SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXVII. DE RATIONE ESSENTIALI ACCIDENTIS IN COMMUNI
SECTIO II. UTRUM COMMUNIS RATIO ACCIDENTIS IN INHAERENTIA CONSISTAT

SECTIO II. UTRUM COMMUNIS RATIO ACCIDENTIS IN INHAERENTIA CONSISTAT

1. Pars negativa huius quaestionis variis rationibus ostendi potest, si ante omnia supponamus sermonem hic esse de ratione essentiali per se primo constituente naturam accidentis. Nam, licet accidens alicui accidat, et ut sic extra rationem eius, tamen ipsum in se, sicut ens est, ita et aliquam essentiam seu essentialem rationem necessario habet; ergo accidentis ratio non potest esse inhaerentia ipsa. Probatur consequentia, quia, vel est sermo de inhaerentia actuali, et hoc non, quia haec non est essentialis multis accidentibus, maxime secundum fidem nostram, quae docet servari interdum accidentia sine inhaerentia actuali, cum tamen evidens sit non posse conservari rem sine essentiali ratione sua; vel est sermo de inhaerentia aptitudinali, et hoc dici non potest, primo, quia sunt quaedam accidentia de quorum ratione est actualis inhaerentia, ita ut per nullam potentiam sine illa esse possint, ut figura, ubi; ergo est illis essentialis; ergo communis ratio accidentis non satis explicatur per inhaerentiam aptitudinalem. Secundo, quia, e contrario, in iis accidentibus quae separari possunt a subiecto, ipsa aptitudinalis inhaerentia est aut relatio quaedam, aut genus quoddam potentiae; nam, sicut dantur potentia activa et passiva, ita et potentia informativa; sed communis ratio accidentis abstrahit a determinatis rationibus accidentium; ergo non potest consistere in relatione vel potentia, quae sunt determinatae rationes accidentis, alias, vel omne accidens esset respectivum, vel omne accidens esset quaedam qualitas. Tercio, videntur esse quaedam accidentia quae neutram inhaerentiam habent, nec actualem nec aptitudinalem, ut relatio secundum esse ad, et actio ut actio transiens, et maxime modus per se existendi accidentis separati, aut actio creativa, si illa sit accidens, quod sine dubio erit, si ad solum accidens terminetur. Atque hinc tandem excluditur facile aliud membrum, si fortasse dicatur inhaerentiam sumi confuse abstrahendo ab actuali et aptitudinali; nam imprimis haec ratio non videtur esse una per abstractionem, sicut in superioribus dicebamus ens, ut dividitur in ens in potentia et in actu, non dicere unam rationem abstractam. Deinde quia neutra illarum rationum convenit aliquibus accidentibus, et in aliis neutra est essentialis, ut obiecimus. Tandem obstat aliunde quod illa ratio videtur latius patere quam accidens; nam formae substantiales materiales vere ac proprie inhaerent materiae et actu et aptitudine; ergo.

Referuntur opiniones

2. Prima opinio .— In hac re variae sunt sententiae. Prima est essentialem rationem omnis accidentis consistere in actuali inhaerentia ad subiectum. Ita videntur sensisse philosophi gentiles, qui putarunt nulla ratione fieri posse ut accidens extra subiectum conservetur. In qua sententia videtur esse Aristot., et Comment., ut late tractat Niphus, VII Metaph., disp. I, et sumi potest ex eodem Arist. ibi, c. 2, et I Phys., c. 4, text. 29; intelligendum est autem eo modo actualem inhaerentiam dici de essentia accidentis iuxta hanc sententiam, quo supra dicebamus existentiam esse de essentia cuiuslibet entitatis actualis; nam, sicut potest res creata privari existentia si destruatur, non tamen si in sua entitate maneat, ita potest accidens privari inhaerentia actuali, quatenus potest destrui; manens tamen in sua entitate actuali non potest, iuxta philosophorum sensum, privari actuali inhaerentia; atque ita putarunt non esse aliud ab ipsamet entitate accidentali. Quod maxime verum esset, si, ut antiqui philosophi opinari videntur, accidentia non sunt propriae res, sed tantum modi unius primi subiecti.

