SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XLVII. DE RELATIONE REALI IN COMMUNI
SECTIO III. QUOTUPLEX SIT RELATIO, ET QUAE SIT VERE PRAEDICAMENTALIS.

SECTIO III. QUOTUPLEX SIT RELATIO, ET QUAE SIT VERE PRAEDICAMENTALIS.

1. Haec dubitatio proponitur propter difficultatem tactam in quarto argumento in prima sectione proposito. Ad quam expediendam nonnullae distinctiones relativorum praemittendae sunt ac declarandae, ut seclusis iis quae ad hoc praedicamentum non pertinent, concludamus quale possit esse genus accidentis realis ab aliis diversum, et proprium praedicamentum ad aliquid, constituens.

Prima divisio relationis in realem et rationis .

2. Primo ergo dividi solet relatio in eam quae realis est, vel tantum rationis, quam aliqui ita interpretantur, ut doceant, genus praedicamenti Ad aliquid, utramque relationem sub se continere, ac propterea illam divisionem esse univocam, imo et generis in species. Cui sententiae videtur favere divus Thom. 1 p., quaest. 28, art. 1, ubi sic inquit: Considerandum est, quod solum in iis quae dicuntur ad aliquid, inveniuntur aliqua secundum rationem tantum, et non secundum rem. Sentit ergo ea, quae secundum rationem tantum referuntur, vere ac univoce esse ad ali- /col. b/ quid: nam si tantum esset sermo de denominatione aequivoca vel analoga, non tantum in his quae sunt ad aliquid, sed etiam in aliis generibus invenirentur aliqua secundum rationem tantum, ut caecitas in qualitate, et sic de aliis. Idem sumi potest ex art. 2 ejusdem quaestionis, et ex quaest. 13, art. 7, et Quodlib. 1, art. 2, Quodlib. 9, art 5, et quaest. 2 de Potent., art. 5, et saepe alibi. Unde Cajetanus dictis locis primae partis, aperte sentit ipsum esse ad, univoce dici de relatione reali, vel rationis; quod antea videtur docuisse Capreol., in primo, dist. 33, quaest. 1; et sequi videtur ibi Deca, quaest. 1, notab. 4; et Ferrara, 4 contra Gent., c. 14; et expressius Soncin., 5 Metaph., quaest. 26, concl. 2, qui afferunt alia testimonia D. Thomae. Fundamentum eorum est, quia definitio relativorum, quam Aristoteles tradit, et proprietates omnes quae ad illam consequuntur, aeque conveniunt relationibus rationis, ac realibus. Patet, nam relativa esse dicuntur, quorum totum esse est ad aliud se habere; hoc autem omnino et propriissime convenit respectibus rationis; nam licet esse eorum sit magis imperfectum ac diminutum, quam esse relativorum realium, tamen illud esse qualecunque est, tam proprie consistit totum in habitudine ad aliud, sicut esse relationis realis. Unde fit ut relatio rationis nec cognosci possit, nec definiri sine habitudine ad aliud, aeque ac relatio realis.

Sola relatio realis praedicamentum Ad aliquid constituit .

