SUBSCRIBER:


past masters commons

Annotation Guide:

cover
Francisco Suárez, Opera Omnia
cover
Volume 25. Disputationes Metaphysicae
DISPUTATIO XV. DE CAUSA FORMALI SUBSTANTIALI
SECTIO PRIMA. AN DENTUR IN REBUS MATERIALIBUS SUBSTANTIALES FORMAE

SECTIO PRIMA. AN DENTUR IN REBUS MATERIALIBUS SUBSTANTIALES FORMAE

1. Dubii rationes .— Ratio dubitandi est primo quia formae substantiales nullo experimento cognosci possunt, nec sunt necessariae ad omnes actiones et differentias rerum quas experimur; ergo non sunt sine causa introducendae. Antecedens patet, quia ignis, verbi gratia, sufficienter intelligitur in suo esse constitutus, si concipiamus quamdam substantiam habentem perfectum et summum calorem cum siccitate coniunctum, etiam si substantia his accidentibus subiecta sit simplex; et hoc etiam satis est ad omnem actionem ignis quam experimur et ad distinctionem inter ignem et aquam et ad transmutationem unius in aliud, quae in hoc videtur consistere quod illa substantia a summo frigore transit in summum calorem, et e converso. Hoc ergo satis est ad constitutionem, distinctionem et actionem elementorum; idem ergo proportionaliter sufficiet ad mixtorum compositionem, haec enim ex elementorum mixtione procreantur.

2. Secundo involvi videtur repugnantia cum dicitur forma informans et substantialis; nam vel est res subsistens et nullo indigens subiecto sustentante vel illo indiget: si primum habeat, non potest esse forma informans, quia repugnat id quod subsistens est in alio recipi. Si secundum habeat, est forma inhaerens; ergo accidentalis; non datur ergo substantialis forma.

3. Tertio, quia, positis substantialibus formis, non potest intelligi quo modo fiant rerum transmutationes et generationes nisi aliquid ex nihilo fiat, quod esse non potest iuxta naturalia principia. Sequela patet, quia vel forma substantialis praeexistit generationi, aut aliquid eius, vel nihil. Primum dici non potest, alias infinitae formae praeexisterent in materia, et reipsa nihil de novo fieret, sed appareret. Neque etiam potest dici secundum, tum quia in eadem parte materiae non potest esse aliquid formae quin sit tota forma, cum indivisibilis sit; tum etiam quia, etiamsi pars formae praesit et pars inducenda sit, haec pars fiet ex nihilo; non enim potest ex peiori parte fieri; restat ergo ut dicatur tertium, quod tamen repugnat et excedit vim naturalium agentium.

4. Veteres philosophi formas substantiales nescivere .— In hac quaestione antiqui philosophi fere omnes ignorarunt formas substantiales, ut constat ex his quae supra retulimus de eorum opinionibus circa materiam primam vel primum subiectum transmutationum naturalium; cum enim existimaverint illud subiectum esse completum ens actu, non potuerunt substantialem formam agnoscere; nam forma substantialis et materia prima quae sit pura potentia quasi correlativa sunt. Nonnulli etiam e posterioribus philosophis, saltem in elementis, negarunt substantiales formas. Ita significat Alexander Aphrodisaeus, XII Metaph., com. 12, quamquam ibi solum exempli causa et secundum proportionem loqui videatur; et Philoponus, II de Gener., com. 7; et prius tenuit eamdem sententiam Galenus, lib. I de Element.; et antea idem sensit Empedocles, qui mixtorum formas non negavit, sed elementorum, ut significat Aristoteles, I Phys., text. 51, et II Phys., text. 22.

