SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO VI. QUAE RES POSSINT CAUSALITATEM FINALEM EXERCERE

SECTIO VI. QUAE RES POSSINT CAUSALITATEM FINALEM EXERCERE

1. Difficultas huius quaestionis ex duplici capite oriri potest. Primum est de mediis, an illa possint exercere causalitatem finis; videtur enim ex ipsis terminis manifestum non posse media habere causalitatem finis; nam sola res quae est finis potest exercere causalitatem finis; sed medium est res distincta a fine; ergo non potest exercere causalitatem finis. In contrarium vero est quia medium ut medium allicit voluntatem ut ipsum amet; ergo in hoc exercet causalitatem finis. Et maxime quia etiam ad unum medium potest aliud ordinari; tunc ergo illud medium quod est prius ordine intentionis exercet causalitatem finis circa aliud quod ad ipsum ordinatur.

2. Secunda difficultas est de privationibus aut negationibus, an sub hac propria ratione possint exercere causalitatem finis, id est, absque errore iudicatae et existimatae, quod privationes vel negationes sint, et non vera entia. Et idem de relationibus, praesertim rationis. Et ratio difficultatis est quia hae sicut non habent veram entitatem, ita nec bonitatem, et praesertim per se amabilem; ergo non habent vim et rationem proximam ad causandum finaliter. In contrarium vero est quia saepe per se intendimus huiusmodi privationes, et earum gratia media eligimus, ut alicuius mortem, vel aliquid simile. Similiter intendimus aliquando relationem rationis, ut humanas dignitates, aut aestimationes apud alios, quae in sola relatione rationis consistunt.

Possintne media causalitatem finis exercere

3. Circa priorem difficultatem sunt varii dicendi modi. Primus est media etiam ut media posse exercere causalitatem finis; in quod haec sententia contradicit aperte ultimae parti tertiae assertionis propositae in praecedenti sectione. Tenet vero illam Gabriel, In I, dist. 38, a. 1, ubi ex sententia Gregorii ibi, a. 1, distinguit finem alium esse propriissimum, alium proprium, alium communem seu communissimum, et hoc ultimo modo dicit media habere rationem finis eiusque causalitatem exercere. Unde etiam illud medium quod est ultimum in intentione et primum in exsecutione, propter quod nullum aliud eligitur, ait participare causalitatem finis. Fundamentum esse videtur quia omne obiectum voluntatis, habet rationem et causalitatem finis; sed medium ut medium, seu quod non est nisi medium, est obiectum voluntatis: ergo participat causalitatem finis. Manor constat, quia voluntas vere ac proprie versatur circa finem amando ipsum; illud autem est proprium obiectum potentiae circa quod ipsa versatur. Maior autem sumitur ex D. Thoma, I-II, q. 1, a. 1, ubi ait finem esse obiectum voluntatis; loquitur autem de obiecto adaequato, tum quia dicit ita se habere finem ad voluntatem sicut color ad visum; color autem est obiectum adaequatum visus. Tum etiam quia inde infert voluntatem amare omnia sub ratione finis, quia amat omnia sub ratione sui obiecti; quae consecutio bona non esset nisi finis esset obiectum adaequatum. Favet etiam Aristot., II Phys., c. 3, dicens finem et bonum idem esse; bonum autem est obiectum adaequatum voluntatis; ergo et finis.

4. Secundus modus dicendi est rem quae est medium, etiamsi propter se non ametur neque amabilis sit, posse exercere causalitatem finis, non tamen quatenus medium est, sed quatenus propter illam aliud medium appeti potest. Itaque illud medium, quod non est primum in exsecutione, sed intercedit inter finem et primum medium, dicitur participare causalitatem finis, non quatenus amatur propter finem, sed quatenus aliud medium amatur propter ipsum, quia sub ea ratione est id cuius gratia , et consequenter habet rationem finis proximi, et non medii. Illud vero quod est primum medium, propter quod nullum aliud amatur, non participat causalitatem finis. Hanc sententiam tenet Aegit., In II, dist. 38, q. 2, a. 2; Gabr., In II, dist. 1, q. 5, a. 1, et Ocham, In II, q. 3, et videtur favere D. Thom., III cont. Gent., c. 2, ubi in ratione quarta dicit: Omnia intermedia inter agens et ultimum finem sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu sequentium , et in II Phys., lect. 5, ait de ratione finis non esse quod sit ultimum simpliciter, sed solum respectu praecedentis. Idem sentit I Ethic., c. 7, ubi Aristoteles multum favet huic sententiae, dicit enim non omnes fines esse perfectos et propter se expetibiles, et in V Metaph., et II Phys., inter fines numerat instrumenta artis et divitias, quia per alia media fiunt vel acquiruntur, quamvis ipsa etiam sint media ad ulteriores fines. Ratio vero est iam tacta, quia in illis est sufficiens ratio ad movendam voluntatem, ut aliquid velit propter ipsa, et hoc satis est ad exercendum aliquod munus causae finalis, etiamsi non exerceant omnia.