3. Nihilominus dicendum est, solas relationes reales pertinere ad constitutionem praedicamenti Ad aliquid, quod est satis evidens ex iis quae in superioribus tradita sunt de conceptu entis, et de divisione ejus in novem genera summa. Ostendimus enim ens non solum non esse univocum ad ens reale et rationis, verum etiam non habere unum conceptum communem illis, etiam analogum, sed vel esse aequivocum, vel ad summum, analogum analogia proportionalitatis. Et hac ratione etiam diximus, objectum adaequatum et directum metaphysicae non esse ens commune ad reale et rationis, sed ad reale tantum; et hoc etiam ostendimus dividi in decem suprema genera. Cum ergo relationes rationis non sint entia realia, et consequenter nec vera entia, non possunt ad praedicamentum Ad aliquid, quod reale est, pertinere. Addo praeterea, non posse habere uni- /p. 795/ vocam convenientiam cum relationibus realibus, si supponamus illas esse vera entia realia, ut supra ex communi sententia suppositum est, et in discursu hujus materiae paulatim declarabitur et probabitur. Ratio autem est, quia cum ens rationis nihil sit, non potest habere veram similitudinem ac convenientiam cum ente reali, in qua convenientia fundari solet univocatio et unitas conceptus; ergo non potest aliquis verus conceptus et essentialis esse communis enti reali et rationis. Et ideo merito Soncin., 4 Metaph., q. 5 et 6, approbat dictum Hervaei (quamquam errore typographi tribuatur Henrico), Quodl. 3, q. 1, articulo primo, in fine, non magis posse ens esse univocum ad ens reale et rationis, quam sit homo ad hominem vivum et mortuum. Habet autem hoc dictum eamdem rationem veritatis in ente in communi, et in tali ente, scilicet, relatione, quia sicut ens rationis non est verum ens, sed fictum, sic relatio rationis non est vera relatio, sed ficta, vel quasi per intellectum.

4. Objectioni satisfit . Dicet fortasse aliquis, hoc verum esse de integro et completo conceptu relationis, de quo procedit ratio facta, quia in hujusmodi conceptu relationis realis includitur, quod sit verum ens, et accidens reale; non tamen ita procedit de praeciso conceptu ipsius modi seu constitutivi relationis, qui per hanc vocem significatur, esse ad , quia talis conceptus per se praescindit a ratione entis et accidentis. Quo sensu videntur locuti citati auctores, cum quibus videtur sentire Henricus, Quodl. 9, q. 3, ubi de hac materia obscurissime disputat; inter alia vero ait: Esse ad aliud ex se nullam recipit distinctionem, aut diversitatem, sive fuerit in divinis, sive in creaturis, sive in relationibus secundum rem, sive in relationibus secundum rationem . Verumtamen contra hanc evasionem eamdem vim habet ratio facta; nam vel illud esse ad, prout est modus constituens relationem realem, est etiam realis modus, vel est tantum ens rationis; hoc secundum dici non potest, alioqui relatio realis non habebit proprium et formale constitutivum reale, quae est implicatio in adjecto; quomodo enim potest ens reale ut sic, per id quod reale non est, constitui? De qua re diximus multa superius disputatione 2, tractando de modis contrahentibus ens. Si autem illud esse ad, in relatione reali est modus realis, rursus interrogo an in relatione rationis sit etiam verus et realis modus, vel tantum per intel- /col. b/ lectum confictus. Primum dici non potest, quia repugnat relationi rationis, de cujus essentia est, ut non dicat habitudinem in re existentem, sed in mentis comparatione seu denominatione. Item, quia contradictionem implicat, quod ens fictum existens tantum objective in intellectu, per modum realem et in re ipsa existentem constituatur; est ergo illud esse ad, in relatione rationis, purum ens rationis. Ergo sicut non potest dari conceptus communis vel univocus ad ens reale et rationis, vel ad relationem realem et rationis, ita neque esse ad, ut sic praecise conceptum, potest dicere unum communem conceptum et univocum ad esse ad relationis realis et rationis, quia non magis potest esse inter haec vera similitudo et convenientia, quam inter quaelibet alia entia realia et rationis. Nec magis potest in his quam in caeteris intelligi qualis sit ille conceptus abstrahens ab ente reali et rationis, aut qualis esse possit contractio vel determinatio talis conceptus ad ens reale per modum realem, et ad ens rationis per modum rationis.

