SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXX. DE PRIMO ENTE, QUATENUS RATIONE NATURALI COGNOSCI POTEST QUID ET QUALE SIT
SECTIO XIII. POSSITNE DEMONSTRARI DEUM ESSE INEFFABILEM

SECTIO XIII. POSSITNE DEMONSTRARI DEUM ESSE INEFFABILEM

1. Explicatur tituli quaestionis sensus .— Non est huius attributi sensus Deum tale ens esse ut nullo modo nominari aut sermone exprimi possit; nam ipso usu constat nos multa de Deo loqui eique propria, et similiter constat Deum multa habere nomina, etiam in Scriptura sacra. Sensus ergo est Deum nec sermone declarari posse secundum totam perfectionem suam, neque a nobis vel ab aliqua creatura posse nominari tali nomine quod naturam eius, secundum quod in se est, exprimat. Et hoc sensu hoc attributum non declarat in Deo aliam perfectionem quam duo praecedentia; neque alia ratione fundatur nisi quia nomina sunt signa conceptuum, et ideo, sicut non possumus Deum satis concipere, nec prout in se est, ita nec nominare aut perfectionem eius sermone declarare possumus. Unde non solum sancti Patres (quod in eis est frequentissimum), sed etiam philosophi, hanc excellentiam Deo tribuerunt, esse scilicet ineffabilem, ut ex Platone refert Nazianz., orat. 2 de Theolog., et ex Hermete Trismeg., Cyrill., lib. I cont. Iulian.

Nonnulla investigantur de attributo ineffabilitatis

2. Sed quaeres an sit Deus ineffabilis a nobis, vel etiam ab angelis. Item, an naturaliter solum, an etiam supernaturaliter sit ineffabilis a creatura, scilicet, a videntibus ipsum clare. Item, an etiam a seipso ineffabilis sit. Denique, an sit ineffabilis linguis hominum seu sermone sensibili et humano, an etiam linguis seu verbis spiritualibus. Ad haec omnia respondetur facile incipiendo ab hoc ultimo, sermonem hic esse de nominibus vocalibus, quae ex impositione significant; nam spiritualia seu intellectualia repraesentant naturaliter et non sunt aliud quam conceptus ipsi, qui a cognitione non distinguuntur. Unde in hoc ultimo sensu non aliter est Deus ineffabilis quam incognoscibilis [vel invisibilis]. †10

3. Angelis hominibusque Deus naturaliter ineffabilis .— Ex quo facile respondetur ad primam interrogationem, non solum esse Deum ineffabilem hominibus, sed etiam angelis naturaliter, sive intelligantur loqui ad homines sermone sensibili in assumptis corporibus, sive inter se angelicis linguis ac verbis, quia non possunt plus loqui quam concipiant; non concipiunt autem naturaliter Deum prout in se est; igitur neque illum effari possunt. Haec autem ratio (ut de secunda interrogatione dicamus) videtur cessare in videntibus Deum, nam, cum illi concipiant Deum prout in se est, poterunt etiam vel illi nomen imponere quod propriam eius naturam exprimat, vel illius quidditatem sermone explicare. Sed imprimis, sicut perfectionem Dei non comprehendunt, ita nec possunt satis illam explicare dicendo; atque hoc modo ita est illis ineffabilis Deus, sicut incomprehensibilis. Deinde, non possunt ipsi ita quid sit Deus aliis explicare sicut ipsi concipiunt, quia non possunt talia verba proferre quae in aliis generent talem conceptum qualem ipsi habent, quia similis conceptus haberi non potest nisi per visionem beatam; ipsi autem non possunt ullo modo efficere ut alii similem visionem forment. Immo, etiamsi spiritualiter seu mentaliter loqui vellent, non possent suammet visionem clare et prout in se est aliis manifestare, quia visio illa cognosci non potest nisi aut per similem visionem, aut saltem per species et lumen superioris ordinis, quae solus Deus conferre potest; et, quamvis daremus per supernaturalem facultatem posse unum beatum manifestare alteri suam visionem, non tamen propterea manifestaret Deum prout in se est, quia visio solius visionis creatae non est visio Dei. Sic igitur etiam beatis est ineffabilis Deus prout in se est; est ineffabilis (inquam) respectu aliorum, nam respectu sui ipsius et locutione mentali unusquisque sibi loquitur et dicit quid Deus sit, proprium ipsius verbum formando. Sed hoc non est aliud quam formare conceptum quo Deum prout in se est cognoscit et videt.

