SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XXIII. DE CAUSA FINALI IN COMMUNI
SECTIO X. UTRUM IN ACTIONIBUS NATURALIUM ET IRRATIONALIUM AGENTIUM VERA CAUSALITAS FINALIS INTERCEDAT

SECTIO X. UTRUM IN ACTIONIBUS NATURALIUM ET IRRATIONALIUM AGENTIUM VERA CAUSALITAS FINALIS INTERCEDAT

1. Ratio dubitandi .— Haec quaestio generalis est de omnibus agentibus carentibus intellectu et voluntate, quibus omnibus commune est ut non possint actiones suas vel media ad finem referre seu ordinare. Et hinc oritur dubitandi ratio; nam propria causalitas finis non est sine hac ordinatione, ut satis declarant illae particulae cuius gratia , et propter quod aliquid fit , quibus causalitas finis solet declarari; et ideo difficile est invenire aut declarare causalitatem finalem in actionibus horum agentium et in effectibus eorum, prout ab ipsis provenit. In contrarium vero est quia haec etiam agentia agunt propter finem, ut late probat Aristoteles, in II Phys., c. 7; non potest autem intelligi operatio propter finem sine causalitate finis. Et de brutis est specialis difficultas; nam illa vere moventur ad amandum ex aliqua cognitione boni; ergo intercedit in eo effectu et opere motio metaphorica boni cogniti; ergo illa pertinet ad veram causalitatem finalem. Atque hoc confirmat experientia; nam videmus hirundinem ita congregare paleas vel aliquid simile efficere sicut expedit ad finem suum, et sic de aliis.

Vetus opinio de agentibus naturalibus

2. In hac re fuit antiqua opinio veterum philosophorum negantium opera naturae provenire ex intentione alicuius finis, sed casu ita constitisse, vel ex concursu atomorum temere ita concurrentium, vel ex necessitate materiae, ut citato loco II Phys., c. 7 et 8, contra Anaxagoram, Empedoclem, Democritum, et Epicurum disputat Aristoteles. Quae sententia adeo est absurda ut refutatione non egeat. Oportet tamen advertere aliud esse agere de constitutione totius universi, et de actione universalis naturae ad ipsum componendum et ita regendum ut conservari possit, aliud vero de actionibus propriis singulorum agentium naturalium. Prior actio seu effectio revera non est actio alicuius agentis naturalis intellectu carentis, sed est actio supremi auctoris naturae, qui sua sapientia totam universi naturam condidit ac moderatur; et ideo actio illa ad praesentem quaestionem non spectat, nec de illa dubitari potest quin propter finem ab auctore suo intentum, atque adeo ex causalitate finis profecta sit, iuxta doctrinam praecedentis sectionis. Atque hoc evidentissime docet ipsa universi pulchritudo et mira partium eius et causarum omnium consensio et ordinatio. Ex qua non solum sancti Patres, sed etiam sapientiores philosophi unum esse huius universi auctorem et gubernatorem, qui in finem a se intentum omnia constituit et ordinavit, intellexerunt, ut latius infra tractabimus demonstrando Deum esse, et multa de hac re erudite et breviter indicarunt Conimbricenses, 1ib. II Phys., c. 9, q. 1.

