SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXII. DE PRIMA CAUSA ET ALIA EIUS ACTIONE, QUAE EST COOPERATIO SEU CONCURSUS CUM CAUSIS SECUNDIS
SECTIO PRIMA. AN POSSIT SUFFICIENTER PROBARI RATIONE NATURALI DEUM PER SE AC IMMEDIATE OPERARI IN ACTIONIBUS OMNIUM CREATURARUM

SECTIO PRIMA. AN POSSIT SUFFICIENTER PROBARI RATIONE NATURALI DEUM PER SE AC IMMEDIATE OPERARI IN ACTIONIBUS OMNIUM CREATURARUM

1. Dixi in titulo per se ac immediate, quia, ex dictis disputat. praeced., constans est et certum, saltem remote et per accidens, divinum influxum necessarium esse ad actionem cuiuslibet causae creatae, quia saltem necesse est ut Deus conservet in esse creaturam quae aliquid operatur; qui autem dat esse dat etiam operationem, saltem remote et per accidens.

Prima sententia negans proponitur et suadetur

2. Rationes praedictae sententiae.— Prima .— Non defuerunt ergo theologi qui negaverint Deum per se et immediate concurrere ad actiones secundarum causarum. Cuius erroris praecipuus defensor censetur Durandus, In II, dist. 1, q. 5, et dist. 37, q 1, quamquam illa sententia antiquior fuerit; illam enim referunt Albertus, Henricus, et alii. Immo D. August., V Genes. ad litter., c. 20, his verbis: Sunt qui arbitrantur tantummodo mundum ipsum factum a Deo, caetera iam fieri ab ipso mundo sicut ille ordinavit et iussit, Deum autem ipsum nihil operari . Fundamentum est quia nulla sufficienti ratione fundari potest necessitas huius cooperationis, et ideo asserenda non est, quia Deus non adhibet supervacaneum ac minime necessarium concursum. Antecedens probatur primo, quia causae secundae non sunt instrumenta, sed principales causae; nam virtute propria, et non per extrinsecam aliquam motionem, operantur, unde interdum univocae sunt et effectus faciunt sibi similes; quando vero sunt aequivocae, sunt perfectiores et nobiliores causae; ergo operantur sufficienti virtute; ergo non indigent auxilio superioris causae. Patet consequentia, quia ad effectum producendum sufficit virtus aequalis illi, aut certe nobilior.

3. Secunda .— Secundo, potuit Deus efficere creaturam operantem effectum sibi proportionatum sine ope alterius: cur enim hoc repugnat? Nulla sane apparet repugnantia aut contradictio; neque est contra divinam perfectionem aut potentiam, sed potius indicat magis potentiam Dei. Nam, sicut divinae potentiae fuit non solum efficere creaturas, sed etiam illis communicare similem efficiendi vim, ita magis ostendetur eadem potentia Dei si suis creaturas possit hanc virtutem agendi completam et omnino integram communicare; huiusmodi autem erit si alterius ope ad agendum non indigeat. Quod si hoc Deus potest facere, unde constat non iam fecisse? Aut si faceret, quo alio modo faceret quam dando creaturae virtutem aequalem vel maiorem quam ad effectum necessaria sit? Hoc autem iam fecit.

4. Tertia .— Tertio, fieri non potest ut duo agentia immediate concurrant ad eamdem actionem, nisi utrumque eorum imperfectum sit et tantum partiale, quod de Deo non est dicendum; ergo non concurrit cum creatura immediate ad actionem eius. Maior patet, quia vel una ex illis causis agit per aliam, vel neutra. Si primum, sequitur eam quae per aliam agit non agere immediate, sed solum mediante alia, cumque non possit dici creatura agere per Deum, aget Deus per creaturam, et ita frequenter loqui solemus, Deum, scilicet, operari per causas secundas seu mediis causis secundis. Cuius locutionis optimus sensus est Deum dedisse causis secundis virtutem operandi, et conservare illas, easque veluti constituisse ut vice sui operentur. Si autem dicatur secundum, nempe neutram ex his causis, scilicet, nec primam nec secundam, per alteram operari, plane sequitur utramque esse imperfectam, tum quia utraque solum ageret ut causa partialis, tum etiam quia sine subordinatione et quasi fortuito convenient ad agendum.

