SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XIII. DE MATERIALI CAUSA SUBSTANTIAE
SECTIO IX. QUID SIT CAUSALITAS MATERIAE

SECTIO IX. QUID SIT CAUSALITAS MATERIAE

1. Causalitas materiae non est ipsa entitas materiae .— Variae sunt hac de re opiniones. Dicunt enim aliqui causalitatem materiae nihil aliud esse quam ipsammet materiam, quae seipsam exhibet composito et per seipsam sustentat formam, quia eius causalitas non consistit in productione alicuius rei a se distinctae, sicut causalitas efficientis, sed in hoc solum quod seipsam praebet suo effectui. Sed haec sententia vera esse non potest; nam, licet verum sit materiam non aliter causare quam sustentando aut componendo id quod causat, nihilominus hoc quod est sustentare aut componere, aliquid est in re ipsa distinctum ab ipsa materia; nam potest materia esse in rerum natura et non causare hanc formam vel hoc compositum, et successive variare causalitatem suam circa varios effectus, manente invariata entitate eius; ergo causatio ipsa aliud est ab eius entitate. Immo de potentia absoluta potest conservari materia sine ulla forma, ut infra ostendemus, et tunc nihil actu causaret sed solum ex se esset potens ad causandum; ergo aliud est id quo constituitur actu causans, ab eo quo constituitur potens ad causandum; hac enim sola ratione probamus in causa agente aliud esse actionem a potentia agentis. Quod si quis forte dicat materiam causare non addere aliquid ipsi materiae, sed connotare existentiam formae in illa, non satisfaciet. Nam, quidquid sit de illo addito, quod postea videbimus, formam existere in materia formaliter ac praecise loquendo non est materiam causare, sed potius causari vel informari; oportet autem aliquid designare a quo formaliter sumatur illa denominatio causandi, et declarare an illud sit intrinsecum vel extrinsecum materiae.

2. Causalitas materiae nequit esse praedicamentalis relatio .— Secundo dicunt alii causalitatem actualem nihil addere materiae praeter relationem causae ad effectum. Sed si sit sermo de propria relatione praedicamentali, non potest haec sententia vera esse, quia haec relatio consequitur causato iam effectu et positis fundamento et termino; ergo supponit causalitatem ut rationem proximam ad quam consequitur; ergo non potest causalitas in hac relatione consistere. Quod et supra de causa in communi dictum est et pro omnibus causis dictum intelligatur, ne id amplius repetere necesse sit. Si vero sit sermo de aliqua relatione transcendentali, coincidit haec opinio cum quarta statim referenda.

3. Causalitas materiae non est idem cum omni effectu ipsius .— Potest ergo tertia sententia esse, asserens hanc causalitatem materiae esse ipsummet effectum eius, diverso modo significatum et conceptum, quia hoc sufficit ad explicandam hanc causalitatem et vix potest alia inveniri aut cogitari. Sed, licet de aliquo effectu hoc fortasse verum sit, ut de generatione et unione statim declarabo (nam haec ita se habent sicut actio ad causam agentem, quae etiam dici potest effectus eius), non tamen potest id esse in universum verum, tum quia causalitas in omnibus causis est aliquid medium inter causam et effectum, tum etiam quia forma materialis est effectus materiae et non potest esse causalitas eius. Nam anima equi, verbi gratia, quae nunc causatur materialiter a sua materia, potest in re conservari sine tali causalitate; ergo illa causalitas aliud est in re ab illa anima et ab entitate eius. Sicut quantitas Eucharistiae quae antea conservabatur media causalitate materiali substantiae panis, postea conservatur cessante illa causalitate, quod est signum causalitatem illam esse quid diversum a realitate quantitatis. Quod si forma secundum suam absolutam entitatem non est causalitas materiae, nec totum compositum esse potest; maxime quia in composito includitur ipsa materia, quae a seipsa non causatur, et in aliquo composito, nempe homine, includitur etiam forma, quae a materia non causatur; quo modo ergo totum compositum esse poterit causalitas materiae?