3. Reiicitur .— Hanc vero sententiam, ut dixi, damnat catholica fides, saltem ut non possit universaliter vera esse. Quam limitationem adhibui, nam, si quis diceret solam quantitatem esse separabilem a substantia posseque manere sine actuali inhaerentia, et ideo in sola illa non esse de essentia eius actualiter inhaerere, esse vero de essentia caeterorum accidentium omnium, qui (inquam) sic contenderet, non erraret in fide, quia ad ea quae fides docet de mysterio Eucharistiae, satis est quod sola quantitas maneat separata a subiecto; nam caetera accidentia illi inhaerent. Possetque qui sic opinaretur, nonnullam rationem differentiae reddere inter quantitatem et alia accidentia, quod propinquior est et similior substantiae. Unde peculiare illi esse videtur quod circa seipsam quodammodo exerceat munus suum; nam quantitas ipsa quanta est; immo hinc etiam fieri videtur ut non habeat essentialem rationem suam in ordine ad substantiam, sed in ordine ad se. Unde in scientiis mathematicis ita abstracte consideratur ac si per se esset sine ullo ordine ad substantiam.

4. Nihilominus, supposito mysterio fidei, longe probabilius est posse etiam qualitates realiter a substantia et quantitate distinctas conservari sine inhaerentia actuali, ut dixi in III tomo, III p., disp. LVI, sect. 3, in fine. Unde, de omnibus accidentibus realiter a substantia et inter se distinctis, pro certo supponimus actualem inhaerentiam non esse essentiam eorum, sed modum ex natura rei ab eis distinctum, nimirum, modum unionis formae ad materiam seu subiectum, ut in superioribus declaravi, disp. XV et XVI, de causa formali, et dicta disp. LVI, III p., sect. 2. An vero possit ratione naturali sufficienter probari contra philosophos non repugnare ut accidens conservetur separatum a subiecto, attigi in Commentariis III part., q. 77, a. 1, et sane opinor simpliciter non posse demonstrari ab homine. Maxime cum nec distinctio realis quantitatis a substantia ex sola ratione sufficienter demonstrctur, ut infra dicemus, et separatio qualitatum ab omni subiecto nonnullis etiam catholicis impossibilis videatur. Possunt igitur, ut dicto loco dixi, sufficienter solvi argumenta quae apparenter ostendere possunt hoc esse impossibile, quibus solutis per se statim fit verisimile posse fieri a Deo quod non ostenditur repugnare. Ad quod accedere possunt probabiles rationes quibus ostenditur realis distinctio accidentis a subiecto et quod non sit inter ea intrinseca et essentialis dependentia, cum sint res diversorum generum.

5. Secunda sententia, praecedenti extreme opposita, est inhaerentiam nullo mode esse de essentia accidentis, neque actu neque aptitudine. Ita tenet Scotus, In IV, dist. 2. q. 1, et VII Metaph., q. 1, et ibi Anton. Andreas, q. 1, ubi etiam Soncin., q. 1, hoc secutus est; et Fland., q. 2. Idem tenet Zimara, theorem. 3, qui in eam sententiam citat Comment., IV Metaph., comment. 2; immerito tamen, ut dicemus. Fundamenta huius sententiae tacta sunt in initio sectionis.

6. Tertia opinio est inhaerentiam saltem aptitudinalem esse de essentia accidentis. Hace est frequentius recepta in schola D. Thomae, ut tractat late Caietan., opusc. de Ent. et essent., c. 7, q. 15; et Iavel., VI Metaph., q. 1; Aegid. ibi, q. 2; Iandun., q. 9; Herv., Quodl. IV, q. 9; Capreol., In 1, dist. 24, q. 1, a. 3, ad 1 contra 5 et 6 concl. Et sumitur ex D. Thom., III, q. 77, a. 1, ad 2, et In IV, dist. 12, q. 1, a. 1, quaestiunc. 1, ad 2. Et haec sententia intellecta de accidentibus proprias entitates habentibus et prout distinguuntur ab accidentibus quae tantum sunt modi, vel quae tantum extrinsece denominant, est vera.