5. Quarta .— Quarto, quia de aliquibus rebus creatis necesse est fateri non esse a Deo immediate; ergo pari ratione idem dicendum esset de omnibus quae a causis secundis principali virtute operantibus procedunt. Consequentia tenet a paritate rationis, et antecedens probatur, primo in omni actione creaturae, quatenus actio est, ut est verbi gratia, calefactio ignis; nam licet demus calorem, ut calorem, esse immediate a Deo, tamen de calefactione ignis ut sic id dici non potest, quia apertam involvit repugnantiam. Nam actio, vel talis actio ut sic, nempe calefactio ignis, dicit essentialem habitudinem ad hoc agens, nempe ignem; ergo impossibile est illam actionem, quatenus talis est, esse a Deo immediate; et tamen illa actio est aliquid in rerum natura distinctum a calore; ergo. Secundo, hoc speciali ratione dicendum videtur de actionibus liberis, quia, si illae essent immediate a causa prima, non possent esse liberae ipsi causae secundae, quia et causa prima, cum sit potentior, secum ferret secundam quo vellet, et secunda non haberet in manu et potestate sua influxum causae primae ut posset operari cum vellet. Tertio, est specialissima ratio de actionibus liberis peccaminosis; nam indecorum est illas attribuere primae causae ut per se et immediate operanti. Quartum exemplum afferre possumus de effectibus seu causalitatibus aliarum causarum; illae enim non sunt a Deo immediate ut a prima causa, ut constat, quia causandi modi, praesertim formalis et materialis, non possunt a prima causa exerceri; si ergo materia et forma in suo genere sufficientes sunt ad suam propriam causalitatem, cur non erit in suo quaelibet causa efficiens?

Vera sententia

6. Secunda sententia est Deum per se et immediate agere in omni actione creaturae, atque hunc influxum eius esse simpliciter necessarium ut creatura aliquid efficiat. Et haec est vera sententia, quae fusius est a nobis explicanda et confirmanda. Primum itaque dicimus tam esse certum Deum influere immediate ac per se in omnem actionem creaturae, ut id negare erroneum sit in fide. Probatur primo ex communi consensu scholasticorum, qui ita sentiunt de hac veritate, ut de catholico dogmate, ut patet ex D. Thom., I, q. 105, a. 5, et in I-II, q. 109, et III cont. Gent., c. 70; Caiet. et Ferrar., ibi; Capreolo, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad argumenta contra secundam conclusionem; Alexand., I p., q. 9, memb. 2, ad 2; Albert., In II, dist. 35, a. 7, ubi sic inquit: Alia opinio fere cessit ab aula , et a multis modernorum reputatur haeretica. Item Gregor., ibid., q. 1, a. 3; Scot., In II, dist. 1 et 37, q. unica; Bonavent., dist. 37, a. 1, q. 1, ubi ait hanc sententiam absque omni ambiguitate esse tenendam; idem, In I, dist. 45, a. 2, q. 2; Herv., tract. de Aeternitate mundi, q. 1. Secundo, idem probari potest ex communi consensu sanctorum, qui hanc veritatem docent ut in divinis Scripturis contentam, quos, quia hoc non est nostri muneris, breviter indicabo. Augustinus ergo, cum contrarium opinantes retulisset loco supra citato, subdit: Contra quos profertur illa sententia Domini: Pater meus usque modo operatur . Et infra: Deinde, quia non solum magna et praecipua, verum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit Apostolus: Tu nudum granum seminas, Deus autem dat corpus sicut vult, et unicuique semini proprium corpus . Idem late probat idem Augustinus, in Ep. 146 ad Consentium, ubi alia testimonia Scripturae adducit, ut illud: Priusquam te formarem in utero, novi te, Ierem., 1; et illud: Si foenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit , Lucae, 13. Idem August., lib. IV Genes. ad litter., c. 12, ubi adducit illud Actor., 17: In ipso vivimus, movemur ; et lib. IX, c. 15, adducit illud I Cor.: Neque qui plantat: est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus . Prosper., Sentent., 281. Idem Gregorius, XVI lib. Moral., c. 18: Omnia (inquit) quae creata sunt, per se nec subsistere praevalent nec moveri; sed in tantum subsistunt in quantum ut esse debeant acceperunt, in tantum moventur in quantum occulto instinctu disponuntur. Et reliqui Patres, ubicumque tractant de divina providentia, hanc veritatem ut certissimam supponunt.

