SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXXI. DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE
SECTIO V. UTRUM PRAETER ESSE REALE ACTUALIS ESSENTIAE SIT ALIUD ESSE NECESSARIUM, QUO RES FORMALITER ET ACTUALITER EXISTAT

SECTIO V. UTRUM PRAETER ESSE REALE ACTUALIS ESSENTIAE SIT ALIUD ESSE NECESSARIUM, QUO RES FORMALITER ET ACTUALITER EXISTAT

Declaratur munus existentiae

1. Certum est apud omnes existentiam esse id quo formaliter et intrinsece res est actu existens; quamquam enim existentia non sit proprie et in rigore causa formalis, sicut neque subsistentia aut personalitas, est tamen intrinsecum et formale constitutivum sui constituti, sicut personalitas est intrinsecum et formale constitutivum personae, sive hoc sit per compositionem, sive absque illa, nam constitutio latius patet quam compositio, ut theologi latius tradunt, I, q. 40, seu In I, dist. 26 et 33; hoc autem constitutum †2 per existentiam, ut uno verbo significetur quod omnes admittant, nihil aliud est quam existens ut sic, quamquam sub hac voce aeque obscurum maneat quid illud sit, nisi amplius conceptus seu ratio existentis ut sic declaretur. Quidquid vero illud sit, certum tamen est existens ut sic per solam existentiam formaliter constitui, et in hoc genere quasi formalis causae ab illa sola pendere; hoc tamen non excludit quin aliis modis vel in aliis generibus causarum pendeat res existens ab aliis rebus in sua actuali existentia, quod est attente considerandum, quia aliqui thomistae videntur hoc aut ignorasse aut dissimulasse, ut in argumentis primae opinionis tactum est et in eorum solutionibus videbimus. Est autem id evidens etiam in eorum sententia; nam, si existentia et essentia sunt ex natura rei distinctae et ex eis componitur ens existens tamquam ex actu et potentia, necesse est ut illud compositum in ratione entis existentis intrinsece pendeat, tam ab entitate essentiae quam ab entitate existentiae, licet ab hac formaliter, ab illa vero materialiter; immo necesse est ipsam entitatem existentiae pendere ab entitate essentiae in genere causae materialis, sicut e contrario essentia pendet ab existentia in genere formalis.

2. Rursus in omni opinione necesse est ut existentia rei creatae pendeat ab existentia alicuius rei, saltem in genere causae efficientis. Quod si res creata existens imperfecta sit vel incompleta in genere entis, necesse est ut tota entitas actualis, et ipsa etiam existentia talis rei, pendeat ab alio, vel tamquam a subiecto, vel tamquam a sustentante, vel tamquam ab unione cum alio, vel tamquam ab ultimo termino completae entitatis. Probatur inductione, quae fieri potest variis exemplis, iuxta varias sententias; sic enim humanitas Christi et existentia creata eius pendet a Verbo ut a sustentante, et ab Incarnatione tamquam ab unione qua coniungitur Verbo; sic etiam humanitas Petri et existentia eius pendet a subsistentia tamquam ab ultimo termino complente substantiam; sicut etiam linea, quantumvis concipiatur actu existens, dici potest pendere a puncto tamquam a termino suo. Unum vero exemplum est fere extra omnem controversiam; nam forma accidentalis secum affert suam existentiam, quae existentia naturaliter pendet a subiecto, ut a causa materiali, et ab unione seu inhaerentia in subiecto, ut a modo quo mediante sustentatur a subiecto; et (quod certius est) forma substantialis materialis secum affert suam existentiam, quae naturaliter pendet a materia ut a causa materiali. Ratio vero generalis est quia omne ens quod in suo ordine imperfectum et incompletum est potest pendere ab alio ente, vel ut a causa intrinseca, vel ut ab extrinseca, prout naturae eius fuerit accommodata; hoc enim nullam repugnantiam involvit, et alioqui consentaneum est imperfectioni talis entis. Quod si in entitate essentiae actualis hoc facile admittitur et sine controversia, non est cur in entitate existentiae negetur, cum illa etiam imperfecta et imbecillis ad se sustentandum esse possit, ut evidenter constat in omni existentia accidentis.