Deciditur quaestio

7. Ut tamen generalius doctrinam tradamus, quoniam hic est sermo de accidenti praedicamentali in tota sua latitudine, in qua non potest habere unum conceptum obiectivum, ut dixi in praecedenti sectione, et consequenter nec unam propriam rationem essentialem, uti etiam hic possumus distinctionibus saepe insinuatis. Nam inter accidentia praedicamentalia quaedam sunt extrinsecus tantum denominantia, alia intrinsecus afficientia; et inter haec rursus quaedam sunt quae proprias habent entitates re distinctas a subiectis, alia quae sunt modi tantum ex natura rei modaliter distincti, iuxta supra dicta, disp. VII.

8. Dico ergo primo: propria inhaerentia non est de ratione eorum accidentium quae tantum extrinsecus denominant. Probatur inductione, quia vestis non inhaeret vestito, nec locus circumstans inhaeret locato, neque actio transiens agenti. Nec refert quod haec inhaereant aliis, tum quia forte id non semper verum est, ut paset in veste, tum etiam quia est quasi materialiter, non secundum propriam rationem talium, quae sumenda est ex habitudine ad illud quod denominant. Unde ratio a priori est, quia non omnia accidentia dicunt respectum essendi in, sed alia essendi ab, alia essendi circa, vel aliquid simile. Quocirca vel in hoc non potest dari una descriptio communis omnibus accidentibus praedicamentalibus, vel generalioribus verbis utendum est, ut si dicamus accidens esse formam aliquo modo afficientem vel denominantem subiectum, seu id cuius accidens esse dicitur. Non possumus enim brevius describere rationem accidentis, quoniam amplissima est et multa sub se complectitur. Cum ergo dicitur forma, supponitur sermonem esse de accidente in abstracto idque merito; nam sub hac ratione maxime condistinguitur accidens a substantia sub ente, et ut sic magis proprie habet unitatem per se. Rursus cum dicitur forma, intelligendum est sive sit forma proprie informans, sive modificans, aut quavis alia ratione afficiens, ut ita comprehendantur tam entitates quam modi accidentales, sive denominans, ut sunt accidentia solum extrinsecus denominantia, quae proprie et in rigore non informant eas res quas denominant, et tamen ille modus denominandi sufficit interdum ad constituendum aliquod genus accidentis, ut postea videbimus. Et ideo non sum usus voce inhaerentiae, quia ea vox in rigore significat intrinsecam informationem et coniunctionem; si tamen latius sumatur pro quacumque habitudine formae, sive intrinsece, sive extrinsece denominantis subiectum acta' vel aptitudine, sic dici potest aliquo modo inhaerere esse de ratione accidentis. Dixi autem aliquo modo afficientem, ut distinguam accidens non solum a substantiali forma, sed etiam ab omni modo substantiali. Nam imprimis illa vox diminuit et indicat accidens non constituere rem in suo esse simpliciter, in quo distinguitur a substantiali forma, neque pertinere ad complementum entitatis eius, sed esse affectionem superadditam entitati iam completae in suo ordine, in quo distinguitur a modo substantiali, iuxta ea quae superius declaravimus, disp. XXXV, sect. 1. Unde, maioris claritatis gratia, dici posset accidens esse talem formam quae afficit vel modificat subiectum, extra rationem eius existens. Atque ita explicata definitio sumitur ex Aristot., IV Metaph., in princip., et lib. VII et IX Metaph., in princip., et ubicumque agit de communi ratione accidentis aut divisione eius in novem genera; nam semper dicit rationem accidentis consistere in hoc quod sit entis ens, et per varios modos respiciendi substantiam accidentia distinguit. Et eisdem locis idem asserit Comment., et XII Metaph., comm. 3, et hoc sensu potest etiam exponi communis descriptio qua dicitur accidens esse in alio. Sic etiam adaequate dividitur sub ente ens in alio ab ente per se, quamvis etiam possit illa divisio aliter exponi, ut magis ex sequentibus constabit.