7. Secundo, dicendum est veritatem hanc sufficienter probari posse naturali ratione. Et primo videtur evidenter inferri ex dictis de conservatione, ut hac etiam ratione fere tam certum in fide habeatur Deum immediate efficere omnia sicut et conservare. Prima illatio probatur primo quia, si non omnia a Deo immediate fiunt, ergo neque conservantur immediate, quia ita res se habet ad esse sicut ad fieri. Neque enim esse rei magis potest pendere a causa adaequata postquam factum est quam cum fiebat. Item, quia si causa pendet a Deo in esse, ergo et effectus, quia utrumque est ens per participationem; ergo, sicut causa pendet in instanti quo agit, ita effectus in instanti in quo fit, quia etiam in eo instanti utrumque est ens per participationem; ergo omnis effectus causae secundae pendet a Deo in fieri, et consequenter causa secunda nihil potest facere sine concursu Dei. Tandem, quia alias sequitur quod interdum neque mediate res pendeat in conservari a Deo; nam si calor ab igne productus a Deo solum pendet mediante igne producente, cessante ignis actione iam nullo modo pendebit. Respondebit fortasse Durandus effectus causarum secundarum, quamdiu ab eis fiunt vel conservantur, tantum fieri vel conservari mediate a Deo, cessante vero actione causae secundae, tunc Deum solum immediate conservare effectum, etiamsi a sola causa secunda immediate productus sit, quia nulla res creata potest vel habere vel retinere esse sine aliqua efficienti causa; et ideo, quamdiu causa secunda immediate efficit, illa sufficit; cessante vero illa, ut res permaneat in esse necessarium est ut Deus efficiat conservando, sicut nos etiam dicimus, cessante causa secunda, primam adhibere maiorem vim et efficacitatem.

8. Sed imprimis, iuxta hanc responsionem, veritas supra demonstrata de conservatione Dei limitatur ad conservationem immediatam vel ad mediatam, quod est alienum ab omni sana doctrina. Alias, cum Deus dicitur creator omnium, limitari posset quod sit mediate vel immediate. Deinde, supposita illa sententia, non dicitur consequenter, cessante actione ignis, Deum incipere conservare calorem, tum quia, si calor non pendet in operari a Deo, cur debet dependere in esse?; tum etiam quia calor productus non pendet in suo esse a calore producente ratione ipsius esse, sed ratione talis fieri, ut supra declaratum et probatum est; ergo, quamvis cesset actio ignis calefacientis, non est cur sit necessaria actio superioris causae ut conservetur illud esse. Maxime quia, iuxta illam sententiam, calor, ut sit absolute et simpliciter, non pendet essentialiter a Deo, sed ad summum remote et per accidens; necessitas autem actionis conservativae oritur ex intrinseca et absoluta dependentia quam res habet a tali causa ut habeat esse, sicut supra explicatum est.

9. Atque hinc probatur secundo prima illatio, quia si Deus non influit immediate in omnem actionem creaturae, ergo ipsa actio creata, ut sit, non postulat per se essentialiter influxum Dei, cum tamen ipsa etiam sit aliqua participatio entis; ergo nulla est ratio cur forma quae per talem actionem fit postulet ad sui conservationem actualem influxum primae causae, quia neque hoc postulat ratione sui fieri, iuxta illam sententiam, cum ipsum fieri non sit immediate a Deo; nec ratione sui esse, maxime ex eo quod est esse participatum; sed haec ratio non censetur sufficiens in ipsa actione, iuxta illam sententiam; ergo neque in forma seu termino actionis erit sufficiens.

10. Tertio, potest eadem deductio ita fieri, quia entia creata non minus pendent a Deo in quantum agentia quam in quantum entia, quia non minus sunt subordinata Deo una ratione quam alia, et sicut sunt entia per participationem, ita etiam sunt agentia; sed quatenus entia sunt, sunt omnino dependentia a Deo intrinsece et essentialiter; ergo similiter pendent quatenus sunt agentia; ergo dum agunt, non solum pendent quia in esse conservantur a Deo, sed etiam quia in ipsomet agere per se et immediate requirunt influxum Dei. Et hoc est quod Aristoteles aliquando ait, in agentibus per se subordinatis, inferius non posse agere sine influxu superioris, lib. II Metaph., c. 2, VII Phys., c. 1, et lib. VIII, c. 5.

11. Quarto, potest eadem argumentatio a conservatione ad cooperationem confirmari proportionali ratione; nam, sicut Deus potest rem creatam suo esse privare per solam negationem actionis, ita potest rem creatam sua naturali actione privare per solam negationem concursus; ergo, sicut ex priori potestate evidenter colligitur immediata dependentia in esse, ita ex posteriori colligitur immediata dependentia in ipsa actione. Antecedens (ut verum fatear) non est evidens aliquo naturali experimento; ex supernaturalibus autem effectibus satis est evidens; privavit enim Deus ignem babylonicum sua actione, nullo extrinsecus obiecto impedimento; ergo id fecit per subtractionem concursus; quo enim alio modo fieri potuisset? Et hoc significatur Sapient., 11, cum dicitur ignem oblitum fuisse virtutis suae, quia nimirum eam sine Deo exercere non poterat. Estque hoc per se valde consentaneum divinae potentiae, ut in manu sua habeat actiones omnium, sicut habet omnium esse.