Statuitur principium ad resolutionem quaestionis necessarium

5. Nihilominus dicendum censeo nullam rem posse proprie et (ut ita dicam) per intrinsecam denominationem exercere causalitatem finis nisi quae per se bona sit et expetibilis. Cur addam illas particulas, proprie et per intrinsecam denominationem , infra declarabo. Sumo igitur hanc assertionem ex Aristot., II Metaph., c. 2, ubi dicit de ratione finis esse ut alia appetantur propter ipsum, ipsum vero non propter alia; ubi per hanc posteriorem negationem circumloquitur illam rationem quam nos positive explicamus dicendo finem debere esse per se expetibilem per propriam bonitatem quam in se habeat. Nam non est de ratione finis, generatim loquendo, ut propter aliud non appetatur, sed hoc est proprium finis omnino ultimi. Unde in I Ethic., c. 7, dicit in unaquaque serie illud esse finem quod appetitur ut ultimum, id est, in quo sistit intentio mediorum omnium quae propter finem appetuntur. Sic etiam II Phys., c. 3, dicit omnia media quae inter se subordinata sunt, esse propter unum finem. Denique, lib. I Magn. Moral., c. 2, distinguit: Bonorum alia sunt fines, alia non; quemadmodum sanitas quidem finis, atque sanitatis causa neutiquam finis est, ubi sanitatis causam vocat medium ad sanitatem. Et probatur ratione, nam in unoquoque genere causae illa res potest causare in tali genere quae habet virtutem seu formale principium constituens in actu primo causam talis generis; sed bonitas est ratio formalis causae finalis, constituens illam in actu primo sufficientem ad causandum; ergo tantum res illa quae bonitatem habet esse potest causa finalis per intrinsecam potentiam seu denominationem; omnis autem res, et illa sola, quae in se habet bonitatem et convenientiam respectu appetentis est per se bona et appetibilis; ergo tantum res quae est per se bona et appetibilis potest causalitatem finis exercere.

6. Dices: etiam res utilis, ut sic, habet in se bonitatem, cum in se habeat utilitatem, nam utilitas quaedam species bonitatis est. Sed contra hoc est quod supra diximus tractando de bonitate, disp. X, bonum utile, ut sic, non esse aliquid omnino intrinsecum rei quae utilis censetur; nam licet utilitas, ut solum dicit vim aliquam vel efficacitatem, sit aliquid in re quae denominatur utilis, tamen tota illa utilitas non est bona neque appetibilis ut utilis, nisi propter bonitatem finis intenti, et ut subest. Propter quod D. Thomas, I, q. 5, a. 6, merito dixit utilia non esse amabilia propter se, sed solum ratione finis . Et ideo etiam bonum utile ut sic non censetur bonum simpliciter, nec per intrinsecam denominationem, quia non est per se conveniens, sed solum ut substat tali fini et ab illo quasi formaliter convenientiam accipit.