Quaestionis resolutio

5. Dicendum vero est omnes res naturales seu corporeas constare forma substantiali (praeter materiam) tamquam principio intrinseco et causa formali. Haec est sententia Aristotelis innumeris in locis, qui saepe reprehendit veteres philosophos quod, fere praetermissa substantiali forma, omnem inquisitionem circa materiam adhibuerint, ut constat ex toto lib. I Phys., et lib. II, c. 1, ubi formam perfectiorem naturam dicit esse quam materiam. Idem habet lib. I de Partibus animalium, c. 1, et VII Metaph., c. 4, et lib. XII, c. 2, ubi vocat formam hoc aliquid, quia complet substantiam, quae est hoc aliquid; et ibidem, praesertim lib. VII Metaph., vocat formam quod quid est; et rationem reddit quia ipsa est quae constituit et distinguit rerum essentias. Praeterea, lib. II de Anima, c. 1, distinguit substantiam in materiam, formam et compositum, et formam vocat dντελέχειαν, de quo nomine multa erudite scribit Fonseca, lib. I Metaph., in fine; communiter tamen docent scriptores vocem entelechiae generaliorem esse et plura comprehendere quam substantialem formam; significat enim proprie perfectionem seu actum perficientem rem. Per antonomasiam vero attribui solet formae substantiali quod sit praecipuus actus et maxima perfectio rei substantialis. Aliis etiam nominibus solet ab Aristotele forma substantialis nominari, quae inferius, explicando eius causalitatem, adnotabimus. Non tamen fuit Aristoteles huius veritatis inventor, nam ante eum substantialem formam agnovit Plato, ut constat ex Timaeo, ubi formas appellat vere existentium simulachra, id est, idearum participationes, cum tamen ipse non ponat ideas nisi substantiarum. Et ante Platonem nonnulli e philosophis creduntur substantiales formas attigisse, ut constat ex Aristotele, I de Partibus animal., c. 1, et aliis locis supra citatis. Iam vero est hoc dogma ita receptum in philosophia ut sine magna ignorantia id negari non possit; estque ita consentaneum veritati fidei christianae ut eius certitudo non parum inde augeatur; quare placet huius veritatis probationem a quodam principio fide certo et lumine naturali evidente inchoare.

Ex rationali caeterae substantiales formae colliguntur

6. Prima igitur ratio sit, nam homo constat forma substantiali ut intrinseca causa; ergo et res omnes naturales. Antecedens probatur, nam anima rationalis substantia est et non accidens, ut patet, quia per se manet separata a corpore, cum sit immortalis; est ergo per se subsistens et independens a subiecto; non est ergo accidens, sed substantia. Rursus illa anima est vera forma corporis, ut docet fides et est etiam evidens lumine naturali; non enim potest esse substantia assistens aut extrinsece movens corpus, alias non vivificaret illud, neque ex praesentia et coniunctione eius essentialiter penderent opera vitae; nec denique esset ipse homo qui intelligeret, sed quaedam alia substantia assistens. Constat ergo homo corpore ut materia et anima rationali ut forma; est ergo haec anima substantialis forma; nam, ut infra declarabimus, nomine substantialis formae nihil aliud significatur quam substantia quaedam partialis quae ita potest uniri materiae ut cum illa componat substantiam integram ac per se unam, qualis est homo.

7. Prima vero consequentia probatur, supponendo sermonem esse de rebus naturalibus generabilibus et corruptibilibus, nam hae sunt quoad hanc partem eiusdem ordinis cum homine, et inter eas potest esse transmutatio et vicissitudo; inde tamen facile concludetur a fortiori idem esse dicendum de incorrruptibilibus corporibus, supposita sententia quam supra tractavimus de materia eorum. Hominis ergo compositio ex materia et forma substantiali ostendit esse in rebus naturalibus quoddam subiectum substantiale natura sua aptum ut informetur actu aliquo substantiali; ergo tale subiectum imperfectum et incompletum est in genere substantiae; petit ergo semper esse sub aliquo actu substantiali. Hoc autem subiectum non est proprium hominis, sed in aliis etiam rebus naturalibus reperitur, ut per se notum est; unde et ad generationem hominis supponitur, et ad nutritionem, et post eius corruptionem manet; ergo res omnes naturales quae illo subiecto seu materia constant, constant etiam substantiali forma actuante et perficiente subiectum illud. Praeterea, ex eadem hominis compositione colligitur aggregationem plurium facultatum vel formarum accidentalium in simplici subiecto substantiali non satis esse ad constitutionem rei naturalis; nam in homine sunt illae facultates et formae accidentales plures fortasse ac perfectiores quam in aliis naturalibus rebus, et tamen non sufficiunt ad constitutionem alicuius naturalis entis completi, sed praeterea requiritur forma quae veluti praesit omnibus illis facultatibus et accidentibus et sit fons omnium actionum et naturalium motuum talis entis, et in qua tota illa varietas accidentium et potentiarum radicem et quamdam unitatem habeat; ergo eadem ratione in reliquis entibus naturalibus necessaria est aliqua forma substantialis distincta ab accidentibus et intimior ac perfectior illis. Tertio, eodem exemplo constat generationem et corruptionem hominis substantialem non consistere in acquisitione vel amissione aliquorum accidentium, sed in unione vel disiunctione animae rationalis substantialiter informantis corpus humanum, ad quam praeparant accidentia quaedam, quibus sublatis, anima recedit et homo corrumpitur; ergo eodem modo intelligendum est fieri corruptionem et generationem aliorum entium naturalium. Nam, quantum experientia colligi potest, idem modus est generationis et corruptionis in aliis rebus qui est in homine, excepta differentia in perfectione et subsistentia formae humanae, quam ex modo generationis et corruptionis non colligeremus nisi aliunde nobis nota esset. Et propterea dicitur Ecclesiat., 3: Unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque conditio, sicut moritur homo, ita et illa moriuntur, etc. Denique omnia indicia et signa substantialis compositionis quae in homine cogitari possunt sunt in aliis entibus naturalibus, et praesertim in animantibus, ut ex sequenti ratione constabit.