5. Sola relatio realis est proprie ad aliquid. -- D. Thomae locus explicatur . -- Dicendum ergo est solam relationem realem esse vere et proprie ad aliquid; relationem autem rationis non esse, sed concipi ac si esset ad aliquid, ideoque solas relationes reales ad proprium praedicamentum Ad aliquid pertinere; relationes autem rationis non constitui in reali praedicamento, sed per analogiam et proportionem ad veras relationes declarari, ut magis in particulari dicemus in disputatione ultima hujus operis. Neque D. Thomas in citatis locis oppositum intendit; nunquam enim dixit aut relationem rationis esse univoce relationem cum reali, aut esse ad aliud non esse aliquid reale in relatione reali, sed solum dixit naturam relationis realis talem esse, ut per similitudinem et proportionem ad illam possint entia rationis per modum relationum ab intellectu confingi cum aliquo fundamento in re, potius quam per modum quantitatis vel qualitatis, etc. Quod ait, ex eo provenire, quod relatio ut relatio solum significat respectum ad aliud. Ubi particula solum non excludit concomitantia; unde neque excludere potest transcendentalem rationem entis, vel accidentis, si relatio accidentalis sit. Quia vero relatio quatenus praecise concipitur aut significatur ut est ad aliud, non concipitur nec significatur /p. 796/ expresse ut inhaerens, ideo ait D. Thomas, ut sic solum dicere respectum ad aliud, non quia in re ipsa non sit aliquid in se, vel in subjecto existens, sed quia in tali modo concipiendi et significandi nihil aliud exprimitur. Et inde etiam fit ut facilius possint entia rationis secundum illum modum habitudinis concipi, non quod in tali relatione sit vera habitudo, seu verum esse ad, tale quale est in relatione reali, sed quid ad instar seu proportionem ejus concipitur. Unde idem D. Thomas postquam dixit relationem secundum propriam rationem solum significare respectum ad aliud, subdit hunc respectum aliquando esse in ipsa natura rerum, aliquando vero esse solum in apprehensione rationis conferentis unum alteri . Ad rationem autem illius sententiae facile respondetur, negando propriam rationem relationis vere reperiri in relatione rationis, quia in tali relatione nec est vera habitudo, nec verum esse ad aliquid, sed solum apprehenditur ac si esset ad aliquid.

Secunda divisio relationis, secundum dici, et secundum esse .

6. Secunda divisio relationis est in relationem secundum esse, et secundum dici. Quae divisio fundamentum habet in Aristotele, cap. de Ad aliquid, ubi prius tradit definitionem communem relativis secundum dici, postea vero tradit propriam definitionem relativorum secundum esse. Relatio ergo secundum dici, definiri solet, quod sit res quae concipitur et explicatur, seu dicitur per modum respectus, cum in re ipsa verum respectum non habeat; relatio autem secundum esse dicitur, quae revera habet proprium esse cum habitudine ad aliud.

7. Relatio secundum dici ut explicetur ab aliquibus . -- Ex quo aliqui, et non sine verisimilitudine, opinati sunt, relationem secundum dici, esse eamdem cum relatione rationis. Quod significat Henric., Quodl. 3, q. 4, ex Avicenna, l. 3, suae Metaph., dicente relationem secundum dici, esse illam quae solum habet esse in intellectu, et convenit rebus quae non sunt simpliciter et absolute ad aliquid, sed solum secundum quod ab intellectu concipiuntur. Et videtur hoc consentaneum rationi; nam sicut concipimus, ita loquimur; relationes autem secundum dici, non alia de causa sic appellantur, nisi quia ita a nobis dicuntur aut explicantur, ac si relationes essent, cum tamen non sint; ergo ille /col. b/ modus loquendi de his relationibus supponit modum concipiendi nostrum, ex quo nascitur, nimirum, quod hae res concipiuntur a nobis cum relatione et habitudine, seu per modum relationis et habitudinis, cum vere et in re habitudinem non habeant; sed in hoc consistit ratio et essentia relationis rationis; ergo relatio secundum dici, idem est quod relatio rationis.