Punctus controversiae

3. Ex his ergo recte concluditur essentiam actualem ut sic, etiamsi in suo intrinseco et formali esse includat esse existentiae, ut probatum est, nihilominus posse naturaliter indigere aliquo ulteriori termino, vel modo aut unione, ut in rerum natura existat, vel simpliciter, vel connaturali modo, ut evidenter declarat et confirmat discursus factus et exempla ac rationes in eo adductae. Hinc ergo nata est quaestio proposita; dicunt enim aliqui, etiamsi essentia per suum esse reale essentiae sit verum actuale ens, nihilominus indigere alia ulteriori actualitate distincta ut esse possit, et hanc vocant existentiam.

4. Dicendum tamen est essentiam realem et actualem posse quidem naturaliter postulare modum subsistendi vel inhaerendi, ut sit; hunc tamen modum seu terminum ulteriorem non esse existentiam ipsius essentiae, nec posse praeter hos modos aut terminos excogitari alium, qui et sit distinctus ex natura rei ab essentia actuali, et sit vera existentia eius. Probatur facile discurrendo per singulas essentias et modos earum. Et incipiendo a clarioribus, forma accidentalis praeter entitatem actualem sibi essentialem, includit actualem unionem seu inhaerentiam ad subiectum, quam esse ex natura rei distinctam ab entitate formae accidentalis satis declaravit mysterium Eucharistiae, in quo separata est et destructa actualis inhaerentia, conservata entitate accidentis; sicut etiam idem mysterium ostendit eamdem actualem inhaerentiam esse extra essentiam accidentis. Haec autem inhaerentia non est esse existentiae accidentis; quis enim hoc unquam dixit? Nam in sacramento altaris non creatur novum esse existentiae, quo accidentia consecrata existant, ut omnes fere theologi docent; retinent ergo accidentia censecrata existentiam quam habebant in parte et non retinent inhaerentiam; non est ergo inhaerentia existentia accidentis, sed modus quidam illius, quo mediante, illa existentia naturaliter pendet et conservatur a subiecto, quam dependentiam Deus supplet in accidente separato. Idemque est, proportione servata, in forma materiali respectu materiae, et in materia respectu formae, ut latius dicemus inferius.

5. Existentia substantialis distinctum quid a subsistentia .— Substantialis autem natura, quae per se existit, praeter actualem entitatem essentiae, includit ultimum quemdam terminum, quo positive subsistit, ut infra suo loco dicemus contra Scotum et alios. Quem terminum nunc etiam supponimus ex natura rei esse distinctum ab entitate actuali totius naturae seu essentiae substantialis. Hunc item terminum negamus esse existentiam, sed subsistentiam naturae seu suppositi. Et quamvis fortasse qui ita loquuntur, ut illum terminum seu subsistentiam, existentiam substantialem vocent, possint tantum in modo loquendi a nobis discrepare, tamen etiam potest esse realis differentia, et si sit tantum in voce, non recte loquuntur. Etenim, si subsistentiam ipsam existentiam vocent, quia revera putant essentiam substantialem primo ac formaliter constitui in esse entis in actu et distingui ab ente possibili per subsistentiam ipsam ut sic, est plane falsum, ut etiam thomistae frequentius sentiunt, et infra tractando de subsistentia videbimus. Et ex hactenus dictis convinci potest. Ostendimus enim illud esse quo primo ac formaliter constituitur essentia intra latitudinem entis in actu et distinguitur ab essentia possibili, non posse esse aliquid ex natura rei distinctum ab entitate actuali essentiae; non potest ergo hic esse effectus formalis subsistentiae, cum supponamus hanc ex natura rei esse distinctam. Praeterea, sicut hic modus est distinctus ab entitate essentiae, ita potest entitas essentiae conservari destructo tali modo, et tunc retinet totum illud esse intrinsecum, quo constituitur in tali actualitate seu entitate actuali; ergo non constituitur formaliter et intrinsece in ea actualitate per subsistentiam. Antecedens supponitur ex mysterio Incarnationis et ex his quae dicemus infra de natura et subsistentia. Consequentia vero probatur primo, quia idem numero constitutum non potest conservari destructo intrinseco et formali constitutivo, sicut non potest manere eadem persona, ablata personalitate, etiamsi maneat eadem natura. Secundo a simili; nam recte probamus formale constitutivum accidentis in ratione entis in actu non esse inhaerentiam, quia, ablata inhaerentia, conservatur idem numero accidens in ratione entis in actu; idem ergo est in praesenti. Igitur in hoc sensu non potest vere dici modus subsistendi esse ipsum esse existentiae naturae substantialis.

