum corporum est indifferens ad formas etiam imperfectissimas. Itero materia caeli est semper ac necessario coniuncta suo actui; quo fit ut tam secundum entitatem suam quam secundum unionem ad suum actum sit omnino incorruptibilis; alia vero materia licet secundum entitatem sit incorruptibilis, tamen secundum unionem mutatur. Tertio, prior materia non est subiecta privationi; unde nec secundum eam rationem corrumpi potest; posterior vero semper est subiecta alicui privationi, immo infinitis privationibus secundum quas corrumpi potest, ut Aristoteles dixit, I Phys. Quarto, prior materia semper est plene satiata, quia semper est plene actuata; unde aliam formam non appetit praeter eam quam habet; quare non habet appetitum per modum desiderii, sed solum per modum amoris et quietis; altera vero appetit et quasi desiderat alias formas quas non habet, et ideo et turpis et malefica ab Aristotele, I Phys., text. 81, appellatur, et principium corruptionis dicitur, VII Metaph., text, 22.

4. At vero materia rerum corruptibilium caelestem superat in hoc, quod simpliciter est capax nobilioris formae quam illa: immo videtur esse capax nobilissimae formae omnium quae esse possunt, scilicet animae rationalis; sola autem haec excellencia videtur maioris momenti, magisque pertinere ad absolutam perfectionem materiae quam omnes aliae enumeratae. Nam perfectio potentiae non ex quocumque, sed ex nobilissimo actu pensanda est; ergo quamvis materia generabilium sit capax plurium formarum, inter quas quaedam sunt ignobiliores formis caelestibus, tamen, quia in toto illo ordine formarum sunt aliae, vel saltem aliqua nobilior omnibus caelestibus formis, hoc satis est ut haec materia absolute nobilior iudicetur. Et corfirmatur quia etiam materia generabilium excedit in amplitudine et capacitate suae potentiae, quae etiam per se confert ad perfectionem potentiae passivae; ut intellectus, quia in genere potentiae cognoscitivae potentia perfectissima est, plures potest recipere formas; ergo si aliunde adiungatur quod illa amplitudo materiae sub se complectitur nobilissimam formam, erit absolute talis materia nobilior.

5. Caelestis materia longe praestantior inf eriori .— Nihilominus omnes auctores qui distinguunt has materias censent caelestem esse nobiliorem, immo communiter materia haec generabilium reputatur ínfima rerum omnium quae esse possunt, etiam per potentiam Dei absolutam, intra genus substantiae. Quod sentit Richardus, Quodl. II, q. 5; et Aegidius, Quodl. III, q. 5; Durand., In II, dist. 12, q. 1, et ibidem Richard., q. 2; et inclinat Scotus, q. 2, ad argumenta, quamvis dubius sit; idem tenet Thomas de Argentina, In I, dist. 44, q. 1, a. 2; Abulens., in c. 22 Matthaei, q. 222. Et ratio est quia, in genere loquendo, maxima imperfectio est potentiae passivae, si cum perfectione actus eiusdem generis conferatur; ergo inter potentias passivas substantiales illa est imperfectissima quae de se est maxime passiva, atque adeo maxime indifferens ad recipiendum quemlibet actum, sive perfectum, sive imperfectum. Et confirmatur ac declaratur in hunc modum; nam materia generabilium sub minima forma conservari potest; ergo signum est illam esse minimae perfectionis et entitatis. Tandem, materia caelestium corporum est incapax omnis alterationis et peregrinae impressionis; ergo signum est esse in altiori ordine constitutam. Unde, licet in potentiis activis perfectio attendatur penes actum perfectissimum, non autem in passivis nisi caetera paria sint; sed considerandus est proprius et adaequatus actus earum et praecipue modus actuandi. In quo etiam excedit materia caelestis, quia respicit actum inseparabiliter informantern, materia autem corruptibilium respicit formam informantem separabiliter; et ideo quaelibet materia caelestis perfectior est materia elementari.

6. Num infima hac materia alia queat esse inferior.— Quod vero de potentia absoluta nulla possit creari materia inferior hac, non est adeo constans et certum; nam si concipiamus materiam capacem formae lapidis, verbi gratia, et ad illam ita determinatam ut sit incapax omnium perfectiorum, illa sine dubio esset minus perfecta quam materia generabilium quae nunc est. Nihilominus probabilior videtur communis sententia quia, ut dixi, haec materia videtur esse summae potentialitatis et prope nihil, ut Augustinus dixit. Nec videtur possibilis materia capax unius formae corruptibilis, quae ex se non sit etiam capax aliarum, tum quia omnes formae corruptibiles conveniunt in hac ratione separabiliter informandi quae est sufficiens ad constituendam ultimam quamdam speciem materiae, sub qua non potest essentialis divisio intelligi; tum etiam quia hoc ipso quod materia coniungitur formae corruptibili, est subiecta privationi et consequenter capax diversarum formarum et contrariarum dispositionum; et ideo non potest talis materia esse determinata ad formam neque esse capax unius, quin sit etiam omnium repugnantium quae illam ex se pellere possunt ab eodem subiecto. Et ideo materia corruptibilium non solum minus perfecta est quam caelestium, sed etiam infima omnium quae esse possunt.