12. Quinta ratio valde probabilis est, quia causa secunda non potest sese determinare ad effectum in individuo et in particulari, quia eius facultas semper est indifferens ad plura individua, et a subiecto et circumstantiis non satis determinatur; ergo necessaria est cooperatio primae causae, quae voluntate sua potest eam determinare ad singularem effectum. De cuius rationis fundamento videri possunt superius dicta disp. V, dum de principio individuationis ageretur.

13. Ultimo, est optima ratio quia hic modus agendi in omnibus et cum omnibus agentibus pertinet ad amplitudinem divinae potentiae, et ex parte Dei supponit perfectionem sine imperfectione; ex parte vero creaturae, sive causam secundam, sive actionem, sive effectum eius consideremus, quamvis imperfectionem dicat, tamen illa est imbibita in ipso conceptu creaturae seu entis participati quatenus tale, ut rationes factae declarant. Et alioqui, hoc modo intercedit perfecta et essentialis subordinatio inter causam primam et secundam, nihilque est quod repugnet, ut patebit facile ex solutionibus argumentorum; ergo non est neganda Deo haec generalis influentia. Unde neque a philosophis videtur fuisse omnino ignorata, ut de Aristotelis mente in 3 rat. attigimus; et in lib. de Causis, qui vel Aristotelis vel Procli esse censetur, variae sunt propositiones quibus haec veritas significatur, quas in sequentibus tractabimus. Plato etiam ob hanc rationem causas secundas instrumenta primae appellavit, quod ab eius concursu in agendo pendeant, ut sumitur ex Damasc., in sua Philos., c. 9; et Simplic., II Phys., text. 29, et alii. Refertur etiam Trismegistus, in Dialog. Crater., dicens Deum ubique praesentem semper agere omnia; et alia similia. Et Philo Alexand., in libro Quod mundus sit incorrup., dicens Deum omnibus partibus mundi assistere cooperando.

Solvuntur fundamenta primae sententiae

14. Ad primum argumentum negatur antecedens; rationes enim factae sufficienter declarant necessitatem huius concursus. Neque propterea negamus agentia creata esse principalia in suo ordine, ut superius in divisionibus causae efficientis declaratum est. Non vero sequitur, si causae principales sint, esse etiam in agendo independentes, quia multo maior perfectio requiritur ad hoc posterius quam ad illud prius, ut per se constat. Cum ergo dicitur ad agendum sufficere virtutem aequalem effectui, primum respondere possumus sufficere in ratione causae proximae, †1 non vero simpliciter. Deinde dicimus sufficere cum debita proportione; nam, sicut virtus ipsa est dependens, ita sufficit ad talem actionem, non tamen independenter; et ideo praeter eam necesse est ut influat prima causa, a qua omnia essentialiter pendent. Sed inferet aliquis: ergo quotiescumque aliqua forma pendet a sua causa in conservari, pendet etiam in operari. Respondetur de hoc dicendum esse in ultima sectione huius disputationis; nunc negatur consequentia, quia a causa creata non est dependentia tam essentialis et quasi transcendentalis sicut ab increata.

15. Ad secundum respondetur involvere repugnantiam quod creatura sit potens ad agendum independenter a creatore, tam ex parte ipsius causae creatae, quae necessario habet vim agendi commensuratam et proportionatam suo esse, quam ex parte effectus vel actionis ab illa manantis; nam, cum illa sint entia per participationem, essentialiter pendent a primo ente. Quapropter, sicut non spectat ad divinam potentiam producere ens a se independens in esse, ita nec producere agens a se independens in agendo; immo utrumque aeque repugnat divinae perfectioni et imperfectioni creaturae, ut satis declaratum est.