9. Dico secundo: accidens quod ex se propriam habet entitatem realiter a substantia distinctam, de intrinseca sua essentia habet aptitudinalem inhaerentiam in substantia. Probatur, nam imprimis certum est huiusmodi entitatem per seipsam esse aptam ad informandam substantiam tali modo ut inhaereat et ab ea sustentetur; non enim posset actu hoc convenire illi entitati, nisi in illa supponeretur aptitudo seu capacitas ad illum modum; illa vero aptitudo non potest esse aliquid in re distinctum a tali entitate, ut facile patet rationibus quibus supra probavimus capacitatem materiae non distingui a materia, neque aptitudinem informandi a substantiali forma. Et in hoc omnes conveniunt, quia esset superfluum fingere illam distinctionem absque ullo fundamento vel indicio, et quia alias eodem modo procederetur in infinitum. Rursus illa aptitudo ad afficiendum substantiam per se primo et ex primario fine talis entitatis convenit et est idem cum illa; ergo est de essentia eius. Probatur assumptum, quia entitas accidentalis non ad aliud ex natura sua instituta est, nisi ut afficiat substantiam. Et confirmatur, nam ob similem causam diximus supra aptitudines materiae et formae ad unionem mutuam esse illis essentiales. Et similiter dicemus inferius potentias et actus natura sua specificari ex obiectis. Quae exempla dissolvunt fundamenta contrariae sententiae, ut statim videbimus.

10. Dico tertio: accidens quod tantum est modus entis essentialiter includit non tantum aptitudinem, sed etiam actualem affectionem seu coniunctionem cum re cuius est modus. Hoc probant rationes superius factae et sequitur necessario ex dictis supra de natura modi. Et propter hanc etiam causam dixi, dicto III tom. III p., disp. LVI, sect. 1, in fine, si quae sunt accidentia in substantia panis quae non distinguuntur ab illa ut res a re, sed ut modus rei, illa non mansisse in Eucharistia post consecrationem. Horum ergo accidentium essentia non consistit in aptitudine afficiendi, sed in hoc quod sint actuales affectiones et in re sunt ipsaemet entitates taliter se habentes, et ideo, si in re manent, inseparabiles sunt a suis subiectis et carere non possunt actuali unione cum ipsis. Denique in eis non distinguitur in re aptitudo afficiendi et actu afficere; ergo essentialiter sunt actuales affectiones.

11. Accidens communiter sumptum quid dicat essentialiter .— Dico ultimo: quamvis de ratione accidentis ut sic sit esse aliquo modo affectionem subsistentiae, tamen non est de ratione eius esse immediatam affectionem substantiae, sed in hoc etiam abstrahit ab immediata vel mediata habitudine ad substantiam. Probatur, quia sunt quaedam accidentia quae immediate afficiunt substantiam, ut intellectus, quantitas, etc., de quibus nulla est difficultas; alia vero sunt quae mediis aliis accidentibus substantiam respiciunt, ut actus immanentes et habitus non afficiunt substantiam nisi mediis potentiis, et qualitates corporeae media quantitate; de qua re multa diximus supra, disp. XIV, sect. 4. Nullum vero est accidens possibile, saltem secundum naturas rerum, vel quod proprie et complete accidens sit, quod non respiciat ultimate substantiam tamquam primum subiectum ac principalem finem suum, quia, licet unum insit mediante alio, tamen omnia ad hoc tendunt ut substantiam perficiant et ornent, vel aliquo alio modo ei deserviant.