7. Secundo igitur argumentor in hunc modum; nam ea res quae non est per se bona non potest movere voluntatem ad amandum se propter se; ergo nec potest voluntatem movere ad amandum alia propter ipsam; ergo nullam causalitatem finis exercere potest. Haec secunda consequentia patet ex dictis, quia tota causalitas finis in illis duobus capitibus continetur. Primum vero antecedens etiam videtur ex terminis per se notum, quia cum solum bonum trahat appetitum ad sui dilectionem, illa tantum res potest trahere appetitum ad amandum se propter se quae secundum se et sine ordine ad alium finem bona est. Unde non recte in ratione dubitandi in principio posita sumebatur medium ut medium trahere voluntatem ad sui dilectionem; ulteriusque †3 diceretur finem ipsum trahere voluntatem ad diligendum medium, nam revera nihil aliud est velle medium propter finem nisi quod tota ratio volendi illud sit ipse finis; ratio autem volendi est quae voluntatem movet et attrahit, et ideo etiam motivum voluntatis appellari solet; medium autem est tamquam materiale obiectum, quod ratione finis amatur. Atque hinc facile probatur prior consequentia, quia quod non sufficit voluntatem trahere ad se amandum, multo minus potest trahere voluntatem ad amandum aliud propter ipsum; sed res illa quae non est per se bona non potest trahere voluntatem ad amandum se, ut ostendimus; ergo minus potest trahere voluntatem ad amandum aliud propter ipsam. Maior patet, tum ex illo principio propter quod unumquodque tale, et illud magis ; et ita si medium amatur propter finem, magis amatur finis; ergo res quae facit aliud amari propter ipsam, oportet ut magis faciat amari seipsam; ergo, e converso, quae non potest trahere ad amandum se, multo minus poterit trahere ad amandum aliud propter se. Tum etiam quia amor medii propter finem procedit ex amore finis; ergo si amor alicuius rei ut fines non potest causari ab illa, neque amor alterius rei propter talem finem potest ab illo fine finaliter causari; quod est dicere illum non posse esse finem, si nomine finis vera causa finalis significetur, prout nunc de illa loquimur in ordine ad creatam voluntatem.

Responsio generalis ad quaestionem propositam

8. Ex hoc principio colligitur primo generalis responsio ad quaestionem in titulo sections propositam, scilicet, eam rem posse proprie exercere causalitatem finalem quae in se habet bonitatem propter quam ametur (aut vere, aut in existimatione, quod intelligatur adiectum in omnibus similibus locutionibus, ne oporteat idem repetere). Haec conclusio est evidens ex praecedenti principio et probationibus eius. Quocirca non possumus in particulari descendere ad designandas res quae possunt finaliter causare, nimirum, an Deus, vel angelus, vel homo, vel substantia, vel accidens, vel divitiae, vel honor, vel aliae huiusmodi, possint finaliter causare; sed in omnibus et singulis considerandum est quam bonitatem vel convenientiam per se habeant et, si aliquam habuerint, secundum illam poterunt esse finalis causa, si vero nullam habeant, non poterunt. Solum autem duplex bonum est per se et secundum se bonum, nempe delectabile et honestum, sub honesto comprehendendo quidquid est per se naturae conveniens, et ideo quidquid tale fuerit, poterit sub ea ratione causalitatem finis exercere; quod autem tale non est, nunquam exercet causalitatem finis nisi quia tale existimatur, et hoc modo divitiae aut honores appetuntur saepe ut finis, quamvis illae res, si rectum de illis feratur iudicium, non sint per sese amabiles aut convenientes, sed tantum propter aliud.

9. Dices: eadem ratione bonum delectabile non erit vere sufficiens ad causandum finaliter, quia si rectum de illo feratur iudicium, non est amabile propter se, sed propter aliud. Immo neque scientia, sanitas, et res similes poterunt exercere causalitatem finalem, quia non sunt amabiles propter se, sed propter hominem. Ad priorem partem respondetur negando sequelam; est enim ratio longe diversa, quia bonum delectabile praecisum ab omni alio fine extrinseco vere habet in se unde ametur, et ideo potens est et sufficiens de se ad exercendam causalitatem finis; quamvis si ab homine recta, id est, honesta ratione appetendum sit, non sit in eo ut in fine sistendum, sed ad aliquem superiorem finem ordinandum, quod non solum de bono delectabili, sed etiam de bono convenienti naturae, seu naturali, prout condistinguitur a morali honesto, intelligendum est. Unde claritatis gratia dici posset bonum delectabile secundum verum iudicium speculativum seu physicum esse per se amabile, quod satis est ut per se sufficiat ad exercendam causalitatem finis, et non tantum ex falsa aestimatione operantis, sed etiam ex propria vi quam in se habet; quamvis secundum verum iudicium practicum et morale, quod attenditur per conformitatem ad appetitum rectum et honestum non sit appetendum ut finis ab homine honeste operante. Secus vero est de aliis rebus quae omni huiusmodi bonitate carent; illae enim nec secundum iudicium practicum, nec etiam secundum speculativum verum, possunt esse finales causae, sed solum ex falsa existimatione.