Quomodo Deus immediate concurrat

16. Tertium argumentum totum est de loquendi modo potius quam de re. Et imprimis, in eo inquiritur an dicendus sit Deus immediate agere ad actionem causae secundae. Et quidem ex dictis plane constat necessario fatendum esse Deum aliquo modo immediate influere, atque mediate etiam aliquo modo. Agit enim mediate quatenus causae secundae proxime agenti dat et conservat virtutem agendi. Et hoc modo est verum agere per illam, et ad hoc illam creasse ut munus agendi cum ea communicaret; immediate autem agit quia etiam ipsa prima causa per sese et virtute sua influit in talem actionem seu effectum. Quia vero mediatus et immediatus influxus videntur quamdam repugnantiam inter se involvere, ideo quidam theologi distinguunt de actione immediata immediatione virtutis vel immediatione suppositi, et affirmant Deum agere immediatione virtutis in omnibus actionibus creaturarum, non tamen immediatione suppositi. Ita sentit Ferrar., III cont. Gent., c. 70, quem modum loquendi aliqui moderni thomistae imitantur. Et videtur favere D. Thomas in illo c. 70; nam respondens ad primam rationem in contrarium, ait: Non est inconveniens unam actionem procedere ab inferiori agente et a Deo, et ab utroque immediate, quia illud est alio et alio modo . Ratio autem est quia repugnat duo operari immediate immediatione suppositi; sed causa secunda agit immediate immediatione suppositi; ergo prima in illa actione non agit immediate. Maior patet, quia agere immediate immediatione suppositi est quod inter suppositum agens et effectum non intercedat aliud suppositum.

17. Verumtamen, haec distinctio non est in praesenti materia necessaria, et modus ille loquendi probandus non est, quia rem non declarat, et ita est aequivocus ut erroneum sensum possit inducere. Nam in rebus creatis illa dicuntur agere immediatione virtutis, et non suppositi, quae per virtutem a se diffusam contingunt passum vel effectum, non tamen per suppositum suum, quod Deo attribuere nefas est. Simpliciter ergo dicendum est Deum agere cum omnibus agentibus creatis immediatione virtutis et suppositi. Et quoniam in priori parte convenimus, circa posteriorem est advertendum suppositum posse dici immediatum vel in agendo vel in existendo seu in distantia locali. Ut, verbi gratia, si vera esset opinio Scoti, solem generare immediate aurum in terra per suam formam substantialem, ageret quidem immediatione suppositi seu immediatione actionis, ut sic dicam, quia ab illo supposito immediate prodiret actio, non tamen ageret immediatione suppositi in essendo †2 seu in loco, quia longe distaret a suo effectu.

18. Deus ergo necessario agit, ubicumque agit, immediatione suppositi locali seu in esse, tum quia per immensitatem suam necessario est ubique praesens, tum etiam quia actio procedit per se et immediate, non tantum a virtute creata, quae dici potest quasi virtus diffusa a Deo, sed etiam a virtute increata, quae est in ipsomet Deo; agens autem quod sic operatur per virtutem suam necessario ibi est praesens ubi operatur. Unde hac ratione dicitur Deus esse in omnibus per essentiam et per potentiam; et ideo etiam ex actione Dei optime colligitur suppositalis praesentia, ut supra dictum est.

19. Rursus, si sit sermo de immediatione suppositi in agendo, etiam Deus est suppositum immediate agens in actione creaturae. Quod probo primo ex ratione nunc facta; nam illa actio non procedit immediate tantum a virtute diffusa a Deo, quae est creata, nam hoc esset incidere in opinionem Durandi; procedit ergo immediate a virtute increata inexistente ipsi Deo; ergo agit etiam immediatione suppositi. Patet consequentia, tum quia tunc suppositum dicitur immediate agere ut principium quod quando per virtutem sibi inhaerentem ita agit ut ab illa virtute immediate prodeat actio tamquam a principio quo; tum etiam quia divinum suppositum est suamet virtus; non ergo potest actio immediate prodire a virtute quin immediate prodeat a supposito, ut colligit D. Thom., In I, dist. 37, q. 1, a. 1, ad 4. Secundo, inter Deum et actionem, ut est ab ipso, non mediat aliud suppositum; ergo est illa actio a Deo immediatione suppositi. Dices, inter causam primam et effectum mediare secundam. Respondetur, formaliter ac proprie loquendo, falsum esse antecedens, quia aliud est causam secundam cooperari primae, aliud est mediare inter primam et effectum. Primum est verum, secundum autem falsum, considerando causam primam secundum hanc habitudinem secundum quam per se influit in effectum, quia ut sic illa actio tam immediate ac per se dicit habitudinem seu dependentiam ad causam primam sicut ad secundam.