8. Vera essentia relationis secundum dici . -- Sed nihilominus communiter non ita intelligitur haec divisio; nam relatio rationis, eo modo quo est, censetur esse relatio secundum esse sibi proportionatum, ut patet de relatione generis et speciei, et similibus, quia eo modo quo haec cogitantur, non solum dicuntur, sed etiam sunt ad aliquid. Et e converso relatio secundum dici non limitatur ad relationem rationis, sed dicitur de quacunque reali re, cujus esse sit absolutum, et a nobis non nisi per modum habitudinis seu relationis relativae explicatur. Sic enim divinam omnipotentiam dicimus esse relativam secundum dici, non propter relationem rationis quam in illa fingamus, sed quia illam non concipimus, nec explicamus, nisi cum concomitantia alterius, ad quod est potentia, et per modum habentis habitudinem ad illud. Unde, licet verum sit, hunc dicendi modum seu loquendi de relatione secundum dici, supponere modum concipiendi, tamen ille modus concipiendi non est talis, ut ex illo necessario resultet vel apprehendatur relatio rationis, quia non est conceptus reflexivus, aut comparativus, sed est conceptus directus rei absolutae, imperfecte tamen conceptae ad modum earum rerum quae habent habitudinem ad alia; in quo modo concipiendi non attribuitur ipsi objecto cognito habitudo ulla nec realis, nec rationis, sed solum ex parte concipientis fit conceptus per quamdam imitationem et analogiam ad conceptus rerum respectivarum. Sicut quando a nobis concipitur res spiritualis instar corporeae, non attribuimus objecto corporeitatem realem, alias falsa esset conceptio, neque etiam fingimus aut cogitamus in illo objecto aliquod ens rationis; quale enim illud esset? Solum ergo concipimus unam rem per analogiam ad aliam. Sic igitur interdum concipimus rem absolutam instar respectivae, et de illa ita loquimur ac si respectiva esset, et ideo dicitur esse relativa secundum dici tantum. Unde constat, relationes tantum secundum dici, extra genus relationis esse, nec per se posse /p. 797/ pertinere ad praedicamentum Ad aliquid, imo sub ea ratione ad nullum praedicamentum pertinere, nam, ex eo quod res a nobis imperfecte concipiatur aut dicatur, non accipit peculiarem naturam, ratione cujus debeat in peculiari praedicamento collocari. Et ideo Aristoteles, in praedicamento Ad aliquid, ut ibi Boetius et alii notarunt, exclusa priori definitione relativorum, quae relativis etiam secundum dici communis erat, posteriorem addidit, quae propria est relativorum secundum esse.

9. Relationes secundum dici diversae sunt a praedicamentalibus et transcendentalibus . -- Sunt vere qui existiment divisionem hanc relationis secundum dici et secundum esse coincidere cum alia partitione relationis in transcendentalem et praedicamentalem, ita ut relatio transcendentalis tantum sit relatio secundum dici; omnis vero relatio secundum esse, praedicamentalis sit (de creatis loquimur). Haec vero sententia licet in ore fere omnium circumferri videatur, mihi non probatur. Opinor enim relationes transcendentales includere in re ipsa et in suo esse veras et reales habitudines, quod paulo inferius ostendam; relationes autem quae tantum sunt secundum dici, proprie et in rigore sumptas, distingui ab omnibus relationibus secundum esse, sive transcendentales sint, sive praedicamentales. Non enim requirunt in re sic concepta, seu relative denominata, veram aliquam habitudinem, quae ratione sui esse illi conveniat, sed tantum denominationem ex modo nostro concipiendi et loquendi, ut a nobis explicata est. Ut in exemplo posito de potentia Dei, probabilius est non includere respectum etiam transcendentalem, etiamsi relativa secundum dici appelletur. Igitur relatio secundum dici tantum, non est idem quod relatio transcendentalis; imo ab illa etiam condistinguitur, si cum praecisione sumatur prout sumi debet. Quod ideo addo, quia etiam relatio transcendentalis potest dici relatio secundum dici, quia etiam de ea loquimur ad modum relativorum; imo et relatio praedicamentalis erit relatio secundum dici, quia etiam ipsa dicitur cum habitudine ad aliud. Ut ergo proprie fiat divisio, sumi debet relatio secundum dici, cum exclusione et praecisione, ita ut solum in ipso dici, habitudinem habere videatur, in esse tamen nullam habeat, nec transcendentalem, nec praedicamentalem. Dices: si res sit tam absoluta, ut in esse /col. b/ nullam habeat habitudinem, etiam transcendentalem, cur necesse erit concipi vel dici cum habitudine, cum unaquaeque res possit concipi eo modo quo est, absque omni eo quod est extra essentiam, ejus? Respondetur, id saepe provenire ex nostro modo imperfecto concipiendi, quia non valemus concipere res prout ipsae sunt. Addo praeterea interdum contingere, ut res etiam perfecte concepta cognosci non possit sine concomitantia aliarum, etiam si sint extra essentiam ejus, non propter habitudinem aut dependentiam, sed propter aliam altiorem connexionem in ratione causae eminenter continentis suos effectus, quo modo aiunt Theologi non posse Deum perfecte videri aut comprehendi, quin in eo cognoscantur creaturae: de quo alias.