6. Alio vero sensu posset quis ita loqui, nimirum, quia entitas actualis essentiae substantialis non potest in rerum natura existere sine tali modo, et quod propter hanc causam illud esse quo essentia intrinsece constituitur ens actu, non vocetur esse existentiae, sed essentiae tantum, quia per se non sufficit ad constituendam rem existentem, sufficit tamen ad constituendam essentiam rei; terminus autem seu modus subsistentiae vocatur esse existentiae, quia complet entitatem rei, et, illo posito, sufficit ut res existat Et hic quidem dicendi modus solum est diversus a nostra sententia in usu terminorum; nos enim hoc praecipue contendimus, et in hoc totam rem sitam esse existimamus, quod in entibus creatis, praeter actualem entitatem essentiae et modum existendi per se vel in alio, non fingatur aliud esse existentiae distinctum ex natura rei ab entitate actuali essentiae et a modo per se existendi vel inhaerendi alteri, quod iam nobis concedit illa sententia illo modo explicata. Displicet tamen valde ille modus loquendi. Primo, propter abusum terminorum, quia per esse existentiae nemo intelligit omne id sine quo actualis rei identitas conservari non potest, sed quo formaliter huiusmodi entitas in ratione entis in actu et extra suas causas constituitur; ergo, licet actualis entitas essentiae substantialis non possit esse sine subsistentia, si per illam formaliter non habet quod sit extra causas, non potest dici quod per illam existat, et consequenter neque illa potest existentia appellari.

7. Secundo, quia alias subiectum accidentis dicendum esset existentia accidentis, quia sine illo non potest naturaliter existere. Immo, materia posset appellari existentia formae pendentis ab ipsa in esse, et forma materiae. Et amplius, si consequenter ipsi loquantur, debent essentiam actualem appellare existentiam suae subsistentiae, quia subsistentia non potest existere sine natura, quam terminat et a qua pendet. Si ergo haec omnia neganda sunt, solum quia illa dependentia in existendo non est ut a formali constitutivo entitatis actualis, eadem ratione negandum est subsistentiam esse existentiam illius naturae quam terminat.

8. Tertio, quia saltem supernaturaliter conservatur natura existens, ablata propria subsistentia, ut patet in mysterio Incarnationis. Dices conservari quidem sine propria, non tamen aliqua alia existentia, quae vicem propriae suppleat, quae poterit etiam appellari existentia naturae. Sed contra hoc est, tum quod adhuc est sub controversia an possit creata natura conservari sine ulla subsistentia, tam propria quam aliena, et Caietanus cum aliis tenet posse, et est probabile, ut postea videbimus; tum etiam quia, quamvis, ablata propria subsistentia, alia substituatur loco illius, semper natura manet eadem numero in ratione talis entitatis existentis, quod esse non posset si formaliter existeret per subsistentiam, quia variato formali constitutivo necesse est constitutum variari.

9. Quarto, quia subsistentia ita se habet ad naturam substantialem, sicut inhaerentia ad naturam accidentalem; nam per se et in alio, cum proportione sumpta, opponuntur inter se et versantur suo modo circa idem divisum; unde, sicut actualis inhaerentia est modus existentis naturae, ita actualis perseitas, quae est propria subsistentia, est modus naturae existentia; non potest ergo recte appellari existentia eius. Nec video qua ratione moveantur qui sic loquuntur, nisi ut verbis saltem defendant existentiam distingui ex natura rei ab essentia, cum in re solum de subsistentia ita sentiant.