Solvuntur argumenta

12. Rationes dubitandi in principio positae fere solutae sunt ex dictis; ad primum enim membrum totius partitionis ibi factae, concedimus actualem inhaesionem non esse de essentia accidentis ut sic. Ad secundum item membrum, concedimus aptitudinalem inhaerentiam, ut distinguitur ab actuali, non esse adaequatam rationem accidentis ut sic. Dicimus tamen esse propriam et adaequatam rationem illorum accidentium quae proprias habent entitates et vere ac proprie sunt formae informantes sua subiecta. Cum autem obiicitur hanc aptitudinem esse relationem aut potentiam, respondetur non esse relationem praedicementalem, sed includere habitudinem transcendentalem quae in omnibus fere entibus absolutis includitur, et maxime in entitatibus incompletis et accidentibus, ut latius constabit ex discursu omnium praedicamentorum. Ad aliud autem de potentia respondetur illam aptitudinem non esse potentiam, quae est certa species qualitatis, sed est ipsa essentia formae accidentalis, quae per seipsam apta est ad informandam suo modo substantiam.

13. Ad tertium membrum, concedimus inhaerentiam latissime sumptam prout abstrahit ab actuali vel aptitudinali et ab intrinseca vel extrinseca affectione, esse de essentia accidentis praedicamentalis in communi. Item, si loquamur de accidenti physico, seu intrinsece et realiter afficiente, sive sit modus, sive res distincta, sic etiam dicimus inhaerentiam proprius sumptam, abstrahentem tamen ab actuali vel aptitudinali, esse de essentia accidentis, sicque propriissime et adaequate posse dividi cns in ens per se et in alio, seu in entitatem substantialem et accidentalem proprie et secundum se sumptam, sub illis modis etiam tam substantiales quam accidentales comprehendendo. Ad argumentum autem respondetur, falsum esse illam rationem non esse abstrahibilem; nam ab actu primo et secundo est abstrahibilis communis ratio actus; sed forma ut informativa et ut informans comparantur per modum actus primi et secundi; ergo abstrahi potest communis ratio formae accidentalis, quae praescindat ab actuali vel aptitudinali informatione sive inhaerentia. Neque est simile exemplum de abstractione entis ab ente in actu et in potentia; nam ibi sumitur ens in potentia obiectiva, quod non est aliud positive a seipso constituto in actu, neque illa potentia est realis intrinseca, sed vel non repugnantia vel denominatio a potentia extrinseca. Esset autem simile, si ens in potentia et in actu sumerentur pro reali potentia activa vel passiva, et actu eius; sic enim vere abstrahit ratio entis ab eo quod sit potentia vel actus. Et ad hunc modum in praesenti abstrahit accidens ab eo quod sit aptitudine vel actu informans. Quamquam dici etiam potest duobus modis accipi pose aptitudinem informandi. Unus est, ut dicit aptitudinem physicam per modum actus primi ex se condistincti et separabilis ab actuali informatione. Et hoc modo procedunt omnia quae diximus. Aliter vero potest sumi aptitudo afficiendi, prout intelligitur esse it quacumque re vel modo, etiamsi maxime actualiter afficiat; nam quod actu afficit aptum est afficere, quae potest dici aptitudo logice; quia vero haec aptitudo in re interdum est per modum potentiae separabilis ab actu, interdum vero tantum per modum actus, ideo dicimus accidens ut sic praescindere ab inhaerentia aptitudinali, id cst, potentiali, et ab actuali. Nec refert quod actualis inhaerentia sit accidens, aut aliquid extra essentiam alicuius formae accidentalis, qui fieri potest et saepe ita accidit, ut quod est uni essentiale, alteri sit accidentale, ut per se constat.