4. Quorundam opinio .— Quarta opinio esse potest, causalitatem materiae esse modum quemdam ipsius materiae realem et ex natura rei distinctum. Nam, considerata absoluta entitate materiae, hic modus solum in potentia ab ea continetur; oblata autem occasione agentis inducentis formam, materia etiam actu exhibet hunc modum, quo in se recipit et fovet formam et consequenter componit compositum. Si autem talis forma recedat, adveniente alia forma, materia etiam amittit priorem modum et alium exhibet circa advenientem formam. Ita sentiunt Conimbricenses, II Phys., q. 6 et 8. Fundamentum sumitur tum a sufficienti partium enumeratione, tum etiam quia talis modus necessarius est, cum ostensum sit hanc causalitatem esse aliquid, et non sit necesse ut sit entitas distincta, cum materia per seipsam immediate uniatur formae; ergo oportet ut sit aliquis modus realiter quidem identificatus materiae, modaliter autem et ex natura rei distinctus, cum sit separabilis ab ipsa.

Quaestionis resolutio

5. Causalitas materiae respectu generationis est ipsamet generatio .—Verumtamen haec sententia partim falsa videtur, partim dubia. Quod ut declarem et meam sententiam aperiam, distinguo illa quatuor quae supra dixi causari ex materia, generationem, unionem formae, entitatem formae et compositum ipsum. Quoad generationem ergo existimo per seipsam causari a materia, nulla alia re vel modo addito materiae praeter ipsam generationem illi inhaerentem; atque adeo causalitatem ipsius generationis a materia nihil aliud esse quam ipsammet generationem, ut est eductio ex materia. Sicut enim actio est ab agente, non per aliam actionem sed per seipsam, et habet rationem actionis ut est ipsa emanatio a causa agente et ut sic est ipsa causalitas agentis, ut infra dicam, ita eductio seu passiva generatio, quatenus essentialiter pendet a subiecto et per seipsam necessario illi coniungitur, ab illo causatur materialiter non per aliam causalitatem, sed per seipsam. Hoc imprimis probatur ex ipsamet rei declaratione; nam hoc modo optime intelligitur causalitas materiae circa generationem, et nihil aliud est necessarium; ergo superfluum est aliquid aliud fingere. Secundo, id declaratur ex accidentalibus mutationibus et unionibus; quando enim lignum calefit, calefactio fit in tali subiecto et ex subiecto; non fiunt autem tunc duae mutationes in illo subiecto, una quae sit ipsa calefactio passiva, alia quae sit modus aliquis quo tale subiectum causat materialiter calefactionem illive unitur; superfluum enim est has multiplicare mutationes, nam, hoc ipso quod calefactio talis est ut intrinsece dicat habitudinem actualis unionis et dependentiae a tali subiecto in genere causae materialis, et ipsa causatur a subiecto et subiectum causat ipsam et ipsa unitur subiecto, et subiectum manet illi unitum; superfluum ergo est aliam mutationem in subiecto addere; idem ergo est in causalitate materiali substantialis generationis. Unde confirmatur tertio, quia per idem seu per eumdem modum quo effectus causatur, causa causat, quia causatio ipsa ut sic duplicem illam habitudinem essentialiter includit, ad causam ut ad principium et ad effectum ut ad terminum, et ideo utrumque denominat alterum causam, alterum causatum; sed generatio, hoc ipso quod intrinsece et essentialiter est pendens a materia, per seipsam causatur ab illa; ergo ab eodem ut est ex materia, denominatur materia causans illam; ergo nulla alia res aut modus necessarius est ut materia denominetur actu causans generationem. Immo neque intelligi potest quomodo materia per alium modum causet generationem. Quod quarto declaratur, nam materiam causare generationem nihil aliud est quam sustentare illam ut subiectum; sustentat autem illam immediate in entitate et per entitatem suam, hoc ipso quod generatio in ipsa fit; ergo omnis alius modus est impertinens ad hanc causalitatem, nec conferre quidquam potest ad hanc sustentationem.