4. Deus nullo creato sermone se potest omnino eloqui .— Unde ad tertiam interrogationem dicendum est etiam Deum seipsum satis eloqui non posse, non solum sermone sensibil et humano, sed nec etiam intellectuali et angelico. Omitto illam interiorem locutionem qua semel intra seipsum locutus est; nam illa non est aliud a comprehensione qua ipse seipsum comprehendit, de qua quomodo rationem locutionis habeat, quatenus Pater Verbum producit, tractant theologi explicantes mysterium Trinitatis, quod ad metaphysicum nullo modo spectat. Omissa ergo illa interna locutione, extra se non potest Deus perfectionem suam satis eloqui; aut enim id faceret uno verbo et momento, aut longo sermone et temporis spatio. Primum dici non potest, quia nullum verbum fieri potest quod totam Dei perfectionem exhauriat et comprehendit. Neque etiam secundum, quia, etiamsi per totam aeternitatem Deus de seipso loqueretur, nunquam satis totam suam perfectionem explicaret. Item, non potest Deus seipsum eloqui prout in se est alio sermone vocali aut mentali praeterquam visione beata, quam hominibus vel angelis supernaturaliter infundit; per eam autem visionem nunquam satis seipsum manifestat, nam, etiamsi fingeremus Deum magis ac magis perficere visionem aliquam sui, et in infinitum in eo augmento durare, nunquam absolveret exactam sui manifestationem.

5. Atque hinc fit multo minus posse Deum, si loquatur hominibus more humano, seipsum satis eloqui, quia nullum sermonem formare potest aut nullum nomen sibi imponere, quod naturam et perfectionem eius prout in se est repraesentet, nedum exhauriat. Quo modo absolute dixit Dionys., c. 1 de Divin. nomin., Deum esse innominabilem, adducens illud Genes., 34: Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile?

Obiectiones aliquae

5. Dices: cum Deus seipsum comprehendat, cur non potest vocem aliquam ita ad significandum imponere, ut rem talis naturae prout in se est significet? Et similiter, cum Christus ut homo videret Deum prout in se est et posset nomina ad significandum imponere, cur non potuit similiter imponere nomen Deo quo ipsius naturam prout in se est exprimeret? Ad hoc enim non est necessaria comprehensio, neque ex parte nominis potest esse aliqua repugnantia; nam, cum haec significado sit ad placitum et per solam extrinsecam denominationem, non requirit in re quae ad significandum imponitur determinatam perfectionem.

7. Immo hinc ulterius colligit Scotus, Ocham, Gabriel, et alii, In I, dist. 22, non repugnare ut nos, etiamsi Deum prout in se est non cognoscamus, imponamus nomen ad significandum ipsum prout in se est, et huiusmodi aiunt esse hoc nomen Deus apud latinos, aut Iehova apud hebraeos; nam, licet fortasse quoad etymologiam sumpta sint ab aliqua actione Dei aut ab ipso esse ut sic, ut indicatur Exod., 3: Qui est, misit me ad vos, tamen imposita sunt ad significandam ipsam substantiam Dei qualis in se est, quocumque tandem modo a nobis concipiatur. Sicut hoc nomen, angelus aut Gabriel, tam proprie significat substantiam angeli vel talis angeli, sicut hoc nomen Petrus significat hunc hominem, etiamsi non aeque utrumque nos concipiamus. Potestque accommodato exemplo declarari, nam voluntas ferri non potest nisi in rem cognitam, et nihilominus dicitur in hac vita tendere in Deum prout in se est, etiamsi intellectus non concipiat illum prout in se est, quia, licet affectus non tendat nisi in rem conceptam, aliter tamen quam ipsa conceptio, scilicet non repraesentando, sed inclinando; inclinat autem in rem ipsam in se, quamvis non repraesentetur prout est in se. Sic igitur, quamvis nomen non imponatur ad significandum nisi rem conceptam, tamen, quia non repraesentat naturaliter sicut conceptus, sed ad placitum, potest imponi ad significandum rem apprehensam, non tamen sicut apprehenditur, sed prout in se est.