Substantialis formae indicia varia

8. Reductio alterati passi in pristinum statum .— Secunda ergo ratio principalis sumitur ex variis indiciis ortis ex accidentibus et operationibus entium naturalium, quae indicant latere sub illis formam substantialem. Primum cernitur etiam in elementis; nam si aqua, verbi gratia, calefiat, et postea removeatur agens, ab intrinseco reducitur ad pristinam frigiditatem, ut experimento constat; ergo signum est esse in aqua aliquod intimius principium a quo iterum manat intensio frigoris, sublatis extrinsecis impedimentis; illud autem principium non potest esse nisi forma substantialis; ergo. Prima consequentia probatur, quia nullum potest esse extrinsecum principium illius reductionis, tum quia, si illa reductio esset ab extrinseco, non esset per se ac necessaria, sed ex accidente, prout extrinsecum agens casu occurreret; tum etiam quia, discurrendo per omnia principia extrinseca quae communiter occurrunt, nullum est a quo possit illa actio provenire, quia proxime solum occurrere solet aer circumstans, qui vel naturaliter non est tam frigidus sicut aqua, vel ex accidente relinqui solet aeque calidus ac ipsa aqua; unde ipse etiam se reducit ad pristinum statum, quantum potest; remote vero solum interveniunt causae caelestes et universales, quae ex se non sunt determinatae ad huiusmodi actionem, ut notum est.

9. Variae talis reductionis causae refelluntur .— Secundum vero antecedens, scilicet, nullam aliam causam intrinsecam illius actionis excogitari posse praeter ipsam aquae formam, probatur, nam quaenam erit illa? Dicunt aliqui in quibusdam partibus aquae semper manere intensum frigus, et ab illis partibus alias quae calefactae fuerunt frigefieri, quod probabile censet Caietan., I, q. 54, a. 3; et tribuitur Averroi, II de Anima, com. 1. Sed hoc frivolum est et contra experientiam; sensu enim percipimus totam aquam infusam vasi alicui, esse valde calidam, quacumque ex parte attingatur; si autem essent aliquae partes adeo frigidae, vel perciperentur sensu vel saltem temperarent in aliqua parte aquae caloris sensum; neutrum autem fit. Est etiam contra rationem physicam, nam tota aqua secundum omnes suas partes est uniformiter difformiter applicata igni naturaliter agenti; ergo secundum omnes partes eodem modo patitur uniformiter; quid enim est quod posset vel actionem illam impedire, vel ita interrumpere ut in quibusdam partibus fieret et non in aliis? Item, vel illae partes quae frigus retinere dicuntur possunt calefieri, vel non; si non, ergo neque corrumpi poterant; si vero possunt calefieri, ergo si tota aqua est sufficienter applicata igni, etiam illae calefient, vel certe dari potest status in quo illa potentia reducatur in actum, et illo posito, adhuc illa aqua reducetur ad pristinam frigiditatem remoto agente contrario, dummodo ad corruptionem aquae perventum non sit.