14. Ad instantias vero respondendum est sigillatim. Prima erat de relationibus secundum esse ad; cui respondetur relationem realem, quidquid illa sit, secundum se totam inhaerere, atque ita, etiam in ipso esse ad, includi esse in; quia relatio secundum se totam est forma eius quem ad alium refert, ut latius infra suo loco. Secunda instantia erat de actione, de qua dicitur actionem, ut actio est, esse formam extrinsecus denominantem, et ideo ut sic non requirere propriam inhaerentiam, sed talem †2 habitudinem, quae ad illum modum denominationis et quasi extrinsecae informationis sufficiat. Tertia instantia erat de modo per se existendi accidentis separati, de quo saepe alibi dixi. Imprimis enim dubium est an sit modus positivus. Deinde, si est modus positivus, non est naturalis ordinis, sed supernaturalis, neque est proprium et (ut ita dicam) integrum accidens, sed terminus existentiae cuiusdam accidentis, scilicet, quantitatis, ad cuius genus reducitur, et ad hoc satis est quod illam aliquo modo afficiat et quasi illi adhaereat, quando ad modum substantiae divinitus constituitur. Et idem dicendum est de creatione accidentis separati. De qua re multa etiam diximus supra, agentes de creatione. Ultima instantia erat de formis substantialibus. De quibus dicendum est quod, licet vere habeant modum unionis ad materiam cum dependentia ab illa ut a sustentante et aptitudinem sibi essentialem ad illam unionem, in qua est quaedam convenientia inter accidentia et formas substantiales, tamen est convenientia tantum analoga; nam aptitudo formae substantialis est per modum actus eiusdem generis cum suo susceptivo, et ideo per se unum cum illo componit, et unio eorum substantialis est. In accidenti vero modus inhaerendi vel afficiendi est longe inferioris rationis. Unde cum inhaerentia tribuitur accidenti, ut illi propria, sumitur ut specialiter dicit hunc imperfectum modum afficiendi substantiam, qui omnino sit extra latitudinem eius; atque ita non competit substantialibus formis.

Corollaria praecedentis doctrinae

15. Ex decisione huius quaestionis definiuntur aliae quae de accidenti in communi quaeri solent. Sequitur enim primo ex dictis accidentes non definiri nisi per substantiam, seu per illud cuius est affectio, quod docuit Aristoteles, VII Metaph., c. 1 et 4, text. 12, et c. 5, text. 19, ubi hac ratione ait substantiam esse priorem accidente. Ait praeterea accidentia non posse habere perfectam definitionem, quia definitio perfecta est quae ita explicat essentiam rei, ut nullum additum extra essentiam in ea ponatur; in definitione autem accidentis necessario ponendum est subiectum, quia sine illo non potest explicari inhaerentia, quam diximus esse de essentia accidentis. Item, essentia accidentis est imperfecta, et ideo tantum imperfecto modo definiri potest, cum definitio sit accommodata definito. Consistit autem eius imperfectio in hoc quod solum sit entis ens seu affectio entis; ergo proprius modus definiendi illud est per habitudinem ad subiectum. Et hoc satis etiam confirmat experientia ipsa et modus declarandi conceptum accidentis.

16. Solum potest contra hoc urgeri difficultas quaedam supra tacta de quantitate et de abstractione mathematica, qua videtur concipi et definiri quantitas sine ullo ordine ad subiectum. Respondetur tamen primo, mathematicum abstrahere a subiecto sensibili, id est, sensibilibus qualitatibus affecto, non tamen abstrahere simpliciter a subiecto, quia considerat quantitatem ut rem materialem et corpoream, et consequenter in materia vel substantia existentem, et ideo dicitur abstrahere a materia sensibili, non vero ab intelligibili. Responsio est sumpta ex doctrina D. Thomae, I, q. 85, a. 1, ad 2, et opusc. 70, q. 5, a. 3; et Albert. idem sentit, V Metaph., tract. III, c. 2; Iavel., VII Metaph., q. 1; Anton. Andr., VI 11/letaph., q. 3. Addo deinde mathematicum non considerare expresse habitudinem ad subiectum, sed valde implicite, quia non considerat essentiam quantitatis, sed solum proprietates et proportiones ac figuras quae ex quantitatis extensione oriuntur, ad quas impertinens est quod concipiatur quantitas ut forma inhaerens subiecto, vel ipsum quantum extensum, in quo sunt et superficies ac lineae. Et quantitas ipsa in se est quanta et extensa; ideo abstrahi potest et considerari secundum illas affectiones quae illi sub ea ratione conveniunt. Et iuxta hanc responsionem materia intelligibilis, a qua non abstrahit mathematicus, teste Aristotele, VIII Metaph., text. 15, non est aliud a continuitate ipsa seu extensione quantitatis, ut etiam D. Thomas declaravit, I Poster., text. 42, et VII Metaph., text. 35; ibid. Alexand. et alii graeci. Et Themist., III Phys., text. 71, et I de Anim., text. 17; Simplic., III de Anim., text. 25; et favet Aristot., eisdem locis, lib. XI Metaph., summ. 2, c. 1, et lib. XII, text. 44.