10. Ad posteriorem partem respondetur negando sequelam; nam illae res vere sunt propter se amabiles, nam per se sunt naturae convenientes. Nec refert quod tantum sint amabiles homini; nam hinc solum fit non esse amabiles amore amicitiae, sed concupiscentiae, quod non impedit veram et propriam causalitatem finalem, quidquid Gabriel loco supra citato significet. Et patet, quia tales res per bonitatem quam in se vere habent, alliciunt et ad se trahunt voluntatem, iuxta modum et capacitatem earum. Nam quia ipsae tales sunt ut natura sua coaptentur homini et sint perfectiones eius, ideo licet propter se diligantur, homini tamen diliguntur; et istae duae habitudines non repugnant inter se, neque comparantur ut medium ad finem, sed ut finis cuius et finis cui , qui integrant unum completum finem, ut supra vidimus.

Resolutio de causalitate mediorum

11. Secundo, principaliter colligitur ex dicto principio resolutio prioris difficultatis de causalitate mediorum. Res enim quae est medium ad alium finem, potest sub aliqua alia ratione esse per se appetibilis, ratione alicuius bonitatis quam in se vere habet etiam praecisa relatione ad illum finem, et sub ea ratione non est dubium quin possit res quae est medium habere causalitatem finalem, quia non habet illam ut medium. Immo respectu illius, materiale quid et per accidens est quod talis res sit medium seu ametur propter alium finem; neque de hoc est ulla controversia. Alio ergo modo potest se habere res quae est medium, ita ut nullam habeat rationem per se boni, vel saltem quod per illam non causet nec propter illam ametur, sed tantum quatenus utilis est; et sub hac consideratione simpliciter negari debet rem illam ut sic sufficientem esse ad exercendam causalitatem finalem. Et quidem si illa res talis sit ut solum ametur propter finem, res videtur evidentissima, quia tunc amatur ut pure medium, quod omnes philosophi a fine ut fine distinguunt, et potius censent pertinere ad effectum finis quam habere rationem causae. Et hoc etiam confirmant omnia quae in probatione primae assertionis adduximus. At vero quando haec res quae est medium induit habitudinem termini respectu alterius medii quod amatur propter ipsam, videtur iam participare aliquo modo rationem finis.

12. Et ideo maioris claritatis gratia, et ad declarandas locutiones nonnullorum gravium auctorum, possumus hic accommodare distinctionem quam Gabriel citato loco adducit; nam aliud est loqui de fine ut puram rationem termini induit, aliud vero ut habet propriam rationem causae finalis; hic enim de illo loquimur sub hac posteriori ratione. Et hoc modo negamus tale medium, etiamsi aliud ad ipsum ordinetur, exercere veram causalitatem finalem proprie loquendo et secundum intrinsecam denominationem, ut ita dicam. Et hoc probant omnia in priori assertione adducta, quia medium etiam sub hac ratione consideratum non habet in se unde trahat voluntatem ad amandum se propter se, sed ipse finis ad quem omnia media ordinantur movet voluntatem ad amandum omnia media et subordinationem eorum inter se, seu, quod idem est, idem finis movet voluntatem ad amandum aliquod medium immediate propter se, aliquod vero immediate propter aliud medium, mediate vero seu ultimate propter se. Ipsa ergo bonitas finis est quae proxime et finaliter movet, quamvis non semper terminet proxime et immediate relationem seu habitudinem medii ad finem, causalitas autem finalis in motione metaphorica consistit; haec ergo non est in medio, etiam quatenus aliud ad ipsum ordinetur, sed est tantum in fine. Et confirmatur ex specificatione actuum voluntatis, seu electionum omnium mediorum tendentium ad eumdem finem; nam omnes illae recipiunt speciem et honestatem vel malitiam ab ipso fine, ut latius tradunt theologi, in I-II, q. 18; ergo signum est, licet unum medium ordinetur ad aliud, tamen si omnia appetuntur tantum ut media, solum finem propter quem omnia appetuntur esse qui per bonitatem suam causat finaliter omnes illas electiones.