10. Alii respondent illam actionem non provenire ab aliquo principio distincto a frigiditate; semper enim manet frigiditas in aliquo gradu, et ipsamet statim ac non impeditur se revocat in pristinum statum. Possunt enim in ipsamet frigiditate duo distingui, scilicet, essentia et modus intensionis; et essentia semper manet integra, etiamsi intensio minuatur, ideoque potest ab eadem essentia modus intensionis manare. Sed haec responsio etiam est falsa. Primo, quia non potest a qualitate remissa intensior gradus procedere, alioqui etiam aer sese efficeret summe calidum, et sic de omnibus aliis rebus. Secundo, quia saepe contingit plures gradus caloris esse in aqua quam frigoris; ergo, etiam remoto extrinseco agente, non posset frigiditas vincere calorem intensum, quia nullo modo a subiecto iuvaretur, cum sola materia de se indifferens sit ad utrumque accidens. Tertio, quia alias nunquam frigus et calor in gradibus remissis possent quieta manere in eodem subiecto, sed semper altera qualitas alteram expelleret, se perficiendo usque ad ultimam intensionem, quia ex parte subiecti (si solum esset materia prima) nullum esset impedimentum, et supponimus omnia alia extrinseca esse sublata.

11. In elementis nullae qualitates virtualiter primas continent .— Alii tandem respondent necessarium quidem esse aliud principium internum prius frigiditate, quod integrum maneat, etiamsi frigiditas remittatur, a quo illa reductio derivetur; negant tamen illud principium esse formam substantialem, nam ab illa non posset immediate provenire alteratio, sed dicunt esse qualitatem quamdam superioris rationis, virtute continentem primas qualitates sensibiles. Verumtamen haec sententia duobus modis intelligi potest: primo, non negando formam substantialem, sed ponendo illam qualitatem virtualem mediam inter formam substantialem et primas qualitates sensibiles, et in hoc sensu non repugnat veritati quam probare intendimus; enervat tamen rationem quam prosequimur, et praeterea reiicienda est tamquam supervacanea et gratis conficta, multiplicat enim qualitates sine fundamento vel experientia ulla, nam emanatio accidentis ab intrinseca forma non indiget alio accidente intermedio, alias procederetur in infinitum. Item, quia repugnat dari in elementis aliquas qualitates priores primis; sunt autem, teste Aristotele, primae qualitates elementorum formalis calor, frigiditas, etc. Unde, licet fortasse in mixtis interdum detur qualitas virtute continens calorem aut frigus, illa tamen et est posterior temperamento primarum qualitatum connaturali mixto et non est ad intrinsecam dimanationem primarum qualitatum in eodem subiecto, sed ad efficiendum propria actione in extrinseca subiecta. Aliter potest intelligi illa responsio, ita ut intendat e medio auferre formam substantialem et loco illius ponere qualitatem. In hoc autem sensu intellecta, facile refutatur, quia illa qualitas immediate et per se non sentitur, sed ex hoc effectu naturalis dimanationis dignoscitur; quo ergo fundamento dicitur illud internum principium esse qualitatem accidentalem et non formam substantialem? Item illud principium est primus actus materiae, complens cum illa hoc ens naturale quod aquam appellamus; ergo est actus substantialis et non accidentalis. Item, illa forma non solum est radix frigoris, sed etiam humiditatis, densitatis et aliarum proprietatum quas elementum aquae requirit; nam de illis potest fieri idem argumentum, quod si per actionem contrariam ab illo naturali statu quem aqua, postulat immutentur, statim ac contrarium recedit, ad naturalem statum revertuntur; ergo habent aliam priorem formam a qua derivantur, quae immutata maneat; ergo vel singulis respondent singulae formae radicales (ut ita dicam) aut virtuales, quod natura abhorret et est omnino superfluum, vel est una forma in qua omnes illae proprietates radicantur et quasi colligantur, quod est verissimum; ergo illa forma non est accidentalis, sed superioris ordinis. Est ergo forma substantialis, a qua talis reductio provenit, ut communis habet sententia Avicen., lib. I Suffic., c. 5; Soncin., IX Metaph., q. 8; Soto, II Phys., q. 1, et aliorum.