6. Obiectioni respondetur .— Ultimo argumentor, quia si praeter generationem ipsam causalitas materiae esset modus realis distinctus, oporteret fieri ab aliquo agente; omnis enim modus realis novus a nova causa fieri debet; sed nullum est agens a quo fiat talis modus; ergo. Probatur minor quia agens sicut solum agit per suam formam substantialem vel accidentalem, ita non concurrit effective nisi ad eductionem formae, quae est calefactio, verbi gratia, vel generatio; ergo, praeter illam non facit aliquem alium modum. Dices: quamvis per se primo ille alius modus non fiat, resultat tamen; nam, hoc ipso quod haec res unitur illi, resultat unio illius ad hanc. Sed contra primo, quia ostensum est nullam esse necessitatem talis resultantiae ad causalitatem, neque videtur etiam necessaria ad unionem quia potest alia res denominari unita per unionem alterius ad ipsam sine novo modo unionis in ipsa, ut in mysterio Incarnationis dicunt theologi, et in naturalibus cum homo sedet, verbigratia, sessio unita est homini et homo sessioni; quis autem fingat hominem denominari unitum sessioni per novum modum distinctum a sessione et non potius per ipsam sessionem, quae per seipsam unitur subiecto? Alioqui procedendum esset in infinitum. Sic ergo materia denominatur unita generationi quia generatio in ea fit, neque est necessarius alius modus qui in materia resultet. Deinde inquiram qualis sit et a quo illa resultantia; duobus enim modis intelligi potest: primo quod posita in materia actione agentis educentis formam resultet a materia ille modus; atque ita materia effective faceret suam causalitatem materialem, quod dici non potest etiamsi dicatur esse illa efficientia per resultantiam naturalem. Secundo potest excogitari illa resultantia quod fiat ab agente extrinseco media forma quam inducit in materiam, et sic forma inducta efficeret causalitatem materialem per quam ipsa causatur, et prius natura esset in materia quam ille modus resultaret; ex quo facile convincitur talem modum esse impertinentem ad materiae causalitatem.

7. Generatio nequit etiam supernaturaliter extra subiectum conservari .— Ex his ergo (ut existimo) satis constat in materiali causalitate generationis non distingui huiusmodi causalitatem ab ipsa generatione prout est in materia, a qua denominatur materia actu causans quatenus ab illa est, sicut ab eadem denominatur generans actu agens quatenus ab illo est. Unde, sicut denominatio agentis non est ab aliquo modo qui sit in ipso agente sed extrinsecus ab actione, ita denominatio causantis actu in ipsa materia non est ab aliquo modo qui sit ita intrinsecus ut sit in re idem cum ipsa, sed ab ipsamet generatione quatenus est ex ipsa, et hac ratione poterit dici talis denominatio extrinseca, quamvis quia generatio est in ipsa materia, ea ratione possit dici intrinseca, in quo differt a denominatione agentis. Dices posse Deum eamdem numero generationem conservare separatam a materia; tunc autem non causaretur a materia et consequenter non denominaret illam actu causantem; ergo non denominatur actu causans praecise a generatione ut sic; oportet ergo adiungere aliquem alium modum. Respondetur imprimis falsam esse assumptionem; nam implicat esse aut conservari actionem generationis extra subiectum et absque causalitate materiae, tum quia generatio essentialiter est mutatio; mutatio autem nec intelligi potest sine subiecto. Tum etiam quia generatio in omnibus aliis extra hominem essentialiter est eductio de potentia materiae; in homine vero est unitio formae cum materia; utroque autem modo repugnat intelligi sine concursu materiae. Tum denique quia actio sine concursu subiecti est creatio, vel productiva si sit nova, vel conservativa si sit circa rem praeexistentem; ergo, hoc ipso quod forma quae erat in subiecto et a subiecto pendebat, extra subiectum conservatur, necessario variatur actio. Unde concluditur mutationem illam, quae est generatio, essentialiter includere unionem ad materiam et causalitatem materiae, et ideo ab illa, praecise sumpta, denominari materiam causantem. Adde quod, licet gratis daremus id quod assumitur, non inde inferretur ad illam denominationem esse necessarium in ipsa materia specialem modum, sed ipsa generatione distingui entitatem et formalitatem generationis ab unione eius cum materia, sicut inferius dicemus de ipsa forma; sed quia in mutatione quae est generatio, id verum non est, in hoc nunc non immorabimur.