13. At vero si de fine loquamur solum prout est terminus ordinationis seu habitudinis alterius ad ipsum, sic unum medium dicitur finis alterius quod ad ipsum ordinatur, quia est terminus ad quem proxime refertur. Medium enim remotum, ut tale est, non habet convenientiam et proportionem cum fine nisi intercedente proximo medio; et ideo ad illud proxime ordinatur; ergo sub hac ratione participat tale medium rationem proximi finis. Atque hoc confirmant testimonia Aristotelis et D. Thomae in favorem secundae sententiae adducta; favet etiam communis loquendi modus; absolute enim dicitur unum medium amari propter aliud; ex quo genere locutionis colligit Aristoteles ubique rationem finis. Dices: si medium participat munus et rationem finis sub ratione termini ad quem aliud medium ordinatur, cur etiam non participabit causalitatem finis, quae in metaphorica motione consistit? Videtur enim esse aequalis ratio. Maxime quia sicut, verbi gratia, sanitatis amor movet ad procurandam evacuationem vel digestionem, aut aliquid simile, ita desiderium evacuationis movet ad sumendam potionem, vel ad ambulandum, aut aliud simile medium.

14. Respondetur imprimis differentiam esse quia proxima ordinatio unius medii ad aliud attenditur secundum id quod est materiale in ipsis, nimirum, quatenus unum medium potest esse causa effectiva illius effectus, et ita potest bene ordinari unum medium ad aliud, et e converso unum esse terminus proximus ordinationis alterius, secundum id quod in ipso vere et realiter est; atque ita potest participare rationem finis, ut termini. Causalitas autem finalis formaliter provenit a fine quatenus bonum est, et quia bonitas finis non participatur intrinsece a medio propinquiori, etiamsi aliud ad ipsum ordinetur, ideo non ita participatur ab eo causalitas finis sicut ratio vel habitudo termini. Non est autem confundenda motio vel naturalis resultantia quae est inter ipsos actus voluntatis (quatenus ex uno excitatur voluntas ad alium) cum causalitate finali; nam illa causalitas inter actus potius est effectiva quam finalis, sive sit per propriam efficientiam physicam, sive per naturalem syrnpathiam et consensionem, de quo alias, nam ad praesens non refert. Ratio autem finalis est ab ipso obiecto; et ideo, quamvis desiderium unius medii causet vel excitet desiderium alterius, nihilominus tamen in genere finalis causae tota illa motio provenit ab eodem fine.

15. Nisi quis tandem velit dicere quod sicut medium ex coniunctione ad finem fit amabile et appetibile, ita fit potens ad causandum finaliter, saltem electionem alterius medii propter ipsum, et ita participare causalitatem finalem. Quod quidem in re non est diversum ab eo quod diximus; nam ad summum hoc potest attribui medio per quamdam extrinsecam denominationem. Nam, sicut medium non accipit aliquam intrinsecam bonitatem a fine qua fiat appetibile, sed solum per extrinsecam denominationem et quasi informationem accipit ab illo convenientiam et appetibilitatem obiectivam, ita ad summum per similem denominationem extrinsecam potest participare causalitatem finalem; re tamen vera, tota illa causalitas provenit ab ipso fine eiusque bonitate; et ideo saepe dixi in superioribus, proprie et per intrinsecam denominationem solum finem exercere causalitatem finalem.

16. Obiectioni satisfit .— Dices: ergo, eo modo quo ratio finis attribuitur mediis ad quae alia ordinantur, ita potest attribui medio quod est primum in exsecutione et ultimum via intentionis; nam, licet ad illud non ordinetur aliud medium extrinsecum, ordinatur tamen ad illud ipsemet actus voluntatis qui ad illud terminatur; unde etiam dici potest esse propter illud, iuxta doctrinam superius traditam, sect. 3. Rursus, licet illud medium per intrinsecam bonitatem non trahat voluntatem, tamen ut coniunctum fini, sicut ab illo redditur appetibile et conveniens per extrinsecam denominationem, ita per eamdem potest dici causare finaliter, non per seipsum, sed per finem tamquam per suam formam extrinsecam. Respondetur primo non esse magnum inconveniens hoc totum concedere, quod magis spectat ad motum loquendi quam ad rem. Quod si quis velit hoc modo sustinere opinionem Gabrielis, facile poterit; nam et D. Thomas, I, q. 5, a. 6, vocat bonum utile ut sic terminum proximum motionis voluntatis. Verumtamen modus ille loquendi, praesertim quoad participationem causalitatis per extrinsecam denominationem, mihi videtur valde improprius; nam in rigore non movet medium, sed finis ad medium, ut supra dicebam. Tamen quantum ad habitudinem termini potest dici participari a primo medio, quatenus est materiale obiectum in quo versatur actus voluntatis, quod solum D. Thomas loco citato intendit. Immo sub ea ratione qua dicitur actus esse propter ipsum, iam non habet rationem primi medii; nam ipsemet actus subit quodammodo rationes prioris medii, ut in sect. 3 declaravi.