20. Quocirca, agere immediate immediatione suppositi non excludit consortium alterius suppositi agentis; alias, si duae lucernae idem lumen producant, neutra aget immediatione suppositi; immo nec causa secunda ita agit quia non agit sine consortio divini suppositi. Quod si dicas Deum agere ut superiorem et universalem causam, creaturam vero ut inferiorem et particularem, et per illam immediationem suppositi non excludi consortium cuiuslibet suppositi, sed illius quod sit inferius et subordinatum in agendo, quod videtur Ferrariensis intendere, hoc est in rigore falsum (quamvis forte in aequivoco laboremus), quia esse immediatum suppositum in agendo non excludit subordinationem et subiectionem alterius, sed mediationem tantum in agendo. Immo haec immediatio suppositi in agendo sub una ratione non excludit quin sub alia possit mediate agere, duobus modis ad actionem concurrendo, ut de hoc ipso concursu declaravit D. Thom., I, q. 105, a. 1. Neque contra hoc quidquam obstant verba citata ex III cont. Gent., nam cum ait D. Thom. alio et alio modo non intelligit immediationem suppositi vel virtutis, sed actionem, ut a causa secunda et dependenter, vel ut a prima et independenter factam.

21. Unde etiam constat quod, licet Deus, quatenus dat virtutem agendi causae secundae et conservat illam, eamque ad agendum instituit, possit dici agere per illam, tamen, quatenus immediate cooperatur creaturae, non agit proprie per illam, sed per seipsum et per suam potentiam ac virtutem. Neque inde sequitur aliqua imperfectio earum quae in illo argumento inferuntur ex eo quod utraque causa, prima et secunda, per seipsam immediate concurrat ad effectum. Primum enim inconveniens generale erat quod talia agentia essent imperfecta. Negatur tamen sequela, sed illud solum imperfectum erit quod ex intrinseca conditione et natura alterius ope indiget, quod proinde ab alio proprie in agendo pendet; aliud vero non erit imperfectum; nam, ut recte dixit D. Thomas, III cont. Gent., c. 70, non ex insufficientia virtutis, sed ex immensitate bonitatis ipsius provenit quod creaturae communicaverit vim agendi, et ideo non per se solum, sed cum illa velit tales effectus producere.

22. Aliud inconveniens erat quod talia agentia essent partialia. Sed si intelligatur ex parte effectus, non sequitur, quia non fit pars effectus ab una causa et pars ab alia, sed totus effectus a singulis suis generibus, ut D. Thomas supra notat. Si vero intelligatur ex parte causae, potest esse diversitas quaedam in modo loquendi; nam quidam concedunt sequelam, quia considerando absolute integram causalitatem effectivam necessariam ad illum effectum, neutra illarum causarum totam illam adhibet, sed ex utriusque concursu consurgit integra causalitas; et ideo dicuntur partialiter concurrere ex parte causae; quod non est imperfectio in Deo, quia, ut diximus, id non est ex insufficientia, sed ex ipsius bonitate. Alii vero putant negandam sequelam, quia cum illae duae causae sint diversorum ordinum, non proprie dicuntur componere unam causam totalem, sed unaquaeque est causa integra in suo ordine. Qui modus loquendi, quia et communior est et aptior ad indicandum inaequalitatem et subordinationem harum causarum, magis probandus videtur.

23. Tertium inconveniens erat quod tales causae sine subordinatione et quasi fortuito convenirent ad agendum. Non tamen id sequitur, nam, cum una sit pendens ab alia, non deest subordinatio. Immo interdum solet esse subordinatio cum aliquali mutua dependentia; pendet enim in agendo instrumentum praesertim coniunctum a principali agente, ut calamus ab scriptore; tamen etiam ipse scriptor aliquo modo pendet a calamo, quatenus sine illo scribere non potest. Et potest illa dependentia vocari a priori, quia est a principio movente, haec vero a posteriori, contraria ratione; semper autem id quod pendet ab alio a priori est subordinatum illi. In praesenti ergo, causa secunda pendet a prima a priori et essentialiter, quia insufficiens per se est ad aliquid agendum sine illius ope, causa vero prima proprie non pendet a secunda, neque a priori neque a posteriori, quia, licet secundum eum modum agendi quo se accommodat ad concurrendum cum causa secunda, non possit sola efficere talem effectum, tamen simpliciter est omnino independens et potens ad efficiendum se sola omnem entitatem quam efficit per causam secundam. Est ergo inter has causas non solum subordinatio, sed etiam maxime essentialis et perfectissima. Cum autem prima causa semper agat ex certa scientia et voluntate sua, et iuxta ordinem a se institutum, non potest dici fortuito convenire cum causa secunda ad agendum, sed summa providentia.