8. Materia in formam et compositum, generatione ut causalitate influit. — Ex his ulterius concluditur causalitatem materiae, quatenus est causa in fieri vel formae vel compositi, non esse aliud quam ipsammet generationem, ut essentialiter pendentem a materia; nam mediante illa concurrit materia ad eductionem formae vel compositionem compositi; causalitas autem causae nihil aliud est quam concursus eius. Item quia causare aliquam rem in fieri nihil aliud est quam quod fieri talis rei sit a tali causa; ergo per eamdem causalitatem causatur res in fieri per quam causatur ipsummet fieri rei. Quod patet a simili ex causa agente; nam ipsamet actio quae est per seipsam ab agente est causalitas activa eius respectu termini seu rei in fieri; eadem ergo proportio servanda est in causalitate materiali. Tandem applicari ad hoc possunt multa ex argumentis factis, praesertim iliud quod haec ratio causandi sufficit ad eam denominationem qua materia dicitur causare rem quae generatur, et posita illa ratione causandi et praeciso per intellectum quocumque alio modo, sequitur necessario illa denominatio; ergo, quidquid aliud fingatur, est supervacaneum et sine fundamento. Solum videtur notanda differentia in hac causalitate respectu formae et respectu compositi, quod respectu formae materia quodammodo extrinsecus manet quatenus sustentat formam in se vel ut informantem, non vero intrinsece componit illam; et ideo manifestissimum videtur causalitatem materiae respectu formae in fieri nihil aliud esse quam eductionem vel unitionem eius prout est a materia, quam ostendimus in re non esse aliud praeter ipsam generationem. At vero respectu compositi, materia comparatur magis intrinsece quia per seipsam illud componit, et ideo respectu compositi necessarium videtur ut ipsamet materia intrinsecus includatur. Sed hoc est quidem verum quoad inclusionem in effectu causato, non tamen quoad viam seu fieri quo tenditur ad talem effectum in hoc genere causae materialis; nam materia non ita est causa in fieri rei genitae, ut ipsa etiam fiat; nam illa semper praesupponitur facta et solum se communicat composito quod generatur in suo genere causae; et quatenus haec communicatio est in fieri et materia est causa eius, dicitur esse causa rei genitae in fieri; non est autem haec communicatio in fieri nisi media eductione vel generatione, et ideo tota haec causalitas quatenus intelligitur esse quid medium inter materiam et effectum seu compositum in re, non est aliud ab ipsa generatione, ut est ex materia.