12. Atque hinc sumi potest aliud indicium, quod est confirmatio praecedentis, nam fere evidenti experimento constat etiam in his rebus inanimatis aut elementis corruptionem substantialem esse distinctam ab alteratione; loquor in specie de inanimatis, ut a fortiori sit inductio universalis; quoniam in rebus animatis est res evidentior, ut patebit. Experimur itaque alterationem, ut, verbi gratia, calefactionem aquae aut ferri, interdum esse adeo vehementem ut intensissimus calor in eis sentiatur, et nihilominus si actio contrarii agentis cesset, res illae manent vel integrae vel fere integrae in substantia sua, et facile etiam ad accidentalem statum revertuntur; interdum vero adeo procedit alteratio ut omnimoda transmutatio rei fiat, ita ut quamvis removeatur agens, nunquam possit passum illud ad pristinum statum redire, neque priores actiones aut similia accidentia recuperare; interdum etiam in viliorem substantiam sensibilem, ut cineres, scoriam, etc., mutatur; nonnunquam vero omnino consumitur in sensibiliter, quia in aliud corpus subtilius et insensibile transformatur; ergo signum evidens est alterationem interdum esse puram et manere intra latitudinem mutationis accidentalis, interdum vero habere coniunctam maiorem rei mutationem. Haec autem non potest esse alia nisi quia ipsum substantiale compositum dissolvitur, recedente forma substantiali; dantur ergo substantiales formae. Probatur ultima subsumptio, quia si tota substantia rei semper maneret aeque integra, quantumcumque procederet alteratio, ipsa de se semper haberet eamdem habitudinem ad accidentia; ergo vel semper post quamcumque alterationem maneret quieta sub quibuscumque accidentibus, quantum esset ex se et remoto contrario agente, vel certe remotis eisdem agentibus semper rediret ad eadem accidentia.

13. Et confirmatur haec ratio, nam videmus quaedam accidentia esse ita inseparabilia ab aliquibus subiectis ut si illa auferantur vel nimium diminuantur, omnimoda transmutatio fiat in subiectis, ita ut non possint per intrinsecam vim ad pristinum statum redire; ergo illa inseparabilitas provenit ex connexione talium accidentium cum aliquo principio interno talium rerum. Quod non potest esse materia prima seu illud primum subiectum quod manet sub omni transmutatione, quia respectu illius nullum est accidens inseparabile ex his quae possunt per alterationem acquiri vel amitti. Neque etiam illud principium potest esse aliquod accidens, si sit sermo de primo et radicali principio; nam, licet unum accidens sit inseparabile respectu alterius, ut raritas respectu caloris, vel albedo respectu talis temperamenti primarum qualitatum, illud tamen temperamentum est inseparabile ab alia priori forma naturae suae relicta; sistendum ergo necessario est in aliqua forma quae sit prima respectu accidentium inseparabilium; illa ergo est forma substantialis et non accidentalis, cum constituat propriam essentiam cui proprietates accidentales tales connaturaliter et inseparabiliter insunt.

14. Subordinatio proprietatum inter se indicium formae substantialis .— Tandem formari potest ex hoc indicio alia ratio, quia in uno ente naturali multae proprietates coniunguntur, quae interdum ita sunt inter se subordinatae ut una ab altera oriatur, ut voluntas ab intellectu; interdum vero inter se non habent subordinationem, ut calor et humiditas in aere, albedo et dulcedo in lacte, vel plures sensus in animali; ergo haec multitudo et varietas proprietatum, praesertim quando posteriori modo se habent, requirit unam formam in qua omnes uniantur; alioqui essent mere accidentaliter congregatae in eodem subiecto, et, una omnino sublata, non propterea recederet alia; at oppositum constat experientia; ergo signum est talia accidentia in tali numero, pondere et mensura in tali subiecto et ente requisita, non habere illam connexionem respectu solius primi subiect seu materiae primae, sed respecto alicuius compositi quod ratione formae illum accidentium inter se ordinem requirit. Soletque haec ratio specialiter confirmari in corporibus mixtis, in quibus videmus accidentia contraria ad certos gradus redacta in eodem mixto conservari; id autem non potest provenire ex ipsis qualitatibus, ut per se satis constat, cum potius natura sua pugnent. Neque etiam provenit a causa extrinseca neque a materia, ut facile patet; ergo oportet ut proveniat a forma. Verumtamen haec confirmatio vel nullam omnino habet vim, vel non est distincta ratio a praecedentibus, nam quatuor qualitates primae ad eam temperiem redactae, in qua possint simul esse in eodem subiecto, ut in eo perpetuo conserventur in eodem statu, non indigent alia interna causa vel principio, sed sola remotione extrinseci agentis corrumpentis, quia illae qualitates in eo gradu constitutae nec sunt proprie contrariae neque possunt inter se habere actionem; immo, si eam habere possent, non posset forma substantialis eam impedire aut conciliare. Quo fit ut in viventibus, etiam in homine, ubi forma est maxime una, non possit impedire actionem inter partes heterogeneas, quia, licet in singulis partibus qualitates sint ita temperatae ut inter se consentiant respectu sui proprii subiecti, non vero sunt ita temperatae respectu qualitatum alterius partis dissimilis. Ex hac ergo conservatione temperamenti, ex contrariis qualitatibus constante, praecise sumpta, non infertur forma substantialis. Infertur tamen optime ex eo quod in huiusmodi temperamento non solum permittuntur (ut ita dicam) qualitates manere in eo gradu, sed etiam in eo ita connectuntur et ita illum requirunt ut si altera earum extrinsecus vel augeatur vel minuatur, remoto extrinseco agente, statim ad priorem proportionem temperamentum redeat, quod maxime cernitur in animalibus; hoc ergo est signum evidens esse tale temperamentum alicuius formae in qua illae qualitates connectuntur. Hoc autem signum coincidit cum illo de reductione rei ad naturalem statum.