Assertio praecipue intenta persuadetur

10. Superest ut probemus alteram partem a nobis praecipue intentam, scilicet, praeter actualem entitatem essentiae et illud esse quo in ea constituitur quodque ab ipsa in re non distinguitur, et praeter modum subsistentiae vel inhaerentiae, non dari aliud esse existentiae ex natura rei distinctum ab his. Sufficiens autem probatio huiusmodi veritatis esse videtur, quia omnis alia entitas vel modus realis est superfluus et sine probatione confictus; cur ergo est multiplicandus? Antecedens declaratur, quia rationes quae afferuntur ad probandam huiusmodi existentiam distinctam, vel probant solum de subsistentia in natura substantiali, et inhaerentia in accidentali, vel sunt omnino inefficaces, quia supponunt nescio quod esse essentiae aeternum creaturae, quod revera nullum est. Quapropter illae rationes aeque probarent esse essentiae actuale et temporaneum distingui ex natura rei ab essentia creaturae, quod nullus asserere potest qui res quae his verbis significantur mediocriter concipiat.

11. Et hinc satis etiam constat huiusmodi entitatem vel modum esse superfluum. Primo quidem, quia, si esset aliqua eius necessitas vel utilitas, posset aliqua probabili ratione declarari ac suaderi. Deinde, quis, quaeso, est formalis effectus talis entitatis seu modi, propter quem a natura seu a Deo tribuatur? Non enim esse potest ut essentia fiat ens actuale et extra causas suas constituatur, hoc enim formaliter habet per esse essentiae actuale, ut saepe probavimus; neque etiam ut entitas essentiae actu sit per se vel in alio, nam hos modos essendi habet per subsistentiam vel inhaerentiam; quid ergo confert alia existentia? Dices: confert existere, seu constituit formaliter essentiam non in ratione essentiae, sed in ratione existentia. Sed haec est petitio principii, aut idem per idem declarare; hoc enim est quod inquirimus, quid addit existere ultra esse actuale extra causas, communicatum per effectionem causae efficientis, quo vere constituitur essentia in ratione entis in actu, cum supponamus non esse sermonem de subsistentia vel inhaerentia; et similiter inquirimus quid addat existens supra ens actu extra causas, supposito quod non addit esse subsistens vel inhaerens. Quia ergo nulla ratio realis distincta a praedictis concipi potest, concludimus ens actu et existens eamdem rem et rationem formalem significare, ideoque fingi non posse esse existentiae distinctum ab illo esse quo unaquaeque res in actualitate suae essentiae constituitur.

12. Atque hinc ulterius inferimus huiusmodi entitatem existentiae dicto modo distinctam, non solum superfluam esse, sed plane impossibilem. Primo quidem, quia haec entitas non ponitur ut a Deo extrinsecus addita ad maiorem aliquam rerum perfectionem, sed ut connaturalis et debita ac omnino necessaria ut res sit extra causas suas. Si ergo necessaria non est, non est etiam hoc modo possibilis, quia natura non amat neque postulat quod superfluum est. Secundo et a priori, quia ubi effectus formalis nullus est vel non est possibilis, neque forma est possibilis; hic autem nullus est effectus formalis quem talis entitas dare possit. Quod patet facile ex dictis, quia neque esse †3 ens actu, neque esse tali modo, scilicet, in se vel in alio, provenire potest formaliter a tali entitate; praeter hos autem effectus formales non potest alius excogitari conveniens enti creato, ut ens creatum et existens est.