Quae materiae causalitas post motum perseverans

9. Unio formae ad materiam per seipsam a materia causatur et pendet. — Superest dicendum de causalitate materiae in facto esse, ad quam explicandam incipiendum est a causalitate unionis formae cum materia; nam etiam hanc diximus causari a materia; nunc vero addimus non causari per aliquam causalitatem distinctam a tali unione, sed per ipsammet. Quod facile demonstrari potest ex dictis de ipsa generatione; est enim eadem proportionalis ratio. Quod sic osteundo: nam etiam haec unio formae cum materia per seipsam est coniuncta materiae eo modo quo esse potest; ergo per seipsam est pendens a materia eo modo quo pendere potest; ergo per seipsam causatur; eatenus enim causatur quatenus pendet; ergo e converso, materia causat illam unionem per ipsammet; nam, ut dixi, eadem est causalitas, a qua et effectus denominatur causari et causa causare. Omnes consequentiae probatae sunt in superioribus; antecedens vero patet primo a posteriori quia impossibile est illam unionem conservari sine concursu materiae seu quin sit in materia eo modo quo esse potest; ergo signum est per seipsam immediate ac essentialiter pendere a materia; nam, si penderet mediante aliquo modo ex natura rei distincto, posset Deus auferendo modum illum conservare unionem illam sine materia; hac enim ratione potest conservare formam, ut infra dicam. Antecedens patet quia non potest unio manere quin actu uniat; non potest autem actu unire quin coniungat extrema et utrumque attingat eo modo quo potest et debet. Et haec est ratio a priori propter quam illa unio per seipsam pendet essentialiter tum a forma, tum a materia, a singulis in suo genere, quia est veluti actuale vinculum illarum et non indiget alio interiecto vinculo aut modo quo ipsas attingat seu illis coniungatur, ne procedatur in infinitum. Tandem confirmatur ratione supra facta, quia hoc sufficit ad hanc causalitatem, et sine illo poni non potest ac illo posito et praeciso omni alio modo sufficienter intelligitur talis causalitas materiae; ergo omne aliud est fictum et sine fundamento, neque in hoc est ulla difficultas, praeter statim attingendam.

10. Permanens causalitas materiae in formam materialem est unio .— Qualis sit rationalis animae cum materia nexus. — Hinc ulterius addo causalitatem materiae in ipsam formam (quando forma talis est ut a materia causetur et pendeat) non esse aliud a propria unione talis formae cum materia quatenus ipsamet unio materialiter causatur a materia et mediante illa forma ipsa pendet etiam a materia. Dixi non esse aliud a propria unione talis formae quia non quaelibet unio sufficit ad hanc causalitatem; anima enim rationalis habet propriam unionem cum materia, quae unio etiam causatur materialiter a materia et tamen ipsa anima non causatur; non ergo quaelibet unio est causalitas ipsiusmet formae sed illa quae est per eductionem formae. Ex quo obiter intelligimus unionem animae rationalis cum materia esse singularem et diversae rationis essentialis ab omni unione materialis formae, quam substantialem inhaesionem appellare possumus, et hanc dicimus esse causalitatem per quam materia causat talem formam.

11. Obiectioni ocourritur.— Dices: cur non possumus in forma materiali distinguere duos modos, quorum unus sit mera unio formae cum materia qualis est in anima rationali, et per illum non pendeat illa forma a materia sed solum uniatur ad componendum compositum, alius vero modus sit dependentia talis formae a materia? Respondeo quia vel plane impossibile, vel omnino superfluum est tales modos distinguere et multiplicare. Primo, quia in accidente non distinguimus duos modos quorum unus sit unio, alius inhaerentia seu dependentia accidentis a subiecto, sed eadem inhaerentia unitur et pendet; ergo et similiter, etc. Secundo, quia propria dependentia a causa materiali intrinsece et essentialiter includit unionem, ita ut neque fieri, neque intelligi possit quin illam intime includat; ergo inhaesio, quae idem est quod dependentia materialis, non est modus ex natura rei distinctus ab unione formae inhaerentis, sed est veluti species unionis in communi; nam alia est inhaesiva, alia vero non; sicut ergo genus et species non sunt modi ex natura rei diversi in eodem individuo, ita unio et inhaesio seu dependentia materialis non sunt modi distincti in eadem forma. Ex his ergo facile probata relinquitur assertio posita, quia haec forma per suam unionem pendet a materia; ergo mediante illa causatur a materia in suo genere; ergo etiam materia causat formam mediante illa iuxta principium supra positum, quod causari et causare dicunt eamdem causationem sub diverso respectu; ergo haec ipsa unio est causalitas materiae circa talem formam. Secundo, quia causalitas causae mediat quodammodo inter ipsam et effectum; sed inter materiam et formam non mediat nisi haec unio et quasi inhaesio; ergo illa est causalitas materiae in formam. Tertio, quia haec sufficit ad hoc genus causalitatis praeciso quocumque alio etiam per intellectum.