Quomodo Deus concurrat cum materiali, formali ac finali causa

24. Fonsecae opinio .— Ad quartam rationem, negatur quidquam esse in rebus quod sit verum ac reale ens, quod non sit immediate a Deo. Ad tria autem prima exempla, negandum est ullam actionem, sive naturalem sive liberam, bonam aut malam, quatenus realis actio est, esse sine prima immediate concurrente; de quibus late dicendum est in sequentibus. At vero de quarto exemplo prolixam texit disputationem Fonseca, V Metaph., q. 12, contendens Deum esse primam causam in omni genere, immediate concurrentem cum secunda ad effectum vel causalitatem eius. Sed unum in hac re, mihi videtur clarissimum et nulla fere indigens discussione; aliud autem omnino non capio, quod Fonseca in tota illa quaestione intendisse videtur.

25. Primum illud est Deum, efficiendo, immediate concurrere cum omnibus causis ad causalitates earum. Quo sensu non solum efficientes causae secundae, sed etiam materialis et formalis, subordinantur Deo et ab eo pendent non tantum in essendo, sed etiam in causando. Quod nihil aliud est quam quod cum materia causat, Deus non tantum concurrit conservando materiam, sed etiam efficiendo ipsam causalitatem materiae, quidquid illa sit, et efficiendo etiam effectum materiae, dando effective illud esse quod materia dat materialiter; et idem est proportionaliter de forma, immo et de fine, quatenus eius causalitas aliquid reale esse potest, ut infra videbimus. Et ratio per se constat ex dictis, quia, quidquid reale est, necesse est esse immediate ex efficientia Dei; ergo et causalitates et effecta omnium causarum necessario sunt immediate ex efficientia Dei. Quo sensu recte intelligi potest de omni causa secunda quod dicitur in lib. de Caus., in princ.: Causa prima adiuvat secundam super operationem suam .

26. Aliud vero est quod Deus non solum ut causa prima efficiens, sed etiam ut causa prima materialis et ut causa prima formalis, concurrat cum materia et forma ad omnes causalitates earum, ita ut illae causalitates, etiam ut sunt a Deo, sint formaliter diversae ab effectiva. Omitto causalitatem formalem †3 et exemplarem; nam in eis est hoc probabile, ut infra suis locis exponam. In dicto ergo sensu loquitur dictus auctor, qui hoc exponit de materia et forma, non quatenus componunt compositum, nam hoc modo tam clara est imperfectio quam includunt ut evidens sit illum causandi modum non posse Deo formaliter tribui, sed de causalitatibus quas materia et forma inter se mutuo exercent, dum materia sustinet in esse formam a se dependentem, vel subiectum accidentia, et e converso forma continet materiam in esse; nam hae causalitates, per se et absolute sumptae, non includunt imperfectionem propter quam non possint Deo formaliter convenire.

27. Quod aliis rationibus confirmat, sed omnes, praeter ultimam, probant solum nostrum primum assertum. Ultima vero est quia Deus supplet se solo has causalitates materiae et formae, ut patet in quantitate Eucharistiae; et nos diximus posse Deum conservare materiam sine forma; non potest autem per solam causalitatem effectivam supplere causalitates talium causarum; ergo, dum supplet causalitatem materiae in conservatione quantitatis, retinet idem genus causalitatis; ergo etiam potest intra illud genus concurrere cum materia ad talem causalitatem. Minorem, in qua est vis argumenti, probat quia causalitas unius generis nec formaliter nec virtualiter continetur in alio genere. Et Deus ipse, quamvis eminenter contineat omnes causalitates, non tamen potest, in quantum habet rationem unius causae, genus seu rationem alterius exercere. Item, quia una causa non potest supplere vicem alterius, nisi exercendo officium quod illa exercebat. Ulterius, quia, si Deus sustineret accidentia sine materia et non suppleret officium eius, daretur in rerum natura effectus in actu sine causa in actu. Deinde, quia, si Deus conservaret, verbi gratia, formam caeli sine materia, solo concursu efficienti, aut ille esset idem qui prior erat, et hoc esse non potest, tum quia per eumdem concursum non potest nisi idem fieri, tum etiam quia iam causalitas materiae circa illam formam per nullam causalitatem suppleretur; aut est per novum concursum effectivum, et hoc esse non potest, quia circa eumdem effectum non potest nova efficientia addi antiquae, aut concursus creativus creativo.