3. Solum ergo hic inquirimus de actionibus naturalium causarum, sive illae sint omnino particulares, ut ignis, plantae, etc., sive aliquo modo universales, ut caeli. De quibus praeterea certum et clarum est non casu aut contingenter certas actiones operari, sed unumquodque agens naturale ex propensione propriae naturae habere definitam operationem, et operandi modum, ac certum terminum in quem per suam operationem tendit. Quod etiam est evidens experientia, nam lapis sua motu naturali semper fertur deorsum, ignis semper calefacit, ex diversis seminibus diversa viventia procreantur, et aliae potentiae et organa ad hoc munus, aliae vero ad alia destinatae sunt; et eam formam, situm, et reliqua omnia ad operandum necessaria in ea proportione habent res singulae, quae ad tales actiones vel effectus necessaria sunt. Quod in omnibus rebus naturalibus, et praesertim in viventibus et animalibus videre licet. Fuitque hoc necessarium ad convenientem ipsius universi compositionem et gubernationem, nam cum ex variis rebus et contrariis constet, quae varias etiam et interdum contrarias actiones exercent, si non essent omnia ita constituta ut singula ordinate sua munera obirent, in ipso universo summa confusio esset et res ipsae minime conservari possent; ut autem huiusmodi concentus et ordo ex tot rebus consurgere posset, necessarium fuit res singulas in destinatos fines seu terminos suis actionibus tendere, ex quibus totius universi bonum consurgeret. Item hac ratione videmus naturales motus regulariter eodem modo perfici, raroque deficere, idque non absque aliquo extrinseco impedimento occurrente. Item, in suis operibus ita se gerunt res naturales sicut expedit ut ad connaturalem terminum perveniant, quo termino consecuto cessant ab operando. Haec ergo omnia sunt manifesta signa haec agentia naturalia operari non casu ac temere, sed definito modo tendendo in certum aliquem scopum.

4. Reiecto errore, in quo sita difficultas .— Iam vero solum superest quaestio (quae ex parte videtur pertinere posse ad loquendi modum), an ratione huius determinationis dicenda sint haec agentia agere propter finem, et (quod ad nos magis spectat) an eorum actiones dici possint proprie causatae a finali causa. Aliqui enim simpliciter negant utrumque loquendi modum, quia ipsa agentia non moventur a fine, in quo proprie causalitas finis consistit. Item, finis respectu harum actionum non se habet ut principium, sed tantum ut terminus; locus enim deorsum respectu lapidis non est principium motus quo descendit, sed tantum terminus; finis autem, ut saepe diximus, ut habet solum rationem termini, non est causa, sed ut aliquo modo est principium. Alii vero simpliciter putant admittendas esse illas locutiones, quia Aristoteles absolute ait agentia naturalia operari propter finem, et formam dicit esse finem naturalis generationis, et significat esse proprie causam finalem. Item, quia natura summo artificio et industria has suas operationes exercere videtur per media valde proportionata fini.

Resolutio de causalitate finis in agentibus mere naturalibus

5. Nihilominus, proprius modus loquendi in hac materia est actiones horum agentium naturalium esse propter finem et esse effecta causae finalis. Non tamen ut praecise egrediuntur ab ipsis naturalibus agentibus, sed ut simul sunt a primo agente, quod in omnibus et per omnia operatur. Vel e converso (et fere in idem redit), prout ipsa proxima agentia substant directioni et intentioni superioris agentis. Et ideo ipsa agentia naturalia non tam dicuntur operari propter finem, quam dirigi in finem a superiori agente. Ita explicarunt rem hanc sapientiores theologi et philosophi, D. Thom., q. 103, a. 1, et III cont. Gent., c. 25, ubi utitur communi exemplo de sagitta quae in certum scopum tendit, non tamen in illum se dirigit, sed a iaculante dirigitur. Idem Albertus, in II Phys., c. 2; et ibi alii philosophi, et Simplicius, text. 78; sumiturque ex Aristotele ibi, et I de Caelo, c. 4, text. 32, ubi, dum coniungit Deum et naturam, dicens nihil facere frustra, satis indicat naturam in agendo propter finem subordinari Deo. Et eodem modo, lib. II de Partib. animal., c. 13, ait naturam nihil agere frustra; et ibidem ait naturam velle hoc vel illud propter finem, quod non potest intelligi de natura, nisi propter auctorem suum. Et eodem sensu ait, IV de Generat. animal., c. 2: Omnia quae natura vel arte fiunt, ratione aliqua sunt . Et hinc etiam manavit illud tritum axioma, opus naturae esse opus intelligentiae , ut est apud Averroem, XII Metaph., com. 18; et Themistium, I Phys., text. 81, et I de Anim., text. 23. Denique, ideo Hippocrates, quem imitatur Galen., lib. I de Usu part., naturalia agentia docta et indocta vocat, indocta in se, docta in directione primae causae.