12. Dices neque hoc videri necessarium, quia forma et materia immediate uniuntur, ut supra dictum est. Respondetur immediatam unionem non excludere modum unionis realiter vel ex natura rei distinctum ab extremis, sed excludere formam mediam quae intercedat tamquam communis terminus in quo coniungantur extrema; modus autem unionis excludi non potest, quando extrema talia sunt quae possint esse separata, quia nisi vel utrumque vel alterum illorurn aliter se habeat quam cum sunt seiuncta, non poterunt esse realiter unita, et ideo etiam in mysterio Incarnationis ponunt theologi hunc modum unionis ex parte humanitatis.

Quotuplex unio in materiali composito

13. Sed hinc oritur alia difficultas, quae sola videtur esse alicuius momenti in hac sententia et propter quam diximus quartam opinionem ex parte esse dubiam, nimirum, quia si forma unitur materiae per proprium modum unionis, ergo etiam materia unitur formae per proprium modum unioris; ergo materia non tantum causat per unionem vel inhaesionem formae, sed multo magis per propriam unionem qua ipsa coniungitur formae: atque ita causalitas materiae erit potius proprius modus ipsius materiae quam formae. Ad hanc difficultatem fateor rem esse dubiam an in compositione materiae et formae habeat materia proprium unionis modum, distinctum ab unione formae. Dico tamen duo. Unum est esse valde probabilem partem negantem, quia ad unionem duorum extremorum quae inter se immediate uniuntur sufficit unus simplex modus unionis, et assignari potest specialis ratio ob quam talis modus magis ad formam pertineat et cum illa realiter idem sit quam cum materia; ergo non oportet plures modos huiusmodi multiplicare. Maior probatur quia omnis modus unionis est vinculum duorum extremorum, unde ad utrumque dicit habitudinem sine qua esse non potest; ergo quilibet modus unionis unit duo extrema quorum est unio; ergo unus sufficit ad huiusmodi extrema coniungenda. Et ideo supra dicebamus unionem formae ad materiam non posse esse aut intelligi in rerum natura sine coniunctione et dependentia non solum a forma, sed etiam a materia; et ideo, si per intellectum praescindamus omnem alium modum identificatum materiae, per solam unionem formae ad materiam intelligemus materiam et formam esse perfecte unitas inter se et materiam exercere in formam totam causalitatem quam habet; ergo non est necessarius duplex modus unionis, sed unus sufficit. Minor autem, scilicet, hunc modum potius pertinere ad formam quam ad materiam probatur, quia tota efficientia agentis naturalis terminatur formaliter et proxime ad formam educendo illam vel uniendo materiae; ergo quidquid de novo facit, est in forma tamquam in formali termino actionis, in materia autem solum ut in subiecto, et ideo non unit materiam formae directe efficiendo in materia specialem modum, sed solum uniendo formam ipsi materiae et efficiendo in ea informationem et unionem vel inhaerentiam. Estque hoc consentaneum modo se habendi et concurrendi materiae et formae; nam materia substat actioni agentis et adventui ac recessui formarum. Unde quantum ad suam entitatem omnemque suum intrinsecum modum invariata manet, solumque variatur vel mutatur ratione privationis aut formae recedentis aut denuo advenientis. Quod his verbis dixisse videtur Damascen., in sua Phys., c. 3, ubi de materia ait: Ut quae subiecti rationem obtineat, et quantum ad id quod potentia est attinet substantia praeditam esse et cum privatione esse ac forma actu praesente manere, atque illud suum, hoc est, potentia, ab omni mutatione liberum conservare, hincque fieri ut nec ab hoc quod potentia est, in actum migret, verum in suo statu manens formam suscipiat ac forma recedente rursus priorem statum retineat . At vero forma est quae advenit materiae et ab illa recedit, et ideo omnis mutatio quae fit in materia est ratione formae, et similiter omnis unio est per coniunctionem formae ad illam. Quod praeterea materiali exemplo declarari potest: nam basis quae supponitur columnae in se non variatur nec mutat locum aut aliquem alium modum ex hoc quod columna ei superponatur vel auferatur aut varietur, sed tota mutatio fit in columna quae superponitur, a qua provenit omnis denominatio in basim, quae dicitur sustentare columnam. Et similiter in accidentalibus mutationibus, quando lignum, verbi gratia, calefit, non fit duplex mutatio in ligno, una in adhesione caloris, altera in unione ligni ad calorem, sed una tantum, quae consistit in introductione caloris.