Tertia divisio inter relationem transcendentalem et praedicamentalem .

10. Tertio ac praecipue dividitur relatio realis et secundum esse, in transcendentalem et praedicamentalem, quae divisio maxime necessaria est ad concludendum et declarandum id quod in praesenti sectione intendimus. Hactenus enim solum constat, relationem pertinentem ad hoc praedicamentum, Ad aliquid, debere esse realem et secundum esse; nunc autem videndum superest an omnis relatio hujusmodi ad hoc praedicamentum pertineat. Ex quarto vero argumento in prima sectione proposito constat, non omnem habitudinem realem et secundum esse, posse ad unum definitum praedicamentum spectare. Et ideo proponitur haec divisio, qua significatur esse certum quemdam modum realis habitudinis habentem particularem ac definitum essendi modum, qui peculiare genus entis constituit, et hujusmodi esse relationes praedicamentales. Praeter has vero esse alias habitudines veras etiam et reales, essentialiter pertinentes ad varia et fere ad omnia genera entium, quae propterea transcendentales dicuntur, et a praedicamentalibus distinguuntur, quia ad certum aliquod praedicamentum non pertinent, sed per omnia vagantur.

11. Imprimis ergo divisio sic explicata quoad singula membra probanda est. Quod enim dentur quaedam relationes praedicamentales, ex recepta divisione praedicamentorum supponimus, et ex communi omnium sententia, ut in prima sectione dictum est; quod vero praeter has dentur relationes /p. 798/ transcendentales, quae non sint tantum secundum dici, sed verae et reales habitudines secundum esse, satis probatur inductione et discursu facto in illo quarto argumento sectione prima proposito. Et potest confirmari, nam in genere substantiae materia et forma habent inter se veram et realem habitudinem essentialiter inclusam in proprio esse illarum, et ideo una definitur per habitudinem ad aliam, et inde accipiunt specificationem suam. Eademque ratio est de potentiis accidentalibus per se primo institutis et ordinatis ad suos actus; et de habitibus operativis, de quibus supra ostensum est, natura sua specificari per habitudinem ad actus vel objecta, quia, nimirum, in suo esse includunt veram habitudinem ad actus, et illis mediantibus ad objecta; ergo hi respectus transcendentales sunt veri et secundum esse reale earum rerum quibus conveniunt. Quocirca, sicut inductio facta nititur in communioribus, magisque receptis sententiis, ita haec doctrina communiter a Doctoribus approbata censenda est. Praesertim vero in favorem ejus notanda sunt verba D. Thomae, 1 p., quaest. 28, art. 1, ubi sic scribit: Ea quae dicuntur ad aliquid significant secundum propriam rationem solum respectum ad aliud, qui quidem respectus aliquando est in ipsa natura rei, utpote quando aliquae duae res secundum naturam suam ad invicem ordinata sunt, et invicem inclinationem habet, et hujusmodi relationes oportet esse reales, sicut in corpore gravi est inclinatio et ordo ad locum medium; unde respectus quidam est in ipso gravi respectu loci medii, et similiter est de aliis hujusmodi . Haec enim ratio D. Thomae aeque aut maxime procedit de respectu transcendentali; nam secundum illum praecipue inveniuntur res ad invicem ordinatae. Et quidem exemplum D. Thomae optime intelligitur ac verificatur de respectu transcendentali; nam gravitatis inclinatio et propensio ad locum medium non pertinet ad praedicamentum relationis, sed qualitatis; nam est propria essentia talis qualitatis.