6. Atque ita fit ut in his actionibus, ut sunt a naturalibus agentibus, non sit propria causalitas finalis, sed solum habitudo ad certum terminum; ut vero sunt a Deo, ita sit in illis causalitas finalis sicut in aliis externis et transeuntibus actionibus Dei. Adaequatum enim principium harum actionum non est solum proximum agens naturale, nisi forte secundum quid, scilicet in tali ordine; tamen, absolute praecipuum est prima causa; ideoque in adaequato principio talium actionum includitur intellectualis causa intendens finem earum.

7. Cur res naturales diversis dispositionibus affectae .— Unde ulterius recte concludit Aristoteles primam radicem ob quam res naturales habent has dispositiones, vel haec organa, aut has partes et similia, non esse sumendam ex sola materia, sed ex fine. Nam si materia sumatur secundum se, indifferens est et nullam habet necessitatem harum dispositionum seu proprietatum; si vero supponatur ut iam affecta his vel illis dispositionibus, iam illae introductae sunt propter aliquem finem seu formam, et ipsa forma indiget illis propter suam conservationem vel propter aliquam operationem; ipsa vero operatio rursus est vel propter conservationem speciei aut ipsiusmet individui, aut saltem propter communicationem suae perfectiones; in his enim naturalibus agentibus non sunt operationes quae ipsaemet sint fines; hoc enim proprium est intellectualium rerum. Atque ita omnis connexio et necessitas connaturalis quae per se est in his rebus naturalibus, sumitur ex ordine ad finem. Neque obstat quod naturales proprietates necessario conveniant propter intrinsecam dimanationem a forma, quia una habitudo non repugnat alteri, sed habent inter se subordinationem, nam illa necessaria dimanatio reducitur ad efficientem causam, quae subordinata est finali; ideo enim natura dedit tali formae vim, ut ab ea dimanarent tales proprietates, quia illae sunt accommodatae ad finem propter quem est res quae per talem formam constituitur. Sic igitur, tam in constitutione et formatione harum rerum quam in earum actione, reperitur concursus finalis causae; intentio autem propria talis finis non est in ipsis naturalibus agentibus, sed in prima causa.

8. Quae necessitas asserendi connexionem rerum naturalium et directionem in finem .— Sed videri potest alicui sine causa confictus hic modus agendi propter finem, esseque praeter Aristotelis intentionem. Nam imprimis Aristoteles, in XII Metaph., videtur sentire Deum haec inferiora non agnoscere, nedum curare illa; et in lib. de Mundo ad Alexan., significat non recte sentire de Deo qui putant Deum in curandis his inferioribus actionibus occupari. Deinde si, per impossibile, Deus non concurreret ad actiones agentium naturalium, sed eas independenter suos motus agere sineret, nihilominus lapis descenderet deorsum, ignis generaret sibi simile, et sic de caeteris; non est ergo haec finalis causalitas, sed mera naturalis necessitas. Et confirmatur, nam si agentia naturalia agerent ex intentione divina, nunquam errarent in suis actionibus, nec deficerent a consequendis terminis earum; consequens est contra experientiam; cum saepe generentur monstra, quae peccata naturae appellantur. Sequela patet, quia divina intentio nec frustrari potest nec errare.