15. Quod res unum intense agens in aliorum actione remittatur, signum substantialis formae .— Ultimo confirmatur haec ratio alio indicio sumpto ex actione quarumdam rerum naturalium; experimur enim rem aliquam habentem plures operandi facultates, dum intense per unam operatur, impediri ne per aliam operari possit, aut ne cum tanto conatu; ergo est signum illas facultates esse subordinatas eidem formae, quae per eas principaliter operatur; nam si nullam subordinationem inter se haberent neque cum aliquo communi principio, quaelibet earum haberet suam operationem independenter ab alia, neque esset ulla ratio cur conatus unius impediret conatum alterius magis quam si essent in diversis subiectis; at vero ex subordinatione ad eamdem formam redditur optima ratio, quia cum illa sit finitae virtutis, dum intense applicatur ad unam operationem, distrahitur ab altera, et tanto conatu potest uni incumbere ut ibi exhauriatur eius virtus. Antecedens declaratur ab aliquibus in rebus seu agentibus naturalibus, quae dum intense agunt ad vincendum contrarium sese non possunt omnino tueri quin aliqua ex parte vincantur vel patiantur a contrario. Verumtamen haec experientia de repassione agentium naturalium non provenit ex subordinatione plurium facultatum ad unam formam, sed ex eo quod res non est semper aeque potens ad resistendum ac est ad agendum. Unde etiam ferrum calidissimum, dum calefacit aquam, ab ea repatitur, quamvis forma ferri nihil prorsus ad illam actionem conferat; immo ibi non intercedunt operationes diversarum facultatum, sed actio unius qualitatis, scilicet caloris, et passio eidem aliqua ex parte contraria, quae ex eo provenit quod calor non est tam potens ad resistendum sicut ad agendum. Quocirca in rebus inanimatis vix credo posse inveniri experimentum aliquod quo illud antecedens probetur, quia in actionibus accidentalibus quae a vita non procedunt non videtur proxime intercedere aliquis concursus formae substantialis ratione cuius remittatur actio unius facultatis ex conatu alterius. In viventibus autem, et praesertim in nobis, experimur manifeste huiusmodi effectum; interdum enim interior cogitatio attenta impeditne res etiam praesentes videamus; immo et actionem nutritivae partis impedire solet diuturna meditatio. Neque refert si quis dicat hoc provenire ex concursu spirituum vitalium, qui necessarii sunt ad operationes harum facultatum, et dum ad unam confluunt, aliam destituunt; tum quia ipsemet concursus spirituum vitalium ad unam facultatem potius quam ad aliam est signum unius formae utentis ipsis spiritibus et facultatibus ad duas actiones, alias nulla esset ratio cur spiritus magis ad unam facultatem confluerent quam ad aliam; tum etiam quia intellectualis operatio non fit mediis spiritibus, et tamen conatus et attentio ad illam impedit inferiores actiones. Nec potest hoc tribui cooperationi phantasiae, quae requirit spirituum concursum; nam intellectualis attentio, praesertim si sit vehemens et circa res superioris ordinis, etiam ipsam phantasiae actionem valde minuit; ergo non provenit ex spiritibus, sed ex occupatione eiusdem animae circa aliquam operationem.