13. Et in hoc cernitur aperta differentia inter subsistentiam et existentiam illam quae fingitur distincta ab essentia actuali; nam de subsistentia facile declarari potest effectus formalis propter quem est necessaria; non enim ponitur ut constituat naturam substantialem in ratione entis in actu, sed ut entitatem eius ita compleat et terminet et reddat illam ita in se et per se existentem et quasi sibi sufficientem ad sustentandum intrinsece suum esse, ut reddatur incapax alienae subsistentiae vel unionis ad illam ut per eam in suo esse sustentetur; sicut, e contrario, in forma accidentali facile etiam declaratur effectus quasi formalis quem inhaerentia habet in essentia formae accidentalis, qui non est illam constituere in ratione entis in actu, sed alicui unire a quo sustentetur. At vero de existencia declarari non potest quem effectum formalem habeat circa essentiam, nisi constituere illam in ratione entis in actu, qui tamen effectus non potest formaliter et intrinsece esse ab existentia, quae sit entitas distincta ab ipso ente, seu essentia quae in actu constituitur, ut ostensum est et iterum inferius probabitur; et ideo, licet facile intelligatur modus ex natura rei distinctus ab essentia actuali, qui sit subsistentia vel inhaerentia, non tamen qui sit existentia et tam a subsistentia vel inhaerentia quam ab actuali essentia distinguatur.

Satisfit obiectioni contra dicta

14. Sed obiicit quidam, nam videtur totus hic discursus supponere totam actualitatem essentiae provenire formaliter ab existentia, quod tamen falsum est, quia intra latitudinem essentiae inferior gradus est actualitas respectu superioris; et forma est actualitas respectu materiae, non per existentiam, sed per entitatem essentiae, quamvis existentia est conditio sine qua non ut actuet illam. Et declaratur amplius, nam aliud est hominem esse, aliud est hominem rationalem esse, vel animal esse. Primum habet ab existentia, secundum ab entitate essentiae; et in utroque est sua actualitas proportionata.

15. Ad obiectionem respondeo esse aequivocationem in voce actualitatis seu actus; potest enim sumi vel ut opponitur potentiae obiectivae, vel ut respicit potentiam receptivam; nos loquimur de actualitate in priori sensu, in quo verissimum est omnem actualitatem entis intrinsece ac formaliter provenire ab esse existentiae, quia ens actu formaliter idem est quod existens. Obiectio autem procedit in posteriori sensu; forma enim est actualitas materiae, ut actus in illa receptus; differentia autem solum secundum rationem est actus generis, quia concipitur ac si in illo reciperetur; inter gradus enim superiorem et inferiorem non potest esse habitudo realis actus et potentiae, cum in re actualiter non distinguantur. Actualitas autem prior seu entitativa ita comparatur ad actum posteriorem seu formalem, ut interdum reipsa distinguantur, interdum sola ratione; est enim actualitas illa transcendens, et participatur non solum ab actu formali, sed etiam a potentia receptiva, cuius entitativa actualitas realiter distinguitur ab actualitate formae; in ipsa autem forma, esse actum materiae, saltem aptitudine, et esse tale ens actu sola ratione distinguuntur, quia uno conceptu explicatur propria habitudo ad potentiam receptivam, quae non explicatur per alium. Atque ita non solum verum est ens actu, condistinctum enti in potentia, constitui formaliter et intrinsece per esse existentiae, sed etiam est verum omnem formalem actualitatem, vel potius actuationem, ut sic dicam, sicut provenit ab aliqua essentia actuali partiali, ita provenire ab aliqua existentia, nam forma non actuat materiam, nisi ut ipsa est talis actualis entitas, quod habet per suum esse existentiae. Ad confirmationem respondetur quod secundum rem idem est hominem esse, et hominem esse hominem, si in utraque propositione esse dicat actum et non solam aptitudinem aut veritatem propositionis. Et similiter reipsa idem est hominem esse hominem, et esse rationalem, vel animal, etc., quia haec omnia in re idem sunt. Quapropter ab eadem actualitate et ab eadem re haec omnia praedicata sumuntur, sive illa res vocetur essentia actualis, sive esse actuale eius, solumque per rationis praecisiones et compositiones haec omnia distinguuntur. Non est ergo in una re nisi unum esse quo constituitur ens actu, et illud ipsum est esse existentiae.