14. Addo secundo, quamvis gratis admitteremus esse in materia proprium modum unionis distinctum ab unione formae, nihilominus non posse tribui quod sit causalitas per quam materia causat formam, quia nec materia per talem modum sustentat formam neque forma per illum modum pendet a materia. Prior pars constat quia materia non per modum, sed per suam entitatem sustentat formam. Posterior probatur quia forma per suam inhaesionem pendet a materia, unde, si in materia est talis modus unionis, potius erit ut effectus consequens ex informatione et, quantum est ex se, eiusdem rationis erit, sive forma pendeat a materia sive non. De qua unione materiae iterum occurret sermo tractando de causa formali.

15. Materia qua causalitate compositum constituat.— Ex his ulterius concluditur causalitatem materiae circa compositum nihil omnino addere ipsi materiae praeter unionem formae, atque ita non esse aliam causalitatem compositi nisi ipsammet causalitatem formae vel unionis solumque addere respectu compositi quod materia media unione seipsam exhibet ad componendum intrinsece compositum; unde ipsa entitas materiae magis intme ingreditur causalitatem compositi quam formae vel unionis; in re tamen nihil aliud intervenit nisi entitas materiae et unio seu causalitas formae.

16. Duplici distincta causalitate fungitur materia. — Obiectioni satis fit . Ultimo intelligirur ex dictis quod supra etiam insinuatum est, duas tantum esse causalitates materiae ex natura rei distinctas, licet ratione possint plures distingui. Causalitas enim materialis respectu rei in fieri vel in facto esse ex natura rei distinctae sunt, sicut generatio ex natura rei distinguitur a forma seu a re genita, et unitio in fieri ab unione ut facta; ostendimus autem causalitatem rei in fieri non distingui in re ab ipsa generatione vel unitione; causalitatem vero rei in facto esse similiter non distingui ab unione ut facta et formaliter terminante unitionem; ergo necesse est huiusmodi causalitates inter se esse distinctas ex natura rei. Dices posse has duas causalitates ad unam revocari quia res in facto esse non causatur nisi mediante actione; ergo causalitas tota consistit in actione et generatione ipsa prout est a materia; reliqua enim omnia potius sunt quid causatum quam causalitates, sicut respectu agentis tota causalitas consistit in actione vel unitione, et unio in facto esse non est causalitas agentis, sed quid causatum. Respondetur non esse parem rationem, quia causa materialis per se est causa rei in facto esse etiamsi cesset omnis actio, ita ut si, per impossibile, compositum materiale non penderet ab aliquo agente in fieri vel in conservari, nihilominus haberet materia suam causalitatem circa tale compositum vel circa formam eius; est igitur in materia propria quaedam causalitas, quae non versatur circa actionem vel mutationem neque per illam fit, sed immediate est circa ipsum esse totius compositi quatenus includit unionem materiae cum forma; et ex sectione sequenti constabit interdum esse materiam causam rei et non productionis rei; sunt ergo hae causalitates ex natura rei distinctae. Unaquaeque vero earum potest comparari et praecise concipi in ordine ad res diversas et secundum varias habitudines explicari in ordine ad formam vel compositum; tota tamen illa distinctio est per rationem seu per conceptus nostros inadaequatos, ut ex superioribus constat.