12. Objectio.– Prima responsio.– Verior responsio . -- Dices: nullus realis respectus includitur in conceptu rei absolutae; sed hic respectus transcendentalis includitur in conceptu rei absolutae; ergo non est verus respectus secundum esse, sed tantum secundum modum loquendi et concipiendi nostrum; hoc enim potissimum argumento nituntur, qui ita sentiunt de his respectibus /col. b/ transcendentalibus, ut solum in verbis consistere arbitrentur. Aliqui vero respondent, et sumi potest ex Scoto, in 4, d. 12, q. unica, hujusmodi respectus consequi ad res absolutas, non vero esse de intrinseca ratione illarum. Hac enim de causa negat Scotus, inhaerentiam aptitudinalem esse de essentia accidentis, quia est verus respectus. Juxta quam responsionem hi respectus non essent extra latitudinem praedicamenti Ad aliquid, unde nec possent dici proprie transcendentales, neque a praedicamentalibus condistingui, quia non est contra rationem determinati praedicamenti, ut res in illo contentae consequantur ex rebus aliorum praedicamentorum, si non sunt de essentia earum, sed proprietates consequentes illas. Melius tamen respondetur cum Cajetano, de Ente et essent., c. 7, q. 15, non esse contra rationem rei absolutae, ut in sua essentiali ratione includat respectum transcendentalem, suae naturae proportionatum; nam revera inhaerentia aptitudinalis non est proprietas consequens naturam accidentis, sed est intrinseca essentia ejus, ut in superioribus ostensum. Quinimo verisimile est, in entibus creatis nullum esse ita absolutum, quin in sua essentia intime includat aliquem transcendentalem respectum, saltem quatenus est ens per participationem, per se essentialiter pendens ab ente per essentiam. Nam, licet ipsa actualis dependentia sit aliquid ex natura rei distinctum ab ipso ente creato, tamen ipsa aptitudo et necessitas dependendi est intrinseca et essentialis illi; non videtur autem posse concipi, aut esse sine transcendentali respectu et habitudine ad illud a quo pendet, in quo respectu maxime consistere videtur potentialitas et imperfectio entis creati ut tale est.

13. Quidquid vero sit de completis entibus, ut sunt integrae substantiae, praesertim simplices et immateriales, quae inter creata entia videntur maxime absoluta, ex reliquis omnibus, quae incompleta dicuntur, nullum est ita absolutum, ut non includat essentialiter aliquem transcendentalem respectum. Et ratio est, quia omnia illa ex natura sua sunt instituta ad aliud, seu propter aliud; nam materia est propter formam, forma vero est ad actuandam materiam et complendum compositum, et accidens est ad substantiam, potentia ad actum, et actus propter objectum, et sic de reliquis. Unaquaeque autem res accipit modum entitatis accommodatum /p. 799/ suo primario fini et institutioni; quia ergo omnes hae res per se primo ordinantur ad alias, ideo talem modum entitatis accipiunt, ut intime includant habitudinem ad aliud, et haec est propria habitudo seu respectus transcendentalis; sunt ergo inter reales habitudines veras et secundum esse, aliquae transcendentales, quae ad speciale praedicamentum revocari non possunt, et ideo a praedicamentalibus distinguuntur.