Formae substantialis causae ipsam clare ostendunt

16. Substantialem formam esse non repugnat .— Tertia ratio principalis reddi potest a priori ex propriis causis formae substantialis, quae sunt finalis, efficiens et materialis; nam formalem non habet, cum sit ipsamet forma, unde ex ipsa nulla potest sumi positiva ratio. Possumus tamen supponere ex parte eius nullam esse repugnantiam quod tale genus entis vel substantiae incompletae detur in rerum natura; quae enim repugnantia in hoc fingi aut excogitari potest? Item, quia non repugnat dari in rerum natura actus substantiales supremi ordinis qui sint subsistentes et non informantes, ut angeli, et actum substantialem medii ordinis qui simul sit subsistens et actuans seu informans, ut de anima rationali dictum est; ergo non repugnabit dari actus substantiales infimi ordinis, id est, qui sint actus actuantes et non integre subsistentes, et hos vocavimus formas substantiales. Item,vel repugnaret talis actus quia actus est, vel quia substantialis est, vel quia haec duo in eadem re coniungi repugnat; nihil horum potest cum probabilitate dici: ergo nec repugnat dari substantialem formam quantum est ex parte eius. Quod si ex parte eius non repugnat, statim facile probabitur ex aliis causis vel non repugnare, vel etiam esse necessariam. Duae primae partes primi antecedentis per se notae videntur. Prima quidem, quia per se notum est dari in rebus entitates quae sunt actus et perfectiones aliarum; sic enim candor est actus albi et intellectio intelligentis. Secunda vero, quia etiam est per se notum dari in rebus entitates substantiales. cum hae sint aliarum omnium fundamentum. Probanda ergo superest tertia pars, quod nimirum has duas proprietates seu rationes in eadem entitate coniungi non repugnet; hoc autem patet, tum quia nihil in altera illarum rationum assignari potest quod cum altera intrinsece repugnet, tum etiam quia ratio actus ex se perfectionem dicit; ergo si non repugnat coniungi cum esse accidentali, cur repugnat cum substantiali copulari? Tum denique quia, cum ratio substantialis entitatis ad perfectionem simpliciter spectet, magis videtur repugnare cum ratione potentialitatis quam cum ratione actualitatis; sed primum non repugnat, ut in materia prima constat; ergo nec secundum repugnabit. Atque hinc nova ratio consurgit; nam potentia et actus in omni genere sibi cum proportione respondent; sed non repugnat dari in rebus naturalibus substantialem potentiam quae in genere substantiae sit incompletum et imperfectum ens, ut supra est ostensum et ex hominis compositione est manifestum; ergo non repugnabit dari actum proportionatum huic potentiae quo possit in qualibet re naturali actuari et modo sibi connaturali existere et conservari.

17. Ex materiali causa et efficienti demonstratur .— Atque hinc concluditur facile ratio ex materiali causa desumpta; nam, cum materia sit substantialis potentia, continet in suo genere et in potentia receptiva omnem actum sibi proportionatum; ergo est potens ad causandum illum in suo genere, si aliunde non repugnat; ergo ex hac parte habet substantialis forma materialis sufficientem causam ut esse posit. Rursus concluditur ratio ex causa efficienti; nam si sit sermo de prima causa, non potest deesse virtus qua efficere potuerit in universo formas substantiales actuantes materiam, vel dependenter vel independenter ab illa, iuxta varios gradus et perfectiones talium formarum, supposita non repugnantia earum; ergo cum tales forrnae sint necessariae in rerum natura, effectae sunt ab huiusmodi causa. Si autem sit sermo de causa proxima, postea videndum est quaenam intercedere possit respectu uniuscuiusque formae. Nunc sufficiat dicere non posse talem causam deesse, si talis effectus ad rerum naturalium constitutionem est necessarius; unde si causis creatis interdum haec virtus deficiat, ad causalitatem primae causae spectat ut munus etiam causae proximae supleat, quod, per se loquendo, solum facit in anima rationali quantum ad effectionem eius; aliis enim formis, ex modo quo fiunt, non repugnat fieri ab agentibus creatis, cum fiant cum concursu materiae, ut statim explicabimus. An vero in talibus agentibus sit sufficiens virtus, dicemus tractando de causa efficienti.