28. Improbatur praemissa opinio .— Si quis tamen consideret quae supra de causalitate materiae et formae diximus, statim intelliget huius sententiae difficultatem atque ab ea dissentiet, non solum quod nova sit et praeter recenta de Deo dogmata, sed etiam quod falsa sit et debilibus nixa fundamentis. Primum enim, nullus theologorum vel philosophorum Deo tribuit secundum proprietatem aliud causalitatis genus nisi efficientis, finalis aut exemplaris, ut patet ex iis quae D. Thomas tradit, I, q. 44, et quae ibi tractantur. Dico autem secundum proprietatem, nam secundum metaphoram tribuitur interdum Deo quod sit quasi forma omnium, et quod omnia vivificet, vel etiam quod sustineat et sit fundamentum omnium, quomodo interdum videtur loqui Dionysius qui frustra ad alium sensum detorquetur. Quod adeo verum est ut theologi propter hanc causam negent Verbum divinum exercere propriam aliquam causalitatem terminando humanitatem, quia, cum non possit esse effectiva, eo quod non sit communis omnibus personis, evidenter existimarunt sequi nullam esse; nam quod non sit finalis neque exemplaris, per se notum erat. Simile argumentum est quod, praeter bonitatem qua Deus habet vim causandi finaliter, et ideas per quas habet vim causandi exemplariter, non agnoscimus in Deo aliam vim causandi ad extra, nisi omnipotentiam, quae solum est potentia effectiva, sive illa sit potentia exsecutiva ratione distincta a voluntate et intellectu, sive altera illarum, sive omnes simul. Addere ergo Deo aliam vim causandi ad extra, sustinendo, verbi gratia, formam praeter efficientiam, inauditum est. Quod tamen in illa sententia consequenter loquendo necessario admittitur.

29. Praeterea argumentor ratione, quia omnis causalitas materiae (et idem est de formae causalitate) formaliter includit imperfectionem. Et ratio est quia neque in composito neque in forma causat materia aliquid, nisi media unione intrinseca ac formali unius ad aliam, non tamquam per conditionem solum requisitam, sed tamquam per ipsam formalem causalitatem, ut supra probatum est; non potest autem Deus per formalem unionem ita causare, ut per se est notum; ergo nec potest concurrere per propriam et formalem causalitatem illius generis; hoc autem ipso quod causalitas non fit per unionem, non est materialis nec formalis, et ideo nulla ratione fieri potest, ut supra etiam diximus, quod materia causet formam sibi non unitam. Tandem, vix potest concipi ille modus causandi Dei ad extra absque efficientia, quia neque in effectu est aliquid respectu Dei praeter entitatem eius et actionem, neque pendet a Deo nisi media actione, neque actio ut actio dicit habitudinem nisi ad efficiens, quamvis, ut ordinata ad talem terminum vel talem formam, possit respicere causam finalem vel exemplarem; quid ergo est illa alia causalitas quae dicitur sustentatio? Plane est quid fictum et minime necessarium. Nam divina causalitas in illis tribus modis amplissime continetur. Neque propterea quod omnis causa det esse oportet Deo formaliter tribuere modum cuiuslibet causae; alias, quia etiam materia et forma dant esse composito, oporteret Deum dare esse intra idem genus causae materialis et formalis, quod absurdissimum est. Ex hoc ergo quod omnis causa det esse solum potest inferri Deum immediate dare illud esse, vel illo vel altiori modo. Item, ex eo quod omnis causa secunda pendet a Deo non solum in esse, sed etiam in causare, non sequitur quod pendeat in eadem genere causae, sed vel in illo vel in nobiliori, seu effectivo.

30. Fundamentum praedictae opinionis evertitur .— Ad ultimam ergo rationem in contrarium, negatur minor; potest enim Deus efficiendo supplere, circa formam, sustentationem materiae seu subiecti. Ad primam probationem respondetur Deum per vim agendi continere eminenter effectus aliarum causarum, et posse suo modo perfecto causare id quod aliae causant suis imperfectis modis, absque illis, ubi non intervenit dependentia omnino essentialis, ut est inter compositum et materiam vel formam. Nec propterea dicimus Deum per eminentialem continentiam materiae exercere causalitatem materiae, sed supplere aliquid efficiendo, quod materia causaret se subiiciendo. Unde ad secundam probationem respondetur quod, licet una causa creata non possit supplere munus alterius, nisi intra idem genus, Deus tamen potest in alio, ubi non intervenit specialis repugnantia. Nec propterea datur effectus in actu sine causa in actu, sed mutato genere causae. Ad ultimam probationem respondetur, cum accidens conservatur sine subiecto, id fieri per novam efficientiam, non addendo illam antiquae, sed commutando unam in alteram. Unde si forma caeli conservaretur sine materia, id quidem fieret per influxum ex suo genere creativum; prior autem non maneret, quia non erat proprie creativus, sed concreativus formae et aliquam convenientiam habens cum eductivo. An vero eodem modo philosophandum sit de materia conservata sine forma, in superioribus late tractatum est.