9. Respondetur: de Aristotelis mente iam satis ex dictis constat, latiusque infra ostendemus, ex eius sententia, habere Deum scientiam et providentiam harum rerum singularium et inferiorum; quod non obscure indicat infra, lib. XII, in fine, dum totum universum subiicit Deo tamquam supremo principi et duci. Ad primam vero rationem respondetur primo ex illa hypothesi impossibili sequi naturam ordinatissime operari tendendo in finem sine ulla directione vel intentione finis, quod per se est satis absurdum. Etenim eodem modo posset quis argumentari quod, licet hic mundus non esset ab alio conditus, si ex se ita esset sicut nunc est, habere convenientissimum ordinem sine causalitate finis. Hoc tamen non obstat quominus de facto, sicut non potest esse nisi causatus, ita non potest esse nisi causatus a fine. Ita ergo dicimus motus et actiones rerum naturalium, sicut non possunt esse sine concursu alicuius intellectualis agentis, ita non posse esse sine causalitate finis. Addo deinde quod, si per impossibile Deus per se et immediate non concurreret ad omnes actiones agentium naturalium, nihilominus mediate dici deberent ordinatae in finem ab auctore naturae, qui et naturalibus agentibus dedit tales virtutes propter tales actiones et ipsas actiones esse voluit propter certos fines et generatim propter bonum et conservationem universi.

10. Multi in natura effectus quorum nulla reddi potest sufficiens causa praeter finem intentum a prima causa .— Unde tandem addo plures esse motus vel actiones in his rebus naturalibus quarum non potest sufficiens ratio reddi ex privatis proprietatibus vel inclinationibus singularum rerum; aqua enim sursum ascendit ad replendum vacuum, cuius ratio ex peculiari aquae natura ac proprio impetu reddi non potest, sed ex fine qui in perfectione totius universi sit positus, quem oportet ab alio superiori agente intendi. Simile est de aqua maris, quae ita in littore continet impetum et tumentes fluctus suos, ut terram nunquam cooperiat; utique propter mixtorum et viventium salutem, quem finem intendit supremus naturae Gubernator. Ex his ergo intelligimus, quando hae res naturales moventur vel operantur iuxta proprias et peculiares inclinationes suas, cum per illas etiam deserviant commodis et conservationi totius universi et suarum specierum, vel etiam individuorum et praecipue hominis, in eis etiam operari ex directione in finem, per subordinationem ad superius agens.

11. Ad confirmationem respondetur simpliciter negando sequelam; quin potius Aristot., II Phys., text. 82, inde confirmat haec agentia naturalia agere propter finem, quia, sicut ars intendens finem interdum illum non assequitur, ita in actionibus naturae, eo quod certum finem intendant, inde sequi monstra seu peccata naturae, quia non semper possunt finem suum assequi propter impedimentum occurrens. Alioqui, si natura non tenderet in certum finem, nulla essent monstra in natura, quia non magis aberraret ab scopo efficiendo monstrum quam efficiendo quodlibet aliud; nam monstrum proprie est vitium naturae a fine suo deficientis. Quod vero obiiciebatur de intentione auctoris naturae nil obstat, quia illa intentio non semper est absoluta et efficax, seu (ut theologorum more loquamur) per voluntatem beneplaciti vel consequentem, sed per voluntatem generalem vel antecedentem, quae est quasi conditionata intentio, quae in hoc consistit quod Deus vult effectum perfectum sequi quantum iuxta ordinem naturalium causarum sequi potuerit, cum quibus, quantum in ipso est, vult concurrere. Simul autem vel permittit, vel etiam interdum vult et intendit monstra vel peccata naturae, vel propter universi pulchritudinem et varietatem, vel ut causas naturales suos motus et cursus agere sinat. Et ideo, neque cum causa impedita ab alia extraordinario modo vult concurrere, neque etiam impedientem causam peculiari cura aut providentia removere, regulariter loquendo, quamvis ob commune bonum interdum id efficiat, de quo latius theologi, partim In I, dist. 45, partim In II, dist. 37; et D. Thomas, I, q. 22, et q. 105; et legi potest August., XVI de Civit., c. 8, et lib. LXXXIII Quaestionum, q. 24.