17. Secundo sequitur ex dictis de ratione accidentis esse ut habeat aliquod subiectum sibi natura sua proportionatum, cum omnis habitudo habeat aliquem certum terminum in quem tendat; sed haec inhaerentia est per modum cuiusdam habitudinis transcendentalis, cuius terminus est subiectum ipsum. Accidens ergo in communi respicit id quod affici potest accidentaliter, absolute etiam et in communi; determinata vero accidentia respiciunt determinata subiecta, et secundum capacitatem sibi proportionatam, quia necesse est servari proportionem inter actum et potentiam. Non est autem intelligendum oportere unicuique accidenti respondere subiectum, cui tale accidens sit connaturale aut debitum; hoc enim non spectat ad essentiam accidentis, sed ad peculiarem conditionem subiecti, quae non est universaliter necessaria, ut patet de accidentibus mere contingentibus, et de his quae violenter insunt, vel quae mere indifferentia sunt, ut maxime dici solet de artificialibus formis. Et idem dicunt theologi de supernaturalibus qualitatibus. Solum ergo ex parte accidentis necessarium est quod natura sua determinet sibi subiectum quod adaequate respiciat, quia hoc spectat ad essentiam eius; nam, cum essentialiter sit affectio quaedam, alicuius capacitatem habentis debet esse affectio.

18. Obiectioni satisfit .— Ex quo obiter solvitur argumentum quod hic fieri solet de propria passione, quae de suo subiecto demonstratur per propriam definitionem, ex quo colligit Soncinas demonstrari de passione quod inhaereat subiecto, et consequenter inhaerentiam non esse de essentia passionis, quia essentia non demonstratur de aliquo. Sed non recte colligit, nam propria definitio passionis dari debet per subiectum; Aristoteles enim ideo dixit propriam passionem praedicari per se secundo, quia subiectum ponitur in definitione praedicati; ergo talis definitio supponit vel continet inhaerentiam passionis in tali subiecto; ergo non est medium ad demonstrandam illam. Per talem ergo demonstrationem ad summum ostendi potest alia connexio quae ex parte subiecti esse potest cum tali passione, sive illa sit per modum efficientiae seu resultantiae naturalis, sive per modum debiti connaturalis, quam connexionem iam diximus non pertinere ad essentiatn accidentis ut sic. Adde interdum posse demonstrari de aliquo accidente quod sit accidens, et consequenter quod sit aptum inhaerere; sed tunc, vel non fiet demonstratio per definitionem accidentis neque a priori, sed per effectus, vel non demonstrabitur absolute quod sit aptum inhaerere, sed respectu huius vel illius subiecti, et tunc oportebit tandem resolvere demonstrationem in proprietatem vel definitionem talis subiecti.

19. Alia quae de accidenti in communi et absolute tractari possunt, in superioribus tractata sunt, ut an habeat existentiam propriam, disp. XXXIV, sect. 11, an componat unum per se cum subiecto, disp. XIV, et an in se componatur ex proprio actu et potentia, disp. XIII. Et ideo nihil aliud hic dicendum occurrit.