Satisfit fundamentis aliarum opinionum

17. Quod sit obiectum adaequatum voluntatis .— Fundamenta aliarum opinionum fere non indigent nova solutione, quia declarando veram sententiam partim soluta, partim ad ea quae diximus confirmanda accommodata sunt. Solum ad id quod in favorem prioris sententiae obiiciebamus de obiecto adaequato voluntatis, dicendum est duplex esse obiectum potentiae, materiale et formale; finis ergo non potest dici adaequatum obiectum materiale voluntatis, quia etiam media sunt materia circa quam voluntas versatur, ut dictum est; finis autem dici potest formale obiectum adaequatum, quia quidquid voluntas amat est finis vel propter finem; et hoc intendit D. Thomas citato loco. Cum ergo dicitur omne obiectum voluntatis habere causalitatem finalem, intelligendum est de obiecto formali, non de materiali. Et eodem modo intelligendum est quod Aristoteles ait finem et bonum idem esse; intelligit enim de bono simpliciter, quod in se ac per se bonum est; quo sensu dixit etiam, I Ethic., c. 7, bonum uniuscuiusque rei esse cuius gratia operatur . Et in idem redit quod alii aiunt, finem esse adaequatum obiectum motivum voluntatis, non autem terminativum, et causalitatem finalem proprie convenire obiecto motivo, non autem pure terminativo. Conradus vero, I-II, q. 1, a. 1, dicit finem esse adaequatum obiectum per se voluntatis, medium autem esse obiectum per accidens; quod in idem redit, dummodo illud per accidens non ita intelligatur ut existimetur voluntas non attingere ipsum medium in se; sic enim falsum esset media esse obiecta per accidens, nam proprie et in se amantur; sed intelligendum est per accidens, id est, per aliud, nempe per finem, atque hoc modo solum obiectum per se voluntatis potest habere causalitatem finalem.

18. An sit actus aliquis voluntatis a fine non causatus .— Dices: ergo nullus est actus voluntatis qui non sit a causa finali, quia nullus est qui non sit ab obiecto formali adaequato eius; hoc autem videtur falsum, tum quia aliquis est actus in voluntate qui nec circa finem nec circa media versatur, ut Scotus et nonnulli alii theologi contendunt, In I, dist. 1; tum etiam quia simplex complacentia, vel inefficax desiderium rei impossibilis, non causatur a fine, cum nullo modo moveat ad consecutionem finis. Haec obiectio petebat longam disputationem, an in voluntate sit actus neuter qui non sit causatus a fine; sed quia hoc non est nostri instituti, breviter respondetur ad argumentum concedendo sequelam, nimirum, nullum esse actum in voluntate cum ratione et aliqua deliberatione operante qui non sit effectus finis, ut recte probat ratio facta et ex omnibus dictis in sect. 3 confirmari potest. Ad priorem vero partem obiectionis, negamus esse actum in voluntate qui non sit aliquo modo vel circa finem vel circa medium propter finem, quod late probat Greg., In I, dist. 1, q. 1, praesertim ex Aug., I De Doctrina christiana, c. 8, ubi omnia bona amabilia revocat ad bona quibus est fruendum vel utendum, id est, quae sunt fines aut media. Quod etiam sentit Arist., III Eth., c. 3 et 4, et sumitur etiam ex D. Thoma, I cont. Gent., c. 86. Et ratio est quia inter bonum propter se amabile aut tantum propter aliud non potest reperiri medium. Nam quod Scotus putavit bonum in communi seu abstracte sumptum posse esse medium, verum non est, quia bonum in communi non abstrahitur nisi ut per se amabile, quia aliud quod solum propter extrinsecum finem amatur non est bonum simpliciter, sed analogice et per extrinsecam denominationem, in qua non datur communis conceptus abstractus, ut ex superioribus constat. Ad alteram partem obiectionis respondetur in illo actu simplici seu inefficaci circa obiectum impossibile, non amari obiectum ipsum impossibile per modum finis inquirendi vel assequendi, sed vel amari delectationem ipsam quae ex illo actu capitur per modum finis, vel amari rationem aliquam boni quae in illo obiecto impossibili repraesentatur vel absolute vel sub conditione. Nam illa est quae movet voluntatem ad illum simplicem affectum, et illa etiam est quae participat causalitatem finis, non quidem quantum ad intentionem vel electionem, sed solum quantum ad simplicem affectum; hic enim etiam versatur circa finem.