Responsio ad obiectiones

8. Ad priorem partem respondetur haec nomina non imponi ad significandum nisi respectu eorum qui per illa nomina pervenire possunt in rerum significatarum cognitionern; et ideo eorum significationem metiri non debere ex sola cognitione quae in imponente supponitur, sed maxime ex illa quam in audientibus generare possunt. Ut enim dialectici dicunt, signum est quod praeter speciem quam ingerit sensibus aliquid aliud facit in cognitionem venire; unde non plus nec perfectius potest significare quam possit facere ut cognoscatur. Quod igitur ad Deum vel Christum vel quemlibet alium videntem Deum pertinet, ex parte ipsius imponentis non repugnaret imponi nomen ad significandum Deum prout in se est; quia tamen fieri non potest quod nomen ita significet ut audientem faciat pervenire in cognitionem propriam Dei prout in se est, ideo ex parte eorum pro quibus tale nomen imponitur, repugnat nomini talis impositio et significatio Dei. Ex quo constat multo magis repugnare ut tale nomen ex hominum impositione habeat illam significationem, quia in eis est eadem difficultas et repugnantia ex parte eorum pro quibus nomen imponitur, et praeterea est defectus ex parte ipsorum imponentium, qui non possunt res exprimere nisi prout ab ipsis concipiuntur; immo interdum ac saepe non possunt tantum exprimere quantum concipiunt, quod maxime accidit in sermone de Deo, Propter quod dixit Plato saepius iam citatus difficile esse Deum intellectu percipere, eloqui autem impossibile; Augustinus vero seu Prosper., sent. 61: Verius (inquit)cogitatur Deus quam dicitur; et verius est quam cogitatur. Et in Ps. 85, ait idem Augustinus: Quaeris quid sit Deus? Quod oculus non vidit, neque auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quid quaeris ut ascendat in linguam quod in cor non ascendit?Et similiter LIX de Trinitate, c. 10, significat nihil posse ore hominis proprie de Deo dici. Et eodem modo Dionysius, c. 1 de Divinis nominibus, et c. ult. de Mystica Theolog., negat esse aliquod nomen proprium Dei, quod scilicet illum prout in se est nobis significet. Quod ergo ex Aristotele, in lib. de Interpret., affertur, verba significare res mediis conceptibus, verum est tam respectu imponentis seu loquentis, quam eius cui nomen significat; et ideo fieri non potest ut nominis significatio excedat conceptum tam imponentis, quam eorum pro quibus imponitur; atque ita sentiunt D. Thom., I, q. 13, a. 1, et frequentius theologi, In I, dist. 22.

9. Ad Scotum ergo et alios respondetur, quamquam nomina significent res ad placit tum, significare tamen illas mediis conceptibus nostris seu in ordine ad conceptus, quos auditis talibus nominibus de rebus formare debemus; et ideo non possunt etiam voluntarie imponi ad significandam rem aliter quam a nobis concipi possit. Nec vero propterea negandum est quin hoc nomen Deus, aut aliud simile, significet divinam substantiam et naturam, quia revera id est quod per eam vocem significare intendimus, et id satis probant rationes et exempla in favorem Scoti adducta; idque admittit etiam D. Thom., I, q. 13, a. 2, ad 2 et 3, et a. 8 et 9. Haec tamen significatio non excedit conceptum nostrum, quia etiam nos concipimus aliquo modo Dei naturam et substantiam, quamvis non formemus distinctum et proprium conceptum eius prout in se est; et ita potest etiam significari per nomen, quia non significatur nisi medio tali conceptu et cum habitudine ad illum. Neque in significatione unius nominis simplicis, cum tantum significet ex impositione, quae est sola denominatio extrinseca, intelligi potest quod sit confusa vel distincta, aut magis vel minus pura, nisi in ordine ad conceptum quem facit formare ex vi suae impositionis.

10. Voci ȜDeusȝ unus simplex in mente correspondet conceptus .— Quod vero nonnulli cum Scoto affirmant, hoc nomen Deus, et similia, non subordinari in nobis uni conceptui incomplexo, sed alicui operationi complexae, qualis his vel illis vocibus exprimitur ens infinitum, prima causa, universalis provisor, etc., hoc (inquam) incredibile mihi est, quod accurate notavit Fonseca, II Metaph., c. 1, q. 2, sect. 4. Cum enim voces sint signa conceptuum, quod simplici voce significamus, possumus etiam simplici conceptu concipere. Item, quia, si audito nomine Deus semper interius formamus conceptum ex duobus compositum, facilius poterimus conceptum illum exprimere vel termino complexo vel oratione aliqua; interrogo ergo quaenam illa sit. Erit sane aliqua ex illis: ens infinitum, prima causa, vel alia similis. At constat hoc esse falsum, quia fere evidenti experientia constat aliter et distinctius concipere nos audita aliqua ex illis orationibus, quam audito solo illo nomine Dei; tum etiam quia ob eam causam merito non existimamus nos nugationem committere dicendo: Deus est ens infinitum, sicut dicendo: Deus est Deus; et idem est de quacumque simili oratione; tum denique quia omnes qui recte de Deo sentiunt, audito hoc nomine Dei, eumdem conceptum formant, si eius significationem percipiunt; et tamen non omnes illum conceptum eadem oratione declarant. Quamquam ergo ad definiendum aliquo modo vel describendum quid hoc nomen significet vel quid nos concipiamus illo audito semper utamur oratione aliqua, quod in omnibus etiam vocibus accidit, inde tamen non fit ut proximus et immediatus conceptus cui illa vox subordinatur, sit complexus; immo quia ille est simplex et confusus, ideo, ut aliquo modo illum explicemus, utimur oratione complexa; ac propterea in illa explicatione et oratione potest esse varietas, quamvis conceptus idem sit. Concipimus ergo Deum sicut nominamus, et nominamus sicut concipimus, nomine scilicet et conceptu simplici, confuso tamen et imperfecto ex parte nostra, in ea vero confusione involvendo in re concepta omnem perfectionem. Quo tandem fit ut, sicut Deus est incomprehensibilis et invisibilis, ita etiam sit ineffabilis; prout autem aliquo modo cognoscitur, ita etiam nominari possit.