18. Praecipuus index formae finis ipsius est .— Igitur praecipua ratio sumenda est ex fine formae substantialis, qui est constituere et complere essentiam entis naturalis, qui finis seu effectus est absolute necessarius in rerum natura; alioqui nihil esset in rebus corporeis in sua substantiali natura completum et perfectum; neque esset multitudo et varietas specierum substantialium, in qua maxime consistit huius universi corporei mirabilis dispositio et pulchritudo. Ad hunc ergo finem est omnino necessaria substantialis forma, quia cum materia sit valde imperfectum ens, non potest in illa sola consistere integra uniuscuiusque rei essentia. Deinde, quia materia, quatenus est primum subiectum, est una et eadem in omnibus rebus naturalibus; ergo non potest in sola illa consistere earum essentia, alioqui omnia essent unius essentiae solumque accidentaliter differrent, quod repugnat amplitudini et pulchritudini totius universi, quae ex specierum varietate maxime consurgit. Quod significari videtur Genes., 1, in illis verbis: Facientem semen iuxta genus suum, vel secundum speciem suam . Et saepe fit illa repetitio, iuxta species suas et in genere suo, et tandem concluditur: Vidit Deus cunctaquae fecerat, et erant valde bona , quia nimirum totius universi completa bonitas ex illa varietate consurgit. Quam etiam variae rerum virtutes et operationes et mutuae generationes et corruptiones satis ostendunt, ut declaratum est. Aliquid ergo praeter materiam est ipsi addendum quo essentia unius cuiusque rei compleatur; cum autem materia sit potentia, id quod ei additur ad complendam essentiam erit actus, quia potentia dicit essentialem ordinem ad actum.

19. Non potest autem ille actus qui ad complendam rei essentiam adiungitur materiae esse actus accidentalis. Primo quidem quia ex actu et potentia diversorum ordinum non completur essentia vere ac per se una; essentia autem rei naturalis et substantialis esse debet vere ac per se una; alias non esset una substantia. Secundo, quia cum materia sit substantialis potentia, non expletur per actum accidentalem; ergo cum illo non potest complere veram essentiam rei naturalis. Tertio, quia si talis actus est accidentalis, interrogo cuinam accidat. Aut enim accidit composito ex illo actu et potentia, ut tale est, et hoc repugnat, quia cum compositum illud intrinsece constet ex tali forma, non potest ei accidere; quomodo etiam albedo non est accidens albi, ut album est, sed subiecti albi. Aut accidit materiae seu subiecto substantiali, et sic interrogo rursus cur dicatur ei accidere. Vel enim quia potest materia esse cum tali actu, et etiam sine illo. Et hoc non est satis, alias etiam anima rationalis esset accidens corporis; hoc ergo commune esse potest tam substantiali actui quam accidentali. Vel est quia talis forma pendet a materia in suo esse, et hoc etiam non est satis, quia etiam partes substantiae possunt pendere ab aliis partibus, et materia ipsa pendet suo modo a forma; sunt itaque varii modi dependentiae, et non repugnat incompletae alicui substantiae quod pendeat a subiecto eiusdem ordinis. Vel denique dicitur accidens quia in suo esse habet entitatem ita imperfectam et diminutam ut sit inferioris ordinis quam tota latitudo substantiae. Et hoc imprimis est gratis st sine fundamento dictum; unde enim constat illum actum materiae, ad quem ipsa per se primo ordinatur quique cum ipsa complet essentiam rei naturalis, esse tam diminutam et incompletam entitatem? Deinde repugnat fini talis formae, quia, ut dixi, non potest ex subiecto substantiali et forma accidentali componi una essentia substantialis, maxime cum forma sit quae dat ultimum gradum et complementum essentiae. Propter quod merito dixit Aristot., I Phys., c. 6, substantiam non componi ex non substantiis; constat autem res naturales earumque essentias substantiales esse ac per se unas; est ergo certissimum dogma philosophicum de substantialibus formis.

Solvuntur argumenta

20. Ex rationibus dubitandi in principio positis, duae primae ex dictis solutae relinquuntur. Ad primam enim negatur deesse in rebus naturalibus sufficientia indicia et effectus, per quae sufficienter deveniri possit in cognitionem formarum substantialium, negaturque subinde aut actiones omnes aut transmutationes salvari posse sine formis substantialibus. Ad secundam, negatur repugnare quod aliqua forma sit subsistens et informans, vel in diversis statibus vel etiam in eodem, ut latius declarabimus infra tractando de subsistentia. Negatur etiam repugnare esse formam dependentem a subiecto et esse substantialem, ut paulo ante dictum est; quomodo autem differat haec dependentia ab inhaerentia accidentis, dicemus disputatione sequenti. In tertio vero argumento petitur specialis difficultas, quam oportet sequenti sectione tractare.