Quomodo privationes participent causalitatem finalem

19. Ultimo facilis plane est ex supra dictis resolutio secundae difficultatis in principio positae de obiectis negativis vel privativis. Ad quam aliqui respondent bonum quod potest causare finaliter non esse sumendum ita stricte ut cum vero ente reali convertatur, sed latius quatenus convertitur cum ente, prout analogice comprehendit etiam privationes vel negationes, iuxta superius dicta, disp. XI, sect. 3, n. 3. Ut enim dixit Aristoteles, V Ethic., c. 1, minus malum quodammodo bonum est ; privationes ergo et negationes, quamvis revera non afferant bonitatem, tamen quatenus removet aliquod incommodum, censentur habere aliquam convenientiam, ratione cuius possunt finaliter causare, quae sententia in re vera est; addere vero possumus carentiam mali non habere vim causandi finaliter nisi in virtute alicuius positivi boni; meritoque dici posse privationem magis amari ut medium ad obtinendum bonum vel ad plene illo fruendum quam proprie ut finem, ideoque illam causalitatem finis quae est in effectu alicuius privationis magis esse tribuendam bono ratione cuius illa privatio amatur, quam ipsi privationi. Amat enim quis carere dolore propter delectationem illi oppositam, vel certe propter amorem suae naturae et status convenientis illi, qualis est indolentia, etiamsi alia voluntas positiva desit. Solum videtur huic doctrinae obstare, quod interdum amare potest aliquis non esse simpliciter, qui amor non potest causari ex amore alicuius boni positivi, quia non esse simpliciter et absolute nullum fundamentum positivi boni relinquit. Dicendum vero est, etiam ipsum non esse non posse amari, neque habere vim movendi affectum, nisi ex amore commodi ipsius esse; non enim amat aliquis non esse nisi ut evitet aliquod grave incommodum ipsius esse, quod apprehenditur maius respectu propriae naturae, quam propter se diligit, quam omnino carere esse. Atque ita fit (quod est mirabile) ut ex nimio amore sui esse appetere possit aliquis non esse. Lege D. Thomam, I, q. 5, a. 2; Hervaeum, Quodl. VIII, q. 8; Durand., In IV, dist. 50, q. 2; Ferrar., III cont. Gent., c. 19; Soncin., IX Metaph., q. 16.

Quomodo relatio participet causalitatem finis

20. Ad aliud de relationibus, aliqui contendunt non solum relationes reales, sed etiam rationis posse causalitatem finis exercere. Alii etiam relationibus realibus eam vim negant, ut Hervaeus, Quodl., II, q. 1, et satis consequenter, si tenet relationem realem nullam habere perfectionem. Et sane existimo nullam relationem vel rationis, vel ex iis realibus quae praedicamentales dicuntur et solum censetur esse per resultantiam ex fundamento et termino, nullam (inquam) ex his relationibus esse propter se amabilem, sed solum ratione sui fundamenti vel propter concomitantiam sui termini; nam qui amat formam, non amat relationem resultantem, sed realem existimationem sui, quam censet sibi esse valde convenientem, et sic de aliis. Quare, si falsa existimatio non intercedat, nunquam haec possunt causalitatem finalem exercere. Secus vero est de relationibus transcendentalibus, quae per sese habent suas entitates vel in conceptibus aliquarum rerum absolutarum includuntur; ideo enim per se bonae ac convenientes esse possunt, ut patet de habitudine scientiae, visus, et similibus, et ita possunt hanc causalitatem exercere. Omitto etiam relationes divinas, quae alia superiori ratione possunt hanc causalitatem obtinere, maxime cum essentialiter includant totam essentiae bonitatem ac perfectionem.