Quomodo bruta animalia propter finem operentur

12. Superest ut de brutis animantibus pauca dicamus, in eis enim maior quaedam apparet participatio causalitatis finalis. Primo quidem, quia a bono sibi conveniente et cognito metaphorice alliciuntur, atque ita in illud tendunt per actum a se elicitum et ab illa motione metaphorica causatum; illa ergo motio aliqua realis causalitas est et non nisi finalis. Deinde, ut consequantur illud obiectum conveniens quod appetivere, certa media etiam a se cognita appetunt tanta industria et prudentia ut videantur plane et cognoscere utilitatem eorum ad finem, et propter illam ea appetere. De qua sagacitate et industria animalium, et multa scribunt philosophi, et quotidiana experientia nobis satis constat. Quae adeo moverunt nonnullos philosophos, ut existimarent bruta uti ratione, licet imbecilliori et imperfectiori quam homines. Quae sententia referri solet ex Porphyr., lib. III de Abstinentia. Est tamen non solum a doctrina nostrae fidei aliena, verum etiam ab omni ratione et communi hominum sensu; nam potentia rationalis, ut Aristoteles dixit, IX Metaph., valens est ad opposita, nam medio discursu in rebus agendis nunc hoc medio, postea alio utitur; belluae autem non ita operantur, sed semper eodem modo, quod sufficiens signum est non ratione, sed impetu naturae duci. Adde quod, si animae brutorum rationales essent, etiam essent immortales.

13. Bruta nihil vere cognoscere, aut vitaliter appetere, absurdum .— Alii vero, ut hoc vitarent incommodum, in alium extremum errorem inciderunt, negantes bruta quidquam vere cognoscere aut appetere appetitu elicito, sed solum naturali pondere ferri, ut lapidem, aut extrinsecus mota et attracta, sicut ferrum trahitur a magnete. Verum hoc aeque absurdum est, et contra evidentem experientiam, immo et contra divinam Scripturam. Verumtamen, contra hos duos errores in scientia de anima agendum est latius.

14. Bruta rationem finis formaliter non norunt .— Quod ergo ad praesens attinet, dicendum est bruta non cognoscere formaliter rationem finis aut medii, quia non possunt unum cum alio conferre; unde nec in ipso fine cognoscunt propriam rationem convenientiae propter quam est per se amabilis, immo nec discernunt inter obiectum quatenus est conveniens per se vel propter aliud, quia hoc totum magnam discretionem rationis requirit. Aliquo tamen modo cognoscunt et apprehendunt rem aliquam aut motionem ut sibi convenientem, et naturali instinctu iudicant sibi esse appetendum, prosequendum, vel fugiendum tale obiectum. Qui naturalis instinctus nihil aliud est quam quidam actus phantasiae seu aestimativae necessitate naturali ab illa profluens posito phantasmate talis rei; quo actu practice (ut humano modo loquar) iudicat brutum hoc esse sibi vitandum, vel prosequendum, aut appetendum, quamvis non valeat rationem convenientiae vel disconvenientiae discernere. Hoc autem naturali iudicio posito, appetitus etiam naturaliter illud sequitur.

15. Bruta quam finis causalitatem participent .— Ex quo fit primo ut causalitas finis aliquo modo participetur a brutis, ut argumentum factum convincit, quia illa appetitio elicita sine dubio causatur ex metaphorica motione obiectiva boni convenientis, quae non potest ad aliud genus causalitatis revocari. Nihilominus tamen, addendum est illam causalitatem adeo esse imperfectam in eo genere ut sit quasi materialis motio finis potius quam formalis, ut significavit D. Thomas, I-II, q. 1, a. 2, et q. 6, a. 2. Et ratio est quia non cognoscunt formalem rationem convenientiae vel utilitatis; ergo non ita moventur ut possint ordinare unum in aliud, nec etiam aliquid formaliter appetere ut propter se amabile; ergo non tendunt formaliter in finem ut finem, nec in medium ut medium, neque in finem propter se et in medium propter finem, sed quantum est suo modo operandi, aeque tendunt in utrumque, et ideo merito dicuntur materialiter potius quam formaliter propter finem operari. Quapropter, quantum ad formalem relationem in finem, ita existimandum est de actionibus brutorum sicut aliorum agentium naturalium. Idemque iudicium est de appetitu sensitivo hominis, si per se solum consideretur et non ut subest motioni voluntatis vel rationis, de quo alias.